장음표시 사용
631쪽
ΕPISTOLAR v Mnaturas. Clodii unimum laerspectum habeo, cognitum, iudicatum. Multa eius indicia, scd ad scribendum non necessaria. Volo enim hoc testimonium tibi videri potius, quam cpistolam. Auctus Antonii beneficio est. Eius ipsius benesicii magna pars a te est. Itaque eum salvis nobis vellet salvum. In eum autem Iocum rem adductam intelligit est enim, ut scis, minimo stultus ut utrique salvi esse non possint. Itaque nos mavult. De te vero amicissime et loquitur et sentit. Quare si quis secus ad te de eo scripsit, aut si coram loquutus est, peto a te etiam atque etiam, mihi uti otius credas, qui et facilius iudicare possum, quam
ille nescio quis, et te plus diligo. Clodium libi amicissimum existima, Cive inque talem, qualis et pruden-lissimus, Et sortuna optima esse debet.
II. nemondet mistolae de cohortibus quinque a Dotabella in Cherronesen missis, eiusque dementiam miratur, et Bruti consiliam de eo persequendo liaudat. In seditionis auctoribus dimittendis clementiam Bruti reρrehenuit, vi suas in Anco-νuum inoeetiam defendit.
CICERO BRVTO S. Scripta et obsignata iiiiii epistola, literae mihi redditae sunt v te. Plenae rerum novarum, maximeque
mirabilium. Dolabellam quinque cohortes misisse in Cherronesum 7 Adeone copiis abundat, ut is, qui ex Asia sugere dicebatur. Europam a P petere conetur Quinque autum cohortibus quid se nulli iacturum arbitratus est, quum tu eo quinque logiones, Optimum equitatum, maxima uuxilia haberes r quas quidum
632쪽
AD M. BRVT M l Ill. I, EP. 2 627 Cohortes spero iam tuas Esse . quoniam latro illo tam suit demens. Tuum consilium volt ementer laudo,
quod non Prius exercitum Apollonia Durrhachioquc movisti, quam de Antonii fuga nudisti, Bruti cruptione , Populi romani victoria. Itaque . quod scribis, postea statuisse te ducere exercitum in Cherrones uin, nec pati, sceleratissimo hosti Iudibrio esse imperium populi immani . facis ex tua dignitate, et e republica. Quod scribis de seditione, quae ncla est in legione quarta, de Antoniis in bonam partem accipies) magis mihi prohatur militum severitas , cluum tua. Tebenivolentiam exercitus equitumque EXPCrtum, VC-hemento P gaudeo. De Dolabella, ut scribis. si pa id habes novi, sacies me certiorem; in quo valde delector , me ante providisse, ut tuum iudicium liberum esset cum Dolabella holli gerendi; et id valde pertinuit, ut ego tum intelligebam , ad rempublicam; ut nunc iudico ud dignitatem tuam. Quod scribis. me maximo otio egisse, ut inscctarer Antonios, id quo laudas; credo ita videri tibi: sed illum distinctionem tuam nullo pacto probo. Scribis enim , acrius Prohibendia bella cisilia esse , quam in Suρeriatos iracundiam exercendum. Vehementer a te, Brute, dissontio; neci: Iemcntiae tuae concedo : sed salutaris sevovitas vincit inanem speciem clementiae. Quod si clementes cssu volumus . nunquam deorunt bella civilia. Sed de hoc tu videris. De una possum idem, quod Ι'lautiniis patur in Trinummo: mihi quidem aetas acta ferme est:
De Antoniis ) Sic edd. pr. Deinde
e litiim Catoniis . epiod est in M,S. Pari . Manutio Placubiit C. Antonio pii seditionis auctor fuisset, cui us
633쪽
tua istuc refert maxime. Opprimemini mihi crede
Brute, nisi provideritis. Neque enim populum sempercundem habebitis, neque Senatum, neque senati ducem. Haec ex oraculo Apollinis Pithii edita sibi puta. Nihil potest esse verius. x Iv Kalend. Maias. ΠΙ.
Octavianum latidat, et Metiliam Romae e Mictoria consutam et D. Bruti Ortiam commemoria. Liberalitatem eius in sedili nis auctoribus rePrehendi Romae, et OmneT Antonianos hostes itidicatos esse scribit.
Nostrae res meliore loco videbantur. Scripta enim ad te certo scio, quae gesta sunt; quales tibi saepe scripsi consules, tales exstiterunt. Caesaris vero Pueri mirifica indoles virtutis. Vtinam tam facile eum noventem et honoribus et gratia regere ac tenere POS- simus , quam facile adhue tenuimus i Est omnino illud difficilius: sed tamen non diffidimus. Persuasum est enim adolescenti, et maXime Per me, eius Operanos esse salvos. Et certe, nisi is Antonium ab uvbo avertisset, periissent omnia. Triduo vero, aut quatriduo ante hanc rem pulcherrimam . timore quodam perculsa civitas tota ad te se cum coniugibus et liberis offundebat. Eadem, recreata a. d. x II Kalend. Maias, te huc venire, quam se ad te ire malebat. Quo quidem die magnorum meorum Iahorum multarum qito vigiliarum fructum cepi maximum, si modo est aliquis fructus ex solida veraque gloria. Nam tantae multitudinis, quantam capit urbs nostra, concurauS est yd mc suctus, ea quum usque in Capitolium deductus,
634쪽
AD M. BRVTVM LIB. I , ΕΡ. 3 6 29
maximo clamore atque Plausu in rostris collocatus sum. Nihil est in me inane: neque enim debet: sed
tamen omnium ordinum consensus, gratiarum actio,
gratulatioque, me commovet; Propterea quod popularem esse in populi salute , praeclarum est. Sed haec te malo ab aliis. Me velim te tuis rebus consiliisque facias diligentissime certiorem; illudque consideres, ne tua liberalitas dissolutior videatur. Sic sentit senatus , sic populus romanus, nullos unquam hostes digniores omni supplicio fuisse, quam eos cives, quihoe bello contra patriam arma ceperunt: quos quidem ego omnibus sententiis ulciscor et persequor, omnibus honis approbantibus. Tu quid de hac re sentias, tui iudicii est. Ego sic sentio, trium fratrum unam et eandem esse causam. Consules duos, bonos quidem, sed dumtaxat honos, amisimus. Hirtius quidem in ipsa victoria occidit, quum paucis diebus magno proelio ante vicisset. Nam Pansa sugerat, vulneribus acceptis, quae ferre non potuit. Beliquias hostium Brutus persequitur, et Caesar. Hostes autem omnes iudicati, qui M. Antonii sectam sequuti sunt. Itaque id senatusconsultum plerique interpretantur etiam ad tuos, sive captivos, sive dediticios, pertinere.
Equidem nihil disserui durius, quum nominatim de
C. Antonio decernerem, quod ita statueram, a le Cingnoscere causam eius senatum oportere. x Kalend. Maias. a
635쪽
Resi1oαιι ι -'eri νri epistolae, Et reprehcutione n nimiae in C. Antonium Elementiae diluit. Monet, ne nimiis honoribtis Metaoiano tribuendis malum ex Plum inducatur , quo re quandi cuidi a tantur , atque illis ita regnandi occasio de ur, quod se Dein cnter limaere ostendit.
BRVTVS CICERONI S. 0tiani a sim laetitia nifcctus, cognitis rebus Bruti
nostri, ct consulum , facilius est tibi existimare, quam milii scribore. Quum alia laudo, et gaudeo accidisso tum quod Bruti cruptio non solum ipsi salutaris suit, sed etiam maximo ad victoriam adiumento. Quod scribis, trium Antoniorum linam atque eandem Carasam esse . quid ego sentiam , mei iudicii esse; statuo nihil. nisi hoc: senatias aut populi romani iudicium osse de iis civibus, qui liugnantes non interierint. At hoc ipsum . inquies, iniquo iacis , qui hostilis ani. mi in re inpii blicam homines, cives appelles. Immo i iistissi ine. Quod enim nondum senatus censuit, nec populus romanus iussit, id arroganter non praeiudico, neque revoco ad arbitrium meum. Illud quidem
non muto, quod ei, quem me Occidore res non coegit, neque crudeliter quid Iliam eripui, neque dissoluio quidquam remisi, habuique in mea potestate, quoad bellum fuit. Multo quidem honestius iudico, magisque quod concedere possit respublica , miserorum fortunam non insectari. quam infinite tribuere potentibus, quae cupiditatem et arrogantiam incendere possint. Qua in re, Cicero, vir optime ac sortissimo, mihique merito et meo nomine et reipublicaocarissime, nimis credere videri S spei tuae; Statimque. ut iiiiisque aliquid recto secerit, omnia dare ac permittere; quasi non liceat traduci ad mala consilia
636쪽
corruptum largitionibus animum. Quae tua est linmanitas . nequo animo te moneri patioris . praesertim de communi saluto; sacies tamen, quod tibi visum sucrii;
etiam ego, quum me docueris. Nunc, Cicero, nunc agendum est, ne si ustra oppressum esse Antonium
gavisi simus , nou semper primi cuiusque mali excidendi causa sit . ut aliud renascatur illo peius. Nihil
iam neque opinantibus aut patientibus nobis adversi evenire potest, in quo non quum omnium culpa, tum praecipue tua sutura sit: cuius tantam auctoritatem senatus ac populus romanus non solum esse
patitur, sed etiam cupit, quanta maxima in libera civitate unius esse potest: quam tu non solum bene sentiendo, sed etiam prudenter tueri debes. Pruden. tia porro, quae tibi superest, nulla abs te desideratur. nisi modus in tribuendis honoribus. Alia omnia si Cabunde adsunt, ut cum quolibet antiquorum Com Pa rari possint tuae virtutes. Vnum hoc. grato animo liberaliquo proscctum. Cautiorem ac moderatiorem
liberalitatem desiderat. Nihil enim senatus cuiquam dare debet, quod male cogitantibus exemplo aut praesidio sit. Itaque timeo de consulatu, ne Caesar tuus altius se adscendisse putet decretis tuis. quam inde, si consul factus sit, descensurum. Quod si Antonius, ab alio relictum regni instrumentum, O casionem regnandi habuit: quonam animo lare putas. si quis, auctore, non tyranno interfecto, scd ipso senatu, putet se imperia quaelibet concupiscere posse7 Quare tum et selicitatem et Providentiam laudabo
tuam, quum eXploratum habere coepero, Caesarem honoribus. quos acceperit, extraordinariis fore contentum. Alienae igitur, inquies, culpae me reum
637쪽
EPISTOLARUM subiicies' Prorsus alienae, si provido. . potuit, ne exsisteret. Quod utinam inspectare possis timorem do illo meum l His Iiteris seriptis, te consulem factum audivimus. Tum vero incipiam proponere mihi rem publicam iustam, et tum suis nitentem viribus, si istuc videro. Filius valet. et in Macedoniam cum equitatu Praemissus est. Idibus Maiis, ex castris.
Seribit a Senatu permissam esse arbitrio Bruti rem .ia Dolabella persequendo , de eaque suum consilium ostendR: Filium suum se oeue in collegium Pontificum minorum absentem cooptari, idque yer lves Domitiam et Iuliam feri posse demonstrat; de quo sententiam Bruti scine et it.
CICERO BRVTO S. A. d. V kalendas Maias, quum de iis, qui hostes iu
dicati sunt, bello persequendis, sententiae dicerentur, dixit Servilius etiam de Ventidio, et ut Cassius persequeretur Dolabellam. Cui quum essem assensus, decrevi hoc amplius, ut tu , si arbitrarere utile, eque republica esse, persequerere bello Dolabellam: si minus id commodo rei publicae facere posses, sive non existimares e republica esse, ut in iisdem locis exercitum contineres. Nihil honorificentius potuit facere Senatus, quam ut tuum esset iudicium, quid maxime conducere reipublicae tibi videretur. Equidem sic sentio: si manum habet, si castra, si ubi consistat uspiam Dolabella; ad fidem , et ad dignitatem luam Pertinere, eum persequi. De Cassii nostri copiis nihil sciebamus; neque enim ab ipso ullae literae, neque nuntiabatur quidquam, quod pro certo haberemus. Quantopere autem intersit, opprimi Dolabellam, pro-
638쪽
AD M. BRVTVMIMB. I, ΕΡ. 5. clo intelligis; quum ut sceleris poenas persolvat,
tum ne sit, quo se latronum duces ex Mutinensi fuga conserant. Atque hoc mihi iam ante placuisse, potes cx superioribus meis literis recordari : quamquam tum et sugae portus erat in tuis castris. et subsidium
salutis in tuo exercitu; quo magis nunc liberati ut spero) periculis, in Dolabella opprimendo occupati esse debemus. Sed haec cogitabis diligentius, statues sapienter: sacies nos, quid constitueris, et quid agas si tibi videbitur certiores. Ciceronem nostrum in
vestrum collegium cooptari volo. Existimo omnino. absentium rationem sacerdotum comitiis posse haberi; nam otiam tactum est antea. C. enim Marius, quum
in Cappadocia osset, lege Domitia iactus est augur: nec, quo minus id postea liceret, ulla lex sanxit. Est etiam in lege Iulia, quae lex est de sacerdotiis proxima, his verbis, QVI PETIT, VI vsvE RATIO HABEBITvR;
aperte indicat, posse rationem haberi etiam non Praesentis. Hac de re scripsi ad eum, ut tuo iudicio utc-retur , sicut in rebus omnibus. Tibi autem statuendum est de Domitio et de Catone nostro. Sed quamvis liceat absentis rationem haberi, tamen omnia sunt
praesentibus saciliora. Quod si statueris in Asiam tibi
eundum, nulla erit ad comitia nostros arcessendi sa cultas. Omnino, Pansa vivo, celeriora omnia putabu-mus. Statim enim collogam sibi subrogasset: deinde ante praetoria, sacerdotum comitia fuissent. Nunc per auspicia longam moram video. Dum enim unus erit patricius magistratus, auspicia ad patres redire non possunt. Magna sane Perturbatio. Tu tota de re quid sentias, velim me saeias certiorem. III Nonas Maias. Vale.
. Nar Llandus sie censebat legendum: Divid etiam in lege Itilia , quae enda Sae. prox. his verbis QvI -ΗAMBIT . v. indicat Ele. T. 2 ut Milici t interrex creari et per eum eomilia tonsularia et Potiti Selim habet i possint. Est .
639쪽
BRVTVS CICERONI S. Noli exspectare, itum tibi gratias agam. Iainpridem
hoc ex nostra necessitudine . quaes ad sit minani benia volentiam pervenit. sublatum esse debet. Filius tuus a me abesti In Macedonia Congrediemur. Ilissus est enim Ambracia ducere equites per Thessaliam, et scripsi ad eum. ut mihi Heracleam occurreret. Quum eum videro. quoniam nobis permittis, Communiter constituemur de reditu eius ad petitionem, aut ad commendationem honoris. Tibi Glaucona , medicum Pansae , qui sororem Achilleos nostri in matrimonio habet, diligentissime commendo. Audimus. eum e nisse in suspicionem Torquato de morte Pansae, Custodirique, ut parricidam. Nihil minus credendum est. Quis enim maiorem calamitatem morte Pansae accepit' Praeterea est modestus homo, et frugi: quem
ne utilitas quidem videatur impulsura fuisse ad sa- cinus. Rogo te, et quidem valde rogo nam Achilleus noster non minus, quam aequum est, laborat , eripias eum ex custodia, conservesque. Hoc ego ad meram ossicium privatarum rerum aeque, atque ullam nliam rem . pertinere arbitror. Quum has ad te scriberem literas, ab Satrio, legato C. Trebonii. reddita est mihi epistola, a Tillio et Deiotaro, Dolabellam
Cactsum fragati m que esse. Graecam epistolam tibi misi Cyche ei cuiusdam, ad Satrium misSam. Flavius noster de controversia, quam ha hct ciam Durrhachinis hereditariam , sumpsit te iii liccm. Rogo te , Ciccro ,
640쪽
et Flavius rogat, rem conficias. Quin ei, clui Flavium socii heredem, pecuniam debia crit Civilas . non est dubium: neque Dyrrhachini insiliantur: sed sibi do. natum aes alienum n Caesare dictant. Noli pali, a necessariis tuis necessario inco in iiii in in fieri. xvii Inlend. Iun. ex castris, ad imam Candaviam. VII.
L. BGulum ut in Pansae locum nominet, m f.
L. Bibulus quam carus mihi esse debeat. Nemo m lius iudicare potest, quam tu : cuius tanta o Pro P publica contentiones sollicitudinesquo suorunt. Iln-que vel ipsius virtus, vel nostra necessitudo debet conciliare lo illi: quo minus multa mihi scribenda esse arbitror. Voluntas enim te movere debet noStra, si modo iusta est, aut pro ossicio necessario suscipitur. In Pansae locum petere constituit. Eam Dominationem a te Petimus. Neque coniunctiori dare ho-ncsicium, quam nos tibi sumus . neque digniorem no minare potes, quam Bibulum. De Domitio et Apilleio quid attinet me scribere, quiam ipsi per se tibi commendatissimi sint 2 Apuleium vero tu tua auctoritato sustinere debes. Sed Apuleius in sua opistola celebrahi iust. Bibulum noli dimittere ex sinu tuo, tantum iam Virum, ex quanto, crede mihi, Potest evadero, qui vestris paucorum respondeat laudibus.