장음표시 사용
201쪽
sibi is Puritanis , seu Caisinistis, vitae in sidias, inde ab infantia, structas fuisse.
Resp. ad I. Si accusare, mentiri & calumniari licet, quis innocens erit Ut tanti criminis Calvinus & Aeeta rei peragerentur , Opus erat proferre testes fide dignos , testimonia etiam certa & explorata esse ; ipsorum vel scripta vel consilia& secretas instructiones aliis datas. Iam nihil horum unquam aut allatum est, aut afferri potuit; nunquam etiam eo nomine accusati Calvinus & Beeta, sub Francisco II. Carolo IX aut Henrico III. Illi autem qui hoc commenti sunt homines pes simi & juratiGenevensium hostes fuerunt: qui propter mendacia solennia apud ipsos Papistas sublestae & dubiae fidei sunt. Itaque illi ipsi , unde tanto sceleri robur
accedere debebat, omnem ei fidem derogant. Putidum itidem commentum est corpus Francisei II. ab Hugonotis combustum fuisse. Quis histori eorum hujus
meminit Quis non contrarium docet sepultus enim in Fano Dionysii est , hodieque ejus tumulus ibi eonspicitur. Beluserest in Franc. II. Thuanus lib. 26. & alii. Ad II. Falsum est Iaeobum de Calvi-nist is id est Resormatis , tanquam Regi
eidis 3: vitae suae insidiatoribus, conque - stunu
202쪽
stum. Quos per Puritanos intellexerit, ex ejus Dono Regio patet, id est, factiosos quosdam in Scotia. Manet ergo quod dictum sitit, Jesultas. voce & scriptis docere, licitum esse - Reges privato ad id deputato occidere : ejusque' exempla Iesiuitas complu- . Tia edidisse. De quibus ita Iae. Aug. Thuanus in Ε- legia in Parricidas: Nam Magistratum convestera, nata ministris - Subtrahere obsequium, Praesulibusquasuum :Et viles regnantum animas , ipsosque
Horrenda Reges proditione docet: Servandamque fidem negat, arguti u. cavussisi Detorquet magni jussa severa Dei.
I. IMperium Danorum regna Daniar. ANorWagiae, & hujus titulo Lappo niam Occiduam eum Issandiae Principatu, atque Groniandiae littoralis tractum complectitur, vastas regiones, & inutitimum
203쪽
184 GEORGII HORNII timum protentis Septentrionem , ubi mare pigrum ac glacie immotum, quo cingi cludique terrarum orbem fides est.
Suedorum, unius, id est, Gotticae originis, qui ex Taurica in Cimbricam, prO- gressi Chersonesum , inde in oppositum, infusi orbem, per tot nomina divisi ac nationes sunt. Quod vir summus Hugo Grotius, in anti loquio ad res Gotticas propediem docebit. Lapponibus eadem quae Fennis & lingua & origo, id est, Hun
3. Antiquissimis apud Suionas&Sitones, qui Suedi ac Norruagi sunt, regnatum temporibus, author Tacitus refert. Certior Daniae memoria in Caroli M. Imperium incidit. Superiora fabulis involvuntur ac tenebris , quibus fidem nemo adhibet, nisi qui & fabuloso Annio Viterbiensi ae Manethoni AEgyptio credendum putat & Sinensium traditionibus. Causam conferre in literarum &scriptorum inopiam, ratio aliis quoque gentibus communis suadet. Ac quam-ris Runicae per Scandinaviam literae rupibus inciis , magnam prae se serant senectutem , quis tamen exinde Regum non dicam a Magogo, sed vel DanoHum-
204쪽
bli filio, per tot ante Christum secula, petendam seriem existimet 34. Tria illa in Septentrionem Regna, multoties vel armis vel foederibus conjuncta tapius in singulos divisa Reges, ante seculum & quod excurrit, duobus sceptris nomen Majestatemque , Danorum sub quibus & Nor*agi, ac Suedorum, deinderes s. NORVvAGIA Suediae ad Orientem contermina immenso terrarum montiumque tractu usque in Lappones ultimos ac Scritosen nos extensia, olim populosissima , postea continuis exhausta bellis ac migrationibus, hodie rarius habitatur. Ipsi autem NorWagi primum civilibus inclaruere dissidiis cirea A. C.
IDCCCXL. Tum enim terrae prohibiti Imperio, maria infestarunt, ae confluente ex tribus Regnis multitudine, Normanni dicti sunt. Quod nomen illo arvo per universam terribile Europam suit Aequas exinde clades intulerint Galliae,quas Belgio vastitates& Germaniae cum Britanniis, Annales loquuntur atque usitata illo aevo precum formula : A furore Nom' mannorum libera nos Domine. 6. Ac quamvis illae Normannorum excursiones piraticae fuerint, optimis ta
men Principatibus, in Gallia, Belgio,
205쪽
I8s GEORGII HORNII Italia originem dedere. Nam & Hollan landiae & Zelandiae, quas diu habitarunt, ' ab ipsorum Hallandia & Zelandia, nomen impositum , & Normannia esse coepit, quae olim Neu stria erat , & Apuliam Siciliamque Saracenis ereptam ac Graecis, sceptro suo subjecerunt. Multae a latrociniis auspicia traxerunt Resp.& omnium instar Romana. de qua ex Ciceronis Rep. Lactantius : Si Romani qui orbem totum
possedere, justitiam sequi velint, ac suum
cuiqua restituere quod vi ct armis occuparunt , ad casas ct egestatem. reverten
. Meliori jure desertam hactenus, ae ultimam, nisi post tergum Groniandia es.set, terrarum, sive illa veterum Thule fuerit, quod nobis videtur, sive incognita plane insula, Issandiam, occuparunt ex Norwagia ab Haraldo Pulchricomo circa A. Ch. IIccc Lxxiv. pulsae familiae.
sis cum numerosa manu , exul, habitare coepit, eumque postea secuti plurimi. Uera enim Bojocali vox: Sieut coelum Diis, ita terras generi mortalium datas: quaque v cua , eas publieas esse. Ex Isi andia dein- de in Groniandiam Erieus Rufius Α. Ch.
II CCCC Lxxx II colonos duxit.
8. Ab his Grontandis Mexicanos Ain
206쪽
mericae gentem & plerasque in illo novi
Orbis Septentrione nationes prosectaS, Hugo Grotius contendit. Cui una illa opponi potest & invicta ex temporum collatione ratio ; Mexicanos jam circa A. Ch. II CCC c. in illis Americae partibus fuisse. Ut nihil jam de aliis dicam argu mentis, quae opinionem illam planissime evertunt. Utrique , Isiandi ac Grontandi, diu longinquitate viarum & ignoti maris inaccessi exemtique Imperio: donec Nor-Wagiae Reges antiqua repeterent jura &gentem suae originis liberamque hactenus, sibi subj icerent. s. Sed omissis antiquioribus, ad Margarethae tempora , id est, A. Ch. CIO
CCCLX xv. accedimus. Ea, Danorum Semiramis, invicti animi Princeps, Nor- Magiam Suediamque, illam connubio,
hanc armis, Daniae suae adjunxit. Ac ut ea trium Regnorum perpetua esset unio, solenne scedus inter Danos, SuedOS , N Wagos initum, ita quidem, ut in electione Regum, Dania& Suecia, alternis vicibus. suffragium primum haberent. IO. At non diuturna Septentrionis Unio fuit. Causa, una quidem & communis, Suedorum in Danos naturale quasi& haereditarium odium. Peculiaris autem causa, quam Suedi protulerunt, sive
207쪽
188 Gxo RGII HORNI Iis obtentus suerit, haec erat, quod Dani in Electione Christophori u l. primum H surparint, contra Calmarientia pacta sunfragium. II. Ita alium sibi Suedi Regem , Carolum Canuti, alium Dani, Christianum I. Oldenburgicum, constituerunt. Acquamvis aliquoties Unio Regum repeteretur,
sub Christiano I. Johanne, Christiano II. Suedi tamen, conquesti pacta violata, proprios sibi Reges imposuerunt.
II. . Est autem status Daniae Monarchicus. Quippe cum cunctas nationes Θ umbra populus , aut irimores, aut singuli regant , optima communi consensu Reip. forma est , quae unius arbitrio regitur,eademque antiquissima. Regium enim nomen in terris primum fuit. Hine Danorum Rex jure meritoque Monarcha dicitur. Ac intolerabilis Bodini sive malitia, sive etiam inscitia est, qui dum solam admiratur Galliam, caetera omnia Regna deprimit , & Regibus Daniae non nisi
Principum titulum convenire vult. 3. Cumque Omnia Regna vel Eωctione conserantur , vel Succesione, Danis
illa. haec Nor Nagis placuit. Utrique graves instituti sui rationes habuere. Et Nor- agi quidem , jam antiquissimo aevo adductius regnati. Hinc & Successio ipsis
208쪽
DIssERT. HIs TOR. POLIT. I 89 placuit & foeminarum dominatus. Tacitus de iis Sitonum nomine : Suionibus Sitonum gentes continuantur, caetem Amiles , uno disserunt, quod foemina , δε- manatur. At de Suionibus paulo ante di- erat: Unus imperitat, nultis jam exceptionibus , n on precario jure parendi.
I A. Caeterum cum Principes mortales
stat, Respublica i mortalis, ne interregni incommoda subditos. premant, designari plerunque Rex solet, qui decedenti succedat. Quod ubi sit, tum longe prata ferenda elestio successioni eli, cujus omnia commoda complectitur , S mala illo temperamento evitat. is. Rex Halaiae coronatur, ac in leges
Regni S gentium privilegia jurat. Nam quod Bodinus id cum Majestate Principis pugnare ea istimat, ne quidem ab insania excusari potest . Falsissima quoque apud cum Majestatis definitio, quod sit Summa in ciυeς subditos legibusque soluta potestas. At nobis legitima potestas eadem iacue summa est , & Trajani, maximi Imperatoris exemplum probatur, qui stans S erectus, ante Consulem sedentem, ju- Leges. Quod frustra Bod inussu.16. Nec Imperatoris aut horitatem ut
latenus Daniae Reges agnoscunt , sed ab
209쪽
rso GEORGII HORNII ea in universum exemti sunt. Frustra ad Petri Daniae Ducis exemplum provocatur , qui grarissime eo facto peccavit, ac cujus paria, quod contra Leges essent,
nullius omnino valoris fuerunt. At ob
Holiatiam Imperio subsunt tanquam Hol. satiae, id est, Imperii Duces ac Principes. Neque enim hoc Majestati repugnat. Ita Angliae Reges ob Noripanniam & Aquitaniam , in clientela Francorum. Ita Carolus U. quamvis ipse Imperator, quatenus Austriae Dux, Imperio ae sibi subfuit. Ηἰne ejus ad seipsum literae& mandata: Nos Carolus V. Imperator mandamus tibi Carolo Archidues Austria. I7. Summa Daniae mari potentia est, terrarum situ, ac gentis per tot sparsae Insulas, veteri assuetudine. Insuper claustra Sundensis freti & angustiae obnoxiam Danis eunctam Battici marist navigationem reddunt , quam tamen ipsi amicis ae foederatis suis, quos inter praecipui Bel- . gae, comiter pandunt. I 8. Issandis antiqua morum simplicitas constat , nisi qua peregrinitate eorrumpuntur. Tales illi per Italiam Aborigines, quibus speluncae habitacula;*onte nata, epulae erant. At ex Anglia & Da niaeo delati mercatores, simul transmarina inserunt vitia. Hinc Lycurgus Spartam
210쪽
tam suam peregrinis inaccessam ac mercatoribus voluit. Eadem Nerviorum ratio, de quibus Caesar. Is . Hodie Serenissi Rex FREDERI - cvs III. post Patrem gloriosae memoriae CHRIsTIAN v M IV. tanto Imperio potitur. Cui in hoc summae potestatis primordio, faustissima, etiam exteri & in Getriam sepositi, precamur: SIT FELI-
I. TMpERivM HvNNOR v M, si nonduini ratione, saltem extensione, cum maximis in orbe eomparari potest, ab extremis in Seythia hominum Iughris Hunnisque, usque in Galliam & Italiam, sub Attila extensum : quae vastae dominationis moles cum morte ejus desecis.set iterum, successere Hungari , Ugrorum propago ; qui tredecim regnis in unum Imperium compactis, per aliquot secula gloriose regnarunt, donec a Tur- .cis magna parte exuti, sub alienum sceptrum devenirent, multum imminutis viribus.