M. Tullii Ciceronis Opera ex recensione Christ. Godofr. Schutzii additis commentariis. Tomus primus decimussextus Orationes tom. 5

발행: 1827년

분량: 688페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

nec advereus virum doctum , sed adversus rationes eius suseipi disputationem.

Atque hoc genus liberalitatis et humanitatis in his literis novimus unum ψ idque constanter sequemur , non ilIud, quod ignavi homines, novae cuiusdam humaoitatis magistri , prae se serunt, et quo identidem inculcando accusationes levitatis suae exarmare, eosque in invidiam adducere cupiunι, qui ipsorum et vulgi sententias adspernari , qui iudicia sua grariter et libera defendere , qui scire aliquid, non solum opinari, audent. Nihil enim est istia humanius , qui nulla eerta cognitione freti, de omnibus rebus in omnes partes sic varie disserunt, ut saepe , quid ipsi sentiant, dissicile sit intelligere. In primiω autem invidiosa solet esse eorum conditio, qui ea scripta, quaa semper ab eruditis probata erant, atque adeo saeculorum praescriptione in prima classe locum os i paraui,' reditis auctoribus indigua et loco suinmovenda iudicanti Nempe ita perit multis voluptas, quam a primis annis ex talibus libris pereeperant, quos eum reliquis antiquitatis monumentis confusos admirabantur: perit simul existimatio. quaedam sollertiae et acuminis , si forte aliquid eiusmodi laudaverant vel publice interpretati erant. Aesane satis inhumanum est, coram amatore arguere amicae vitia , quae caecum saliunt, vel etiam delectant, Destiti Baninum postpus Hagnae, aut coram iis, quibus familiariter utimur, reprehendere eorum cognatos et amicos. Probamus hoc nos quoque , et hane sacilitatem morum saepe utilissimam in usu hominum esse reperimus. At aliam putabamus lenitatem, qua stultissimum quemque ad libidinem suam vivere et vanissimis gaudiis Dui aequo animo patimur ; aliam suo nomine dignum humanitatem , quae uulla potest esse nisi coniuneta eum veritate et iustitia et quas virtutes, vehementer erraret, qui tu studiis literarum minoris quam in reliqua vita momenti esse statueret. uallent tamen isti, quos inauditae sententiae ossendutii, et nulla vis argumentorum permovet, iucundum soluti uin in mira varietata dissentientium hominum , quorum sie comparata est vita et natura, ut saepe tu aliter atque ego, ego aliter po tu ἔ ut in Multis, rebus etiam cupidissimus veri uil nisi verisimile ac

152쪽

PRAEFATIO

probabile sequi possit; ut nullus denique liber sit improbus ,

ineptus , insulsus, qui non patronum et amatorem suum iuvenerit. In his communibus locis se iactent illi; modo per eos liceat nobis afferre, quae pro veris hnbemus, quae oculis nostris Cernera videmur, quae argumentis optima fide explicandis confirmamus: ipsis vicissim lianc venium largimur, ut ex nominibus, ex titulis,' homines et scriptores et libros aestiment , ita eoque iudicio superiorum aetatum oculis abutantur; postremo ut ocius abiiciarit Commentarios. quibus , quid intersit inter Ciceronem et simium Ciceronis pnulo subtilitis inquiritur, ea. veantque diligenter, Ne sorte numero et ponaere ra num oppressi in contrariam sententiam pertrahantur.

Etenim ratione . id quod ga pius dicendum est, non incerto et crepero sensu cuiusdam . viri imilitudinis institui debet disputatio de bis rebus, quae . quoad a nobis fieri potest , ah opinionis arbitrio seiungendae certaque scientia coat preliendendae sunt. Nimirum curis nostris indigna foret ars critica , si nos doceret suspiciones et coniecturas capere, de quibus non modo imperiti eum peritis, quod sane non est postulandum , sed ne periti quidem in er se et ab omni salsa religione vacui consentirent, tamque vanae et frivolae artis Don fines essent regundi,

ed ipsa potius tota tanditus sepelienda. Ex ista tamen perversa. de criticis studiis pei uasione vulgaria plerorumque iudicia pen-aent, etiam nonnullorum ex iis, qui Criticos se dici haberique volunt. Aliis praeterea illud suspecta reddit haec studia , quod monustrunt excellentes quidam viri, divinandi villa et sagacitatem , quibus maxime illa constant, ne pertinacissimo quidem labore neque ulla vitae longitiquitate parari , sed unius naturae munere obtingi iis, quibus obtingant, remque adeo totam in iis esse, quae doceri et disci nequeant. Quasi non eadem esset ratio multarum aliarum artium , ut poeticae, ut eloquentiae, ut politicae, ut quodammodo omnium artium reginae, virtutis: siquidem aliud est, percepisse leges et praecepta earum; aliud, sic natura suctum imbutumque esse , ut praeceptionis inhillitatem praeeurrat et superet divinus impetus ingenii. Sed ne haec s

Cus, ac volumus, accipiantur, appareatque , quam sobrio nu-

153쪽

FRID. AUG. WOLFllmine haec divinatio regaturi age , paucἰs explicemus praecipuas rationes, quas in occultis fraudum vestigiis odorandis sequuti sumus. Ita simul fiet, ut laetores in quoque Ioco, quem tu suspicionem adductum videbunt, continuo intelligant, ad quod rerum caput nostrae, id est Marilandi et meae, animadversiones

revocandae sint.

Primum quidem faciis omnes concedent, in libro, qui alleui ex illo praestantissimorum linguae Latinae auctorum ordine tri huatur, nihil inesse debere, neque in simplicibus verbis, neque in iunctitra eorum, quod ab optima loquendi consuetudine et

classica a toritate abhorreati Demet tιOnegmnimatica loquimur, quae Ciceroniano aevo sic plerisque partibus suis consormata et certis regulis adstricta erat, ut eam nemo, vel scribens,

vel ad populum dieens, impune ringligere posset. Igitur , quod

Demo non faciebat, qui illa aetate aliquid viris legendum eom- Poneret , ut sermone uteretur puro et emendato , id apparot vel in primis exspectandum esse a scriptore summae auctoritatis ; apud quem adeo librariorum incuriam vel stuporem iure accusamus , si quid in oratione eius barbarum , aut soloecum , aut peregrinum, aut κVρον ostendimus, aut denique aliquid ullare contrarium iis, quae lioc in genere legitima esse docet Cicero Partiti. or. c. 6. Quae recta Latine loquendi consuetudo et si magis temporum illorum quam liomiti uin laus fuit , quum , ut ille ait, non tam praeclarum erat scire Latine quam turpe nescire : tamen vehemetiter a vero aberraret, qui putaret satia Latin in esse quidquid certa fide apud ullum scriptorem illius opti ini saeculi legeretur. Non enim sacculum facit perfectos scriptores, sed praestantia digna saeculo; nec quisquam Eloquentiae gloriam adeptus est ex eo, quod nasci ei contigit eloquentiumvirorum .aetato: sicut Amafiniis, opinor, et Rabiriis nunquam laudi fuit, quod aequales erant Caesari et Ciceroni. Nam facullas hene eleganterque scribendi nobis non insita et innata est . sed institutione atque exercitatione comparatur. ItaquE pueri Romani scholas grammaticas et rhetoricas frequentabant, ut addiscerent usum bene scribentium: magistros autem, quibus illi

oppra in dabant, iani extremis Augusti temporibus cito caduntia

154쪽

eloquentiae vitiis et ineptiis se inquinasse , multis argumentis et testimoniis intelligimus. Quid emo mirandum est, st. Re Iasticus Doclamator, sive peregrinus in Urbe, sive provincialis Brtasse in aliquo Galliae vel Hispaniae angulo docens, longe inuit a nitore sermonis aequalium, ae similitudinem Ciceronis ,

quam laboriosa arte quaesierat, tu naturam suam vertere non

Potuit tAlteram rem , qua dictionis bonitas censetur, breviter attingere satis erit, logicam Meritatem sententiarum, sine qua Ex verbis rectissime positis inanis et sutilis strepitus nascitur. Sed latius patet haec virtus, nee singulas lautum partes sed omnem perpetuitatem orationis complectitur. Nam ipse ordo et series, qua , quae animo concepimus , explicamus, quatenus ad recte intelligendum pertinet, dialecti Ο u logicae artis est, quam constat finitimam esse grammaticae et rhetoricae. Quamobrem qui Cioeronem . non modo loquendi sed et intelligendi maximum artificem, artificiosa imitatione exprimera conatur, eumne esse est ante omnis posse perspicere, quid in quaque re sit,

et quale quidque sit, ac ratione et via disputare ; quod qui non accurate didieit, ne potest quidem dicetidi materiam recte

instruere , argumentationes apte concludere , atque ita omnia persequi, ut nusquam hiet aut discrepet sententia, nihilquc ponatur ullo in loco, quod non prius dictis consequens, et iis , quae deinceps dicentur, consentaneum sit. Hac autem parte, animadversiones nostrae docebunt, quam ueriliter saepe pec carit hic Cicero noster, ut non magistrum eloquentiae sed . in fantem hominem audire tibi videare, nihil curantem nisi verborum ad oratorium quemdam modum compositorum copiamae' tinnitum.

Nam in hoc studio dictionis, ad scholastieet regulas fingendae

et componendae omnem operam conterit hic orator; sed raro assequitur elegantiam et ceteras Mirtutes rhetoricas, quod tertium

requiritur in scriptione Ciceroni adiudicanda. Huius enim et quentissimi viri maxime proprium erat, copiose, magnifice, ornata politeque dicere , electis verbis perspicuis, gravi hus , ad num rum iucundis, ad sensum persectis et cuique rei accommoda-

155쪽

tia neque ea , quae sorio extemporali impetu merat, suis. iiorae emendationis eura isi vulgus edere sustinuit. Qui ergo Cieeronis esse poterit oratio, in qua sententiarum ieiunitas prope singulis paginis certet cum ineptiis verborum s hi qua loquutiones modo otiosae et nillil signiscantes, modo perplexas et parum incidae, modo affectatae et frigidae, modo tales re periantur, ut scriptorem more tironum id, quod sentiret , e pedite eloqui nescisse appareat y Atque Laee sunt vitia illa . quae in his orationibus ubique haerentia sagacissime notavit Britannus : quae addita ad languorem , Per omnes partes susum emolunt, ut, etiamsi nullum vocabulum , nulla singularis loquutio offenderet, tamen universum dicendi genus Cicerone indignum iudicandum esset. Sed perpauci sunt, qui, quid sit languidum, molestum, argut- , frigidum . subinsulsum, are situm , dissiuens, tortuosum . aut in omni habitu orationis vitiosum , satis acriter iudicent, praesertim in lingua, quam non amatre didicerunt; qui denique inanem et puerilem loquentiam a Virili eloquentia callide distinguant: vocabula et formulas Io quendi plerique spectant unice, haud cogitantes, illa vel pul-eheretina undique collecta misere iacere, nisi animus magni artificis vim et artem et spiritum oratorium amaveriti Nempe haee defieiunt in orationibus istis de Pace, et, Antequam iret in exsilianu , non eloquentiae species adumbrata verbis Cieeronianis : in quibus qui lente acquiescit, is poterit cum Octone Ver ultero, anti o Interprete posterioris libelli , muItisque

aliis superiorum saeculorum, admirari in eo elegantias verborum at figurarum et numerorum ad eum usque modum , vix

ut risum contineant lectores intelligentes. Sed , quum prioris Declamationis auctoritas mature explosa esset, ad posterioris fraudem detegendam exspectandas fuit Lambinus , qui primos

eam ex Ciceronis exemplaribus sustulit, ut ineleguntem, inconcinnam , insulsam atque ine tam, potius ludimagistro alicui semidocto, semirustico et i Milo, quam summo oratori Romanowumendam ; atque hane ab illo praeseriptam censuram dein-

156쪽

PRAEFATIO

Ceps maximo consensu sunt sequuti omes , qui in his rebus

aliquid intelligere audebant. i '

Iam pergendum nobis est ad quartum genus argumentorum , quod etiam indoctissimis assensum eripit, animadversionem --ro ι et ρeccatorum in historia , qualia imputari viro, ita ipso rerum actu dicenti scribentique, nullo Ficto possunt. Huc re inserendum est, si quid vel ia lactis rebusque gestis , recentis praesertim memoriae, vel in temporum rationibus scriptum est

ci ponamtis hic Omortunam conailiis nostris annotationcm Lambini ex edit. sec. Orati Cic. Vol. II extremo. Hanc ora tibnein ad populum et Equites Rom. antequam iret in exsilium ego in priore Ciceronis edissene sustiaeram. Quo facto , quum bibliopolae , quorum subtibus Cicero noster editus fuerat , amiolis quilusdam certiores facti , eam orationem desiderari , de

se actum esse quererentur , quasi, quod ea esset Praetermissa, idcirco homines ad Ciceronem memendum essent stiliari lardiores , et mecum hoc nomine Odiose e solutaremi; qtιumque eis constanter 'Nondissem , eam orinonem non esse Ciceronis,

eoque me νemisse eam ex Hir tandem ab illis multis precibus orartia , hanc ris Meniam dedi , m in calce sectinui Moluminis . Od Orationes omnes continet, locaretur. Ita illis animum reddidia qui se perisse clamabant. Nunc item , et ι ero multo mα- quia hae editione non solum doctis et Politis hominibus gratum facere , verum etiam i octis et inutis morem gerere. studui. hanc orationem ab aliquo Ciceronis simiolo et imitatore stultissimo, qui sibi bellus ac disertus indebatur, consMriplam, suo quMem loco non, sed tamen hoc secundo Molumine , excudi remisi , ne cui aut stolido avi mal olo Mel minimam de me querendi causam atit occasionem relinquerem ; sed ea Iege , ut dissimilibus literis in rimeretur : hoc consilio, ut etiam cor- aeui ae docti sibi a me satisfactum et constititim esse intelligerent. quibus mulio μωcere malo quam excordibus atque in viis. . Exinde sordere etiam ovim couil ista Declamatiuncuda: quae fortuna nunc, sῖ vere coniicio, nostras quoque ora lones manet;

uua erudilos quidem euo, apud imperitos certe post aliquot aetates, si foris rationes nostras adiuuerae dissimilitudo literarum, a suturis Nothelis in integris editionibus Ciceronis utiliter adhibenda.

157쪽

eontra certam historiae fidem ; si quid alio modo est relatum,

quam iacit ille, cuius nomon scripturae praefixum videmus; stin iisdem eventibus narrandis apud eundem scriptorem inconstantia et varietas notatur, quae non conveniat ei, qui iis intersuit ipse; denique si quid tu historiis praeter rem et verisimilitudinein ornatum verbisque exaggerat lini est. Atqui nihil est horum omnἱum , quod non idoneis exemplis coargui debeat in his quatuor orationibus: neque ego cuiquii in nuctor fuerim , ut eas res accipiat pro veris et exploratis , quae ibi leguntur sine ad iuniculo gravioris auctoritatis ; id quod de Oratione pro Do-mo in pluribus quaestionibus autiquitatis adhuc fecerunt iure- consulti, in posterum fortasse mutiores suturi. Quamquam milii quidem vix dubium est, quia hic Rhetor aliquot deperditas Orationes Ciceronis ante oculos habuerit, indeque et res et sentcntias quasdam mutuatus sit, quae ipso non indignae Ciceron videantur. I inmo interdum mihi probabile videbatur , locos eos, quos Pedianus, Aquila et Husinianus ex postremis duabus haris ni orationum attulerunt , consideranti ci cum textu nostro conserenti, Rhetorem saepe nihil aliud quam totos locos exempli sui variasse, interpolasse et scholasticae incudi reddidisse. Qua de re breviter , sed dubitanter , monui in orat. de IIar. rem. C. Ia. Eaque coniectura si non displicebit viris erudi

lis, admodum minuetur numerus antiquorum testium , quorum Cousensus uos deterrere a nova sententia poterat ; siquidem ,

quae a Pediano , Quintiliano et aliis laudatitur, orationes de

Donao et de Har. resp. nota sunt fortasse omnino eaedem , quas hodie haI,enius in manibus. - γSequitur quinto loeo res , quae multo facilius sentiri potrat,

quam ad exactas regulas artis redigi a cari s prudentia qua uam , qu.ilis et solet et debet osse hoininis, qui in usu rerum civilium et consuetudine prudentissimorum virorum consenuisse ipso nomine suo prositetur. Talem eui tu scriptorem decet didicisse , quid amicis ac bene de se meritis debeatur , qua moderatione de alienis et inimicis loquendum sit, qua arte in omni re agenda servicudum sit loeis ac temporibus. Itaque si quis illa omnia ignorat, si de summorum virorum , tum maxime in es COO r

158쪽

PRAEFATID

reptilil. eu inentium , personis tacenda direnda effutit; tantae ροτεωρίας et suspicio in scholasticum declamatorem eadere Potest, in Ciceronem vero non potest: nisi sorte quis existimat , miserum Consularem in exilio repente insanire incepisse. Nam sicut in congressibus aliter loquuntur et agunt homines de schola , aliter aulici ; sic de iisdem rebus aliter Consularis, aliter umbraticus magister verba faciet; ac posterior, quanism- vis doctus et sapiens ceterarum rerum, non potest non ruere in eo genere, quod nimis alienum est ab ipsius vita et studiis es moribus. Superest Rexta ratio argum ntationis, ducta ex eo , quod haracter cuique scrimori propritis dicitur, id est genus exprimendorum mentis sensorum, varietate notatum temperaturae in- senioruin et formae operum ἔ quod oritur ex compositione sententiarum , ex deleelus loquutionum posituque partium omulum, quibus universa oratio constatur. Simile quiddam videmus in ceteris quoque artibus, .quae maiore animorum libertate traetantur , in musica, in pictura , in sculptura , in quibus nullus umquam fuit excellens artifex , qui non haberet quandam chaeacteris seu stili proprietialem. Ac, ne quis putet, illud esse nihil, quod ipse videre et percipere nequeat; in scriptoribus quidem saepe res adeo non obscura est, ut et auribus hebetioribus ultro se ingerat. Comparet enim aliquis inter se vel unius aevi terminis inclusos duos tres scriptores , ex Graecis v. e. Platonem , Xenophontem , Isocratem , ex Latinis Tacitum , Su tonium , Plinium Caecilianum ; et iacile intelliget, quam diversitum inter se , tum a superioribus sint universo genere et sentiendi et scribendi. Nam, ut de uno , quem postremum appet lavi, Plinio loquar, verissime iudicavit Bulinventus in Praes. T. lv opp. Muretinorum , apud hunc , etsi perstudiosum lecto rem C eronis, nullam vel in Epistolis vel in Panegyrico perio dum reperiri, quam ille pro sua agnoscere velle videretur. Verum si imitator assidua lectione et meditatione sese ita ad exempli sui normam eomposuit, versatilique ingenio assequutus est, ut illius non vocabula solum , non quandam orationis figurati nem, non compositiouem numerorum arripuerit, sed scripto

159쪽

rem, qualem eum in propriis operibus cognovimus , omnibus virtutibus ae vitiis reddat: tum naturali quadam calliditate et insigni Mumine opus est, ut illud nescio quid , in quo tamen

duorum vel trium hominum opera discrepant, investigetur, et suis indiciἰs arguatur. Atque id munus non est nisi eorum , qui multo accuratoque usu se in familiaritatem scriptorum insinu

runt atque immerserunt, ut eos nihil fallat , quod ulla parte ad per tam ipsorum similitudinem desiL Neque adeo de tali censura cui vis literatoris iudicium valere poterit, sed Ioeum hie habebit veteris sapientis dictum, Elz LMol Ma Hol, paucisque res diiudicanda quasi publico decreto permittatur oportet a ceteris , quamvis prudentissimis , lectoribus. At vehementer dubito, an causa nostra tam impedita et disseilis siti ad iudicandum , si modo iudices fuerint ab Omni eupiditate remoti l quippe in his orationibus ubique apparent v

stigia alienae manus , tum in compilatione Ciceronianorum I corum , multum diversa illa quidem a. fortuita repetitione propriorum dictorum, tum in consorinatione σχολαστι is, etiam ubi nihil manifesto salsum subest, tum in plurimis aliis rebus, quae non Ciceronem, sed imitatorem eius, veluti aliquem Aonium Palearium ex celebri secta Ciceronianorum , a nobis audiri significant: tanto maiore sorsan peritia huius artis musicae excellere oportebit eum , qui aliquando cognos re volet, num in extremis orationibus Ciceronis etiam alia quaedam lateat , non in Senatu dicta , uti Meditur, sed in otio scholae compo sua. Sed quoniam nemo ante nos talem coniecturam attulit, universe rem indicasse satis habemus , integramque relinquimus iis, 'qui in his studiis omnia sibi declarari et expediri

moleste serunt; praesertim quum magnopere vereamur, ne hoc

surdis auribus cantaturi simus, quoniam in illa oratione pleraque argumenta νολεις ex una dissimilitudine eliaraeteris ducenda

erunt. Reliquimus itidem aliud quid, sed longe facilius , euicumque libeat, demonstrandum , a nobis saepe si guifieatum nulla rationa adiecta , haud pluribus quam uni auctori istas quatuor orationes tribuendas esse. Nimirum hoc non minus curtum vi

160쪽

debitur eas ali uoties uno tenore perlegenti, quam omnes adhue eroni per errorem esse adscriptas. IIaee hactenus paulo susius ae liberius disserui , ut testimonia supra laudata resutem, aditumque faciam ad legenda ea, quae mox ab eruditissimis viris in contrarias partes acrius disputantur. Horum autem Praefationibus nihil, neque ad confirmandum, neque .ad refellendum , addere voluit non quia nihil erat, quod moneri posset, et sortasse etiam oporteret, sed quia sui modi quaestionea potius singulis locis examiuandis, quam universu disserendo, ad liquidum perduci poseunt. Ita non temere Cuiquam dubiae videbuntur leges erilicae , quas modo posuimus hvie disquisitioni adhibendas; nune unum hoe anquirendum erit, verisne an falsis eriminibus nitatur accusatio nostra. Actum est, opinor; ilicet.

SEARCH

MENU NAVIGATION