M. Tullii Ciceronis Opera ex recensione Christ. Godofr. Schutzii additis commentariis. Tomus primus decimussextus Orationes tom. 5

발행: 1827년

분량: 688페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

651쪽

EPISTOLARUM

laudandum habere videatur: quamquam in hac ipsa, sapientia plus upparet. Ita gravi iudicio, multaque

arte se exercuit in verissimo genere dscendi. Tanta autem industria est, tantumque evigilat in studio, ut non maxima ingenio quod in eo summum est gratia habenda videatur. Sed provehor amorct. Non enim id propositum est huic cpistolae, Messallam ut laudem, praesertim ad Brutum , cui et virtus illius non minus, quam mihi, nota est, et haec ipsa studia , quae laudo, notiora. Quem quum a me dimittens graviter serrem, hoc levabar uno , quod a te tanquam ad alterum me, proficiscens, et ossicio langebatur, et laudem maximam sequebatur. Sed haec hactenus. Venio nunc longo sane intervallo ad quandam epistolum, qua mihi multa tribuens, unum reprehendebas, quod in honoribus decernendis essem nimius, et tanquam prodigus. Tu hoc: alius fortasse, quod in animadversione poenaque durior; nisi fortasse utrumque tu.

Quod si ita est, utriusque rei meum iudicium tibi

Cupio osse notissimum: neque solum, ut Solonis dictum usurpem, qui et sapientissimus suit ex septem , et legum scriptor solus ex septem. Is rem

publicam duabus rebus conlineri dixit, praemio et poena. Est scilicet utriusque rei modus , sicut reliquarum, et quaedam in utroque genere mediOCritas: sed non lanta de re propositum est hoc loco disputare. Quid ego autem sequutus hoc bello sim in sententiis dicendis, nperire non alienum puto. Post interitum Caesaris, et vestras memorabiles Idus Martius , Brute, quid ego Praetermissum a Vobis , quantamque impendere Dei publicae tempestatem dixerim, non es oblitus. Magna pestis erat depulsa per vos ,

652쪽

AD M. BRVTVM LIB. I, Ε P. I 5 magna populi romani macula deleta; vobis vero parta divina gloria: sed instrumentum regni delatum ad Lepidum et Antonium: quorum alter inconstantior, alter impurior, uterque pacem metuens, inimicus otio. ΙΙis ardentibus perturbandae reipublicae cupiditate , quod opponi posset praesidium, non habebamus. Erexerat enim se civitas , in retinenda liberitate consentiens. Nos tum nimis acres; vos fortasse

sapientius incessistis urbe ea , quam liberaratis; Italiae sua vobis studia prositenti remisistis. Itaque quum teneri urbem a parricidis viderem, nec te in ea, nec Cassium tuto esse posse, eamque armis oppressam ab Antonio: mihi quoque ipsi esse excedendum putavi. Tetrum enim spectaculum, oppressa ab impiis civitas,

opitulandi potestate praecisa. Sed animus idem, qui

semper infixus est in patriae caritate, discessum ab eius periculis ferre non potuit. Itaque in medio Achaico cursu , quum Etesiarum diebus Auster me in Italiam , quasi dissuasor mei consilii, retulisset, te vidi Veliae, doluique vehementer. Cedebas enim , Bruke, cedebas, quoniam Stoici nostri negant, sugere sapien-lis. Romam ut veni, statim me obtuli Antonii sceleri atque dementiae: quem quum in me incitavissem,

consilia inire coepi Brutina plane vestri enim haec sunt propria sanguinis reipublicae liberandae. Longa

sunt, quae restant, praetereunda; sunt enim de me; tantum dico, Caesarem hunc adolescentem, Per quem adhuc sumus, si verum lateri volumus, fluxisse exsonte consiliorum meorum. Huic habiti a me honores

nulli quidem, Brute, nisi debiti; nulli, nisi necessarii. Vt enim primum libertatem revocare coepimus , quum se nondum ne Decimi quidem Bruti divina virtus ita commovisset, ut iam id scire possemus, atque omne praesidium esset in puero , qui a cervi-

653쪽

cibus nostris avertisset Antonium: quis honos ei non suit decernendus Τ Quamquam ego illi tum verborum laudem tribui, eamque modicam. Decrevi etiam im Perium : quod quamquam videbatur illi aetati honorificum , tamen erat exercitum habenti necessarium. Quid enim est sine imperio exercitus 2 Statuam Philippus decrevit, celeritatem petitionis primo Servius, post maiorem etiam Servilius. Nihil lum nimium videbatur. Sed nescio quomodo facilius in timore benigni, quam in victoria grati reperiuntur. Ego enim, D. Bruto liberato, quum laetissimus illo civitati dies illuxisset, idemque casu Bruti natalis esset, decrevi, iii in fastis ad eum diem Bruti nomen adscriberetur.

In eoque Sum maiorum eXem Plum sequutus, qui hunc honorem mulieri Larentiae tribuerunt, cui vos

pontifices ad aram in Velabro sacere soletis: quod ego quum dabam Bruto, notam osse in fastis gratis- Simae victoriae sempiternam volebam. Atque illo die cognovi, paulo plures in senatu malivolos esse, quam

gratos. Eos per ipsos dies ei rudi si ita vis honores in mortuos, Hirtium et Pansam, Aquilam etiam. Quod quis reprehendit, nisi qui . deposito metu, praeleriti periculi fuerit oblitiis I Accedebat ad benescii memoriam gratam ratio illa, quae etiam Iu steris est salutaris. Exstare enim volebam in crudelissimos hostes monumenta odii publici sempiterna. Suspicor illud minus tibi probari, quod ab tuis iamiliaribus, optimis illis quidem viris, sed in re publica rudibus, non Probabatur, quod , ut ovanti introire Caesari

ad aram.

Probabatur Ηoe in NM. regiis rei erit Lallem. quicum illud Eru. recepit. Vulgo mcisalia

654쪽

AD M. BRVTVM LIB. I, si P. I 5 649

liceret, decreverim. Ego antem sed erro fortasse: nec lamen is sum, ut mea me maxime delectent) nihil mihi video e hoc bello sensisse Prudentius. Cur autem ita sit, aperiendum non est, ne magis videar providus suisse, quam gratus: hoc ipsum, nimium: quare alia videamus. D. Bruto decrevi honores, decrevi L. Planco. Praeclara illa quidem ingenia , quae gloria invitantur: sed senatus etiam sapienis qui, qua quemque re putat, modo honesta, ad rempublicam iuvandam posse adduci, hac illitur. At in Lepido reprehendimur: cui quum statuam in rostris statuissemus, iidem illam evertimus. Nos illum honore

studuimus a surore revocare. Vici L ainentia levissimi hominis nostram prudentiam. Nec lainen tantum in

statuenda Lepidi statun sactum est mali , qua nitimin evertenda boni. Satis multa de honoribus. Nunc de poena Pauca sunt dicenda. Intellexi enim ex luis saepe literis, te in iis , quos bello devicisti, clementiam tuam velle laudari. Existimo equi lem nihil a lo. nisi sapienter. Sed sceleris poenam practermitte ro id enim est, quod vocatur ignoscere etiam si in ceteris rebus tolerabile est, in hoc bello Perniciosum Puto. Nullum enim bellum civile fuit in nostra republica omnium , quae memoria mea fuerunt, in quo bello non , utracumque Pars vicisset, tamen aliqua forma esset sutura reipublicae. ΙIoc bello victores quam rempublicam simus habituri, non sacile assirmaverim ;victis certe nulla unquam erit. Dixi igitur sententias in Antonium, dixi in Lepidum severas: neque tam Diciscendi causa, quam ut et in praesens sceloratos cives timore ab impugnanda patria deterrerem; et in posterum, documentum statuerem, ne quis latem

me ιamen is Lainbinus nec emim is sum. - Documentum Suspectum erat Grutero. Id tamen defendit I. F. Gmnov. obss. IV, a t.

655쪽

EPISTOLARUM amentiam vellet imitari. Quamquam haec quidem sententia non magis mea suit, quam omnium. In qua videtur illud esse crudele, quod ad liberos, qui nihil meruerunt, Poena pervetiit. Sed id et antiquum est, et omnium civitatum: si quidem etiam Themistocli liberi eguerunt. Et si iudicio damnatos eadem poena Sequitur cives , qui potuimus leniores esse in hostes

Quidam tem queri potest quisquam de me, qui, si

vicisset, acerbiorem se in me suturum fuisse consiteatur necesse est8 Ηabes rationem mearum sententiarum,

de hoc genere dumtaxat honoris et poenae. Nam de ceteris rebus quid sensorim , quidque censuerim, audisse te arbitror. Sed haec quidem non ita necessaria. Illud valde necessarium, Brule, te in Italiam

Cum exercitu venire quam primum: Summa est EXSPectatio tui. Quod si Italiam attigeris, ad te Concursus siet omnium. Sive enim vicerimus qui quidem pulcherrime viceramus , nisi Lepidus perdere omnia, et perire ipse cum suis concupivisset tua nobis auctoritate opus est ad collocandum aliquem civitatis statum : sive etiam nunc certamen reliquum est, maxima spes est quum in auctoritate tua , tum in exercitus tui viribus. Sed propera, per deos; scis enim . qua tum sit in temporibus, quantum in celeritate. Sororis tuae sitis quam diligenter consulam, spero te ex matris et ex sororis literis cogniturum. Qua in causa maiorem habeo rationem tuae voluntatis, quae mihi carissima est, cluam, Ut quibusdam videor, constantiae meae. Sed ego nulla in re malo, quam te amando Constans et esse et videri.

Θιod si Sic I. Clonov. e eod. Balliol. et edd. aliquot veti. vulgo qui ai.

656쪽

AD M. BRVTVM LIB. I , ΕΡ. a 6 65 i

Grauirer reprehendit Ciceronis nil octauium mistolam , qua eum rogarat, ut liberatores Patriae saloos Mellet.

BRVTVS CICERONI S. 'Particula in literarum tuarum, quas misisti Octavio, legi. missam ab Attico mihi. Studium tuum, curaque de salute mea, nulla me nova voluptate affecit. Non solum enim usitatum, sed etiam quotidianum est, aliquid audire de te, quod pro nostra dignitate fideliter atque honorifice dixeris, aut seceris. At dolore, quantum animo maximum Capere Possum, eadem illa pars epistolae, scriptae ad Octavium de nobis, affecit. Sic enim illi gratias agis de republica, tam suppliciter, ac demisse quid scribam 2 pudet conditionis ac fortunae : sed tamen scribendum est commendas nostram salutem illi; quae morte qua non perniciosior 8 ut prorsus praete seras, non sublatam dominationem . sed dominum

commutatum esse. Verba tua recognosce, et aude negare, servientis adversus regem istas esse preces. Vnum

ais esse, quod ab eo postuletur et exspectetur: ut eos cives, de quibus viri boni populus Pae ronianus bene existimet, salvos velit. Quid, si nolit 7 non erimus 7 Atqui non esse, quam esse Per illum , PraeStat. Ego, medius sidius, non existimo, tam omnes deos aversos esse a salute populi romani, ut Octavitas orandus sit pro salute cuiusquam civis , non dicam pro liberatoribus orbis terrarum. Iuvat enim magnifice loqui: et certe decet, adversus ignorantes, quid pro quoque timendum. aut a quoque petendum sit. IIoctu, Cicero, posse sateris Octavium , et illi amicus es' aut, si me carum habes, vis Romae videri; quum, ut

657쪽

ibi esse possem, commem tinctus puero illi fuerim' Cui quid agis gratias, si, ut nos salvos osse volit otPatiatur, rogandum putas 3 An hoc pro beneficio est habendum, quod se, quam Antonium, esse maluerit, a quo ista petendu essent 7 Vindici quidem alienae

dominationis, non vicario, ecquis supplicat, ut optibine meritis de republica liceat esse salvis 2 Ista vero imbecillitas et desperatio, cuius culpa non magis in te residet, quam in omnibus aliis, et Caesarem in cupiditatem regni impulit, et Antonio post interitum illius persuasit, ut intersecti locum Occupare conaretur; et nunc puerum istum extulit, ut tu iudicares, precibus esse impetrandam salutem talibus viris, misericordiaque unius, vix etiam nune viri, tutos soronos, haud ulla alia re. Quod si Romanos nos esse meminissemus, non audacius dominari Cuperent Postremi homines, quam id nos prohiberemus; neque magis irritatus esset Antonius regno CaesariS, quam ob eiusdem mortem deterritus. Tu quidem consularis , et tantorum scelerum vindex quibus oppressis, vereor, ne in breve tempus dilata sit abs te pernicies ,

qui potes intueri quae gesseris, simul et ista vel pro-hare, vel ita demisse ac facile pati, ut probantis speciem habeas 3 Quod autem tibi cum Antonio privatum odium 8 Nempe quia postulabat haec, salutem ab sepeli; precariam nos incolumitatem habere, a quibus

ipse libertatem accepisset; esse arbitrium suum de republica. Quaerenda esse arma putasti, quibus dominari prohiberetur: scilicet, ut illo prohibito, roga

remus alterum, qui se in eius locum reponi Pateretur, an ut esset sui iuris ac mancipii respublica Τ nisi sorte non de servitute, sed de conditione serviendi recusatum est a nobis. Atqui non solum bono domino potuimus Antonio tolerare nostram fortunam, sed

658쪽

AD M. BRVTVM LIB. I, El'. i 7 653esiam beneficiis atque honoribus. ut participes, si ut, quantis vellemus. Quid enim negaret iis, quorum patientiam videret maximum suae dominationis praesidium esse 2 Sed nihil tanti suit, quo venderemus si-dem nostram et libertatem. ΙIic ipse puer, quem Caesaris nomen incitare videtur in Caesaris intersectores. quanti aestimet si sit commercio locns posse, nobis auctoribus, tantum, quantum profecto Poterit, quoniam vivere, et pecunias habere , et dici consulares volumus 3 Cetorum nequicquam perierit ille: cuius interitu quid gavisi sumus, si mortuo nihilo minus servituri eramus 7 Nulla cura ab aliis adhibeatur: sed mihi prius omnia dii deaeque eripuerint, quam illud iudicium, quo non modo heredi eius, quem occidi, non concesserim, quod in illo non tuli, sed ne patri quidem meo. si reviviscat, ut, patiente me, Plus Iegibus ac senatu possit. An hoc tibi persuasum est, soroceteros ab eo liberos, quo invito nobis in ista civitate locus non sit 3 Qui porro id, quod petis, seri

potest, ut impetres 3 Rogas enim, velit nos salvos esse. Videmur ergo tibi salutem accepturi, qutim vitam acceperimus 3 quam, si prius dimittimus dignitatem et libertatem, qui possumus accipere 7 Antii Romae habitare, id putas incolumem esse 2 Bes, non Iocus oportet praestet istuc mihi. Neque incolumis sui Caesare vivo, nisi postquam illud conscivi sa-

cinus : neque usquam exsul esse Possum , dum servire, et pati contumelias, peius odero malis omnibus aliis. Nonne hoc est in easdem tenebras recidisse,

quum ab eo, qui tyranni nomen ascivit sibi quum in graecis civitatibus liberi tyrannorum, oppressis illis, eodem supplicio assiciantur , petitur, ut vindi-

659쪽

ces atque Oppressores dominationis fulvi sitit 7 IIane ego civitatem videre velim, aut plateiit ullam, quae ne traditam quidem alqtie inculcatam libertatem recipere possit, plusque timeat in puero nomen sublati regis, quam considat sibi, quum illuni ipsum, qui

maximas opes habuerit, paucorum virtute sublatum videat 3 Me vero posthac ne commendaveris Caesari

tuo: ne te quidem ipsum, si me audies. Valde care uestimas tot annos, quot ista uetas recipit, si propter eam causam puero isti supplicaturus es. Deinde quod pulcherrime secisti, ac sacis in Antonio, vide ne convertatur a Iaude maximi animi ad opinionem formidinis. Nam si Octavius tibi placet, a quo de postra salute petendum sit: non dominum sugisse, sed amiciorem dominum quaesisse videberis. Quem quod laudas ob ea, quae adhuc fecit, plane probo: sunt

enim Iaudanda, si modo contra alienam potentiam, non pro Suu suscepit eas actiones. Quum vero iudicas , tantum illi non modo licere, sed etiam a te ipso tribuendum esse, ut rogandus sit, ne nolit esse nos salvos; nimium magnam mercedem statuis. Id enim

ipsum illi largiris, quod per illum habere videbatur

respublica. Neque hoc tibi in mentem venit, si Octavius ullis dignus sit honoribus, quia cum Antonio bellum gerat: iis, qui illud malum exciderint, cuius istae reliquiae sunt, nihil, quo expleri possit eorum

meritum, si omnia simul congesserit. At vide. quanto diligentius homines metuant. quam meminerint, quia Antonius vivat, atque in armis sit. De Caesare vero, quod fieri potuit ac debuit, transactum est: ne quo iam revocari in integrum potest. Octavi iis is est, qui quid de nobis iudicaturus sit, exspectet populuS TO

Ualiae care aestimas - reia ηιὶ Ernubtilis malebat Mul de care aestima annos quos ista aetas recisui.

660쪽

manus 3 nos hi sumus, de quorum salute unus homo rogandus videatur 2 Ego vero, ut istuc revertar, is sum, qui non modo non Supplicem, sed etiam coerceam postulantes, ut sibi supplicetur. Auι longe a servientibus abero , mihi lite esse iudicabo Romam, ubicumque liberum esse licebit; ac vestri miserebor, quibus nec aetas, neque honores, neque virtus aliena dulcedinem vivendi minuero potuerit. Mihi quidem ita beatus esse videbor, si modo ConStanter ne Perpetuo placebit hoc consilium , ut relatum Putem gratiam pietati meae. Quid enim est melius , quam memoria recte factorum, et libertate contentum negligere humana 8 Sed certe non succumbam succumbentilius ; nec vincar ab iis, qui se vinci volunt; experiarque, et tentabo omnia ; neque desistam abstraherea servitio civitatem nostram. Si sequuta fuerit, quae debet, fortuna, gaudebimus Onaues; sin minus, ego tamen gaudebo. Quibus enim potius haec vita lactis aut cogitationibus traducatur, quam iis, quae Pertinuerint ad liberandos cives meos 3 Te, Cicero, rogo atque hortor, ne defatigere, neu dissidas: semper in praesentibus malis prohibendis, sutura quoque, nisi ante sit occursum , explores, ne Se ius inuent: sortem et liberum animum , quo et Consu I, et nunc ConSularis rem publica in vindicasti, Sine constantia et aequu-bilitate nullum esse putaris. Futeor enim, duriorem esse conditionem spectatae Virtutis. quam incognitae. Benefacta pro debitis exigimus : quae aliter eveniunt, ut decepti ab his, infesto animo reprehendimus. Itaque resistere Antonio Ciceronem, etsi magna laude dignum est, tamen, quia ille consul, hune consularem merito praestare videtur, nemo admiratur. Idem

Quae aliter meniunt Sic Ern. cum MSS. compluribus et ed. Rom. Vulgo quae si aliter exeniunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION