장음표시 사용
252쪽
ΙN NATIVITATE B. V. M. AN. MDLXXXIV. 2 7
tam exordiuntur; unde etiam dilucide pateat, quam digne &merito hodierna tua Solemnitas omni honore ac veneratione sit recolenda. Erit hoc, filii, nobis propositum thema, quod cum unica tantum concionis parte simus expedituri, vos interim eleemosynis erogandis incumbite . Ac primo quidem Nativitatis hujus praestantiam satis evidentibus signis ipse Spiritus Sanctus plurimis antea seculis ostendit, quando tot eam figuris adumbravit, tot Prophetarum vaticiniis praedixit, toties Sanctissimis Patribus promisit, in ipso etiam Mundi primordio post ipsum statim humanae natura lapsum a . Verum, quia in his recensendis , intra brevitatis limites orationis nostrae seriem continere dissicillimum foret, nos ortiis hujus splendorem propius ac peculiarius perpendentes , tria circa eum tractabimus, Mariae nempe prosentem, ac carnis originem; subinde ipsusmet Nativitatis excellentiam; postremo vero ad quid
ipsa sit nata , & ad quem celsitudinis gradum edita in lucem
Neque vero nobis animus est, hodie ingredi amplissimum Mariae virtutum campum; non in illius laudes effundi, non de ejus profundissima humilitate, integerrimo Virginitatis candore, firmissima Fide, ardentissima caritate, aliisque omnibus Spiritus Sancti donis, quibus superabundavit, disserere. Si enim hic nobis in praesentiarum esset scopus, quis non Videat, quanta nos essemus digni reprehensione , qui Mariam Dei Matrem ab externis & alienis , a progenitorum nempe suorum ac Majorum nobilitate , quibus ipsa majorem , quam acceperit, splendorem contulit, laudare contenderemus 8 Verum nos, ut diximus, hodie numquam satis laudatam, laudandam non suscepimus, sed de sola ejus dignissima Nativitate sermonem instituimus. Initium igitur Sacrosancti Evangelii a Matthaeo scripti, paulo ante ex hoc loco vobis a Sancta Matre Ecclesia promul- fatum, incitat nos in primis ad Sanctissimae hujus Virginis no-ilitatem, & insignem prosapiae sanguinisque splendorem considerandum ; si enim nobilis ille censendus est, qui a Majoribus dignitate conspicuis originem traxit, quanta est Mariae nobilitas, quae a Regibus, Patriarchis, Prophetis, Sacerdotibus, de Tribu Iuda, ex semine Abrahae, de Regia Davidis stirpe generationis habuit exordium 8
253쪽
1 8 Η o M 1LI A CXXII. S. CAROLI BORRO MEI Quamvis autem nos veram nobilitatem , ac Christianam esse eam non ignoremus , quam nobis omnibus Unigenitus Patris attulit , cum potestatem dedit eis, quotquot illum receperum, filios
Dei feri a , quae omnibus Christi fidelibus communis est dignitas atque nobilitas; non tamen spernendam ullo modo, aut reiiciendam esse nobilitatem duxerimus, quae secundum carnem est: uinimo hanc ipsam etiam, uti singulare Dei donum ac beneficium, qui non cognosceret, pro eaque largitori bonorum omnium Deo p cipuas quoque gratias non referret, is profecto Nobilis nomine esset prorsus indignus, cum ingrati animi vitio, quo nihil turpius est, Majorum sitorum splendorem denigraret. Siquidem plurimum etiam confert carnis nobilitas ad veram animi claritatem , fructusque non exiguos parit: In primis enim mirum in modum sanguinis splendor, ac Majorum virtus Spraeclara gesta, nobilem Virum disponunt ad insistendum eorum, a quibus ipse descendit, vestigiis; estque proculdubio suapte etiam natura, ad bonum atque Virtutem proclivior, sive hoc ei contingat ob sanguinis consormitatem cum progenitoribus suis,& eorumdem proinde spirituum traductionem , sive ob jugem ,
quam retinet, memoriam earum Virtutum, quas eo habet cariores , quo perpendit, in propriis consanguineis eluxisse, sive demum ob rectam educationem ac institutionem, quam a conspicuis Viris accepit. Hoc certe compertum est, nobilitatem, Nparentum splendorem , dignitatem , Virtutem , atque potentiam filios ad eadem studia retinenda plurimum incitare: hinc fit, ut nobiles Viri, naturae veluti quodam instinctu , honoris sint appetentes, magnanimitatem colant, vilia lucra dedignentur, ea demum horreant, quae Nobilitate sua reputant indigna. Est secundo loco Nobilitas veluti stimulus quidam maximus ad capessendas virtutes: In hoc vero differt a primo, quem diximus fructu , quod eo Nobilem disponit ad recta opera facilius amplectendum; secundo autem ad id, quod reddidit facile, vehementes etiam stimulos addit; ac, veluti fiamum quoddam, cohibet a vitiis, atque iis, quae Virum nobilem dedecent, actionibus ; emcitque ut si quandoque in aliquod proruerit Vir ingenuus vitium , miro statim quodam pudore suffundatur , ac viribus omnibus curet, illam a se labem abstergere. Ultimus denique Nobilitatis fructus est, quod, sicut idem lapis pretiosus magis
254쪽
magis est conspicuus, auro circumseptus ac tectus, quam ferro iste erilem virtutes in nobili Viro illustriores sunt, quam in plebejo; estque virtuti maximum ornamentum adjuncta Nobilitas Q. Verum non tantum est Nobilitati , ac Majorum splendori deserendum , quin duo haec firmissime teneamus: primum videlicet, quod sicut in Nobili Viro multo illustrior est virtus, ita in eodem vitium est longe turpissimum : Quemadmodum enim sordes in claro ac perfuso solaribus radiis loco, quam in obscuro angulo, & maculae in aurea, quam in vili & pannosa veste,
naevi demum ac cicatrices in fronte , quam in alia occulta comporis parte facilius cernuntur, sic notabiliora sunt, ac multo ma
gis perstringunt intuentium oculos, & turpius foedant peccantium animos, in Nobilibus , quam in vulgaris conditionis hominibus vitia. Quid enim indignius, quam adolescentem, ab illustribus
ac ingenuis parentibus Ortum, degenerem conspicere , ac taber
nis , ludis , potationibus, & commessationibus deditum Z Alterum vero est, quod licet nobilissimus quispiam sit, nisi tamen Majorum suorum nobilitati proprias addat virtutes, ignobilis pro
tinus emcitur; cessat enim in hoc nobilitas, cum discontinuatur virtus, ut si qua in eo supersint splendoris vestigia , sint certe inutilia : neque enim in eodem finem suum consequuntur , ut nempe eum ad praeclara facinora reddant procliviorem , sintque ei ad virtutes stimulus, ac fraenum cohibens a peccando; estque omnis nobilitas summo illi dedecori, quam honori vel minimo. Tom. IV. Ι1 Et
a ) Ioannes Baptis a Possevinus in Vita sTaroli Cap. I. , agens de nobilissima Borromea Familia , e qua Sanctus hie Antistes originem trahebat, refert, eumdem Meh parvi fecisse splendorem, quem a Maioribus suis acce erat, ut proprium quoque Cognomen deposuerit, se
insum Cardinulam S. .e Prauedis tantummo
do inscribens ; statimque subdit: ,, Τultavia mi,, ricordoici, the is glomo delia Nativit a delia
se Madonna, immediate antecedente la sua moria
,, te, discorrendo Cario Cardinale santissimo colse suo Popolo in Milano net Duomo, in pulpi- ,, io, delle cause per te quali S. Μatteo Evan-- gelissa Cap. I. va descrivendo la genealo se gia det Redentor nostro , e mos rando, di,, quanto nobile lignamio di sacerdoti, Pro se feti, Patriarchi, e Regi la Madre sua bene se deita, ed esso discendessero, piissimamente se in sieme e dottissimamente eonchi iise , chese questo ancora ε graria e dono di Dio, les se sere nobismente nato, ne si pub senaa nota se dii gratitudine dispregiare; polehe la nobilis ta de' Parenti prima Φ uti aeutissimo stimolose a'diseendenti alla virili, ed ἡ freno gran3 Ω- smo dei virior Ottre che quella stessa no-- hilta e eorrispondenra di sangue si per i risi
,, petii detti, e me anco per la consormit
is delle inclinaetioni eausate dati' istesso sati- l
,, gue, aluta non poco a seguire la virtu, ed,, avere in abominarione e schisci ii peccato.
,, Concluse anco, ehe questa Nobilia, se me,, si net Nobile a sui piu brutto e blasmeuoleis is peccato, che in un Ignobile; cosi si an-- cci neli' illesso, molio pia cospicua e ritu-- eente la virili: Ne sed ne meno di quello, ,, che assai piu riluee una stria o pietra pre-
,, Eiosa legata in orci Od in argento, che in se piombo O in serro is . Haee adnotare placuit, ut aliqua ex verbis ipsis a Sancto Carolo italic e uiuestu prolatis Lectori offerre possemus . cum reliquum huius Concionis, scuti
et aliarum, nonnisi latine a Possevino redditum habeamus.
255쪽
l iso Ho Mihi A CXXII. S. CAROLI BORRO MEI: Et hoc est , quod exprobrabat Christus Dominus Pharisaeis , sel se jactantibus, quod Abrahae filii essent , dicens : Si filii Abrubiesis, opera Abrabe facite a); ejus enim se quilibet jactare potest
esse filium, aut nepotem, ac nobilitatis participem, cujus Vitam imitatur atque virtutes. Ideoque iisdem a Domino dicebatur: Vos ex putre Diabolo 6lis b); imo etiam a Ρraecursore Christi Sanctissimo genimina vocabantur viperarum c . Quis vero adeo inscius sit atque imprudens, qui jam dubitandi locum inveniet de suprema Mariae Virginis Sanctissimae Nobilitate ' Quis nesciat, eam non modo Progenitorum virtutes aequasse , sed longe maxime illis excelluisse , adeoque nobilissimam ipsam merito & dici posse, & debere, eo quod tot illustrium Patriarcharum , Regum , Prophetarum, & Sacerdotum, quorum hic. in Evangelio hodierno series describitur , splendor
in ea maximum ceperit incrementum ΤVerum dicet quispiam , quanam ratione ex tot recensitis
Avis & Proavis Mariae Nobilitas colligi possit, cum Iosephi describatur origo, qui Mariae fuit Sponius 8 Sed qui Sacras Scripturas diligentius evolverit, dubitationem hanc facillime soluet: Quoniam enim Divina lege cavebatur , ne qua Virgo , praesem tim in haereditatem successura , extra propriam Tribum Virum acciperet d); ideo clarissime patet, ex eadem Tribu & familia fuisse Ioseph, & Mariam , unamque & eamdem , eX descriptione hac generationis humanae Filii Dei , utriusque patere Nobilitatem. Praeterquamquod duo adhuc Matthaeum, Spiritu Sancto suggerente, impulerunt ad describenduin Iosephi progeniem: nam cum ipse Hebraeis scriberet Evangelium; scirent vero illi, Mes- lsam de semine Abrahae , & de stirpe David proditurum ; nossent quoque, Ioseph Christi Patrem csse, licet non esset verus,
sed putatus ; idcirco hinc edocti , Iosephum, quem Christi Patrem Verum censebant, ab iis descendere, unde erat Messias futurus, nullatenus poterant inficiari , Christum verum esse Me L lsiam promissum gentibus ; quapropter statim sub ipsius initium dicitur: Liber generationis Jesu Gnisti, silii David, filii Abrabam se .utrique enim expressius , quam ceteris, saepius fuerat tanta Mecsiae proles promissa. Tertio
256쪽
Tertio demum , o dilectissimae filiae, hoc enim ad vos spectat) describitur Iosephi progenies, & non Mariae , ut discatis, non superbire , neque insultantes adversus Viros vestros dicere : Ego nobilitatem in tuam domum invexi; ego tibi honorum claritatem attuli; mihi, quidquid habes dignitatis, o Vir, debes acceptum referre. Verum scitote, idque constantissime animis vestris insculpite, Uxoris familiam, decus, nobilitatem, non aliam esse debere , nisi eam Viri ; atque detestandas esse Uxores illas, quae se se Viris suis praeserre ullo modo audent, vel quod pejus est erubescunt Virorum suorum familias; earumque gentilitia cognomenta reticent, propria originis suae tantummodo commemorantes. Vere Diabolicus est hic superbiae
spiritus. Quae est enim familia Mariae 8 ea quae Iosephi. Quae Tribus, quae Domus, quae Nobilitas Mariae 8 ea, quae Sponsi sui Iosephi. Hoc Christianas Conjuges, vere nobiles, & Deum ti
Sed non parvus adhuc dubitandi locus cuipiam relinqui potest, qua nempe intentione Spiritus Sanctus , qui prudentissime omnia ad insignem dirigit scopum , generationis hujus Salvatoris Nostri Domini Iesu Christi seriem describi voluerit: Num forte, ut ex hoc capite , aliquis nobilitatis splendor Dei Filio adderetur 3 Minime profecto; imo potius ob prorsus oppositum
finem; ut scilicet disceret mundana sapientia, quam parvi facienda sit carnalis nobilitas , & quantum eam Dei Filius contem' serit; atque ut hinc infinita Dei Filii humilitas clarius eluceret, cum praeter id , quo uti Deus fruebatur , etiam uti homo nobilissimus esset, utpote a Regibus & Patriarchis originem trahens ; attamen in omni Vita sua adeo paupertatem coluit, ut vulpes foveas haberent , ω volucres tali nidos , flius autem hominis non haberet, ubi caput suum reclinaret a ; in morte vero post tolerata tot supplicia totque ludibria, medius inter duos latrones, vilissimum hominum genus, tamquam scelestissimus praedo, Cruci voluit pro nobis affigi. O Nobiles, Nobiles videte, quomodo nobilitate vestra uti debeatis. Et quanam fronte Crucem, quam nobilissimus etiam secundum carnem Dei Filius praefert, recusare poteritis Z Confundere superba nobilitas, & disce, quia nihil superbia ignobilius, prout e converso humili nobilitate nihil est amabilius. Profecto, si Dei Filius ignobilis natus fuisset quod
257쪽
Ho Mihi A CXXII. S. CAROLI BORRO ME Iasa tamen de ipso excogitare , a quo omnis pendet vera nobilitas, esset blasphemum ) sorte ab ejus jugo tollendo vos aliquatenus eximere potuissetis. At quis vestrum umquam adeo sanguine illustris secundum carnem extitit, ac ipse Z Iure igitur ac merito, dum ejusdem mores intuemini , non potestis non confundi , non erubescere. Quamobrem nobilitas haec Christi nobis hodie ob oculos ponitur; licet non ignorem, hujus rei primam& literalem causam eam fuisse, quam attigimus, ut nempe Christus Dominus verus Messias promissus, de semine Abrahae, & de stirpe David esse comprobaretur.
Equidem , dilectissimi, hodiernum Evangelium quibusdam sterilissimum esse videtur, unde nihil ad meditandum elici possit, cum nihil, praeter nomina, coinplectatur. Sed heul quam magna conssiderationum sestes se se mihi offert, cum seriem hanc delcriptam accuratius perpendol Annoto enim in primis, quam magnum insit supreinis dignitatibus periculum, quam parum tuta sit regnorum majestas. Siquidem ex tot Regibus hic enumeratis, soli tres in Ecclesiastico justi suisse perhibentur, David scilicet, Iosias, & EZechias a , quia Idola non coluere. Ecce e go , quomodo illi, dum attollerentur, dejecti sunt; in summo
honorum, divitiarum, potentiaeque fastigio constituti corruerunt; regnantes regno se se privarunt aetemo. Quanto illis fuisset consultius atque utilius subesse, quam praeesset Ecquis adeo est amens, qui in securo demissioris status & Obedientiae loco positus, asperam Principatus rupem ac praecipitia, maximo cum aeternae Vitae
discrimine conscendere cupiat 8 Non est profecto nisi insanientium, Regibus & Principibus, ac iis, qui ceteris praesunt, invidere; lacrymis opus est illos prosequi potius, quam invidia; satiusque est, orationibus cosdem juVare, quam dignitatem, qua
Insuper mente revolvo , quanta sit successionum fallacia ;quam crebro ex piis religiosisque progenitoribus, scelesti & improbi prodeant filii ac nepotes, & e converso plerumque ex im- lprobis parentibus , & avis ac proavis , filii sanctissimi in lucem educantur. Ecce Ioseph justissimus, Maria, Virgo integerrima, ipsemet Dei Filius, Sarestitatis omnis sons & origo, in genealogiae suae serie, scelestos aliquos ac Deo invisos habuerunt: ipsi autem veluti suavissimae rosae ex spinis pungentibus prodeunt.
258쪽
IN NATI v ITATE B. V. M. AN. MDLXXXIV.
233Tertio, quis hic non expendat, quam fragilia & inconstantia sint quaecumque Mundus tanti facit, opes nempe honores ac dignitates 8 Ecce quo devenerunt tot Reges & Sacerdotes; ecce immensae illae Salomonis opes, amplissima ejusdem potestas, quem
exitum habuit , ubi desiit Z videlicet in Ioseph pauperrimo fabro lignario, qui in sudore vultus sui vescebatur pane suo a , qui
manibus suis sibi victum comparabat. Tot opes & splendores, tanta auri argentique copia, tot throni, regia sceptra, numerosa famulitia, tot Provinciarum & Regnorum administratio prorsus periere. Vere omnis caro foenum , oe omnis gloria eius quasi fosagri b , qui mane rubicundus & pulcher apparet, vespere in
clibanum mittitur se e Vere omnia sunt vinitas vanitatum 60. Vere
sub Sole nihil est firmum S constans. Nobilis adeo erat Ioseph , nec tamen dedignabatur mechanica arte victui necessaria perquirere. Quid jam reponitis inse-licissimi Nobiles , qui licet in paupertatem decideritis, quia tamen aliquem a Majoribus splendorem recepistis, hanc rerum vicissitudinem non vultis agnoscere , qui turpe reputatis , si, uti Christianos decet, vestris manibus victum vobis comparetis; sed vultis potius otiosam Vitam ducentes , pauperes opprimere, su tis & rapinis, ac mille protervis artibus libidinem vestram & appetitus explere. Et utinam pestis ista superbiae etiam in mulieribus multis Mediolanensibus non vigeret, quae et ipsae secatam hanc nobilitatem spectantes, ad extremam tamen inopiam &paupertatem redactae, juvenibus vagis & dementibus, otiosis, injuriosis , & contumeliosis jungi matrimonio malunt, quam pauperibus adolcscentibus probis , qui Deum timentes manibus suis operando, alimentum & necessaria sibi, uxoribus, ac filiis suis acquiranti Heu, quale monstrum i quam Deo, & Angelis, ac li
minibus invisum est pauper superbus e t Hoc in Moab detestabatur Dominus dicens : Audivimus superbiam Moab, superbus es valde e superbia ejus, plusquam fortitudo eius γ); S alibi, quia plus fecit, quam pocuit, idcirco perierunt g . Possent alia quamplurima hinc elici, sed quoad primum
caput, nempe ut dignitas Nativitatis Mariae a praecedenti Nobilitate
259쪽
rue H o Mihi A CXXII. S. CAR OLI BORRO ME Ilitate comprobetur, ista sussiciant. Nascentis autem Virginis excellentia ex ipsona et ortu abunde colligitur , qui duplici poticsimum ratione insignis apparet ; tum quia non sine miraculis ,
& quidem pluribus , in lucem prodiit Maria ue tum quia gratiar
imbribus adeo foecundata est, ut in eam, quasi in amplissimum quoddam mare, gratiarum omnium, quae purie ulli creaturae umquam fuerint concessae, fluvii decurrisse videantur. Quo Vero ad primum , triplex in hoc Mariae ortu effulsit miraculum, alterum quidem ex parte Patris, duo autem ex pam te Matris. Ioachim senex erat, atque aetatis ineptae ad filios procreandos; Anna Mater, p terquamquod et ipse provecta nimium annis erat, ac etiam sterilis habebatur: Unde, Maria nascente, tacundatur Matris sterilitas, Parentis utriusque gelida senectus calefit ac roboratur i & quod natura desperaverat , obtinent effula ad Dominum piae preces . Nec immerito haec omnia , cum Maria natum humanae infirmitatem in se longe esset praetergressura i & quia aequum erat, ut quae in carne coelestem
vitam ducere debebat , coelestibus potius orationum suffragiis , quam naturae viribus generaretur. Oratio sanctissima, quid apud Deum non potes Z Quid ego jam tempus teram in laudibus tuis recensendis, cum nulla major hac non possit audiri, nempe quod tuus fructus fuerit ortus Mariae Θ tu enim nobis Dei Matrem impetrasti. Discite Auditores , qui diu filios desiderastis , discite mulieres sterilitatis vestra impatientes , quibus mediis assequi a Domino id valeatis, quod peccatis vestris plerumque denegatur; scilicet non medicinis, non sortilegiis, non incantationibus, aut maleficiorum remediis, sed piis lacrymis, & singultibus, ac jugibus ad naturae Dominum precibus , qui voluntatem timentium sie Oacit a , nec patitur umquam sperantes in se confundi b . Quam ergo insignis est ista Nativitas, ad quam illustrandam tot conflu-Xere miraculat Verum, quot etiam p rogativas & gratiarum ornamenta,
credendum est posuisse Altissimum Deum in domo hac , quam sibi aedificabat ξ haec est enim domus illa Regia, quam aedificavis sibi Sapientia , in qua excidit columnas septem se , omnimodis eam Sancti Spiritus donis exornans. Quod si ad Tabernaculi materialis structuram, tanto spiritu repleverat Dominus d) Beseleel
260쪽
ejusque socios Artifices; ad Divinae Sapientiae Tabernaculum, ad formandam Sanctisssimam illam Humanitatem , Divinitati jungendam , electa Maria , O quanta est plenitudine gratiae locupletata l uae quidem omnia, licet sint maxima, Iaoc tamen unicum, quod a subsequentibus effectibus desumitur, abunde gloriosissimae hujus Nativitatis dignitatem ostendit, quodque etiam ultima Evangelii indicant verba, videlicet Virum Maria, de qua ratus eji Jesus,
qui vocatur Grytus a . Quid majus, quid amplius dici potest,
quam quod hodie nascitur, quae futura est Dei Mater 8 Et quae verba umquam sussiciant ad prerogativam hanc dignis praeconiis
celebrandam 3 Certe nulla : Sicut enim Deus nullis terminis potest comprehcndi; ita quam magnum sit, Dei Matrem esse, nulla valet lingua proserre. Satius ergo est, silentio hoc venerari quam minus aequis laudibus ejusdem p stantiam obtenebrare. ain igitur jure optimo celebrat Sacrosancta Mater Ecclesia Nativitatem hodiernam i Si utilitatem suam spectans eadem Ecclesia, Ioannis Baptistae Nativitatem, plusquam diem mortis, quae Ioanni majora attulit commoda, solemniori cultu prosequitur, eo quod ortu suo p currat Christi ortum ; quantum nos oportet hoc Festum celebrare, quo non modo nascitur, qtiae Sal vatoris nostri Nativitatem precurrit, sed quae illius futura est Mater 8 Equidem , quamvis inter omnes Mariae Sanctissimae solemnitates Festum ejus Assumptionis, primum videatur locum obtinere; si nostra tamen commoda spectemus, praesens ejusdem omtus dies videtur pαcipuus; repraesentat enim haec Mariae Nativitas omnium in nos Christi beneficiorum atque gratiarum initium. Quo enim medio nos ab aeternae damnationis interitu fuimus liberati, e durissima Satanae tyrannide erepti, Deo reconciliati, ac
Dei filii essem, nisi per Christi Humanitatem Θ Hanc vero quis contulit Dei Filio, nisi Sanctissima Mater ejus Maria λ Ipsa eum de suo purissimo sanguine & visceribus genuit, suo eum lacte
enutrivit, ac hominem effecit. Vere, dulcissime mi Domine , beatus venter, qui te portavit, oe ubera, qu.e suxisti b . Beatissima illa , quae meruit suo te in utero , suis te in ulnis gestare, ac continere, quem Coelum, & Coeli Coelorum capere non possunt. Lauderis ergo tu in aeternum , in Matre; benedicta & laudabi-