장음표시 사용
451쪽
TR1CTATHS DE PAPA. 28 ab cecumenica s3nodo exprimi pol est definitio fidei proprie dicta seu conscientias ad credendum obligans. Solent auctores nonnullas usu frequentiores indigitare, videlicet quinque
sequentes :1' Si concilium ita decernat, ut haeretieos pronuntiet qui
2' Quando dicit s3nodus: si quis hoc aut illud senserit, anathema sit. 5' Si in eos qui contra tenuerint decernatur excommunicatio ipso facto incurrenda. 4' Si hoc vel illud expresse dicatur a fidelibus firmiter credendum, vel tanquam dogma fidei ea tholicae aecipiendum. Vide Melchiorem Canum, de loeis Theol. , lib. V, cap. V. 5' Quando concilii Patres dicunt, desinimus, et agunt de materia sidet, non de mera disciplina. Sed praeter ejusmodi formulas, excogitari possunt aliae multae, quae non minus certum faciant, licet sub aliis terminis, rem desiniri lanquam articulum fidei ab omnibus firmiter credendum t. II. Item multae possibiles sunt sormulae quae excludant vel dubiam relinquant proprie dictam congilii desinitionem, qua nempe conscientiae ad credendum obstringantur. Verbi gratia, si Patres dicerent stibi uideri, vel probabilissimum esse hoc aut illud ad dogma catholicum pertinere, certo excluderetur proprie dicta desinitio, ut palet. Si vero synodus aliquid dogmatis asserat et omnino certum supponat, sed in phrasi incidenti, seu ita ut quod asseritur non sit principale Semmonis objectum, tunc merito in dubium revocari potest an
a duando autem deeretum proponatur tanquam de fide, facile cognoscitur ex verbis concilii. Semper enim dicere solent se explicare fidem calliolicam ; vel haereti eos habendos qui eontrarium sentiunt; vel quod est communissimum)dicunt anathema et ab Ecclesia excludunt eos qui contrarium sentiunt a I Bel Iarminus, de conciliis, l. II, c. xui. Addit Bollarminus: a Quando autem nihil horum dicunt, non est certum rem esse de fide. a Sod intelligendum est, quando nihil horum aut iisdem aut aequisa lentibus terminis dicunt.
452쪽
p1RS T1V1.429 intenderint patres assertum ejusmodi tanquam articulum ab omnibus credendum definire. Sit in exemplum textus iste concilii cecumenici Lateranensis quinti, sessione undecima ea Solum Romanum Pontiscum tanquam super omnia concilia auctoritatem habentem, conelliorum indicendorum transferendorum ac dissolvendorum plenum jus et potestatem habere, nedum ex sacrae Scripturae testimonio, dictis sanctorum Patrum ac Romanorum Pontiscum, sed propria etiam eorumdem conciliorum consessione manifeste constat. v Si verba haec, tanquam super omnia concilia auesoritatem habentem, essent desinitio fidei, dicendum laret gallicanos theologos, qui
secundo e quatuor articulis anni 1682 adhaerent, non tantum enormiter errare, sed esSe formaliter haereticos . At quia verba ista non ponuntiavit concilium nisi incidenter, dubium remanet an sint proprie dicta fidei desinitio. Stante autem hoc dubiosormaliter haeretici non sunt supra dicti theologi. Excusari tamen non possunt a temeritate, ut ait Bellarminus, agens de theologis Papam concilio subesse contendentibus. Sed neque a peeeato gravi excusari possunt, nisi ex bona fide; quae adesse quidem in aliquibus potest, ob imbibitos a teneri S errores.
g 4. - An et quatenus requiratur Patrum concilii diligentia in exquirendaveritate, ad hoe ut eorum definitio sit insallibilis et ad credendum obliget.
Paopositio Ι'. - Communis videtur catholicorum doctorum gententia, praerequirens diligentiam, ut sipe Papa, sive eoncilium Oeeumeni eum infestibiliter definiat. - Sallem quos ego perlegi auctores in hoe conveniunt; et an nonnulli contrarium tenuerint, ignoro. Hujus autem communioris sententiae praecipua ratio est, quod neque concilio, neque Romano Pontifici promissa sit inspiratio, qualem habuerunt Scripturae Sacrae auctores, sed dumtaxat assistentia, quae supponit eum cui datur sacere quod in se est. De quo sic Melchior Canus : a Duplex enim discrimen inter sacros auctores, et summum Ρonticem patretque concilii reperitur. IIuum, quod auctores sacri
453쪽
430 TRACTATUS DΕ ΡΑΡΑ. ex proxima Dei revelatione vel inspiratione scribunt catholica dogmata. Nec enim egent exieris ad Scribendum incitameniis, aut humana ratiocinatione e scripturis aliis argumentantur, disquirunt, colligunt. At congilium et Pontifex humana via
incedunt, rationemque Sequuntur, atque argumentando Verum a salso discernunt. Non enim existimandus est summus
Pontifex eam habere facultatem, quae in Apostolis, Prophetis et Evangelistis inerat, ut proposita una qualibet de fide quaestione protinus dignoscere possit, utra quaestionis pars vera falsave sit. Sed adhibere prius c0nsilium necesse est, et e pendere utriusque partis argumenta. Tum deinde sequitur auxilium Dei, quod videlicet opus est, ut summus Pontifex in recla fide contineatur. In conciliis itidem non habent Patres, mox quasi ex auctoritate sententiam absque alia discussione dicere. Sed collationibus et dispulationibus, re ante tractata, precibusque primum ad Deum susis, tum vero quaestio a concilio sine errore snietur, Dei videlicet auxilio atque favore, hominumque diligentia et studio confluentibus f de loris Theol. , l. V, cap. v, pag. 216, odit. Parisiis, 1704 . a Postulatur, inquit Suarer, quam diligentiam debeat Pontifex adhibere ad desiniendum, quando concilium generale non congregatΤ Αd quod breviter respondeo, aliquam sine dubio esse necessariam; quia Deus non vult ut homines temere judicent vel gubernent. Quanta vero sutura sit, nullo jure, saltem divino, desnilum est, sed prudentiae ipsius Pontificis relinquitur π de Fide, disp. quinta, Seel. octava, D. xij.
PsoposiTio II . - Plerique doctores eat tollet diligens eramen praerequirentes, simul tenent contingere non posse ut eramen istud omittatur, et ob istam omissionem erronea sit Papae vel
eoneilii generalis definitio. - Dicunt scilicet, provisurum Deum ne omillatur ille diligentiae gradus qui necessarius est ad desinitionis insultibilitatem. Cum enim, ut ipsi existimant, erronea esse possit definitio temere seu absque praevio examine facia, nisi provideret Deus ut nunquam temere fiat, jam in-
454쪽
eerti essent omnes articuli fidei per Romanos Pontifices aut generalia concilia desiniit, ac in posterum desiniendi. Semper enim dici posset, omissum sorsan diligens examen, nec de hoc certo constare posset. si Deus, inquit Melchior Canus, suaviter disponit omnia, simulque prospicit et sinem et media
ad finem necessaria. Si enim promitteret cuiquam aeternam vitam, mox conserret etiam illi bonarum gratiam actionum quibus eam vitam consequeretur ... Sic omnino, cum Ecclesiae
fidei firmitatem fuerit pollicitus, deesse non potest quominus tribuat Ecclesiae preces caeteraque praesidia, quibus haec firmitas
conservatur ... Itaque praestat semper Pontifex quod in se est, praestatque concilium, cum de fide pronuntiant. . . Ac si semel haereticis hanc licentiam permittimus, ut in quaestionem v ceni, num Ecclesiae judices eam diligentiam et curam exhibuerint, quae Opus erat ut quaestio finiretur, ecquis adeo caecus est, qui non videat omnia mox Pontificum conciliorumque judicia labefactari Τ.... Fac enim quidpiam ex necessariis
omissum esse. Tum rogo, an fideles his qui de fidei quaestiono judicarunt, tantisper parere debeant, dum illorum negligentia innotescat Ecclesiae. Parere debent, aiunt. Iam igitur eo tempore errantibus judicibus errabit Ecclesaa... Quid quod si semel de diligentia judicum dubitamus, novum examen judiciumque semper recens postulabitur, ut de diligentia adhibita vel non adhibita censeatur. Concedamus ergo judicibus a Deo in Ecclesia constitutis nihil eorum deesse posse, quae ad rectum verumque judicium sunt necessaria n de Ioeis Theol. , l. V, c. v, p. 218 et seq., edit. Ρarisiis, 1704 . Ad rem etiam faciunt haec Bellarmini verba : a Quidam eorum dicunt Pontificem non posse errare si mature procedat et consilium audiat aliorum pastorum. s Et paulo post de istis theo-l0gis Sic prosequitur : a Non volunt ponere insallibilitatem in consiliariis, sed in solo Pontifice. Verum explicare volunt Pomlisicem debere lacero quod in se est, consulendo viros doctos et peritos rei de qua agitur. Si quis autem peteret, an pon-
455쪽
432 TRACT TUS DE PAPA lisex erraret, si temere definiret, sine dubio praedicti auctores omnes responderent, non posse fieri ut Pontifex temere definiat. Qui enim promisit finem, sine dubio promisit et media
quae ad eum finem obtinendum necessaria sunt. Parum autem prodesset scire, Pontificem non erraturum quando non tinmere definit, nisi etiam sciremus non permissuram Dei providentiam ut ille temere desiniatis de Romano Ponti sice, l. IV, c. n). duae Bellarmini verba aeque valent quoad generale con-eilium, ut patet. Ρnoposnio IIP. - Illi doetores si qui sintὶ qui simul tenent
et praerequiri diligena Gumen, et contingere poδse ut omittatur, sicque concilium Oecumenicum vel Papa, erret in desinienda side. omnino deserendi sunt tanquam erronei, ac inducentes in haeresim . - Εlsi adductus modo Bellarmini textus potuis innuat non reperiri qui Sic Sentiant, nolui tamen in praecedenti propositione dicere omnes doetores eatholici, Sed plerique. Ne scilicet mihi obtruderetur sorsan aliquis, qui Constantiensis concilii tempore aut toto consequente Saeculo ScripSerit, ea scilicet aetate qua magni schismatis difficultas mentes perlurbaverat. Nam in hujus aevi scriptis mulla occurrunt erronea et eliam haeretica, licet bona side et a catholicis auctoribus propugnata. De quo tanquam Specimen vide quae de Gersoneae Ρeiro de Adiaco diximus supra sparte II, Sect. Η, cap. VI, ἶ 5 et 4 . Praeterea chimericam non fuisse opinionem quam praesenti propositione consulamus denotant haec Melchioris Cani verba : a Ac sunt etiam qui non obscure dicant, quod
si quando Romanus Pontifex in desinitione sidei erravit, inde evenire potuit, quod non tantam quantam debebat adhibuit diligentiam, antequam sententiam proferret. . . Quibus Si objicias, Apostolicam Sedem errare in side non posse, salentur id quidem, sed aiunt, Sedis Apostolicae nomen non solum summum Pontificem significare, sed ipsum, ut saeit ea quae
ad cathedram spectant: hoc est, qualenus non ex Suo, Sed ex consilio bonorum virorum et doctorum procedit . . . Quae Diuisitos by Corale
456쪽
eaedem, quas dixi paulo ante v de locis Theol. , lib. V, cap. v, pag. 218, edit. Parisiis, 1704 . Quibus praenotatis sic probatur
pr0positio :Illa opinio erronea est et inducens in haeresim, ex qua evidenter sequitur nullas Romanorum Pontificum et conciliorum oecumenicorum definitiones dogmaticas esse certo veras. Atqui latis est opinio quam consutamus. Nam ex una parte asserit erroneas esse potuisse omnes illas desinitiones ex omisso diligenti examine. Aliunde autem certo constare nequit an diligens examen adhibilum suerit. Non enim rigorose probari potest de unoquoque Bomano Pontifice et de singulis conciliorum Patribus, ipsos non temere judicasse. Ergo sequitur dubie veras remanere dicias desinitiones fidei omnes. Quod
consectarium erroneum prosecto est ac haereticum. ΡnoposiTio ΙI'. - Infallibilitas Papae necnon concilii Oeeumeniet in definienda fide, non dependet ab ulla humana diligentia
Seu praepio eramine. - Cum prop0Sitio haec communi doctorum sententiae adversetur, nolim eam ut certam defendere.
Sed quia nutare mihi videtur dictae communioris sententiae fundamentum, volui subjicere hujusce opinationis meae rationes; in hunc ulique scopum ut, vel probabilis evadat praesens pr0positio, vel certe accuratius consuletur et salsa demonstretur.
Nimirum communis sententiae sundamentum istud est: non promissa fuit inspiratio sicut Scripturae sacrae auctoribus, sed assistentia. Non datur autem assistentia ut vox ipsa
denotat, nisi jam ex se agenti seu facienti quod in se est. Respondeo: Sufficit illa ipsa quam admittilis assistentia, ut Papa et synodus aecumenica immunes ob erroneis fidei desinitionibus serventur, etiamsi temere, seu absque praevio diligenti examine definiant. Quod sic probo :1. Seclusa divina assistentia, saltibiles remanerent Papa et SInodus, non tantum si temere, sed etiam si praemissis
457쪽
diligentissimis curis et indagationibus definirent. Id omnino certum hic supponimus, et ab omnibus catholicis admissum. Et caeteroquin, quoad Papam, verbi gratia, sic breviter ostendi
potest: tota humana diligentia quam adhibere potest, in his
duobus consistit: ut ipse quaestioni definiendae accurale flu-deat, utque doctorum consilium et rationes requirat. Porro non obstante diligenti Studio errare potest, praesertim si sit in re theologica parum versatus, ut contingere potest. Comsiliarii autem nec ipsi sunt insallibiles; unde ex ipsorum semientia et rationibus nequit Pontifex sibi comparare plenam non errandi certitudinem. 2. Igitur merito supponi potest casus quo, seclusa assistentia divina, concilii Patres fidem dic de Papa , licet pra
misso diligentissimo examine, erronee definirent. Sequitur ex modo dictis. 5. In hoc autem casu, debet necessario assistentia divina ita in ipsorum intellectum aliquo modo agere, ut ab edenda erronea definitione abstineant. Aliquo modo, inquam; id est, vel suggerendo ratiocinium ex quo definitionis, quam jamjam erant edituri, salsitatem percipiant; vel per immediatam illu tralionem qua ei S veritas pateat. 4. Haec porro eadem assistentia sussicit ut praemuniantur Patres ab erronea definitione, quando temere, Seu absque praevio diligenti examine definiunt. Nam disiicilius non est ipsorum intellectui suggerere motivum, quo ad recte definiendum impellantur. Immo sacilius quam in praecedenti casu. Nam quando post diligens examen edituri sunt erroneam definitionem, assistentiae divinae obstat insuper vis rationum quas peremptorias existimabant, et quibus ad erronee definiendum impellebantur. 06ietes. - Si ita sit, ligite poterunt Ρapa et s3nodi cecumenicae Patres sese ad definiendum praeparare dormiendo ac ludendo, cum non minus adsutura sit assistentia divina. Respo)ideo : Vult Deus ut faciant quod in se est, id est, ut
458쪽
435 convenientem diligentiam ad delegendam veritatem adhibeant. Inordinatam quippe fore contrariam agendi rationem ex ipsa lege naturali colligitur. Igitur si secus faciant, certo peccabunt. At nequaquam sequitur non posse nihilominus tunc per assis lentiam divinam provideri, ut recte definiant. 5. Nisi dicatur inerrantiae praerogativam a praevia humana diligentia non pendere, duplex admittendus erit supernaturalis interventus : 1' Ne Patres diligens examen unquam omittant; 2' ne post istud examen erronee desiniant. In altera vero Senientia, unicus dumtaxat supernaturalis interventus; videlicet ne Patres concilii, vel Papa, sive diligens examen praemiserint, Sive omiserint, erroneam emittant fidei desinitionem P posiTio V'. - Sive prae requiratur, sire non diligens eae
men, nunquam eontingere potest ut eae defeelu hujus eonditionis erronea sit desinitio fidei. - Nam si praerequiratur, semper aderit, nec contingere unquam potest ut omittatur, ex dictis propositione ΙΙ'. Si vero non requiratur, ad sensum propositionis quartae, ejus omissio insallibilitatis praerogativae obstare non poterit. TA. - De requisita libertate, ut definitio fidei sit infallibilis. Remissipe. - De illa quaestione jam actum est supra sparte ΙΙ, Sect. V, cap. Π, ἶ 2, prop. IV' .
Si aliqualem dumtaxat de celebralis jam conciliis notionem sibi lector comparare cupiat, adeat theologiam Uircebu gensium de Principiis theologicis, dispul. lI, cap. II, art. 1, quaeres 2', tomo I, pag. 162, Parisiis, 1852j. Si pleniorem et relative ad polemicam cum gallicani sTsiemalis propugna-
459쪽
436 TRACTATUS DE PAPA.toribus, adeat eximium opus Alphon si Murgarelli, quod inscripsit : de auetoritate Romani Pontistitis in eoneiliis generalibus Gandavi, lypis Poelman, sine anni indicatione . Si plenissimam, percurrat conciliorum collectionem, editam a Labbe et fossaris; vel eamdem a Coleto auctam; vel hanc postremam novis additionibus dilatam a Mansi, qui tamen eam, ad vigesimum usque volumen in solio perductam, absolvere non pωluit. Nimis jejuna suisset notio quam patiuntur praesentis tractatus limites; et ideo prorsus omissam eam maluimus.
Seripta mea omnia judicio ae correctioni Romani Pontificis subjicio.
460쪽
g 1. - An et quo sensu Romani Pontificis insallibilitas sit personaIis
et separata IProp. Ρ. - Romanus Pontifex, etiam quatenus distinctus a reliquo Ecclesiae corpore, est subjectum insallibilitatis iProp. II - - Corpus Episcoporum, quatenus complectens caput suum Romanum Pontificem, est insallibilitatis subjectum. I Prop. IID. - corpus Episcoporum, quatenus distinctum a capite suo Romano Pontifice. non est subjectum insallibilitatis, nisi in eo sensu quod semper extituri sint multi Episcopi Romano Ponlisici quoad sidem consentientes et obsequentes VProp. II - Αlii praeter Episcopos christiani non sunt infallibili latis subjectum, nisi in eo sensu quod semper extituri sint multi sideles, Ecclesiae gubernanti quoad silem adhaerentes et obsequentes. vir Prop. V . - Ergo erroneum est systema insallibilitatem ita reponens in senatu seu collegio Episcoporum, ut nullus Episcopus quatenus ab isto collegio distinctus, sit insallibilitatis subjectum vii Prop. VΡ. - Εrgo erroneum est systema insallibilitatem non agno cens nisi in conjuncto consensu capitis et corporis; ita scilicet ut nee Papa quatenus distinctus ab Episcoporum corpore, nec corpus Episcoporum quatenus distinctum a Papa, insallibilitate potiatur. vii Prop. VII . - Ergo erroneum est systema, quo insallibilis quidem Papa declaratur. sed solummodo quatenus instrumentum, per quod Εeclesiae fides resonat et edicitur Isi Prop. VIIΡ. - Romani Pontificis insallibilitas est personalis in vero ae magis obvio hujus vocis sensu, licet personalis non sit in aliis minus obviis Sensibus . x