M. Tullii Ciceronis Opera ex recensione Christ. Godofr. Schutzii additis commentariis. Tomus primus decimussextus Orationes tom. 5

발행: 1827년

분량: 688페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

senatu acciderat. Et Cicero sententiam suo loco rogatus , Pluribus quidem verbis , sed ex tempore gratias egit. Nusquam autem ipso profitetur se postea illam orationem conscripsisse, Qt conscriptam edidisse. Etenim si eam paulo post illam rem in senatu actam scripsisset, certe eius ἰn illa ad Ser, Sulpicium

epistola ud Fam. IV , mentionem fecisset. At Wormio in

mentem venit Ciceronem hanc oratiunculam nd ipsum Mareellum misisse. Id enim e Marcelli ad Cie. epistola Fam. IV, it estici posse putavit, ubi ille scribite Grmulatio tua, etsi est mihi Probatissima, quod ab optimo fit animo, tamen Me mihi

multo iucunditis est et gratius, quod in Summa Paucitate amicorum , P Pinquorum ac necessariorum, qui Mere meae salutis 'erent, te cividissimum mei, singularemque mihi benisolentiam Praestitisse cogno i. At quis non videt istam gratulationem non

de hau oratiuncula accipiendam , sed de ea , quae literis a Cicerone ad Marcellum scriptis contineretur ρ quod idem a Spal-dingio monitum esse videmus l. I. p. 49 . Neque vero ullum tempus reperio, quo A. V. C. 7o7 extremo Ciceroni hane orationem , ut conscriberet , veuire in mentum potuisset. Aliis enim negotiis et maioribus distractus suit; orationem pro Ligario habuit prid. Kal. intercalares; deinde domesticas habuit sollicitudines , divortio etiam cum Terentia sub finem huius annisacto. Atino uutem το8, nec ante Marcelli cedem , nec postea scribi ista oratio potuisse videtur. Nani initio huius anni Tulliae filiae partus qui exspeelal atur , eum sollicitum Romae tenuit ; deinde mors eius consecula gravissimum ei dolorem attulit, quem libro de consolatione scripto, et philosophicis libris

scribendis levare studuit. Post acceptum vero de Marcelli morte nuntium, quis quaeso in animum inducere possit, eum de conscribenda ista oratiuncula cogitasse t Nullus enim quod Wolfius, in egregia ad hanc orationem praefatione p. XXVI, monuit nullus labor magis lum sive curuneus et inutilis Disset. Sed fae eum ex istis occupationibus ad eam literis mandandam sibi ali luod tempus eripuisse, Certe eam non inscripsisset orα-tionem pro Marcello , sicut illam pro Ligario aut rege Deiotaro. Non enim fuit defensio Marcelli eoutra accuciatorem ali-

422쪽

quem , sed grati tantum animi erga Caesarem pro reditu Marcello concesso significatio. Itaque etsi Cicero dixit se ρliaribus verbis Caesari gratias egisse, non tamen illam gratiarum aetionem iustae orationis modum explesse facile Wolfio assentior , quum Plutarchus in Ciceronis vita narret , Caesarem , quum paulo post apud eum pro Ligario dicturus esset, his verbis usum esse: qui I Obruit quo minus Ciceronem lanis intemauo reud

Haud leve momentum huic sententiae accedit ex eo , quod Quintilianus, qui toties Ciceronis orationem pro Ligario, semel etiam illam pro Deiotaro oratiuncatam laudat nullo verbo mentionem facit orationis pro Marcello a Cicerone habitae. Re liqui vero scriptores, qui Marcellianam orationem laudant, ut Aseonius Pedianus, Nonius Marcellus v. aemultis p. Lactantius, et Priscianus lib. V, p. 667, VI, p. 7 is , tui

istius, quae exstat, orationis exemplis usi, et sibi adulterinam pro genuina Ciceronis supponi passi sunt. Adulterinam enim esse ianemo dubitabit, qui quantum ab illa servili Caesaris adulatione, quae in hae oratiuncula regnat, liberalius dicendi genus ita orationibus pro Ligario et Deiotaro discrepet, cogitaverit, qui tot inficetas , frigidas, absurdas sententias et locutiones a Wolficiet Spalditigio exagitatas perpenderiti Ceterum duas esse partes huius declamationis, facile perspicitur, quarum altera , C. -6, post gratiarum actionem versatur tu Caesaris laudibus, altera in diluenda Caesaris suspicione de occultis insidiis vitae suae metuendis , quae cum cohortatione ut Caesar ipse vitae suae et saluti consulat, coniungitur; c. 7-io. In peroratione redit ad gratias Caesari iterum agendas . c. II.

423쪽

ORATIO

M. MARCELLO

Diui urni silentii, Patres conscripti, quo eram his

Cap. I. Diuturni saetitu Bellis civilibun Cicero laeuit. Nee enim loeus

esse poterat tutet bella Ciceroni. Data est indulgentia Circeroni. Reversus est orator Marcelliis. De quo Lucanus ait : IUUrcetius quo loquax. Ille inaxime suaqerat hella civilia contra caesa m. Vnde acerrim in in eum ad Aran riva Caesiir suiu Viciis partibias eo ciua suasiouis suae . quia ipse hella suasernt, Allieitas discesserat. Illic suit mulia iis temeriti tein suam exsilio uciluntario. Reversus est Caesar. Ingressus est frater Mareelli C. Marcellus. Tenuit maria Caesaris. Miserere, inquit, da indulgeutiam Datria Sequulae sunt ueri tuae totius ordiuis. Duabus tu rehus impellimur ad expugnandos inimi eos, aut ex superiore iniuria aut stitum metu. Caesar atriamque ante oeulcis PMuit, et Deit quasi sistentem Nareellum. Nareello hoc contra me fecisti. Dis superiore initieia illud secuti. Deinde audio initii partiri insidias ah bis. quos servavi. Tiuneu quoniam hoc aniplissis ius ordo postulat. ignosco. Ideo dixit Cicero: I uis vel dolori hus vel suspicionibus auluserre. Tamen quia senatus hoc vult, Quoseo. Hae gratulatione Cicero surrexit et gratias agit. Plerique statum derunt ita liae oratione venialem, quum in ista oratioue nullus status Ait. Grattarum actio est. Si Decdum dedia et iii diligentialia , videretur stilius venialis. Iu gratulatione lautum Marcelli. qui putant stirrexisse Tullium, erraui. Vidit Caesarem ignoscere. Multis enim peterula venia fuerat. Provocat illum ad genus laudia. Iu extrema parte orationis utitur quasi statu coniecturae, quia Caesar dicti, uir insidias mihi faciunt, ut me occidant; sive ut purget

ceteros, ne Poeniteat ignoscere Caesarem, sive ut Cuesarem cautum si erct. Bellis ergo civilit,us oratione uou fuerat usus; et Post bella tamen taeti Elat. Haec prima vox sue mi diuturni si leutii. Plerique putant sit guratam Cain istam orationum. Et sic expoliunt quasi plus vitupei. itionis habeat quam landis. Hoc liue lemporibus convenit, ii et Cae uiri. Naui et tempuAlatu ebi, ut vir a laude Caesai luducatur ud cle inutiliam, et Caesar oratore si qui liou possit falli. A NON.

424쪽

PRO M. MARCELLO , CAP. 1 4 i V

temporibus usus, non ti inore aliquo, sed partim dolore. Partim verecundia, sinem hodiernus die saltu-lii; idemque initium, quae vellem, quueque Sentirem, meo pristino more dicendi. Tantam enim mansuetudinem , tam inusitatam inauditamque clementiam, tantum , in summa potestate, rerum Omnium modum, iam denique incredibilem sapientiam ac Paene divinam, tacitus nullo modo Praeterire possum. M. Enim Marcello vobis, Patres conscripti, vel quo publicae reddito, non solum illius, sed ineam etiam vocem et auctoritatem, et vobis et reipublicae conservatam ac restitutam puto. Dolebam enim , Patres conscripti, et vehementor angebar, quum viderem , virum talem,

His temporibus in Qu a Mevsavit tempora. I intelligunt. Sensit orator. Et ne figula si . ΛΗΟΝ. - Non aliquo γ Modo oecurrit. ne vel tu suspieiovem eaduret accusare tempora. tu. - Non timore aliquo Nou quo, inquit, aliquid metuerem, aut de elementia tua dissiderem , sed quod amici casum dolerem . et mei simul verecundia retinerer . quod

lore inia desiderabam Mareellum. Α sos. -- Partim Mere nuta Quia uoti audebam apud te loqui coatra quem arma sumpseram. ID. - Qua vellem quaeque sentirem Eccu inin plena libertas. ID. - Tantam in fiamma potestate 3 Cui non licet Precare, innoceutiae non est laug. Numquid Litido te quia homicidium non laeis Z Si enim seceris. damnatis. Ergo uora peccas, si vel iuvoce Ilia , vel timore. At imperator laudandus est. cui lieet et uou si cit; si et copia sit. Et tameu modus. ID. - PMenedi inamὶ Nou hoc sitio eausa dicit. Nam eoustat Caesarem se ractare di- viva origine a Venere esse ualum. Vude et divus postea appellatus est. His temporibtis) Iloe anno, quia Pugna imarsaliea iam eslluxit. Ait histi u Poribus . non hoc lemyore , quia tempora culavit lutem aliqliam, aut certe i,erieulum indicant. Asa Non timore atiquo γ Captat a Caesare benevoleritiam , quum se nou timuisse ostendit, no liberius derep. loqueus , eun is ridet et. Iu. Dolore Vel luctu meorum quillelli, ei viii iterieristit, vel dulore et i oculleutia, qtiuit colitia Caesaiciniam helliguuin et humanum virum , adhaeserim Cn. Pompeio. tu. Verecundia Contra quem enim rmis pugnassem, eo praesente vo basa re verecundia prohibebar. MAN. Visum tridem Griit erus e cod. Pal. Praeposuit tum. Id recte repudiavit Eru. Graevius dedit qui in eadem causa esset. Et sic edd. nonnullae vehi. Iu ed. Waldat s. qui in ea n causa suis scivi

425쪽

ORATIO in eadem Causa, in qua ego fuissem, non in eadem esse sortuna: nec mihi persuadere poteram, nec fas esse ducebam, versari me in nostro veteri curriculo, illo, aemulo atque imitatore studiorum ac Iabo Pum meorum, quasi quodam socio a me et Comite distracto. Ergo et mihi, et meae pristinae vitae consuetudinem. C. Caesar, interclusam aperuisti, et his omnibus ad bene de omni republica sperandum, quasi signum aliquod sustulisti. Intellectum est enim , mihi quidem in multis , et maxime in me ipso, sed paulo ante omnibus, quum M. Marcellum senatui populoque romano Concessisti, commemoratis praesertim

ossensionibus, te auctoritatem huius ordinis, dignitatemque reipublicae tuis vel doloribus vel suspicionibus anteferre. Ille quidem fructum omnis vitae anteactae hodierno die maximum cepit, quum summo Consensu senatus . tum praeterea iudicio tuo gravissimo et maximo. Ex quo profecto intelligis , quanta in dato beneficio sit laus. quum in accepto tanta sit floria. Est vero sortunatus ille, cuius ex salute non minor paene ad Omnes, quam ad ipsum ventura sit,

laetitia pervenerit. Quod ei quidem merito, atque optimo iure contigit. Quis enim est illo aut nobilitate,

aut probitato, aut optimarum artium studio, aut innocentia. aut ullo genere laudis praestantior 3II. Nullius tantum est flumen ingenii. nullius dicendi aut scribendi tanta vis, tanta Copia, quae non

Nam et alio loco ait: Semper '. ID. - In nostro Deteri curriculo Curriculum dicitur Patium per Inod aguntur eurriis, aptus scilicet eursui Ioens. Sed metaphorice serense quoque ossicium cnericulum dixit. quasi iocum aptum prohandis atque exercendis ingeniis. Est autem hie sensus: 'num in eloquenliae, inquit, eurriculo si , id est in foro, imitatore uterer N. Marcello, elanguit sitidium honesti certaminis aemulatione suhlata. Λsc. Praeterlim ostensionibus in In eodd. nonnullis ad litur etiam , probante I. Groi ovio. - Patrieio placet αυν.

426쪽

PRO M. MARCELLO. CAP. 2

42 I

dicam exornare, sed enarrare, C. Caesar, res tuas gestas possit. Tamen amomo: et hoc pace dicam tua; nullam in his esse laudem ampliorem, quam eum, quam hodierno die consequutus es. Soleo saepe ante oculos ponere, idque libenter crebris usurpare sermonibus: omnes nostrorum imperatorum, omnes exterarum gentium , potentissimorumque Populorum, omnes clarissimorum regum res gestas cum luis ne contentionum magnitudine, nec numero proeliorum, neo varietate regionum, nee celeritate conficiendi,

nee dissimilitudine bello Dum posse conferri; nec verodisiunctissimas terras citius cuiusquam passibus potuisse peragrari, quam tuis non dicam cursibus , sed victoriis lustratae sunt. Quae quidem ego nisi ita

magna esse fatear, ut ea vix cuiusquam mens aut cogitatio capere possit, amens sim: Sed tamen sunt alia maiora. Nam bellicas laudes solent quidam extenuare vetais , easque detrahere ducibus, communicare cum multis, ne propriae sint imperatorum. Et certe in armis, militum virtus, locorum opportunitas, auxilia sociorum , classes, commeatus, multum iuvant: maximam vero Partem, quasi suo iure Fortuna sibi

vindicat, et, quidquid est prospere gestum, id paene

omne ducit suum. At vero huius gloriae, C. Caesar, quam es paulo anue adeptus, socium habes neminem. Totum hoc, quantumcumque est, quod Certe maximum eSt, totum est, inquam, tuum. Nihil sibi ex ista laude centurio, nihil praesectus, nihil cohors, nihil turma decerpit. Quin etiam illa ipsa rerum humanarum domina, Fortuna, in istius se societatem gloriae non offert; tibi cedit; tuam esse totam ot pro-

Listratae sunt Ita Victor. et MM. olim legebatur Glustratae sint. Pro nonuulli, ut DL recte pro eo quod sunt Εrii. siue eausa reposuit sint.

427쪽

III. Domuisti gentes immanitate barbaras, multitudine innumerabiles, locis in sinitas, omni copiarum genero abundantes : sed tamen ea vicisti, quae naturam et conditionem, ut vinci vi possent, habebant. Nulla est enim tanta vis, quae non serro ac viribus debilitari frangiqile possit. Animum vincere, iracundiam cohibere, victoriam temperare, adversarium nobilitate, ingenio , virtute Praestantem , non modo extollere iacentem, sed etiam amplificare eius pristinam dignitatem : haec qui faciat, non ego eum Cum Summis viris comparo, scd simillimum deo iudico. Itaque, C. Cacsar, bellicae tuae laudes celebrabuntur illae quidem non solum nostris, sed paene omnium gentium literis atque linguis. ncque ulla unquam neta Sdo luis laudibus conticescet. Sed tamen eiusmodi res, nescio quomodo, etiam quum lcguntur, obstrepiclamore militum videntur, ct tubarum sono: at vero quum aliquid clementer, mansuete, iuste, moderate, sapienter sactum, in iracundia praesertim , quae est inimica consilio, et in victoria, quae natura insolens et Superba est, aut audimus, aut legimus; quo studio incendimur, non modo in gestis rebus, sed etiam insciis, rit eos saepe, quos nunquam Vidimus, diligamus 2 Te vero, quem praesentem intuemur, cuius mentem SEnSusquct et Os cernimus, ut, quidquid

belli sortuna reliquum reipublicae secerit, id esse salvum velis, quibus laudi hus efferemus 2 quibus studiis prosequemur qua benivolentia complectemur 7 Parietes, medius fidius, ut mihi videntur, huius curiae, tibi gratias agere gestiunt, quod brevi

liquiis libris delevit.

428쪽

lempore sutura sit illa auctoritas in his maiorum suorum et suis sedibus.

IV. Equidem quum C. Marcelli. viri optimi et commemorabili pietate praediti, lacrymas modo vo hiscum viderem.. omnium Marcellorum meum Pectus

memoria obsedit. Quibus tu Etiam mortuis, M. Marcello conservulo, dignitatem suam reddidisti, nobilissimamque familiam, iam ad paucos redactam, Paene ab interitu vindicasti. Hunc tu igitur diem tuis maximis et innumerabilibus gratulationibus i irro ante pones; haec cnim res unius est propria Caesaris: ceterae duce te gestae, magnae illae quidem, sed

tamEn multo magnoque comitatu; huius autem rcitu idem et dux es, et comes: quae quidem tanta eSt, ut tropaeis monumentisque tuis allatura finem sit actas; nihil enim est opore aut manu siclum, quod

aliquando non consciat et consumat vetustas: at vero

haec tua iustitia et lenitas animi florescet quotidie magis, ita ut, quantum operibus tuis diuturnitas detrahet, tantum asserat Iaudibus. Et ceteros qui deni omnes victores bellorum civilium ia in ante acquitate et misericordia viceras: hodierno vero diu te ipsum vicisti. Vereor, ne hoc, quod dicam, non Perinde intelligi auditu plissit, atque ipse cogitans sentio. Ipsam victoriam vicisse videris, quum ea, quae illa erat adepta, victis remisisti. Νam quum ipsius victoriae conditione iure omnes victi occidissemus, clementiae luite iudicio conservati sumus. Recte igitur unus invictus es, a quo etiam ipsius victoriae conditio visque

devicta est.

C. Mamem Qui se ad Caesaria Mareelli frater Patruelis, non germa- pedes abiecerat. ti est . qui cum L. tius, til Suetonius docet. eonsulatum titulo eo visuit anno Primo civilis pes erat anno proximo superiore et m lli. Allet autem C. Mareellus M. L. t mclo. MAI.

429쪽

ORATIO

V. Atque hoc C. Caesaris iudicium , Patres conscripti, quam late pateat, attendite: Omnes enim, qui ad illa arma sato sumus nescio quo reipublicae misero lanestoque' compulsi, etsi aliqua culpa tenemur erroris humani, a scelere certe liberati sumus. Nam quum M. Marcellum, deprecantibus vobis, reipublicae conservavit, memet mihi, et iterum reipublicae

nullo deprecante, reliquos amplissimos viros et sibi ipsis et patriae reddidit: quorum et frequentiam et dignitatem hoc ipso in consessu videtis. Non ille hostes induxit in curiam , sed iudicavit, a plerisque ignoratione potius, et salso atque inani metu, quam cupiditate aut crudelitate bellum esse Susceptum. Quo quidem in bello semper de pace audiendum putavi, semperque dolui, non modo pacem, sed orationem etiam civium, Pacem flagitantium, repudiari. Neque

enim ego illa, nec ulla unquam sequutus Sum arma civilia , semperque mea consilia pacis et togae Socia, non belli atque armorum fuerunt. Hominem Sum S quutus privato officio, non publico; tantumque apud me grati animi fidelis me movi a valuit, ut nulla non modo cupiditate, sed ne spe quidem, Prudens et scienS, tanquam ad interitum ruerem voluntarium. Quod quidem meum consilium minime obscurum suit: nam

et in hoc ordine, integra re, multa de pace dixi, et in ipso bello cadem etiam cum capitis mei periculo

sensi. Ex quo iam nemo erit tam iniustus rerum existimator, qui dubitet, quae Caesaris voluntas de bello

C p. V. Non ilia hostes induxit in euriam Quum eos, inquit. C. Caesar qui contra M pro Pompeio arana eoetieratit in senatum introduxit, hostes Don fuisse itidieavit. Non euim hostem iudicat quem donae publici eoin anuuitate consilii. ex Bellum esse maemium J Vulgo e - Pompeio debebam 1 nou quia Caesaris ue bellum. Sed virile abest alioli imis causam condemuarem. MAN. N . idque cum Graevio delevit Ern. Exiatimator Sic Graev. e M . Mato in o. non tκδιω) Quia vulgo aestisnator.

430쪽

PRO M. MARCELLO , CAP. 6 si ab

fuerit, quum Pacis auctores conservandos Stati in censuerit, ceteris fuit iratior. Atque id minus mirum Plasse tum . quum esset incertus exitus, et anceps

sortuna belli: qui vero victor pacis auctores diligit, is prosecto declarat, se maluisse non dimicare, quam

vincere.

I. Atque huius quidem rei M. Marcello sum testis. Nostri enim sensus, ut in pace semper, sic tum etiam in bello congruebant. Quoties ego eum , et quanio cum dolore vidi, quum insolentium certorum hominum, tum etiam ipsius victoriae ferocitatem extimescentem Quo gratior tua liberalitas, C. Caesar, nobis, qui illa vidimus, debet esse. Non enim ia in Causae sunt inteP se, sed victoriae comparandae. Vidimus tuam victoriam proelio Dum exitu terminatam: gladium vagina vacuum in urbe non vidimus. Quos amisimus cives, eos Martis vis perculit, non ira victoriae: ut dubitare debeat nemo, quin multos, si fieri posset, C. Caesar ab inseris excitaret, quoniam ex eadem acie conservat, quos potest. Alterius vero partis, nihil amplius dicam, quam, id quod omnes verebam Ur, nimis iracundam futuram fuisse victorin m. Quidam enim non modo armatis , sed interdum etiam otiosis

minabantur; nec, quid quisque sensisseti sed ubi fuisset, cogitandum esse dicebant: ut mihi quidem videantur dii immortales, etiamsi poenas a populo Pomano ob aliquod delictum expetiverint, qui civile

bellum tunium et tam luctuosum excitaverint, Vel

CAP. VI. ivbn enim iam causae sunt inter se , sed incloriae eomyarandae Quae fuerit. inquit, in eivili bello vel qiit hvs eausa dimicandi praetuliυr, ut scio. Illud scio. tuam victoriam Pompei victoriae praeponendam. Tu enim Expetiseerint) Sie Ero . ex ed. Rom. Excita erintὶ Hoe Faurnus reperit alii lue veti. Villso eve meruiit. in hono NS. reeeptum ab Ernes io

SEARCH

MENU NAVIGATION