장음표시 사용
31쪽
IN M. ANTONIVM consulenduin . At ille pmperans, festinans, mandata vestra conficere cupiens, in hac constantia, morbo adversante, Perseveravit. Cuius quum adventu maxime perturbatus esset Antonius, quod ea, quae sibi iussu vestro denuntiarentur, auctoritate erant et sententia Ser. Sulpicii constituta: declaravit, quam odisset
Senatum, quum nuctorem senatus exstinctum laete
atque insolenter tulit. Non igitur magis octavium Leptines, nec Veientium rex, eos, quos modo nominavi, quam Ser. Sulpicium occidit Antonius. Is enim pmsecto mortem attulit, qui causa mortis fuit. Quocirca ad posteritatis etiam memoriam pertinere arbitror, exstare, quod fiterit de hoc bello iudicium senatus. Erit enim statua ipsa testis, hellum tam grave fuisse, ut legati interitus honoris memoriam conSequutus sit.
IV. Quod si excusationem Ser. Sulpicii, Patres conscripti legationis obeundae recordari volueritis, nulla dubitatio relinque tuo, quin honore mortui, quam vivo iniuriam fecimus , sarciamus. Vos enim , Patres conscripti grave dictu est, sed dicendum tamen), vos, inquam, Ser. Sulpicium vita Privastis:
quem quum videretis re magis morbum, quam orn-tione excusantem, non vos quidem crudeles fuistis,
quid enim minus in hunc ordinem convenit 2 sed, ciuiam speraretis nihil esse , quod non illius auctoritate et sapientia esiici posset, vehementius excusationi obstitistis ; atque eum , qui semper Vestrum consensum gravissimum iudicavisset, de sententia deiecistis.
Mandata Mestra Reete e MSS. Faernus hic Mestra et paulo post iussu Mestro legendum censuit pro Vulg. nostra et iussu nostV .
Re magis moictum in optime sie e
end. vatic. edidit Faerntis, Proban-- tibiis Graevio et Em. Vulgatum ollitiae magis morbo- excusantem non est latinum. Revero Manut. bene interpr. φsa macie atque imbeciuitate.
32쪽
PHILIPPICA NONA , CAP. 5Vt vero Pansae consulis uccessit cohortatio gravior, quam aures Ser. Sulpicii serre didicissent, tum vero denique filium, meque seduxit. Atque ita loquutus
est, ut auctoritatem vestram vitae suae se diceret anteferre. Cuius nos virtutem admirati, non ausi fiunius eius adversari voluntati. Movebatur singulari pietate filius; non multum eius perturbationi meus dolor concedebat: sed uterque nostrum cedere Cogebatur magnitudini animi, orationisque gravitati; quum quidem ille, maxima laude et gratulatione omnium vestrum , pollicitus est, se, quod velletis ,
esse facturum, neque eius sententiae periculum vitaturum, cuius ipse auctor fuisset: quem exsequi mandata vestra properantem, mane postridie prosequuti sumus. Qui quidem discedens, mecum ita loquutus est, ut eius oratio omen sali videretur. V. Reddite igitur, Patres conscripti, ci vitam, cui ademistis. Vita enim mortuorum in memoria vi Vorum est posita. Persicite ut is, quem vos ad mortem misistis, immortalitatem habent a volsis. Cui si statuam in rostris decreto vestro statueritis, nulla eius legationem posteritatis inobscurabit oblivio. Nam reliqua Ser. Sulpicii vita multis erit praeclarisque monumentis ad omnem memoriam commendata. Semper illius gravitatem , constantiam, fidem , praestantem in republica tuenda curam atque prudentiam, omnium mortalium fama celebrabit. Nec vero silebitur admirabilis quaedam et incredibilis , ac paene divina eius in legibus interpretandis, aequitate explicanda, sciera' tia. Omnes, ex omni aetate, qui hac in civitate intelligentiam iuris habuerunt, si unum in locum conserantur, cum Ser. Sulpicio non sint comparandi. Neque
33쪽
IN M. ANTONIVM enim ille magis iuris consultus, quam iustitiae fuit. Itaque quae proficiscebantur a legibus et a iure civili , semper ad facilitatem aequitatemque reserebat;
neque instituere litium actiones malebat, quam Controversias tollere. Ergo hoc statuae ino nurnento non eget: habet illa maiora. Haec enim statua mortis honestae testis erit; illa, memoria vitae gloriosae: ut hoe magis monumentum grati senatus, quam clari viri futurum sit. Multum etiam valuisse ad patris
honorem pietas filii videbitur: qui quamquam ami
ctus luctu non adest, tamen sic animati esse debetis, ut si ille adesset. Est autem ita affectus, ut nemo unquam unici filii mortem magis doluerit, quam ille moeret patris. Equidem etiam ad sumam Ser. Sulpicii filii arbitror pertinere, ut videatur honorem debitum patri praestitisse. Quamquam nullum mon mentum cIarius Ser. Sulpicius relinquere potuit,
quam effigiem morum suorum, Virtutis, Constantiae ,
pietatis, ingenii, silium: cuius luctus aut hoc honore vestro, aut nullo .latio levari potest. VI. Mihi autem recordanti Ser. Sulpicii multos in nostra familiaritate sermones, gratior illi videtur, si
quis est sensus in morte, aenea statua sutura, et ea
pedestris, quam inaurata equestris: qualis est L. Sullae prima statua. Mirifice enim Ser. Sulpicius maiorum continentiam diligebat, huius seculi insolentiam vituperabat. Vt igitur si ipsum consulam, quid
velit, sic pedestrem ex aere statuam, tanquam e eius auctoritate et voluntate, decerno: quae quidem
Mirifeεὶ Sie recte editum e eod. Vatie. Multi olim magnisce.
34쪽
magnum civium dolorem et desiderium honore monumenti minuet et leniet. Atque hanc meum sententiam, Patres conscripti, P. Servilii sententia probari necesse est: qui sepulcrum publice decernendum Ser. Sulpicio censuit. statuam non censuit. Nam si mors legati sine caedes atque ferro nullum honorem desiderat: cur decernit honorem sepulturae, qui
maximus haberi potest mortuo 3 Sin id tribuit Ser. Sulpicio, quod non est datum Cn. Octavio: cur, quod illi datum est, huic dandum esse non censet ' Maio
res quidem nostri statuas multis decreverunt, sepulcra paucis. Sed statuae intereunt tem Pestate, Vi, Vetustate; sepulcrorum autem sanctitas in ipso solo est,
quod nulla vi moveri, neque deleri potest. Atque , ut cetera exstinguuntur, sic sepuIcra sunt sanctiora vetustate. Augeatur igitur isto etiam honore is vir. cui nullus honor tribui non debitus potest; grati simus in eius morte decoranda, cui nullam iam aliam gratiam referre possumus. Notetur etiam M. Antonii, nefarium bellum gerentis. scelerata audacia. His enim honoribus habitis Ser. Sulpicio, repudiatae reiectaeque legationis ab Antonio manebit testificatio sempi
VII. Quas ob res ita censeo: Quum Ser. Sulpicius, Q. F., Lemonia, Rusus, dissici Ilimo reipublicae tempore, gravi periculosoque morbo affectus, auctoritatem senatus, salutemque reipublicae vitae suae praeposuerit, contraque vim gravitatemque morbi contenderit, ut ad castra Antonii, quo senatus eum miserat, Perveniret; isque, quum iam prope castra VeniSSet, vi morbi oppressus, vitam amiserit in maximo reipublicae munere; eiusque mors consentanea vitae sue
35쪽
PHILIPPICI NON, Pit, sanctissimo honestissimeque actae , in qua saepe magno usui rei publicae Ser. Sulpicius, et privatus, et in magistratibus. fuerit: ' Senatui placere, Ser. Stilpicio Statuam pedestrem aeneam in rostris ex huius ordinis sententia statui, circurnque eam statuam lo
cu in gladiatoribus liberos posterosque eius quoquo versus Pedes quinque habere, quod is ob rem publi
cam mortem Obierit, eamque causam in basi inscribi; utique C. Pansa, A. Hirtius , consules, alter ambOVe, si eis videatur, quaestoribus urbanis imperent, ut eam basim statua inque faciendam et in rostris statuendam locent; quantique locaverint, tantam PCCuniam redempto vi attribuendam solvendamque Curent. Quutnque antea Senatus auctoritatem suum in virorum sortium latioribus ornamentisque ostenderit, placere, eum quam amplissime supremo die suo efferri. Et
quum Ser. Sulpicius, Q. F., Lemonia, Rusus, ita de
republica meritus sit, ut his ornamentis decorari debeat : Senatum censere , atque e re plussica existimare,
aediles curules cilicium, quod de suneribus habeant, Ser. Sulpicii, Q. F., Lemonia, Rufi, funeri remittere; utique locum sepulcro in campo Esquilino C. Pansa Consul, seu quo alio in loco videatur, pedes triginta quoquo versus adsignet, quo Ser. Sulpicius inseratur. Quod sepulcrum , ipsius , liberorum , posterorum quueius sit, uti quod optimo iure sepulcrum Publico
36쪽
ν aximas tibi, Pansa, gratias, omnes et hab re et
agere debemus, qui, quum hodierno die senatum te habituriam non arbitraremur, ut M. Bruti, PraeStan-lissimi civis, literas accepisti. ne minimam quidem moram interposuisti, quin quam primum ma X imo gaudio et gratulatione frueremur. Quum factum tuum gratum omnibus debet esse, tum vero Oratio, qua, Tocitatis literis, usus es. Declarasti enim. Verum eSSe id, quod ego semper Sensi, neminem alterius, qui suae Considet et, virtuti invidere. Itaque mihi, qui plurimis ossiciis sum ciam Bruto, et maxima familia vitale coniunctus, minus multa de illo dicenda sunt. Quas enim mihi ipse partes sumpseram . ea S PrueCepit oratio tua. Sed mihi, Patres conscripti, necessitatem attulit paulo plura dicendi, sententia eius , qui rogatus est ante me: a quo ii a saepe dissentio , ut iam verear, ne, id quod minimo sieri debet, minuere amicitiam nostram videatur perpetua dissensio.
Quod ego semper sensi Semper in ram ΜM. Ferrarii et Grii teri quas
37쪽
II. Quae est enim ista tua ratio, Culene quae mens qui nunquam post Kalendas Ian. idem senseris, quod
is, qui te sententiam primum rogat 7 Cur nunquam tam frequens senatus suit, ut unus aliquis tuam sententiam sequutus si ty cur semper tui dissimiles defendis 3 cur, quum te et vita et fortuna tua ad otium et ad dignitatem invitet, ea probas, ea decernis, ea senti S, quae sunt inimica et otio communi et dignitati tuae 3 Nam, ut superiora omittam, hoc certe, quod mihi maximam admirationem movet, non tacebo. Quod est tibi cum Brutis hellum3 cur eos, quos omnes paene Venerari debemus, solus oppugnasy Alterum circumsederi. non moleste fers, alterum tua sententia spolias iis
copiis, quas ipse suo labore et periculo ad reipublicae, non ad suum praesidium, per se, nullo adiuvante , consecit 7 Quis est iste tuns sensus, quae cogitatio 7 Brutos tu non probes, Antonios probes 3 quos omnes carissimos habent, tu oderis 3 quos acerbissime omnes oderunt, tu constantissime diligas 2 Amplissimae tibi
Primum rogat p) Sie eod. vatic. eis. Male lectionem primus antetuleruut Vrsilius et Graevitis. Pausa enim consul socerum suam Calenum honoris causa Primum solebat sententiam rogare, si eousules designati nota ade sent Tuam sententiam sequutus ait Z lane lectionem si ustra sollicitavit Ernestius. Sensus est: quam Mis Ire quentissimus aenairus fuerit, tamen nauma quidem sententiam tuam sequutus est. Simile illud Terentiauum et Num. quam tam mane egredior quin ete. Heaut. I. I, I v. di nitrum si infrequens senatus est. seri facile potest, ut alicti ius sentetitia neminem habeat assentienteiit. Idem lamen in magna Aenatorum ne trientia vix accidere Potest, uisi quis sentetitiam dixerit prorsus odiosam et ab omnium sensu abhorrentem. Ceterum Graevius ENS. suo dedit cymm nunqMam tam frequens /enatus fuerit . quum unus aliquis luam sententiam sequutias Faervus : nunquam tam frequens senatus ferit quo unus aliqtiis sententiam tuam aequinus ait. Ernestios lo- eum ita putat,ut constiti endum: quum nunquam , quum tum frequens senatus fuerit, unus aliquis tuum sententiam
uod mihi mraximam admirationem moὐειὶ Quod me maxima admirationem et codd. Ferrar. Hiuop. Pal. a, Guel LBria os ita non probes Sic Ern. correxit siue lihris. Vulgo: quisquiae Silium; Brutus ut non probes.
38쪽
fortunae sunt, summus honoris gradus, filius, ut et audio et spero, natus ad laudem: cui quum reipublicae causa faveo, tum etiam tua. Quaero igitur eum Bruti ne similem malis, an Antonii 3 M permitto, ut do tribus Antoniis eligas , quem velis. Dii meliora, inquies. Cur igitur non eis faves, quos laudas, quo rum similem filium tuum esse vis 2 SimuI enim reipublicae consules, et Propones illi exempla ad imitandum. Hoc vero, Q. Fufi, cupio, sine osse oris nostrae amicitiae, sic tecum, ut a te dissentiens senator, queri. Ita enim dixisti, et quidem de scripto nam te inopia verbi lapsum putarem , nisi tuam in dicendo facultatem nossem ): literas Bruti recto et ordine scriptas videri. Quid est aliud, librarium Bruti laudare, non Brutum 7 Vsum in republica, Calene magnum iam habere et debes et potes. Quando ita decerni vidisti aut quo senatusconsulto huius generis sunt enim innumerabilia) bene scriptas literas decretum a senatu 2 Qiiod verbum tibi non excidit, ut saepe fit, fortuitu: scriptum, meditatum, cogitatum attulisti. Hunc tibi consuetudinem plerisque in robus bonis obtrectandi si quis detraxerit: quid tibi, quod sibi quisque velit, non relinquetur 2 Quamobrem collige to , placaque animum istum aliquando et mitiga ; audi viros bonos, quibus uteris multum; loquere
cum sapientissimo homine, genero tuo, Saepius, quam ipse tecum : tum denique amplissimi honoris nomen
Quid est aliud in edd. pr. nonnulliseiat quid esι aliud Mum I. Br.
leviam quam quae recte abeat cod. Vat . deleveritat Ferear. Lambin. etc. hu quo aena constillo a re-eetilioribus receptum e cod. Vatie. Olim edebatur et aut q&od senatuseon
aulιum huius generis 3 quod quidem Deila se tueretur, at postea sic lege-
retur: ae Bene seri las Iureaas . Quod
Quod sibi quisque Mela, non relι quetur ρ Reete hoe e cod. Valle. indea Faeruo substitulum pro quι ιibi Melie
Quibus tiateris mullum Manut. et Lamb. quibus uteris multis. Hιssimi honoris nomen i. ..
39쪽
obtinebis. An vero hoc pro nihilo putas in quo equidem pro amicitia tuam vicem dolere soleo) esserriboc foras, et ad populi minant uures Pervenire, ei
qui primus Sententiam dixerit, neminem assensum' quod etiam hodie futurum arbitror. III. Legiones ahducis a Bruto. Quas 2 nempe eas, quas ille ab Antonii scelere avertit, et ad rempublicam sua auctoritate traduxit. Rursus igitur vis nudatum ilIum atque solum a republica velegatum videri. Vos autem , Patres conscripti, si M. Brutum deserueritis et prodideritis, quem tandem civem unquam Ornabitis 2 eui favebitis 2 Nisi sorte eos, qui diadema im-POSuerint, conservandos; eos, qui regni nomen Sustulerint, deserendos putatis. Ac de hac quidem divina atque immortali laude M. Bruti silebo: quast gratissima memoria omnium civium inclusa, nondum publica auctoritate leslata est. Tantamne patientiam, dii honii tantam in Oderationem, tantam in iniuria tranquillitatem et modestiam 3 Qui quum praetor urbanus esset, urbe caruit; ius non dixit, quum Omne ius populi romani recuperasset; quumque Concursu quotidiano bonorum omnium, qui admirabilis ad eum fieri solebat, praesidioque Italiae Cian ino septus POSSet esSe, absens iudicio bonorum defensus esse maluit, quam Praesens manu: qui ne Apollinares quidem ludos , pro sua populi que vomani dignitate apparatos, Ρrao
Regni nomeri Sic cod. Valle. et Nonius Marcellus tu atratiaιι, Reetu. Vulgo olitii regis. Publica utie rutile ιestata est Vi-doi posset hie aliquid intereidisse. Sed si integrum habemus hunc locum, i rhusitiis patito abruptior sie cogita tione erit expleridus, ut liantiamne Pallentiam proxime reseratur ad id, qtu d Bruti laudibus adhue publiea auctoritas desuerat. Aimilitia es quidem ludo, Qui ad turam praetoris urbani Pertiuebaut. Plii lipp. II, en P. t 3. MAI.
40쪽
sens fecit, ne quam viam patefaceret sceleratissimorum hominum audaciae. Quamquam, qui unquam alii ludi laetiores suerunt7 In singulis versibus popuIus Tomanus maximo clamore et plausu Bruti memoriam prosequebatur; corpus aberat liberatoris, libertatis memoria aderat; in qua Bruti imago cerni videbatur.
At hune his ipsis ludorum diebus videbam in insula clarissimi adolescentis, Luculli, propinqui sui, nihil
nisi de pace et concordia civium cogitantem. Eundem vidi postea Veliae, cedentem Italia, ne qua oriretur belli civilis causa propter se. O spectaculum illud non modo hominibus, sed undis ipsis et litoribus luctuosumi Cedere e patria Servatorem eius, mane
in patria perditorest Cassii classis paucis post diebus
consequebatur: ut me puderet, Patres conscripti , in ea n urbem redire, ex qua illi abirent. Sed, quo consilio redierim, initio audistis, post estis experti. Exspectatum igitur tempus a Bruto est. Nam quoad vos omnia
pati vidit, usus est ipse incredibili patientia. Postea
quam vos ad liberinlem sensit erectos , praesidia vestrae libertati paravit. IV. At cui pes ii, quantaeque restititi Si enim C. Antonius quod an inmintenderat, perficere potuisset potuisset autem, nisi eius sceleri virtus M. Bruti obstitisset , Macedoniam, Illyricum, Graeciam perdidis.
semus; esset, vel receptaculum pulso Antonio, vel
agger oppugnandae Italiae, Graecia; quae quidem
Quamquam In singulis Mersibus Vulgo edebatur quamquam qui u quam aut Itidi aut dies laetiores με- νυnt, quam quum in singulis Mersi sete. Faernus malebat fuerunt quam mm y In singulis ete. Graevius Pro-linhat ieetionem sui codi eis qui tin- quum alii luia Ceterum aptius esset ad sententiam qui unquam alia ludi editori clariores Derunt. Perditores Ita eod. Vatie. aliique Pli res , melius.' quam ut in aliis proditores. In edit. Mediol. es perditorem se. Antovium. Abirent Ernestius Gni. abissent.