S. Carlo Borromei ... Homiliæ nunc primum e mss. codicibus Bibliothecæ Ambrosianæ in lucem productæ Joseph Antonii Saxii præfatione, et annotationibus illustratæ. Tomus primus quintus

발행: 1747년

분량: 327페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

Σω Ho Mi L 1 A CXXIII. S. CAROLI BORRO MEI modo universali aquarum diluvio creaturam omnem Deus deleia verit, sed et ipsum paenituerit, ereasse bominem a Z Frustra siquidem creasse illum videbatur, qui fini suo terga vertebat, nihilque magis oderat, quam propositam sibi metam. Et quis hac in re , injustitiae aut crudelitatis Deum audeat arguere, quando nemo nostrum , qui hic adsumus, idem non perageret 8 Quis enim nostrum vineam plantat, ac per plurium annorum seriem ab ea fructum nullum percipiens , post omnia adhibita diligentis cultum munera, eam penitus eradicare non statuit, cum fru-

stra terram occupet 8 Plantaverat vineam hanc Deus , nempe humanam naturam ; haec fructus iis , qui expectabantur, prorsust oppositos proferebat , terram inutiliter occupabat: delenda erat idcirco. Ecce igitur, ex quo jam reparata fuit, ac Salvatoris nostri Domini Iesu beneficio restituta , in quo debemus esse s liciti, dicentes: quid faciemus Z Num ut divitias comparemus , Ut honores acquiramus, ut a ceteris veluti Dii habeamur' Nihil horum ; sed quid faciendo, ut ait hic Legisperitus, vitam aeternam post ebo 'Magna prosecto haec est interrogatio, & quae multa requirit; sunt namque multa facienda. Sed Christum Dominum breviter respondentem audite: In Lege quid scriptum 61 b)8 quasi dicat : Scrutare Scripturas: Vide , quid Divina Lex praecipit: lme fac, oe vives e . Ergo filii, Scriptura & Lex videnda est;

non Mundus, non populi voces, non secularium hominum au- ldiendae nugae. Cur igitur , cum Sacramentorum frequentiam , cum luxus ac vanitatum fugam, cum Doctrinae Christianae Scho- llas suademus, cur, inquam, Vestrum aliqui, aut aliquae respondent, se se omnia , quae suggerimus , libenter facturos , nisi aliter Mundus p ciperet, nisi vulgus aliter sentiret, nisi hypocrisis notam apud plebejos incurrerent 8 Quid mulieres dicitis , cum respondetis: Ego quidem a torquendis crinibus , ornando capite , poliendo vultu, intextis auro vestibus abstinerem , nisi sociae meae dicerent , vitae communi me adversari , meque turpis novitatis arguerent. Heul Audite, quo nos omnes Christus remittat , non ad populi Voces , non ad vulgi garritus, non ad sociarum murmurationes, sed ad Legis

praecepta: In Lege, inquit, quid scriptum est Z Vobis prosecto

273쪽

168 Ho Mihi A CXXIII. S. CAROLI BORRO MEI honore: ne des, obsecro, alienis, & hostibus tuis bonorem tuum a ,& gloriam nominis tui i ne patiaris , ut sanguis tuus pretiosi csimus sit in vanum effusus sed fac, ut evigilemus, ut solicitudo tua ingens de nobis, solicitudinem in nobis excitet de nobismetipsis, qua jugiter quaeramus , quid faciendo Vitam aeternam possidere valeamus : ad quam utinam aliquando, te donante , perveniamus Fili Dei Vivi, cui cum Patre & Spiritu Sancto sit honor & gloria in secula seculorum. Amen.

274쪽

ORDINANDOS

Habita Sabbato post Pentecostem

1 UOTI Es mihi sacri conferendi sunt Or-Z-dines, Fratres dilectissimi, id certe non I sine magna animi admiratione meculul l Si ipse cogito , inter omnes alias actiones

enim cujuslibet Sacerdotis munus , praesertim in conficiendo Sacrosanctae Eucha- ristiae Sacramento, summum est ac prope divinum, atque ipsorum Angelorum munere excellentius, quis neget tamen hoc majus esse , & suspiciendum nrigis , eam ipsam conficiendi Sacramenti authoritatem ac potestatem aliis conferre 3 Admirans equidem fateor , ac Verius obstupescens ad hoc tam arduum tamque sublime ministerium accedo, indigni Lsimum me ipsum reputans Iesu Christi Ministrum , qui corde impuro , ac pollutis manibus tanta sim hodie administraturus Sacramenta. Quid autem dicam de diligenti illa atque exquisita , de singulorum promovendorum moribus & doctrina , facienda inquisitione Z quam exactissimam, atque ab omni parte,

thecae Ambrosanae adhuc lueis expertes late- alter verb nonnullas sparsim emendationes hahant, fortuith reperti sunt in Archiepiscopalis bet, eodem Sancti Praestitis charah ere adjeε as. Palatii Archivo tres alii sermones , quos ha- Hos nune primilm publici iuris fieri, utpote exbuit memoratus Sanctus Antistes ad Clericos Sa- authographo desumptos, ae latino sermone coneris ordinibus initiangos . Eos ad me illimiscriptos quemadmodum sacere consuevisse sam benignissime transmisit, ut eeteris adivnsi po ictum Carolum, cum loqueretur ad Clerum, absent, Eminentissimus Cardinalis Archiepiscopus initio monuimus nonnisi gratum erit Lect noster Ioseph puteo nellus, qui scuti eiusdem ribus; inde enim dignosci facilε poterit, quan- virtutum oc Pastoralium laborum egregius estitum in concionando utraque lingua praestaret imitator, ita sanctissimi huius Praedeeessoris sui indefessus ille Ambrosianae Eecies. Pastor eul- gloriam omni contentione nititur promovere. torque.

275쪽

et o HOMILIA CXXIV. S. CAROLI BORRO MEI quantum fieri potest, absolutam adhibere debeo, sacra illa Apostoli monitus voce: Manus cito nemini imposueris a Z qua in re modica etiam negligentia mea maximam irrogare mihi potest culpam. Quod , etsi districto Supremi Iudicis arbitrio relinquil ut plurimum solet examinandum, in quo examine) revelabuntur abscondita cordium , & de omni actione rationem reddere oportebit; interdum tamen manifesto Dei judicio culpam hujusmodi, quam luimus vita functi, graviter in se ipsis vindicatam, bene senserunt Episcopi, cum eos, quos minus diligenti adhibito examine promoverunt, eo quod illos maxime idoneos, atque ad sarcinam Pastoralem ferendam utiles Coadjutores sibi futuros existimarunt, & dicam amplius, bono sertasse animo id facientes, eos, inquam, ipsos non inutiles modo, sed etiam sibi adversantes, ac divino cultui non leve impedimentum asserentes experti fuerint deinceps. Ex quo licet colligere, non satis esse, mores ac doctrinam cujusque inspicere superficiali quadam investigatione , sed diligentius etiam intentionem , quoad fieri potest, investigandam; ac post omnem summamque adhibitam diligentiam tum id praecipue exquirendum , ferventibusque ad Deum Optimum sulis precibus expetendum , ut quos ipse bonos fore mi- lnistros cognoverit, eos deligat ac promoVeat. Quamobrem hoc ipso die, in hac ipsa Sacrorum ordinum administratione, canentibus nobis audietis, piam illam precem ab Ecclesia Sancta ex imo corde prosundi : se Et nos quidem tamquam homines di- si vini sensus, & summae rationis ignari horum vitam quantum

is possumus existimamus : Te autem Domine , quae nobis suntis ignota non transeunt: Te occulta non fallunt: Tu cognitoris secretorum, & scrutator es cordium: Tu horum vitam coele-

si sti poteris examinare judicio, quo semper praevales & admisis sa purgare, & ea quae sunt agenda concedere b . At quorsum haec, dilectissimi Z Ut intelligatis, quam periculosum , quamque difficile sit hoc nostrum Pastorale ministerium, tum semper alias, tum vero in hac ipsa hodierna actione ; simulque vestrum pia commiseratione commoti Deum deprecabimur pro vobis exactius, ut vos divino suae clementiae favore prosequatur, & Sancti sui Spiritus lumine ac rore perfundat corda vestra, simulque cogitetis atque animo rite perpendatis ν

a I. ad Timors. V. v. 1a. l eopus , cdm Diaeonates ordinem eonfert , s Verba tae sunt , quae profert Epis. l prout in Pontificali Romano praescribitur.

276쪽

AD ORDINANDOS ANNO MDLXXVII. 27 Itis, si nobis de negligentia vestriim hac in re est dubitandum,& adeo necessarium est , Spiritus Sancti auxilium piis precibus atque fervidis orationibus implorare i quantum vobis , de quo. rum culpa agitur, nisi pura illa animi, quam supra tetigimus, intentione Sacros Ordines suscipiatis , in divina obtinenda ope

sit laborandum. Excellentissimum quidem est ac praestantissimum munus, ad quod hodie aspiratis atque utinam vestri gradus excellentiam ac praestantiam intimis animorum vestrorum sensibus consideretis f Si tamen eo vos non indignos reddideritis, non tantum ea vitae sanctitate ac doctrina, fide ac prudentia esse debetis, qua tanti officii onus digne sustinere valeatis , verum id etiam vobis proxime est considerandum, quem vobis finem proposueritis 1, nam si eo consilio huc accessistis , ut quae ad Victum vestitumque vestrum necessaria sunt paretis, nihil aliud praeter questum, sit in sordidis quibusque artificiis fieri solet, propositum habeatis, optimum est vobis hinc procul redire: ut enim maximum est sacrilegium, lucri vel quaestus causa ad Altare accedere ; ita etiam hoc ordinis Sacramentum suscipere, quo ad Altaris ministerium erudimur, tantum quaestus causa non leve sacrilegium esse, nemo est qui ambigat. Et licet ex Apostoli sententia, quae cum Lege tum Divina, tum naturali jure convenit, Altari serviens, de Altari vivere debeat; tamen Dei cultui quamlibet necessitatem anteponere, numquam licere dicet quispiam. Quod si aliquos vestrum lucri cupiditas & ambitio ad hanc vitae conditionem adduxit, recedite quaeso, iterum dico recedite sa); nam Spiritus Sanctus , qui in hoc praecipue Sacramento in animis rite id suscipientium infunditur cum magno gratiarum favore , non super superbos aut inflatos , sed super mansuetos & humiles requiescit, ut apud Prophetam legitur: Super quem requiescet Spiritus Domini super mansuetum , pium , & humilem corde . Quicumque igitur quavis alia ratione adducti, quam ut Dei Optimi Maximi honori ac cultui inserviatis, initiari vel promoveri cupitis, Vos monitos iterum atque iterum Volo, ut omnino sciatis, longe satius vobis esse , molam asinariam ad collum vestrum suspendi, vosque in profundum maris demergi b), quam hac via in Christi civile ingredi , hoc est aliunde, quam per ostium ingredi ; quod furum & latronum esse, non Pasto

rum sc a Isaiae LII. v. II. l b mith. XVIII. v. o.

277쪽

271 HO MILIA CXXIV. S. CAR OLI BORRO ME Irum, testatur Christus ipse in Evangelio a . Nolite, quaeso, ita Spiritum istum Sanctum contristari, qui Spiritus quidem est lenitatis, sed etiam in eos, qui illum ostendunt ac peccant graviter, irritatur; hujusmodi enim Clerici & Sacerdotes, qui tam indigne, tamque a sancto proposito alieni Sacros Ordines suscipiunt, non Spiritus Sancti modo gratiam non recipiunt, sed iis ipsis nihil infelicius & miserius, nihil Ecclesiae Dei calamitosius esse potest; & fideli populo contemptui, ac despectui sunt semperi & a Deo ipso derelicti hoc in seculo, damnationem etiam

aeternam in futuro sibi comparant: Quam summam omnium infelicitatem ac miseriam , ut evitetis carissimi , omni vobis studio curandum est, atque opera enitendum. Adeste igitur animis ; & si quid fortasse obliqui vel sordidi in cordi Sus vestris

irrepsit, dum huc minus studiose ac diligenter, quam par erat, accederetis , virtute Spiritus Sancti omne id mundetur ac dirigatur, cujus hodie charismata largissime mentibus vestris sunt infundenda, si tamen ipsi obicem non posueritis: Nam de iis, qui peccato aliquo gravi, vel Censuris Ecclesiasticis astricti, aliqua sive animi labe foedati accesserint, ne suspicari quidem mihi liceat volo. Mecum ergo, Sancta hac ac prorsus divina actione, auspicamini Sancti Spiritus, cujus adhuc octavam diem celebramus, favorem, implorantes: Veni Sancte Spiritus, oe emitte c litus lucis tuae radium: Lama quod est sordidum , secte quod est rigidum, rege quod es devium: Da te supplicantibus hac die Fidelibus suci, um

278쪽

ORDINANDOS

Habita die Sabbato IV. Temporum

ANNO MDLXXUDI. XXII. FEBRUARII.

probari facile potest U is major & excellentior dignitas ea est,

ratres carissimi, ad quam ut promove-

ν st νυ remini huc hodie accessistis, eo diligenias k-ll tius pensandum est, quantum vobis imia

I l , in t j mino x periculum , quamque districtum Divinae irae judicium , si qua par est ani-

- . I mi sanctitate non accesseritis: Quod etsit multis Sacrae Scripturae locis , multisque atque iis apertissimis argumentis comprobari facile potest 3 unum illud tamen vobis Ob Oculos ponendum censeo, quod si rite animis vestris percipiatur, sufficere quidem potest ad perterrendos eorum animos , qui oscitanter , vel quod longe pejus est ambitiose aut turpis lucri gratia , aliave prorsus causΙ , quam ut fidelem Deo cultum exhibeant adducti, tam sublime ministerium affectant. Illud autem est, quod Exodi habetur: Sacerdotes, qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percu in eos a : qua in sententia duo praecipue sunt verba nobis consideranda, alterum quidem honoris & gloriae incredibilis, alterum calamitatis & aerumnae pertimescendae symbolum; sanctificentur, ac percutiat; quorum vim & emcaciam, si vobis vel superficie tenus exposuero , satis meo factum putem officio , qui omni ratione excitare animos vestros debeo ad tam sublimis tamque profundi mysterii contemplationem. Nam quo pacto ad Dominum accedatur, neque tantum corporis gressibus, sed et animae progressionibus, id hoc temporis articulo tractare praetermitto ; satisque esse judico, vobis exploratum jam esse, dum hodie ad Sanctissimum ordinis Sacramentum aspiratis in quo nom. IV. M M qui-

279쪽

27 H o Mi Li A CXXIV. S. CAROLI BORRO MEI quidem Spiritus Salam, gratia rite suscipientibus consertur cum quoties praeterea ad Altare vel celebraturi ipsit, vel celebrantibus opitulaturi ad statis, tunc vere ad Dominum , ipsum scilicet Regem Coeli & terrae ante quem omnes Angelorum Chori in maxima humilitate procumbunt, illum perpetuis laudibus concelebrantes Deum quippe ipsum tremendae Majestatis, atque infinitae potentiae accedere. Quid igitur mirum , si necesse est, accedentes ad illum sanctifcani, ne purissimae illius Majestatis oculi maculis aut sordibus ullis offendantur Z Et siquidem in conspectum terreni Regis prodituri , delicatioribus vestibus indui solent, ut coram Principe, quanto fieri potest splendore eniteanti studentque, ne quid in ipsorum habitu , vel corporis gestu minus compositum aut accommodatum conspiciatur: quanto studiosius oportet ni stolidi prorsus aut stupidi sitis, fratres vos interioribus

animarum vestimentis, iisque pretiosioribus exornari, coram tam magno tamque excelso Domino ac Deo nostro adstiturosi Ornatus squidem ac pulchritudo omnis animarum ab intus est, ut

inquit Psalmista: bmnis gloria ejus filiae Regis ab intus in fimbriis aureis a , in virtutum scilicet insigniorum ornamentis, quae, Ut aurum inter reliqua metallorum genera praestantius cst , ita inter ceteras christianas Virtutes excellunt, cujusmodi sunt humilitas sancta, obedientia, patientia, abstinentia, castitas, longanimitas, pietas, & perlectissima omnium caritas, quarum pulcherrima varietate quae intus circumamictae fuerint fidelium animae, adduci

prosectb poterunt ad Regem, & illi proxime adhaerere , tutoque in illius conspectu ,.tamquam rite sandiificatae apparere. Sanctificari

igitur oportet vos ad Dominum accessurosi alioquin timendum, ne severissime ab ipsius ultrice manu percutiamini. Neque vero quisquam terrificam hanc comminationem Sacerdotibus tantum , non etiam omnibus Ecclesiasticis Viris factam arbitretur ; cum

alibi scriptum legatur: Sanctificamini b vos qui fertis vasa Domi-ui c), quo ex loco sitis liquido apparet, non Sacerdotes solum, sed et Sacerdotibus ministrantes sanctificari oportere. Discant propterea qui Missae majori , vel cui ajunt Conventuali inserviunt Ministri, licet ipsi Sacrum non faciant, quia tamen ferunt vasa Domini, quia illa tangunt , quia ad Altare accedunt, quia Sacrum facienti assistunt, debere ipsos etiam sanetiscari, nisi m

280쪽

ximum illud periculum subire velint, ne scilicet a Domino periscutiantur: cujus verbi quanta sit Vis, quantaque energia, Vix equidem exprimere numquam posse quemlibet vel disertissimum existimarim Ecclesiasticorum. Quid enim durius accidere umquam potuit AEgyptiis a vindice Dei omnipotentis dextera, quam, quae notissima s unt , flagella tremenda ac prorsus terribilia Z quippe

aquarum in sanguinem horribilis conversio I ranarum domos complentium abominabilis ebullitio, muscarumque omnis generis gravissima atque molestissima agmina ; in AEgyptiorum jumenta λviens pestilentia, locustarum Omnia consumentium immensii & voracissimi exercitus, sciniphum innumera & infestissima acies, tenebrarumque in meridie palpabilium densissima caligo; tum Primogenitorum omnium caedes crudelissimai tum vero post omnium rerum pretiosarum exspoliationem, horrenda illa in mari rubro submersio : quae Omnia eo unico verbo significavit Dominus, cum dixit: Percutiam ZR tum in cunctis mirabilibus meis a . Quis sibi Angelum percutientem proponat, vel cum septuaginta virorum milli, inaudita pestilentiae plag1, a mane usque ad Vesperam prosternit O , vel cum universum Sennacherib exercitum incredibili potentia statim exscindit e); non autem exhorreat, non contremiscat 3 Ecquis Prophetae illud recolat verbum: Percutium Pastorem, oedispergentur oves gregis sit , simulque ad memoriam revocet, qualis quamque miserabilis acciderit percussio in Pastore animarum nostrarum Christo Iesu, cum ille adeo sanguine scedatus, plagisque ac

vulneribus ita afflictus ac confossus apparuit in Cruce, ut a planta

pedis usque ad verticem non esset in re sinas e ; quis, inquam, Christum Iesum ita percussum contempletur, & non intimis animi sui sensibus percipiat, quam gravis quamque atrox sit Domini percussio' At ille quidem Unigenitus Dei Filius a Patris justitia dicitur percussus, quia ipse voluit; inextinguibili scilicet caritatis igne accensus, ut pro nostris peccatis & sceleribus lueret, Divinaeque irae

pro nobis satisfaceret, atque in corpore tantum, quamquam atro

cissime, percussus est: Verum AEgyptii ac quicumque ob scelera a

Domino percutiuntur, non in corpore solum, omnique acriorum calamitatum cumulo aggravati, sed etiam in anima aeternis poenis& cruciatibus affliguntur. Ita fere percutientur Sacerdotes & reliqui Tom. IV. MM II Mini-

SEARCH

MENU NAVIGATION