M. Tullii Ciceronis Opera ex recensione Christ. Godofr. Schutzii additis commentariis. Tomus primus decimussextus Orationes tom. 5

발행: 1827년

분량: 688페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

IN M. ANTONIVM nunc M. Bruti imperio, auctoritate, copiis non in. Structa solum, Sed etiam ornata, tendit dexteram

Italiae, suumque ei praesidium pollicetur. Quod qui

ab illo abducit exercitum, et respectum pulcherrimum et praesidium firmissimum adimit reipublicae. Equidem cupio, haec quam primum Antonium audire, ut intelligat, non D. Brutum, quem vallo circumsedet, sed se ipsum obsideri. Tria tenet oppida toto in orbe terrarum; habet inimicissimam Galliam; eos etiam , quibus considebat, alienissimos, Transpadanos; Italia

omnis in sta est; exterae nationes a prima ora Graeciae usque ad Aegyptum, optimorum et sertissimorum civium Imperiis et praesidiis tenentur. Erat ei spes una in C. Antonio : qui duorum Datrum aetatibus medius interiectus, vitiis cum utroque certabat; qui, tanquam extruderetur a senatu in Macedoniam, et non contra

prohiberetur proficisci, ita cucurrit. V. Quae tempestas, dii immortales t quae flamma, quae Vastitas, quae pestis Graeciae suisset, nisi incredibilis ac divina virtus laventis hominis conatum atque audaciam compressisset y Quae celo Plias illa Bruti 3 quae cura 3 quae virtus 3 Etsi ne C. quidem Antonii. celeritas contemnenda est, quem nisi in via Caducae hereditates retardassent, volasse eum, non iter fecisse

Qucia in Faernus pro quod legendum pyiliabatur quare. Sed nihil opus. Tria tenet O mi Tenebat Bononiam, Regium Lepidi, Parmam. Id cognoscitur ex ep. ad Cassiuna. Fam. Xll , 5. MAN.A yrima ora Graeetae In cod. Vatic. teste Mureto a primo Ire Graeeiae .lod ille vulgato praeserebat. Aedii ina Diritis Sic eodd. Ferrarii, P.,L 2. At edd. nonnullae olimrirtus Caesaris; male Lambivus edidit Dircus M. Bruti Caepionis. Sed

optimum est Mirtus hic absque nomine poni, quum Bruta nolneu statim sequatur in verbis quae celeritas ill

Cia. eae hereditates Q as occu- Pnvit, lanquam ad euin pertinerent. Caducae alitem hereditates dicebauiatur, quum lieres non ex stubat. Quod quum accideret, ad si cum devolvebantur. MAX.

42쪽

PHlL1PPICA DECiMA, CAP. 6 3 diceres. Alios ad negotium publicum ire quum cupi

mus, vix sOIemus EX trudere: hunc retinentes extru

simus. At quid ei cum Apollonia 2 quid cum Dyrrhachio 7 quid cum Illyrico 3 quid cum P. Vatinii impe

ratoris exercitu 2 Succedebat, ut ipse dicebat, Hortensio. Certi sines Macedoniae, certa conditio, Certus, si modo erat ullus, exercitus: cum Illyrico vero, et cum Vatinii legionibus, quid erat Antonio 3 At ne Bruto quidem. Id enim sortasse quispiam improbus dixerit. Omnes legiones, Omnes copiae, quae ubique sunt, populi romani sunt. Neque hae legiones, quae M. Antonium reliquerunt, A.ntonii potius, quam reipublicae fuisse dicentur. Omne enim Exercitus et imperii ius amittit is, qui eo imperio et exercitu rempublicam oppugnat. VI. Quod si ipsa respublica iudicaret, aut si omne ius decretis eius statueretur, Antonione, an Bruto legiones populi romani adiudicaret 2 Alter advolarat

subito ad direptionem pestemque sociorum, ut, quacumque iret, omnia vastaret, diriperet, auserret; oxercitu 1,opuli romani Contra ipsum populum romanum uteretur. Alter eam sibi legem statuerat, ut, quocumque Venisset, luX Venisse quaedam, et spes salutis videretur. Denique alter ad evertendam Tempublicam praesidia quaerebat, alter ad conservandam. Nec vero nos hoc magis videbamus, quam ipsi mili-

Alios ad J Sensns est: alii, quos volumus cito ire in provinciam. quas possuut moras interponunt: ille ita sestivavit, quasi vi, aut Precibus coactus. FEn R. Hianc retinentes extrusimus Dicit extrinsimu , quia via illa, qtia rite-hantur tu retinendo, valuit apud ipsum ad exeundum. Lectio linee este Vulte. Alii ser. et edd ex simus quod nihili est. En . M omnia' Et Λ pol lonia, et Dyrrhachium erant in Maci donia, quam regebat Q. Hortensius ; lilyrico autem

Vatinius praeerat. NA . Certus , si m nto erat tillias, exen eittis Sie e Vatie. editum n Faern etc. Vulgo olim egriuii erat ιέ-lius exercitus.

43쪽

IN M. ANTONIVM

tes; a quibus tanta in iudicando prudentia non erat postulanda. Cum vII cohortibus isse Apolloniam scri-hit Antonium, qui iam aut captus est quod dii denti aut certe homo verecundus in Macedoniam

non accedit, ne contra Senatusconsultum fecisse videatur. Delectus habitus in Macedonia est summo Q. Hortensii studio et industria: cuius animum egregium, dignit inque et ipso et maioribus eius, ex Brutiliteris perspicere potuistis. Legio , quam L. Piso ducebat, legatus Antonii, Ciceroni se filio meo tradidit. Εquitatus, qui in Syriam ducebatur bipertito, allereum, a quo ducebatur, reliquit in Thessalia, seseque ad Brutum contulit; alterum in Macedonia Cn. Domitius adolescens summa virtute et constantia as legato Suriaco abduxit. P. autem Vatinius, qui et antea iure laudatus a nohis, et hoc tempore merito laudandus est, aperuit Dyrrhachii Portus Bruto, et exercitum tradidit. Tenet igitur populus romanus Macedoniam, tenet Illyricum, tuetur Graeciam; nostrae sunt

legiones, nostra levis armatura, noster equitatus, maximeque noster eSt Brutus, Semperque noster, quum sua excellentissima virtute teipublicae natus, tum salo quodam paterni maternique generis et no

minis. Ab hoc igitur quisquam bellum timet, qui,

antequam nos id coacti suscepimus, in pace iacere,

quam in bello vigere maluit 2 quamquam ille quidem

tisa olloniam tu eod.Vatie. olloniae. Sestio meo tradisiitὶ Qtiem Brutus Athenis seeniti abduxit, eoque legato usus e. . Plutaretius in Bruto. MA . alter eum Quaestorem e eod. Unt. additum Εrnutius glossatori tribuit; eerte si admittatur deleri vult eum. Tvetur IIie quoque tenet HS.

minis Paterni, a L. Bruto . qui regeseleeit: materni. a Servilio Ahala. qui regiuim appetentem Sp. Melium ua manu intersecit. MAN. In paee iseere Quum Aulii, Lanuvii, Veliae moraretur. lD.

44쪽

PHILIPPICΛ DECIMA , CAP. 7. 39

nunquam iacuit, nec hoc cadere verbum in tantam virtutis praestantiam potest. Erat enim in desiderio civitatis, in ore, in sermone omnium. Tantum autem aberat a bello, ut, quum cupiditate libertatis Italia arderet, desia erit civium studiis potius, quam eos in armorum discrimen adduceret. Itaque illi ipsi, si qui sunt, qui tarditatem Bruti reprehendant, tamen iidem moderationem patientiamque mirantur. VII. Sed iam video, quid loquantur. Neque enim id occulte faciunt. Timere se dicunt, quomodo serant veterani, exercitum Brutum habe Pe. Quasi vero quidquam intersit inter A. Hirtii, C. Pansae, D. Bruti, C. Caesaris, et hunc exercitum M. Bruti. Nam si quatuor exercitus ii, de quibus dixi, propterea laudantur, quod pro populi romani libertate arma ceperunt: quid est, cur hic M. Bruti exercitus non in eadem causa ponatur 7 At enim veteranis suspectum est nomen M. Bruti. Magisne quam Decimi 2 Equidem non arbitror. Etsi est enim Brutorum commune sactum , et laudis societas acqua: D. tamen Bruto iratiores sunt hi, qui id factum dolebant, quo minus ab eo rem illam dicebant fieri; debuisse. Quid ergo nunc agunt tot exercitus, nisi ut obsidione D. Brutus liberetur 7 Qui autem hos exercitus ducunt 8 Hi, credo, qui C. Caesaris res actas everti, qui causam

veteranorum prodi Volunt. . .

m eredo Minime ii quidem , qui

acta me eis everti velint: qiine M. Autonius, qu.inium in ipso suit. suis legibus evertit. l D. Ca ινιυu Veteranorum Prodi Spem

Rem illam diectoni fieri δει άsse Iviro Deeimum eonsilia de Ciesaris neee eo minus clieehant debuisse, quin Caeine in evin summa lienescia contulisset, quem eliaua scripsit in Meundia heredihus. Suetonius. It X.

45쪽

IN M. ANTONIVM VIII. Si ipse viveret C. Caesar, acrius, Credo, acinsua defenderet, quam vir sortissimus defendit Hirtius; aut amicior causae quisquam potest inveniri, quam filius 3 At horum alter, nondum ex Ionginquitate gravissimi morbi recreatus, quidquid habuit virium, id in eorum libertatem defendendam contulit, quorum votis iudicavit se a morte revocatum: aIter Virtutis robore firmior, quam aetatis, cum istis ipsis veteranis ad D. Brutum liberandum est prosectus. Igitur illi certissimi, iidemque acerrimi Caesaris actorum patroni, Pro D. Bruti salute bellum gerunt: quos veterani sequuntur. De Iibertate enim populi vomani, non de suis commodis, armis decernendum vident. Quid est igitur, cur iis, qui D. Brutum omnibus opibus conservatum velint, M. Bruti sit suspectus exercitus 3 An vero, si quid esset, quod a M. Bruto timendum videretur, Pansa id non videret 8 aut, si videret, non laboraret 8 Quis aut sapientior ad coniecturam rerum suturarum, aut ad propulsandum metum diligentior 8 Atqui huius animum erga M. Brutum, studiumque vidistis. Praecepit oratione sua, quid decernere nos de Bruto, quid sentire oporteret; tantumque abfuit, ut periculosum reipublicae M. Bruti putaret exercitum, ut in eo firmissimum reipublicae praesidium et gravissimum poneret. Sci-

Iicet hoc Pansa aut non videt hebeti enim ingenio

est aut negligit. Quae enim Caesar egit, ea Pata esso non curat: de quibus confirmandis et sanciendis Iegem comitiis centuriatis ex auctoritate nostra Iaturus

est. εaltar Caesae Oetavianus. Laetirus est Ex S. C. quod iactum fuerat in aede Telluris hiduo pos S ieriti- Lambino plaeetatae. Caesaris mortem, de illius actis eo

46쪽

PHILIPPIcA DECIMA, CAP. lo 4 IX. Desinaut igitur, aut ii, qui non timent, simulare, Se timere, se Prospicere reipublicae; aut ii qui omnia verentur, nimium esse timidi; ne illorum

simulatio, horum obsit ignavia. Quae malum i est

ista ratio, semper optimis causis veteranorum nomen opponere 2 quorum etiamsi amplecterer virtutem, ut saetor tamen, si essent arrogantes, non possem sermiastidium. An nos conantes servitutis vincula Pum-Pere, impediet; si quis veteranos id nolle dixevit ZNon sunt enim, Credo, innumerabiles, qui Pro communi libertate arma capiant. Nemo est praeter Veleranos milites, qui ad servitutem propulsandam ingenuo dolore excitetur. Potest igitur stare respublica, freta veteranis, sine magno subsidio iuventutis3 Quos quidem vos libertatis adiutores complecti debetis, servitutis auctores sequi non debetis. Postremo serumpat enim aliquando veta et me digna vox si veteranorum nutu mentes huius ordinis gubernahuntur, omniaque ad eorum voluntatem nostra dicia, facta reserentur: optanda mors est, quae civibus romanis semper suit servitute potior. Omnis est misera servi lus; sed suerit quaedam necessaria: ecquodnam Prin-eipium putatis libertatis capessendae 7 An, quum illum necessarium et salalem Paene casum non tulerimus, hunc seremus voluntarium 2 Tota Italia desiderio libertatis exarsit; servire diutius non potest ei vitas; seritis populo romano hunc vestit uni atque arma dedimus, quam ab eo flagitati sui nus. X. Magna nos quidem spe , et prope explorata, libertatis causam suscepimus. Sed c ut concedam incertos exitus esse belli, Marte inque communem: tamen

47쪽

IN M. ANTONIVM

pro libertate vitae periculo decertandum est. Non enim in spiritu vita est, sed ea nulla est omnino servienti. Omnes natio cies servitutem serre possunt; nostra civitas non potest: nec ullam aliam ob causam, nisi quod illae laborem doloremque fugiunt, quibus ut careant, omnia perpeti possunt: nos ita a maioribus instituti atque imbuti sumus, ut omnia consilia atque facta ad virtutem et ad dignitatem reseramus. Ita praeclara est recuperatio libertatis, ut ne mors quidem sit in repetenda libertate fugienda. Quod si immo talitas Consequeretur praesentis periculi fugam, tamen eo magis ea fugienda videretur, quo diuturnior se vitus esset. Quum vero dies et noctes omnia nos undique sata circumstent, non est viri, minimeque Romani , dubitare, eum spiritum , quem naturae debeat, patriae reddere. Concurritur undique ad commune incendium restinguendum. Veterani primi Caesaris auctoritatem sequuti, conatum Antonii repulerunt; post eiusdem surorem Martia legio fregit; quarta anflixit. Sic a suis legionibus condemnatus, irrupit in Galliam, quam sibi armis animisque infestam inimicamque cognovit. Hunc A. Hirtii, C. Caesaris exercitus insequuti sunt; post Pansae delectus urbem, totam pie Italiam erexit. Vnus omnium est hostis. Quamquam habet secum L. fratrem, carissimum populo romano civem: cuius desiderium civitas ferre

alutius non potest. Quid illa tetrius bellua 3 quid im

manius 2 qui ob eam causam natus videtur, ne omnium mortalium turpissimus esset M. Antonius. Es; una

Trebellius, qui iam cum tabulis novis redit in gra-

Desererin m merenenciam edd. Vtitie. ad dignitatem ei ad inrititem. pr. et Muret. Quem naturae debeat Sie Faem. Graev. Εru. e eod. Valle. vulgo quem ad Misetutem et ad dignitatem Cod. naturae quis debeat.

48쪽

PHILIPPICA DECIMA , CAP. I i 43liam; Τ. Plancus, ceteri pares; qui id pugnant, id

agunt, ut contra rempublica in resti uti esse videantur. Sollicitant homines imperitos Saxae et Caphones, ipsi rustici atque agrestes, qui hunc rempublicam ne viderunt unquam , nec videre constitutam volunt; qui non Caesaris, sed Antonii acta defendunt; quos avertit agri Campani infinita possessio ; cuius eos non pudere miror, quum videant, se mimos et mimas hahere vicinos.

XI. Ad has pestes opprimendas, quid est cur moleste seramus, quod M. Bi uti accessit exercitus' Immoderati , credo, hominis et turbulenti: vide, nouimium paene patientis. Et si in illius viri consiliis atque saetis nihil nec nimium, nec parum fuit unquam. Omnis voluntas M. Bruti, Patres conscripti, omnis cogitatio , tota mens, auctoritatem senatus, libertatem populi romani intuetur: haec habet proposita, haec tueri vult. Tentavit, quid patientia prosicere posset. Nihil quum proficeret, vi contra vim experiendUmputavit. Cui quidem, Patres conscripti, vos idem tribuere hoc tempore debetis, quod a. d. x III kalend. Ian. D. Bruto et C. Caesari, me auctore , tribuistis et quorum privatum de republica consilium et factum

auctoritate vestra est comprobatum atque laudatum.

Quod idem in M. Bruto succre debetis, a quo insperatum et repentinum rei pului cae praesidium legionum,

equitatus, auxiliorum magnae et firmae copiae Com- Paratae sunt; adiungendusque est Q. Hortensius, qui quum Macedoniam obtineret, adiutorein se Bruto ad comparandum exercitum , fidelissimum et constantis-

49쪽

PHILIPPICA DECIMA simum praebuit. Nam de M. Apuleio separatim cenis

seo reserendum : cui testis est per literas Brutus, eum principem suisse ad conatum exercitus comparandi.

Quae quum ita sint, quod C. Pansa, consul, verba fecit de literis, quae a Q. Caepione Bruto, pro Onsule, allatae, et huic ordini recitatae sunt, de ea re ita censeo: Quum Q. Caepionis Bruti, proconsulis, opera, consilio, industria, virtute, dissicillimo reipublicae tempore provincia Macedonia, Illyricum, cuncta

Graecia, legiones, exercitus, equitatus, in Consulum, Senatus populique romani potestate sint; id Q. Caepionem Brutum, proconsulem , bene, et e re Publica,

Et sua maiorumque suorum dignitate, consuetudineque reipublicae bene gerendae secisse, eamque rem senatui populoque romano gratam esse et fore : utique Q. Caepio Brutus, Proconsul, provinciam Macedoniam , Illyricum, totamque Graeciam tueatur, defendat, custodiat, incolume inque conservet; et quo exercitui, quem ipse constituit, comparavit, Praesti; pecuniaque ad rem milliarum, si qua opus sit, quae publica sit, et exigi Possit, utatur, exigat; pecuniasque, a quibus Videatur, ad rem mili larem.mutuus sumat, frumentum imperet, operamque det, ut Cuin suis copiis cyiam proxime Italiam sit. Quunuste ex literis Q. Caepionis Bruti. Proconsulis, intellectum sit, Q. Hortensii, proconsulis, opera et virtute vehementer rempublicam adiutam, omnia que eius consilia cum consiliis Q. Caepionis Bruti, Proconsulis, coniuncta suisse, eam Iue rem magno usui rei publicaesuisse: Q. Hortensium Pri, consulem recte, et ordine. exque republica secisse; senatuique Placeret, Q. HOP- tensium, Proconsulem, cum quaestoribus, Prove quaestoribus , et legatis suis provinciam Macodoniam obtinere , quoad ei CX Senatusconsulto successum sit. Diuitiaco by Corale

50쪽

3lagno in dolore sum , Patres conscripti, Vel moerore Potius, quem ex crudeli et miserabili morte C. Trebonii, optimi civis, moderatissimique hominis, accepimus, inest tamen aliquid, quod rei publicae prosuturum putem. Perspeximus enim, quanta in iis, qui

contra patriam scelerata arma ceperunt, inesset immanitas. Nam duo haec capita nata sunt post homineS natos teterrima et spurcissima, Dolabella et Antonius: quorum alter ellacit, quod optabat; de altero patefactum est, quid cogitaret. L. Cinna crudelis ;C. Marius in iracundia persevePans; L. Sulla vehemens; neque ullius horum in ulciscendo acerbitas

Magno in dolore 7 Licet aliquando

praeceperit, deliberativis orationibus Principia esse debere haepe nulla. tamen hae tu cansa censuit exordium Praetexendum, ad anituos auditorum iustaminandos odio tu Antonium et Dolabellam , exaggerato scelera ulterius, cum deploratioue mortis C. Trebonii. Duc. Quomιm alter esecit, quod για ι Dolabella Asiam occupavit, quod maxime optabat efiicere. De altero Pa se citim eιι, quid eos caret. Patefacta sunt Antonii eonsilia invadendae eonirn se intus volitutatem atque aucto ritatem Galliae. ID. Acerbitas progressia Mira mortem est In eonteiitione facinorum satis est oratori, si id quod exaggerat, in vliqua parte gravius essa demonstret. Nam ea pars sola Ostenditur. Strages in eivilibus hellis editae , ut numero , et aliis pIuribus adiunctis have superant sane; hac tameu parte superautue, quod ultra mortem progressae non sunt. Truculentior multo Dolabella. Quod exponitur, eap. u. Iv.

SEARCH

MENU NAVIGATION