장음표시 사용
641쪽
C. Nasennisu muniumem Messanum commendiat.
Multos tibi eommcndavi, et commendem necesse est. Optimus enim quisque vir et civis maxime sequitur iudiciu in tuum; tibique omnes sortes viri navare operam Et studium volunt: neC quisquam est, quin ita existimet, meam apud te et gratiam et auctoritalcm valere plurimum. Sed C. Nasennium, municipem Suessanum , tibi ita commendo, ut neminem
diligentius. Cretensi bello, Metello imperatore, octavum principem duxit: postea in re familiari occupatus suit. Hoc tempore quum reipublicae partibus, tum tua excollunti dignitate commotus, vellet per te aliquid auctoritatis assumere. Fortem virum, Brute, tibi commendo, frugi hominem , et, si quid ad rem pertinet, etiam locupletem. Pergratum mihi erit, si eum ita tractaris, ut merito tuo mihi gratias agere possit.
IX. Brutum, in luctu consolatur et ad fortitudinem cohortatur.
Fungerer ossicio, quo tu lanctus es in meo luctu, i teque per literas consolarer, nisi scirem, his reme diis, quibus meum dolorem tu levasses, te in tuo non egere: ne velim facilius, quam tunc mihi, nunc tibi tute medeare. Est enim alienum tanto viro, ut es lir. quod alteri praeceperit, id ipsum sacere non posse. Me quidem quum rationes, quas Collegeras , tum auctoritas lua, a nimio moerore deterruit. Quum enim mollius tibi serre viderer, quam deceret virum, Prae-
642쪽
sertim eum , qui alios consolari Soleret; accusasti me Per literas gravioribus verbis, quam tua consuetudo ferebat. Itaque iudicium tuum magni aestimans, idque veritus, me ipse collegi; et ea, quae didiceram, Iegeram , acceperam, graviora duxi, tua auctoritate addita. Ac mihi Ium, Brute , ossicio solum erat et naturae; tibi nunc populo et scenae, ut dicitur, sese viendum est. Nam quum in te non solum exercitus tui, sed omnium civium, ac paene gentium Coniecti oculi sint, minime decet, propter quem sortiores ceteri sumus , eum ipsum animo debilitatum videi i.
Quam ob rem accepisti tu quidem dolorem id enim amisisti, cui simile in terris nihil fuit , et est dolendum in tam gravi vulnere ne id ipsum , carere omnἱ
sensu doloris, sit miserius, quam dolere ; sed, ut modice, ceteris utile est, tibi necesse est. Scriberem plura, nisi ad te haec ipsa nimis multa essent. Nos te tuumque exercitum exspectamus: Sine quo, ut reli Ioa ex sententia succedant, vix sutis liberi videmur fore. De tota re publica plura scribam, Et sortasse iam certiora his litoris , quus Veteri nostro cogitabam dare.
Quomodo bellum ad Mutinam geratur, et quid de octauiano
Mereatur, totumque re . statum Perscribit οῦ hortaturque, vi ex senatus auctorita e celeriter cum exercitu in Italiam --nint, Cassiumque, ut idem faciat, horietur.
CICERO BRVTO S. Nullas adhuc a te literas habebamus: ne famam ilia idem, quae declararet, te, cognita senatu S auctoritatu, in Italiam adducere exercitum: quod ut saceres, id illic maturares, magnopere desiduvabat rcsPublica. Ingra.
643쪽
Ε PISTOLARUM vescit cnim in dies intestinum malum, nec externis
hostibus magis quam domesticis laboramus: qui erant omnino ab initio belli, sed sucilius frangebantur. Erectior senatus erat, I On sententiis solum nostris, sed etiam cohortationi hiis excitatus. ΕPat in senatu satis chemens et acer Pansa, quum in ceteros huius gene vis, tum maxime in socerum : cui consuli non animus ab initio, non siles ad extremum defuit. Bellum ad Mutinam gerebatur, nihil ut in Caesare reprehenderes; nonnulla in Hirtio. Huius belli sol tuna, ut insccundis, fluxa; ut in adversis, bona. Erat victrix respublica, caesis Antonii copiis, ipso expulso a Bruto. Deinde ita multa peccata, ut quodammodo victoria excideret e manibus; perterritos, inermes, saucios Non sunt nostri duces persequuti; dati linque Lepido tempus est, in quo levitatem eius, Saepe perspectum, maioribus in malis experiremur. Sunt exercitus boni, sed rudes. Bruti et Planci . Sunt fidelissima et maxima auxilia Gallorum. Sed Caesarem meis consiliis adhue gubernatum, Praeclura ipsum indole, admirabili si iecoris tantia. improbissimis lite is quidam . fallacibusque interpretibus ae nuntiis impulerunt in spem Certissimam consulatus. Quod simul at lue sensi, neque ego illum absentem literis monere destiti, nec accu- Sare PraeSentes eiu S necessarios, qui eius cupiditati suffragari videbantur; nec in Senatu scelerati SSimorum consiliorum sontes aperire dubitavi; nec vero ulla iii re memini, aut Senatum meliorem, aut magistratias. Nunquam enim in honore extraordinario potentis
hominis, vel mitentissimi potius quandoquidem potentia iam in vi posita est. et armis accidit, iit Demo tribunus plebis, nemo alio magistratu, nemo
644쪽
Privarias, auctor exsisteret. Sed in hac constantia utque virtute erat tamen sollicitu civitas. Illudimur enim, Brute, quum militum deliciis, tum imperatoris insolentia. Tantum quisque se in republica Posse postulat, quantum habet virium; non ratio, non modus, non lex, non mos, non osticium valet; non iudicium, non existi uiatio civium, non posteritatis verecundia. Haec ego multo ante prospiciens. λ-giebam ex Italia, tum, quum me vestrorum edictorum iam a revocavit. Incitavisti vero tu me, Brule. Veliae. Quamquam enim dolebam, in eam me urbem ire
quam tu sugeres, qui cam liberavisses, quod mihi
quoque quondam acciderat, periculo simili. casu tristiore: perrexi tamen , Romamque perveni, nulloque praesidio Antonium; contruque eius armuneianda, praesidia, quae Oblata sunt, Caesaris consilio et auctoritate firmavi. Qui si steterit idem, mihique Paruerit, satis videmur habituri praesidii. Sin
autem impiorum Consilia Plus valuerint, quum nostra, aut imbecillitas ae lutis non potuerit gravitalem rerum Sustinere, spes Omnis ost in te. Quam ob rem advola, Obsecro, atque eam rempubliCam , quam virtute atque animi magnitudine magis, quam eventis rerum liberasti, exitu libera. Omnis omni iam concusesus ad te futurus est. Hortare idem per literas Cus sium. Spes libertatis nusquam, nisi in vestrorum castrorum principiis est. Firmos omnino et duces habemus ab occidente, et exercitus. HOC adolescentis praesidium equidem adhuc si Pinum esse confido. Sed ita multi labefactant, ut, ne moveatur, iti terdum EX- timescam. Hubes totum reipublicae statum , qui quidem tum erat, quum has literas dabam. Velim dein
645쪽
ceps meliora sint: sin aliter fuerit quod dii omen avertanti reipublicae vicem dolebo, quae immortalis esse debebat. Mihi quidem quantulum reliqui est 2 i
praeturae vi adiuvet, ceterisque in rebus eum complectiniar, rogat.
BRVTVS CICERONI S. Veioris Antistii talis animus est in rempublicam, ut
non dubitem, quin et in Caesare et Antonio se praestaturus sucrit acerrimum propugnatorem communis libertatis, si occasioni potuisset occurrere. Nam, qui in Achaia congressus, P. Dolabella milites atque equites habente, quodvis adire periculum, ex insidiis paratissimi ad omnia latronis, maluerit, quam videri aut coactus esse pecuniam dare, aut libenter dedisso. homini nequissimo atque improbissimo: is nobis ultro et pollicitus est, et dedit IIS xx ex sua Pecunia : et, quod multo carius est, se ipsum obtulit et coniunxit it uic persuadere coepimus, ut imperator in castris Nemaneret, remque publicam defenderet. Statuit eundum sibi, quoniam exercitum dimisisset. Stati iuvero rediturum ad nos confirmavit, legatione suscepta, nisi praetorum comitia habituri essent consules. Nam illi ita sentienti de republica magnopere auctarsui, ne disIerret tempus petitionis suae. Cuius factum omnibus gratum esse debet, qui modo iudicant, hunc
646쪽
AD M. BRVTV I LIB. I , Ε P. Ia
exercitum esse reipublicae. Tibi tanto gratius, quanto et maiore animo gloriaque Iibertatem nostram defendis , et dignitatem ; si contigerit nostris consiliis cxitUS , quem optamus , persuncturus es. Ego etiam, mi Cicero, proprie familiariterque te rogo, ut Veterem ames, Velisque eSse quam amplissimum : qui etsi nullare deterreri a proposito potest, tamen excitari tuis laudibus, indulgcntia quo Poterit, quo magis amplexetiar ac tueatur iudicium suum. Id mihi gratissimum
Excusat se Bruto, quod matris cius et sororis Precibus, deliberis M. I tui, quem hostem Senams itidicarat, exclyten dis satisfacere non posset. De Antistio liberalιter promittit, cιωsum ut in Italiam Meniat, hortatur.
falsi daturus ovam Messallae Corvino continuo litei as, tamen Veterem nostrum ad te sine literis meis venire nolui. Maximo in discrimine respublica, Brute, ver- Sutur, victoresque rursus decertare cogimur. Id accidit M. Lepidi scelere et umentia. Quo tempore quum multa propter cum curam , quam pro re publica suscepi , graviter sei rem, tum nihil tuli gravius, quam me non posse matris tuae precibus Cedere, non SO- roris. Nam tibi. quod mihi plurimi cst, facile mesa Lisfacturum arbitrabar. Nullo enim modo poterat causa Lepidi distingui ab Antonio: omitiumque iudicio etiam durior erat, quod . quum honoribus amplissimis a senatu esset Lepidus Ornatus , tum etiam
647쪽
EPISTOLARUM paucis ante diebus praeclaras literas ad senatum misisset: repente non SoIum recepit reliquias hostium sed bellum acerrimum terra marique gerit: Cuius exitus qui futurus sit. incertum est. Itaque quum rogamur, ut misericordiam liberis eius impertiamus,
nihil affertur, quo minus summa supplicia , si quod
Iupiter omen avertati pater puerorum vicerit, subeunda nobis sint. Nec vero me fugit, quam sit acerbum , parentium scelera filiorum poenis tui. Sed hoc Praeclare legibus comparatum est, ut caritas liberorum amiciores parentes rei publicae redderet. Itaque
Lepidus crudelis in liberos, non is, qui Lepidum hostem iudicat. Atque ille si . armis positis, de vi
damnatus esset; quo in iudicio certe defensionem non haberet; eandem calamitatem subirent liberi, bonis publicatis. Quamquam , quod tua mater et soror de- Precatur pro Pueris, id ipsum et multa alia crudeliora nobis omnibus Lepidus, Antonius, et reliqui hostes denuntiant. Itaque maximam spem hoc tempore habemus in te, atque exercitia tuo. Quum ad rei publicae summam , tum ad gloriam et dignitatem tuam vehementer pertinet, te in Italiam, ut ante scripsi, venire quam primum. Eget enim vehementer quum viribus tuis, tum etiam consilio respublica. V terem , Pro eius erga te henivolentia singularique Officio, libenter ex tuis literis complexus sum : eumque quum tui, tum reipublicae studiosissimum amantissimumque cognovi. Ciceronem meum Propediem , Ut Spero, videbo. Tecum enim illum, et te in Italiam
celeriter esse venturum confido.
Te in- Novit ulli ediderunt: ut ante scripsi, in Italiam.
648쪽
Liberos Lepidi commendat , sibique ut hoc detur rogat ,
BRVTVS CICERONI S. Do M. Lepido vereri me cogit reliquorum timor: qui si eripuerit se nobis quod velim temere atque iniuriose de illo suspicati sint homines , oro atque
obsecro te, Cicero, necessitudinem nostram, tuum que in me benivolentiam obtestans, sororis meae Iiberos obliviscaris esse Lepidi silios, meque his in
Patris locum successisse existimes. Hoc si a te impetro, nihil profecto dubitabis pro his suscipere. Aliter
alii cum suis vivunt: nillil ego possum in sororis meae liberis sacero, quo possit expleri voluntas mea aut ossicium. Quid vero aut mihi tribuere boni possunt, si modo digni sumus, quibus aliquid tribuatur, aut ego matri ac sorori puerisque illis pruestaturus sum, si nihil valuerit aliud te reliquumque senatum contra patrem Lepidum Brutus avunculus 7 Scribere multa ad te neque possum prae sollicitudiue ac stomacho. neque debeo. Nam si in tanta re, tamque necessaria, verbis mihi Opus est ad te excitandum et confirmandum, nulla spes est, facturum te quod volo, et quod oportet. Quare noli exspectare longas Preces. Intuere me ipsum, qui hoc vel a Cicerone, coniunctissimo homine, privatim, vel a consulari, tali viro, remota necessitudine privata, impetrare debeo. Quid sis iacturus, velim mihi quam primum rescribas. Kalend. Quint. ex Ca StriS.
N I ego possum Lambia. Nihil addebatue a Id in eodd. Ball. et ego non Possum. I arus. omissum , Liueiatiis delevit. Misere me ipsum, qui hoc Vulso
649쪽
Paucitatem et brmitatem epistolarum Bruti accusat: rogat, ut Ciceronem secum retineat; et in Daliam quam Primum titveniat, hortatur.
CICERO BRVTO S. Breves tuae literae: breves dico immo nullae. Τri
busne versiculis his temporibus B utus ad me ' Nihil scripsissem potius. Et requiris meas. Quis unquam ad te tuorum sino meis venit 2 Quae autem epistola non pondus habuit 2 Quae si ad te perlatae non sunt, ne domesticas quidem tuas perlatas arbitror. Ciceroni scribis te longiorem daturum epistolam. Recte id quidem : sed haec quoque debuit esse plenior. Ego autem , quum ad me de Ciceronis abs te discessa scripsisses, statim extrusi tabellarios, literasque ad Ciceronem; ut, etiamsi in Italiam venisset, ad te rediret. Nihil enim mihi iucundius. nihil illi honestius.
Quamquam aliquoties ei scripseram, Sacerdotum comitia mea summa contentione in alterum annum esse reiecta: quod ego quum Ciceronis causa elaboravi, tum Domitii, Catonis, Lentuli, Bibulorum: quod ad te etiam sculpseram. Sed videlicet quum illam pusillam epistolam tuam ad me dabas, nondum erat tibi id notum. Quare omni studio a te, mi Brute,
contendo, ut Ciceronem meum ne dimittas, tecumque deducas: quod ipsum, si rempublicam, cui su-SccPtus es. respicis, tibi iam iamque iaciendum est. Penatum enim bellum est; idque non parvo scelere Lepidi. Exercitus autem Caesaris, qui Erat optimus. non modo nihil prodest, sed etiam cogit exercitum
650쪽
AD M. BRVTVM Mn. I, EP. i5 645 tuum flagitari: qui si Italiam attigerit, erit civis nomo quom quidem civem appellari fas sit , qui se noli
in tua castra conserat: etsi Brutum praeclare cum
Planco coniunctum habemus. Sed non ignoras, quam sint incerti animi hominum , et insecti partibus, et exitus proeliorum. Quin etiam, si, ut spero . vicerimus, tamen magnam gubernationem tui Consilii, tuaeque auctoritatis res desiderabit. Subveni igitur, per deos, idque quam primum, tibique Persuade, non te Idibus Martiis, quibus servitutem a tuis civibus depulisti , plus profuisse patriae , quam , Si mature Veneris, Profuturum. II Idus Quint.
Messallam miri e laudat, et reprehensionem nimiae in tribuem dis honoribus fatalitatis, in μoenis a em decernendis se-ritratis ac rate diluit. Urget praeterea reditum in Italiam, et de Lepidi liberis studium suum mulcetur.
OCERO BRVTO S Messallam habes. Quibus igitur literis tam accurate
scriptis assequi possum. subtilius ut explicem , quae gerantur, quaeque sint in republica, quam tibi is exponet, qui et optime omnia novit, et elegantissime expedire et deserre ad te potest 2 Cave enim existimes, Brute quamquam non est necesse, ea me ad te, quae tibi nota sunt, scribere: sed tamen tantam omnium laudum excellentiam non queo silentio praeterire cave putes, probitate, ConStantia, Cura, studio reipublicae quidquam illi esse simile: ut eloquentia , qua mirabiliter excellit, vix in co locum ad
M.tgnam subernationem Crutero Depulisti Sie Ern. e conieeluravi lebatur glossema esse, quod verum Vulg. re ulisti. vocabulum extruserit.