S. Carlo Borromei ... Homiliæ nunc primum e mss. codicibus Bibliothecæ Ambrosianæ in lucem productæ Joseph Antonii Saxii præfatione, et annotationibus illustratæ. Tomus primus quintus

발행: 1747년

분량: 327페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

242쪽

Quod si haec facilia vobis videntur, cst prosecto Episcopalis dignitas desideranda. At non dubito, quin omnia laborum & dis ficultatum plena esse animadvertatis. Est igitur necessaria admodum Episcopo sui ipsius omnimoda abnegatio , ac propriae carnis & voluntatis mortificatio, ut non quod propria voluntas ductat, hoc velit, sed quod Dei tantum honor, & subditorum commoda postulanti ut vitae suae rigiditate ad perniciosissimum hunc hostem, quem nobiscum semper gestamus, Vincendum, ceteros impellat ; ut Crucem denique ipse prior gestans, quod Christus verbis, hoc ipse dicat operibus ad subditos suos : quod me videtis facere , hoc quoque vos facite a . Est praeterea dissicillimum munus Episcopi ob ea, quae tractat i tractat enim rem pretiosissimam , & quae maximis pene ac innumeris semper exposita est periculis , videlicet animas illas , quas tanti fecit Dei Filius , ut ipsemet cas pascere voluerit, ut exemplo suo reliquos doceret Pastores, quomodo eas pascere deberent; illas, inquam, animas, pro quibus mortem ipse acerbissimam subiit, & sanguinem tam copiosum effudit: se Revera in-- quit Gregorius) mihi videtur esse ars artium, & disciplina diis sciplinarum, hominem regere, qui certe est inter omnes animanis tes & moribus varius, & voluntate diversus se . Ad hoc ergo Episcopus vocatur & consecratur, ut diu noctuque animarum intendat saluti, & quo plures ac majores hostes illis insidiantur, eo ipse

magis super cas advigilet, & se adversariis omnibus tamquam murum .mum b) opponat. Quis Vero enumerare possit, quam multi iique potentes inimici hasce animas undique circumsepiant ZAdversatur perpetuo iis Diabolus, earum salutis invidentissimus, qui cum iniquissime ferat, eas in locum suum subrogandas, cis cist continuo tamquam leo rugiens, quoens quem devoret e); hic mille contra eas movet machinas, mille fraudes, mille tentationum genera. Quid vero non agit ejus hypodidascalus Mundus 8 Et ipse animas a Christo semper studet retrahere, utpote qui adeo Christum odit, ut numquam conquieverit, donec eum Cruci affigens, putaverit una cum corpore se perpetuam quoque ipsius memoriam potuisse delere; maximo tamen ductus errore, illum quippe configens, se ipsum destruxit. Caro autem , heu quam magna est Diaboli sagena, quam malus hamus, imo quam mala esca, - qua

243쪽

438 Ho Mihi A CXXI. S. CAROLI BORRO MEI qua tot incautae & infelices animae Daemonis tyrannidi subjiciunturi Quid dicam de innumeris concupiscentiis , quae in homine perpetuo militant adversus spiritum a Z Quid de tam multis, quae exteri Us etiam has easdem animas oppugnant Z Quid de tot detractoribus , maledicis, impiis peccatoribus , quibus veluti instrumentis validissimis utitur Daemon ad animas subvertendas λLongum prosecto csset, si vellem omnes hic animarum hostes, omnes, quae iis tenduntur, insidias recensere. Hoc tantum concludamus: animas in hoc Mundo, esse tamquam timidissimas ovcs in medio innumerabilium luporum & ferarum, eas devorare anhelantium ; esse veluti fragilissimas naviculas in immenso mari, mille procellosis fluctibus agitato, mille serpentibus & reptibilibus pleno. Adversus vero istos omnes hostes, contra has omnes insidias, contra haec omnia pericula constituitur Episcopus, ut si animarum dux, pastor, protector, defensor , clypeus , &munimen ; ita ut quotquot oves lupi rapuerint , quot animas Daemones subverterint, pro omnibus iis sit ipse carum gelanticsimo sponso, fratri, Domino, Redemptori districtissimam redditurus rationem b . Videte, filii, quam difficilis sit Episcopalis status, quam oporteat Episcopuin numquam dormire, numquam otiari ; sed in ille oculos habere , semper esse solicitum , semper invigilare. Proh dolori Si recta est etia, quae ducit ad v

tam , & pauci per eam incedunt ce) , si angusta est Coeli porata, si tam dissicile est cuilibet in salutis portum propriam animam ducere, ut vix sibi quisque suificiat ; heul qui poterimus

nos, non modo animarum nostrarum, sed aliarum etiam magni numeri curam exercere, qui non modo peccatorum nostrorum,

sed et alienorum sumus reddituri rationem Z nos , inquam , a quibus omnis aliorum salus, omne itidem aliorum videtur pendere periculum 8 Sed numquid Dii nos sumus 3 numquid non ejusdem cum subditis nostris nos etiam sumus conditionis atque naturae 3 numquid non ex eadem sumus terra generati λ numquid non ci nos infirmi & miseri peccatores existimus 8 Verum hoc etiam Episcopalis oneris auget mirum in modum difficultatem, quod nos, cum Dei gratia, sicut et ceteri, egeamus, ad sanctificandos tamen alios vocemur a Domino. Hoc est, quod maximus ille Pastor

244쪽

Pastor Moyses considerans, mittenti Domino dicebat: Quis sum ego, ut vadam ad maraonem, oe educum filios Israel de AEυμο a pHoc idem deberemus et nos, Reverendissimi Patres, quandoque ad nos redeuntes, nobiscum meditari : sui sumus nos, ut eamus ad 'araonem , ut eripiamus has animas non de AEgypto , sed ex

Diaboli potestate, easque ad coelestia pascua traducamus 3 Sed quid ego in status hujus dissicultatibus enumerandis

diutius immoror 3 Haec una sussiciat, quod Episcopus omnium est servus. Hinc vero, teste Sancto Ioanne Chrysostomo, imo etiam quotidiana comprobante experientia, consequitur , quod licet praesideat universo gregi suo Episcopus, tamen subesse cogitur omnium judiciis, omnium querelis: unde omnia vel minima ejus errata non modo ab omnibus notantur sicut et naevi

quo magis in conspicua sunt corporis parte, magis ab omnibus conspiciuntur , sed plerumque etiam , quae errata non sunt, ab aliis damnantur ; cum enim in sublimi sit loco constitutus, &in Ecclesia ceteris omnibus eminentiori loco consideat Episcopus , hinc fit, ut non solum ipse singulos videre cogatur , sed etiam ipse singulis pateat. Quot idcirco necesse est ipsum pati

injurias , quot detractiones , quot murmurationesi Ecce quod hodie in ipsum Salvatorem nostrum, minime errantem, imo caritatis suae indicia manifestissima edentem , murmurabant Pharisei 0 . In quam multorum necesse est, ipse incidat odia, a quam multis etiam ad mortem usque tendantur ei sepius insidiaet Unde oportet profecto, sortissimum esse Episcopum, & humana omnia judicia contemnentem; qui coram Dei oculis semper ambulet; qui se ipsum verbis hisce cum Paulo consoletur, dicens: Si hominibus placerem, Christi servus non essem e); proinde non curet Regibus, Principibus, subditis, agnatis, consanguineis, amnibus, omnibus denique hominibus displicere, modo Christo Salvatori placeat; qui norit ovibus subditis infirmitatibus, non modo lenia & suavia adhibere medicamenta, sed etiam quandoque ferro

ac igne mederi. Quis hic ergo non videat , cum haec humanas Vires eXcedant , cum debeat naturam ipsam suam Episcopus superare , ei continuo ad naturae Auctorem esse confugiendum Z Quis non videat, cum pro subditis tot sint Episcopo toleranda incommoda

245쪽

1 o HOMILIA CXXI. S. CAROLI BORRO ME Ida, tot subeunda pericula, tot superandae dissicultates, ipsos etiam subditos, ne sedissimae ingrati animi culpae sint rei, pro perpetuo laborantibus teneri semper orare Z Et quidem manifestissimum est, hoc fieri debere etiam, si harum precum omnis utilitas ad Episcopos solos spectaret. Sed quanto magis, cum haec omnia spiritualia Episcoporum bona in subditorum proventum redundent 8 Annon enim naucleri peritia in emolumentum navigantium cedit Z Annon strenui Imperatoris fortitudo militibus prodest Z Sic etiam boni Praelati sanctitas, doctrina, fortitudo, & pietas admirandum in modum subditos juvat. Inter cetera vero, quae & nos pro Vobis , & Vos pro nobis a Deo bonorum omnium largitore petere oportet, praecipuum est sapientiae donum , non quidem mundanae aut carnalis , quae tantum

terrenis quibusdam doctrinis, & falsis adulterinae prudentiae regulis innitatur; sed coelestis & spiritualis , illius, inquam, sapientiae, quam amplisti mi Regni sui initio Salomon , cetera omnia in hujus comparatione quodammodo nihili faciens, tam enixe postulabat a Domino, dicens: Mitte sapientiam de talis fuctis tuis, oe a sede Militudinis tuae, ut nucum sit, mecum laboret, ut sciam quid acceptum sis apud te a . Profecto si et ipsa , quibus Episcopi appellari solent, nomina spectemus, omnia laboriosum eorum indicant munus. Quid enim Episcopus , nisi speculatorem significat, quem supra Civitatem constituit Dominus, quae cum continuo a tam multis , ut

jam audistis , hostibus impetatur , necesse est , ut diu noctuque vigilet & clamet. Vocantur itidem risiores; & quae Pastorum vita durior 8 Hi aestate ac hyeme , post OVes errare coguntur, hi perpetuo lupos timent, & alia mille. Denique Pastorem illum audite, qui sic de se loquebatur : Die, noctuque aesu urebar, oe gelu, jugiebatque s uus ab oculis meis b . Insuper piscatoribus Episcopi assimilantur, ideoque piscatores fuerunt etiam Apostoli: Piscatorum autem labores nemo ignorat , dum dies integros &noctes in mediis aquis, ut sibi victum parent, retia tendere coguntur, & plerumque in Vanum laborant, cum nihil capiant: quo nomine , duo in Episcopis praecipue a Domino requiri indicatur, nempe maximam ex parte ipsorum industriam ac diligentiam , qua etiam posita, dii fidentiam sui habere , & a Deo auxilium petere debent: Oportet namque piscatores sibi ipsis

246쪽

haudquaquam deesse ; sed licet industriosissimi sint, tamen nisi Dominus pisces immiserix, plerumque tota nocte & die Iab rantes, nihil capiunt a . Sic etiam Episcopi, cum quidquid

potuerint , pro animarum salute peregerint, non tamen earum salutem ab hac illorum industria & Opera proficisci, prorsus existiment; sed omnia in Deum reserre debent. Sunt etiam venatores, de quibus per Prophetam Dominus dicebat .: Et post Lee

mittam eis multos venatores, oe venabumin omnes de cimni monte , cdi de

omni colle , oe de eo is petrarum b ; & horum quidem vitam omnes sciunt esse labore & curis plenam , nusquam illos cons-stere, sed plerumque post feram aliquam aut avem, longissimas

Regiones metiri, non montes aut confragrosas rupes refugere ,

non cibi aut somni desiderio a coeptis retardari, sed semper institutum prosequi , donec voti compotes fiant. Similes etiam perhibentur atricolis Episcopi . Bone Deus t Quidnam magis Episcopi vitam exprimit, quam hoc agricolae nomen Z Quando umquam quiescit agricola , quando non laborat, quando toto corpore non defatigatur 3 Per hyemem terram colit , semina

spargit , vites & campos impinguat; & gulae cibum , & oculis

somnum, & fessis membris quietem denegat: AEstate autem adveniente, num sub dulcibus umbris auram captat 3 Minime prosectis; sed etiam tunc magis laborat, ut foenum , ut frumenta, ut vina scindat, metat, colligat, ita ut, si totum annum rite perpendamus , ac veluti in circulum annos singulos ducamus , tota agricolae vita continuus sit laborum circulus, in quo reperire non sit ullam laboribus metam, in quo succedant hybernis laboribus aestivi, & aestivis hyemales. Haec, haec sunt, Reverendissimi Patres, vitae nostrae exemplaria; ad hoc Episcopi eligimur,& consecramur , ideo ungimur, ut continuo sciamus nobis esse luctandum; ideo pedes nostri calceos induunt, ut sciamus nobis peregrinandum , nostras Dioeceses Visitandas, pauperrimas etiam Paroreias adeundas , quoniam in illis quoque animae sunt, tanti apud Deum pretii, quanti sint Regum & Imperatorum animae; ideo demum baculus nobis traditus , ut accedentes lupos arceamus , & oves ad amoena pascua perducamus.

Est profecto laboriosissima vita nostra; ideo vigilantissimo Pastori Moysi, intoleranda res haec visa est, dicenti ad Dominum : Cur affixisi servum tuum p quare non invenio gratiam corum Tom. IV. H A tep

247쪽

te 8 ω eis imposivisti pondus universi populi brius super me a 8 Animadvertite filii, quia quod vos honorem & dignitatem vocatis, hoc, qui expertus erat, pondus appellati & tanto graVius, quanto non ut ceteri hominum , quorum unusquisque pondus suum

portabit, sic sunt Episcopi ; sed ipsi & suum , & totius populi pondus portant, ideo subdit : Non possum solus fustiuere omnem Mnem tum, quia gravis es mibi. Sin aliter tibi videtur, obsecro, ut interficias me, oe inveniam Iratiam in oculis tuis,. ne tantis assciar malis b . Numquid ego ait idem concepi omnem banc multitudinem, vel genui eam, ut dicas mibi e porta eos in sinu tuo , sicut porta: e solet nutrix infans mlum e ' Debemus siquidem nos oves nostras portare, & aliis quidem Patres esse, alios Vero materno amore complecti, ita ut singulos in cordis visceribus diligamus , quosdam quidem aliis insolentiores auctoritate paterna cohibendo & corrigendo, aliis vero facilioribus materna viscera exhibendo: ita tamen erga omnes semper affecti , ut erga singulos p cipuam geramus caritatem ; nec solicitudo erga omnes quidquam deroget peculiari erga singulos curae. Ecce hodie , quia non dicit Evangelicus Pactor d) intra se : nonaginta novem adhuc habeo oves ; quid mihi de illa, quam perdidi Z Nolo ego eamdem quaerens , Ulterius vagari, ne absens ab his, omnium jacturam faciam: Verum relictis in deserto nonagintanovem, post centesimam abiit;& quanto labore Z Ille tantum novit, qui hoc , quod sub Parabola designatur , in rei vcritate peregit , Dei Filius inquam. Ecce reliquit Angelos, reliquit Coedos, descendit in hanc lacrymarum vallem, tot annos peregrinatus est, toties famem & sitim pertulit, toties est defatigatus. Et quid quarebas Pastor bone ZHeul quia hanc ovem, quae perierat , quaerebat, humanam naturam. Sed num indignum forte erat, ut tam multa hominum millia redimerentur , tales labores subire Z Imo vero , si unica solum anima redimenda 1 iisset, si ego solus peccator extitissem, pro me solo, pro me, inquam, solo haec omnia Dei Filius exhausisset. Ah infelicissime Christiane , ingratissime , crudelissi- mel Et tu hanc animam negligis, contemnis, injuria assicis, tam impie pertractas i quam sanguine, & tam multis doloribus, sudoribus, cruciatibus ac morte Deus ipse redemit Z quam Angelis fere ipsis anteposuit Z nusquam enim illorum, sed nostram apprchendere est dignatus naturam e . Ape-

248쪽

Aperiamus ergo oculos , Reverendissimi Pastores , quia degravissimis rebus agitur; nec ullus erit excusationi locus, si de ovibus nobis commissis vel unica perierit nostra culpa. Timeamus eo magis Deum, quo magis apud subditos nostros videmur posse impunes peccare; scientes, quia etsi ab ipsis non corrigamur , quorum nos sumus correctores , habemus tamen Deum

omnia videntem , qui durissimum iudicium faciet super bis, γἀ pri sunt a . Peccaverat David in Uriam, cui & uxorem & vitam abstulerat , tamen Domino dicebat: Tibi soli peremi b); nam quaecumque ab hominibus irrogari possunt flagella peccantibus, nihil sunt, si cum districto Dei judicio conferantur. Rogamus orgo vos, dilestissimi filii ut ad finem tamdem accedamus ) una cum Apostolo , ut noveritis eos , qui laborant inter

vos e , ne ingrati sitis iis, qui semper sunt pro vobis soliciti,

tamquam pro vobis rationem reddituri, ut illi non gementes & tristes ,

sed cum gaudio possint boc facere d . Iuvare debetis eos orationibus , & simul obedientia vestra , ac erga ipsos reverentia eos exhilarare; ut in statu hoc , in quo ad vestri salutem tot sentiunt Iabores & difficultates , sentiant etiam quod secundo loco de ipsis supra a Sancto Augustino dictum audistis, nempe apud Deum nil esse gratius & dignius , eorum munere i utpote qui Dei sunt cooperatores in hoc praestantissimo animarum negotio; ab eo sic missi, ut ipsemet Dei Filius, tanta super omnes momtales auctoritate & dignitate ab eodem insigniti, tam effusa gratiae ac donorum copia cumulati, tam ampla denique in Coelis

praemia eXpectantes.

Prestate, inquam, vos filii , ut gaudium illud tam grande sentiant, quod Pastor hodie Evangelicus amissam ovem inveniens sensit. Quod quidem gaudium quis explicare queat, quam sit immensum Z Prosecto, si ita gaudent Angeli in Coelo super unico tantum peccatore pinnitentiam agente e , quantum crit sanctissimis Pastoribus gaudium , qui non unicam ovem , sed integros ovium greges ad coelestes aulas propriis impositas humeris attulerint 8 Quam honorifice a Deo ipso, ab Angelicis omnibus Choris hujusmodi Pastorum in Coelos excipietur ingressiis: quam tunc labores omnes hac de causa suscepti, periculaque omnia nihil fuisse videbuntur iram. IV. HA II Sed

249쪽

- HOMILIA CXXI. S. CAROLI BORRO MEI Sed finem dicendo facturi, duo dumtaxat audiamus , quorum alterum quidem ad nos Pastores, ad subditas vero oves alterum spectat. Nobis quidem, Reverendissimi Patres, semper in auribus Apostolica insonent verba: Vide ministerium, quod accepisti a Domino , ut illud impleas a : Vide, quid tibi fuerit injunctum : Vide, quid te facturum promiseris Deo, tenetur Vox tua, o Episcope , non in tumulis mortuorum , sed in libris vivemtium i coram Angelis locutus es, & coram Angelorum omnium

Domino. Vide, ad quid fueris vocatus , quod tuum sit nego- ltium; & Vocationi tuae responde. Vos vero, dilectissimi filii, piissimum illum Populum imitamini, qui ad religiosissimum Regem Esdram locutus suit , & ex corde Episcopo vestro dicite

cum illo : Surge Episcope, tuum est deceruere, norique erimus tecum: confortare, oe fae b . Tuum est nobis viam ostendere, nostrumper eam incedere, tuum praecipere, nostrum obedire; tuum corrigere , nostrum emendarei tuum docere, nostrum discere; tuumpnedicare , nostrum audiret tuum regere, nostrum regii tuum pascere , nostrum pasci. Confortare ergo , ω De : ω nos bis tecum crimus, ut perpetuo etiam in coelasti Regno tecum esse possimus. Amen. c . -

hensis iudovici Michaelis Nantuani habuit e dem anno MDLxxxiv. Sane us Carolus , die xxv. Iunii, atque in ea concionem recitavit de dignitate atque ossiciis Episcoporum. Eam descripsit Possevinus m suis archetypis tabuistis, sed imperfectam reliquit, seuti etiam duas alias Homilias seeundo, re tertio Dominico die post Pentecostem, quas compendiarib tantum retulit, pronunciatas ab hoc Sancto Antistite , cum Pastoralem Visitationem perageret.

250쪽

IN FESTO NATIVITATIS

BEATAE VIRGINIS MARIAE

Habita in Basilica Metropolitana Mediolani inter Missarum Solemnia Sabbato Dominica L post Decouationem

ANNO MDLXXXIV. VIII. SEPTEMBRIS.

N FEL Ix adeo est, dilectissimi filii, com- ' munis humanae nativitatis conditio, tam

deplorandus e maternis visceribus egres- έ sus in teterrimum hunc Mundi carcerem, ut merito ex Ethnicis etiam nonnulli se ,

k digniorem lacrymis & fletibus, quam fe-

cimum mol ; I siis S gaudio ortum hujuscemodi csse cem

I. It M H fuerint, & re ipse, ac exemplis sitis, riti-

I i hus, ac legibus id nos edocuerint. Bone Deust Ad quot, obsecro, aerumnas, ad quam Varias multasque nascimur calamitates, ut vel pauca illa , sed gravimina Iob prudentissimi verba, si sola considerentur, id nos apertissime ostendanti Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis: sui quasi Ilas egreditur, oe eonteritur , oe fugit velut umbra, oen quam in eodem flatu permanet b . Ad tam brevem fragilem inconstantem, tot doloribus periculis & laboribus obnoxiam vitam traducendam, edimur in lucem: Et pro hujusmodi nativitate quispiam gaudebit , quin potius non dolebit , S contristabitur de tantae infelicitatis exordio 8 Verum hucusque pervenit Ethnic rum , Fidei lumine carentium cognitio. At si nos Christiana. Fide Diuitigod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION