장음표시 사용
221쪽
ror GEORGO HORNI Iris praeserret. Ex his causis pestilens inter Regem ac subditos nata discordia est,quae ut M. Rogerius recte observat: praecipuus fomes fuit, quare Hungariasis velociter essa ructa.
tima progressi Scythia , sub Chinguis
Chari formidabile Imperium constitue runt. Qui diltributo inter filios toto orbe , regionem Dest, Us k, cum omni OccidenteTuxyo assignavit,eui Badu successit A. cII CC xxxv II. Is statim expeditionem Occiduam aggressus, Comaniam, Russiam , Poloniam, Silesiam,sed maxime Hungariam,velut tempestas quaedam Martia & internecio gentis humanae, vastavit. Non deerat Belae resiste ianimus; affectu popularium & benevolentia carebat. Frequentes reserebant nuncii, Talaros adventare jamque portae Russicae imminere. Nemo credebat odio Regis & Cumanorum. Denique potiuntur Tatari claustris illis regni Hungariae& omnem regionem multitudine sua inundant. Hungari eum res iam adsummum deducta esset periculum, Κuthenem Regem Cumanorum in tumultu caedunt; Cumani, ea caede irritati, Tataris se conis jungunt, Rex Bela, ab exercitu suo desertus & proditus, ingenti clade prosterni
222쪽
tur. Tota Hungaria perit. Omnia loca cadaveribus, cruore foeda. Tatari primo cunctos quos reperire in vastissimo regno poterant, inter ὐcere, tum spoliare ac diruere urbes. Triennium ea Hungariae internecio duravit. Successit pestilentia ex foetore putrescentium corporum ; & δε-
2I. In hoc Talarico regni Hungariae excidio WARADINVM quoque eversum fuit. Quae urbs, Comitatus Bihoriensis princeps, a Ladisiao I. cognomine sancto, circa A. CII xc. fundata , ejusque& multorum Regum sepultura nobilis, propugnaculum totius Hungariae contra Turcas longe munitissimum , & a quo salus regni, secundum Deum, pender. Amoenissima situ, ad Orientem montegperpetuis scatentes rivulis & urbem per omnes plateas irrigantes , tum thermas usque ad miraculum salubres habet. Regimen ejus ex Democratia & Aristoer tia mixtum censetur. Sua nobiles jura, sua
quoque separatim cives & gubernationem peculiarem habent.12. Nec felicior sere sub Ladisias IV. Hungaria , quam sub Bela fuit. Rex totus Cumanis adhuc gentilibus addictus, Chuni exinde nomen obtinuit. Hinc oddain eum atrocia, quae suis ipse flagitiis ex-I 6 aspe-
223쪽
2o GEORGII HORNII asperabat. Talari, commune orbis flageti Ium , denuo Hungariam irrumpentes, Α.CII CC Lxxxv horrendam superiorum annorum stragem renovarunt. Ab eo tem
pore coepit Hungaria magis magisque declinare. Ingens sub Ladisiao inopia. Defecerant cunctae continuis direptionibus opes: ne jumenta quidem,trahendis plaustris , restabant. Unde bigae, quas homines trahebant, eurνus Larisai, odio ejus, dicebantur. Civilium id in Hungaria bellorum initium , quae diu , magnis cladibus , durarunt. 23. Antiquam autem' gloriam ae potentiam sub Carolo I. recepit, qui longe lateque imperans, Dalmatiam, Croatiam, Romam, Serviam, Galatiam, Lodomeriam, Cumaniam, Bulgariam, Ungariam, Salernum, Imperio tenebat. Et in hoc sa
stigio usque ad Sigimundum perduravit, qui primus spost breve Ottonis Bavari regnum ex Germanis Hungaria potitus suit. Tum enim post fatale ad Nicopolin
praelium Turcarum armis continenter exercita suit ; & quanquam toto bello Nunquam inferior, ingentem tamen provinciarum jacturam fecit. In illa Turciei belli gravissima tempestate , Johannes Corvinus HuNIADE s, velut salutare lidus emersit, cujus ineomparabili virtute
224쪽
DIssERT. HIs TOR. POLIT. 1 G eontra barbaros invicta stetit Hungaria. Malam tamen tanto Heroi gratiam La-di us V. retulit , contra fidem datam
Lad illa um filium ejus capite plectens, &in custodia detento Matthia fratre. Qui
mox, divina providentia ex carcere ad reis gnum vocatus, Hungariam victoriis, orbem fama nominis sui implevit, Regum omnium quos Hungaria habuit selicissimus & maximus, Austriae, Moraviae, Silesiae, Lusatiar, & tot aliarum gentium domitor. Cum quo omnis Hungariae gloria extincta est, Turcis, maxime dum Ferdinandus & Iohannes de regno contendunt, potissimam ejus partem Occupantibus. 2 . Quanquam vero Turearum per pagata sit; totam tamen nunquaI igere potuerunt, sed manet mansuraque
est Dei benignitate propugnaculum contra immanes Christiani nominis hostes validissimum. Imprimis TRANs YLVΛ-NIA , quae peculiarem hodie principatum constituit. Prima ejus sundamenta A. CIDII .LXXI. Stephanus Bathorius , postea
Poloniae Rex , posuit, cui ordine succeia serunt Chrissophorus , Sigismundus , Bathorai, Stephanus Boishai, Sigismunduου Rahoceti, Gabriel Bathorius, Bethlen Ga-Hungariam potentia longe lateq
225쪽
ao 6 GEORGII HORNIIbor , Georgius Rahoceti, quo superiore anno, post assertam Ecclesiis & regno victricibus contra Caesarem armis libertatem , gloriose defuncto, filius Georgius Rahoceti, tanto dignus patre , Tran*lvaniam moderatur. Cui omnes fausta acclamatione , vitam diuturnam , victorias contra hostes, domi pacem, ex animo apprecamur. 23. Quanquam vero olim regnum Piungariae suerit successivum , postea tamen electivum factum est; eumque m Tem adhuc constanter retinet. Libertatem in stactam Rex Andreas A. CII CC xxv. restituit, decreto in eam rem edito, eu-jus clausula est: Facultas data regnicolis
ad resistendum Regia Majesati ,si contra salutionem suam fecerit. Palatinus omnium regni privilegiorum eustos est,&ipsius Regis Judex, similis Iustitiae Aragonum. ino temperamento nihil in regno , ad frenandam Imperantium dominationem , salutarius. Hinc A. Cin Ita C I. inter alia cautum fuit: Ut Palatinus a regni ordinibus elueretur.
226쪽
De Comitatu NAsS OV . r. Λ B antiquissinis ad fluvium Lonama, arce Nassau , nomen Comitatus Nassoviae, Princeps inter Germanicos ducit. Nam quod nonnulli Nasuam Suevorum Ducena, cujus Caesar meminit,velut conditorem Nassaviorum, producunt, nimis putidum & vanum est.2. Tempore Henrici Aucupis nomen Comitum illorum inclarescere coepit, cir
minis I. claram sibi Hungaricis bellis sa mam paravit. A quo tempore maximis admoti expeditionibus in Gallia, Bohemia, Hungaria, Syria, sunt: Walravus sub Ottone I. Robertus& Arnoldus sub Henrico IV. & alter Robertus sub Fre derico Barbarosia in Syriam prosectus,
contra Jusephum filium Ajobi, cognomine Saladinum , qui primus post Fatimidas, defuncto Mahmudo Nureddino, AEgypto & Syria potitus fuit, magnas ad Ptolemaidem, Tyrum, & alibi res ges
3. Haec antiquis temporibus bello a Nassoviis parta decora. Non minora pa cis artibus: tot Provinciae, Imperium,
227쪽
.2 8 GEORGII HORNI pDucatus, praefecturae , in eos certatim ob singularia merita , collata. Otto II. primi nepos, flagranti apud Henricum lU. gratia, cum uxorio nomine Zutphaniensem teneret Comitatum , & praefecturam Getriar, Comes Getriae Λ. Ch. CID Lx IV. in Francosuriensibus creatus estComitiis. A quo tempore conjuncti Getriast Zut-phaniaeque Comitatus, ex Nassovia domo, per annos sere CCC xx. Principes suos Ducesque acceperunt Gerhardum I. Henricum, Ger hardum Ur Ottonem II. Gerhardum H I. Ottonem III. Re in al-dum I. Reinaldum II. qui ducum primus, Reinaldum II l. & Edoardum. Post quem Ducatus Getriae a Nassoviis ad Juliacenses, Egmondanos, Burgundos devenit. . Inter Nassovi os autem Comites Henricin II. cognomine Dives, eminuit.
Qui solus, amplissimis potitus ditionibus , Nassoviam, Dille burgum , Bel iste ianam , weisbadam, Keilburgum & Id-steinum tenuit circa A. Ch. CID CCL.
Cujus duo filii: Ussabamus & otio III. diviso Principatu , varias Nas orum familias, Misbadensem , Id ste inensem,
Weilburgensem , Saropontanam, Dille burgensem, Bredanam, Auriacam& alias produxere. Habet hoc incommodi Germaniae Principum mos, quod Provincias
228쪽
atque Dynastias haud secus quam privatae sortis haereditatem dividant. Unde divisae inter agnatos singularum familiarum
opes , ingentium titulorum magnitudinem saepe non aequant. Ita ex uno Principatu armis opibusque gravi, complures natae ditiones , affectu quoque & religione dispares , ingenti quidem Principum numero Germaniam beant: eam tamen , dissipatis viribus atque distractis, debilem atque exanguem reddunt. Saxonia hoc pacto antiquam gloriam & robur perdidit. Cui malo ut obviam irent aliae gentes , abrogata Imperiorum , Regnorum atque Principatuum divisione , solum primogenitum summae rei succedere voluerunt ; caeteris praefecturae & minores ditiones datae. In Anglia imprimis mos ille tenet; quanquam non ubivis. Apud Cantios enim avitae, id est, Saxonicaelibertatis tenacioribus, ex aequo, omnes liberi haereditatem adeunt, quae lex Ga vi in , corrupta voce , appellatur. Alibi non primogenitus, sed ultimo natus in universum succedit. Nobis potior pro primogenito , ratio videtur. Sed maximum Nasscivicae domus incrementum atque gloria Adolphus, Henrici II. Divitis, ex Kal ramo filio nepos suit. Qui inter omnes Germaniae
229쪽
MO GEORGII HORNII Principes virtute ac sortitudine summus, desundio Rudolpho I. Habspurgensi, IMPERATOR electus fuit. Nam eo aevo sola virtus jectabatur in Imperatore ue un- de , omissis potentioribus familiis, Comites saepe exigua potentia, Habspurgensis, Nassovius, Schwarietenburgius, Imperio admoti . Deinde, Elactores quo minor Imperatoris potentia seret, eo se majori praeditos aut horitate videbant ad iapsum in ossicio continendum, resque suas augendas. Ac ne Imperium ullo modo haereditarium videretur , ex una in aliam
similiam id transtulerunt. Moguntinus imprimis Adolpho favebat ; alii autem Albertum Rudolphi filium, Austriae Du-eem eligebant. Ita discordia inter Electores ae in Imperio. Praevaluere tamen Α- dolphi partes, qui Aqui rani coronatus, aemulum suum armis per cutus, Alsatia pepulit. Ac quamvis ad tempus Austrius
cederet, mox tamen invidia tortus, eriminari Adolphum , ipsique bellum inferre. Praetextus varii erant, sed vera causa, Alberti ambitio. Aecessit Philippus Pulcher Galliae Rex. qui auro & Adolphum & Albertum, ut bello Germania distraheretur, clam instruxit. Inferioris Germaniae Principes, atque etiam Getriae Comes Reinaldus I. Albertum , Palati.
230쪽
nus, Bavarus & Civitates Rhenanae Adolphum sequebantur. Prielium in agro WOrmatiensi commissum. Victus fuit Adolphus , non tam virtute hostis sui, quam quod adversum Solem haberet, flagran tissimo tum aestu: occisus etiam Alberti manu, quod temerario ausu in medios
se immisisset hostes. Observata in hostes
R dolphi, numinis vindicta. Omnes enim qui belli atque etiam caedis auth res ex titerant, paulo post violenta morte extincti: ipse Albertus a Johanne fratruele. interemtus; rapti per vim Imperii poenas luit. Sed gravior poena Austriacorum in A. Ch. clo Ioc dilata fuit, quo anno, a. Iulii, id est,eadem die, qua inter Adol
bellatum fuerat, Maurit ius Nassovius velut manes Adolphi ulturus , Albertum Archiducem Austriae ad Ostendam atroci praelio superavit. Nimirum mirabiles providentiat divinar vices ac anfractus sunt, quae peccata majorum in posteris etiam persequitur.
7. Ac quali jam tum praeluderet futurae Nasi oviorum per Belgium magnitudini, Engelbertus sub Carolo Burgundo imprimis inclarescere coepit, nuptiarum inter Mariam atque Maximilianum Austrium praecipuus conciliator , quod con-