Georgii Hornii Dissertationes historicæ et politicæ

발행: 1655년

분량: 435페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

242. GEOR G II Ho RNI Inonnulli addunt, impunitatem peccantibus largiri, tam alte transcendit omnia jura humanae Majestatis, ut Theologi magno consensu statuant, id ne quidem in Thearchiam cadere. Nota quoque Salomonis vox : Qui absolvit reum ct condemnat innocentem, uterque abominatio

est Iehova. Rejicimus igitur illam Gallorum opinionem , qui nihil tam regium esse opinantur, quam damnatos supplicio eripere , quod ne matri quidem reginae. sine Majestatis detrimento, concedi posse curia Lutetiana judicavit teste Bodino ;itemque tribunal gratiae a Thoma Campanella, pro munimento Hispanicae Monarchiae, constructum, ex Rege , Regina, Principe regni haerede , & primario Religionis antistite. Minora, poenae, mul- citaei vectigalia, tributa & similia. 8. His partibus potestas Magistratuum absolvitur & circumscribitur pro rationeae conditione Rerum publicarum & Legum. Sequitur OFFICivM Magistratus,

quod nihil aliud est quam executio illius

potestatis. Nam potestas sine ossicio frustranea est. Cum vero secundum Apostolum , Magi ratus non frustra gladium gerat , consequitur ex potestate derivari

ossicium , illudque in exercitio potestatis legitimo consistere. Et haec duo,potestas

262쪽

DIs RT. HIs To R. POLIT . L 3ae ossicium,aequalem habent latitudinem, neque objecto disserunt, sed ut actus &facultas.

s. Idque contra Barclajum observandum , qui inter potestatem Magistratus& ejus ossicium ita distinguit, ut illam . velit esse infinitam, illimitatam , absolutam,& independentem: hoc vero legibus circumscriptum & varie determinatum.

Hinc multa licere Magistratui, si potestatem respicias , quae illicita sint spectato ejusdem ossicio. Alterum quid possit denotare, alterum quid facere debeat. Quae falsa sunt & eum authoritate Magistratus ejusque potestate pugnant. IO. Nam quod sese authoritati Magistratus consulere , eamque per talem licentiam Julianam amplificare putant, vehementer errant, ac luminam injuriam

sanctissimo Ordini faciunt, eumque subditis exosum reddunt. Non enim persectionis est posse peccare, sed imperfectionis, neque in laude, sed vituperio ponuntur scelera impune commissa. Ipsius Detromnipotentia in eo consistit quod peccare , & libertas quod mala velle non pota sit: cujus cum expressa imago Magistratus sint, quis non videt eos per talem licentiam transformari in imaginem Dia

263쪽

x 4 GEORGII HOR. Nolistarum,de absoluta & infinita Magistratuum potestate ac libertate peccandi doctrina, divinar eorum institutioni pariterae humanae;& evertit omnem, qua instructi esse debent, aut horitatem. II. Quae tanta est, ut major Magistratui, quam parentibus, obedientia debeatur , in omnibus omnino rebus , quae juridivino, naturali, gentium & Reipublicae constitutioni, non repugnant. Nam in tali easu Papinianus aliquis mori, quam scelus sive facere, sive probare,decrevit, -- Phalaris licet imperet, ut sit Falsus is admoto dictet perjuria tauro. Neque hic moramur Bodinum qui sortiter magis quam sapienter Papinianum fecisse scribit. Quasi vero sapientia sit defendere incestum & ejus generis horrenda flagitia ZxΣ. Optima ad Magistratum perveniendi via est, Electio. Nam ipsa natura eam approbat, tanquam rationi humanae& libertati maxime congruam , ac reliis quos modos, successionem, haereditatem, aliosque. tanquam temerarios & poenales, rejicit. Sic Galba apud Tacitum I. Histor. Hactenus unius famili4 haereditas fuimus: loco libertatis erit quod eligicia ιmus. Quae etiam electio, si, quod

debet, a prudentibus & patriae amantibus

264쪽

viris instituatur, non potest non optimum dare Magistratum. Neque enim cum esset potestas, malos Sestatus eligeret, inquit Capitolinus in Max. & Balbi Et Galba toptimum quemque adoptio inveniet Unde Vopiscus tradit: Adjuratum fuisse in Senatu Tacitum , ut cum mori coepisset, non liberos suos, sed optimum aliquem Principem faeeret. Nam regna successiva & haereditaria etiam infantes. pueros, fatuos, sceleratos,& laminas, ineffabili eum damno & dedecore, ad Magistratum admittunt. Imprimis Gynaeco cratia adeo est naturae legibus inimica,

ut DEVs non modo Reip. sed etiam familiae dominatum laminis eripuerit. Et eum Magistratus sit officium virile , ac aDgo ipso iam inae in totum, a dominio in viros excluta , viderint qui Semiramides admittunt , qua id iaciant conscientia. Nam &ipsa Semiramis sub viri persona regnavit & Ungari Mariam suam , non reginam sed Regem appellari voluerunt. Quod verb interdum foeminae Magistratum gesserunt, non magis concludit pro earum jure , quam equus Caligulae Consul pro sui generis animantibus. 13. Ex his, quae dicta sunt,patet, veri

simum esse quod vulgo dicitur: Magis ratus virum indicat.Sive in pejus Taci-L 3 tus

265쪽

246 GEORGt I HOR Nirtus de Galba : omnium consensu capax perii nisi impera stet Sive in melius. Idem : Solm imperantium Vespasianus

mutatus in melius. . . DIssERTATIO XXVI.

De Consilio ct Consiliario.

I. g Uanta 3n Republica Consilii ae Consiliarii necessitas sit, Regum' Sapientissimus Salomo nov. cap. XI. his verbis docet : Vbi non sunt prudentia consilis. corruit populus: Salus autem ea in amplitudine Consiliarii. Quibus prudenter subscribit Sallustius in Catilinaruo multa legendo Θ audiendo ita com peri , omnia regna, rivitates di nationes usique eo prosperum .mperium habuisse idum apud eos vera tofilia voluerunt rubicunque gratia, timor, voluptas ea cor-

' τπδreri post paulo imminuta opes, deinde ademptum Imperium , postremo servitus imposita. 1. Est autem summa eonsilii de Republica eapiendi diffieultas propter duplicem imprimis rationem. Tum quod rerum futurarum , & singularium potiusquam universalium sunt: tum quod multis humana casibus, velut ex transverso & per accidens involvuntur. Prius obscurita

266쪽

DIssERT. HI sTOR. POLIT. 24 Item , posterius dissicultatem , utrumque magnam eventus atque successuum incertitudinem parit. Ex quo consequitur

non perinde consilia de Republ. capi posse ac res ipsae cognoscuntur: cum illa conjecturis nitantur , hae artis praecepta ac demonstrationes univerta es suppeditent. 3. Non tamen existimandum est nulla arte ac prudentia, sed mero casu consilialium dirigi. Nam diuturna observatio similium exemplorum, experientia, sensus,

atque imprimis lectio Historiarum, mentem instruit ad recte formanda consilia. De quo praeclare Livius : Noe illud erit

pracvuὸ in cognitione rerum salubre ac striferum , omnis te exempli documenta in illustri posita monumento intueri,undo tibi tuaque Reipublica quod imitere capias : inde faedum inceptu , foedum exι tu quod vites.

prudens, simplex , expeditum. Prudentia requirit accuratam & convenientem finisae mediorum subordinationem , ne quid inhoneste aut indecore fiat. Quo excluditur omnis calliditas, quae eundem quidem cum prudentia propositum finem habet, sed mediis inhonestis utitur, Samisplicitas procul abesse vult omnem & subtilitatem , quae propior nimi m acumen,

L facile

267쪽

a 8 GEORGII HORNII facile evanescit & pompam ac ostentati nem, quae speciosa quidem,sed eventu vana consilia , reddit. Expeditio nec operosa, multo minus impossibilia admittit, &quae non sunt practicabilia, ut vulgo loquuntur. Consilium enim sine executione , corpus fine anima , moles sine nervis est. Et quanquam sit actus mentis, non tamen in nuda speculatione consistit sed est prudentia praetica. s. Quanquam vero nihil magnis consiliis tam inimicum vulgo dicatur, quam celeritas , & scelera impetu, bona consilia mora valesant, non tamen omnino pro banda est illa lentitudo S affectata tarditas , quae gravis prudentiae schema praetexit, cum . saepe summa imprudentia sit

Augusti illud Symbolum: Festina lente,

temeritatem ac praecipitantiam, non vero necessariam rebus gerendis celeritatem excludit. Atque haec imprimis obtinet in statu Reipublica turbato , nec cunctator Fabius rem Romanam in solidum restituisset, nisi accessisset Scipionis

celeritas.

6. Consilium bonum mutabile quidem est , sed non inconstans. Pertinacia procul abesse debet, sed ita ut excludatur levitas. Uelificandum nimirum in hoc vasto Reipolicae mari occasionibus, tempori

268쪽

pori & si qua reget ventus, vorsoria capienda. Haec mutatio necessitati datur, non levitati & affectibus. Cui vitio praecipue obnoxios esse Germanos Carolus V observavit, Comitia illorum as1milans viperis. Sicut enim istae matres suas torulunt : sic illorum posteriora decreta, prio-xibus sere adversantur & illa evertunt.

Nam affectui potius hoc adscribendum. quam levitati, ut Bodinus Germanis peria calumniam impingit. De majoribus nostris Tacitus : Detecta ac nuda mens μmnium posera die retractatur. Retractare hoc loco non est repudiare, vel reserare , sed denuo vel diligentius tractare ac recognoscere. Quod sequentia ostendunt: Deliberant dum fingere nesciunt, constituunt dum errare non pusunt. Illustrat totam rM Seneca de Benes. Non es levitas a cognito is damnato errore discedere. Hac vero superba stultitia perseverantia es: Quod semel dixi,qualecunque est , fixum ratumque sit: Non ea turpe cum re mutare consilium. Et Cicero pro Balbo: Non est inconsantis sententiam tanquam aliquod navigium, . Seipublicata estate moderari. . Nullius Principis aut Magistratus tanta est sapientia ut suo unius contilio

confidere debeat. Quod qui facit supe

269쪽

χso GEORGII HORNIIbus magis es quam furens, teste Livio. Requiruntur igitur , ad gubernandam Rempublicam, consiliarii, optimum boni

Imperii instrumentum. 8. Eorum praecipuae virtutes sunt Pleiatas, Prudentia,Fides. Pietas: neque enim

Principi fidelis erit, qui Deum Regem

Regum contemnit. Consilia impiorum funestaudulenta. Prov. IX. Prudentiae ita ut rerum hominumque periti,fortuna varia exerciti, docti, modesti, taciturni

sint. His, sic ut publicis rebus posthabeant privata , quae semper oscere o eientque publieis consiliis, ut prudenter Livius monet. Ex quibus facile intelligi potest, quinam mali sint Consiliarii: homines nimirum impii, blasphemi, injusti, avari, rudes, indocti, lascivi, contumaces, adulatores, affectibus suis dediti, & qui

cuncta ex suo tantum commodo consilia metiuntur,uno nomine, Dei, Principis aepatriae siuae pessimi proditores.

s. aetas matura necessario in Confiliariis requiritur. Nam prudentia , quae inter principes eorum virtutes, non cadit in juventutem ; cujus proprium est , temere . audacter, confidenter omnia age re. Deinde authoritate destituuntur, quae tamen in consilio dando aliis plurimum ponderis habet. Annorum multitudo Sa

270쪽

3 o. Honesto genere sint prognati, ne infamia ipsis parentum vel cognatorum objici queat. Ut nobiles sint. non praecise requiritur. Praecipua consiliarii nobilitas est pietas, prudentia, fides. II. Maximum Reipublicae Concilium ac supremi Consiliarii sunt Ordines in Comitiis congregati. Quorum, etiam in regnis quae absoluta vocantur, summa est necessitas, ad resormanda universae Reipublicae, maxime vero aularum,uitia, castigandosque malos Principum Consiliarios. Ut qui magnum hoc & fidelissimum Principi exosum reddunt Consilium, hostes patriae ac proditores sint.

blica, in quo civium vel omnium, vel magna partis nomine quidam alte

natim omnibus imperant O secundum populi su agi a jura majestatis exercent. Dicitur ab Aristotele Respublica. Nam is per Δημοκροταν intelligit Imperium plebis, quando nimirum sex populi imperat , reliquis civibus honestioribus ex L 6 clusis,

SEARCH

MENU NAVIGATION