Georgii Hornii Dissertationes historicæ et politicæ

발행: 1655년

분량: 435페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

2 GEORGII HORNII elusis, qui status non potest non esse cora. ruptissimus : quia contra naturam est, ut imperfectum perfecto, deterius meliori, anima corpori imperet. Caret etiam prudentia illud plebis sordidum & rusticum chaos, & plane inepti stini ad Respublieas Tegendas, cuncta impetu, nihil vel parum

ratione agentes.

2. Ut igitur Democratia legitima sit, necessario his opus est cautonibus. I. Ne promiscue ad Rempublicam quivis explebe admittantur. Convenit quidem Democratiae ut magistratus ex omni civium ordine, nulla habita ratione census aut nobilitatis legantur: sed tamen necessario respectus habendus est earum virtutum, quae in omni Magistratu requiruntur. Ita ut si modum administrationis respiciamus, omnis Democratia sit Aristocratice administranda , & non disserant Democratiae bene constitutae ab Aristocratiis nisi in his duobus: I. Quod imperia De- mocratica sint ambulatoria. 1. Quod in iis non respiciatur nobilitas, divitiae, sed sola virtus. II. Ne univer populus viritim ad sufagia ferenda convocetur. Hac ratione tutissime virium popularis confusionis tolletur, si universus civium ordo in certas classes distribuatur: hae suos

Tribunos & praesectos habeant, qui no-

.' . mine

272쪽

DIssERT. HIs To R. POLIT. I symine totius populi jura majestatis exerceant. Tales apud Lacedaemonios erant

Ephori, apud Romanos Tribuni plebis,

apud Genevates Senatus Ducentorum. Eadem ratio Helvetiorum re civitatum Hollandicarum, in quibus de oed ehappen universum populum repraesentant, sicuti in Transtulania die ghemeens manis

3. Falsium est Democratias ita temperatas , esse statum natura sua impersectissimum. Cujus contrarium apparet ex iu- de , quod maxime sit naturalis, quippe maxime secundum libertatem eamque non vagam & confusam. sed secundum leges civitatis ac virtutem determinatam. Nuspiam enim major legibus reverentia vel virtuti honos quam in Democratia exhibetur. Nec ullius momenti est quod objiciunt Democratiam longissime ab unitate recedere. Est enim unitas alia personalis, alia realis, alia singularis, alia

complexa.

q. Natura Democratiae postular. ut honorum aequalitas & libertas sit, atque etiam Honomia. Hinc enim fit ut alii aliis parere nolint, nisi ea lege, ut ipsi vicissim imperent iis quibus paruerunt. s. Nee existimandum est Democratiam pugnare cum statu nobilium , aut

273쪽

4 Ggo RGII HORNII eum evertere. Quod ubi fit,per aecidens fieri necesse est propter notabilem culis pam ac malitiam nobilium, sicuti in Helvetia , cum nobiles Tyrannis faverent ac libertatem opuli opprimerent, factum fuit; tum enim populus epidemico quodam surore universam nobilitatem trucidavit paucis tantum familiis exceptis, quae infibcentes, vel incolumitatem paciscebantur. Eadem Argentinensium ratio, ubi lege sancitum: ne quis Ammesems. ita summum Magistratum vocant cre iur, nisi alicui opistrio deditus. Contra vero in multis Democratiis nonnisi nobiles vel patritii ad Magistratum admittuntur, quae proprie Timocratia, quemadmodum Romae ante legem Canuleiam, & hodieque Noribergae fit. Si enim illae familiae

bene & prudenter administrent Rempu- blicam, nec privatum commodum sed publicum bonum quaerant, causa nulla est cur clavo Reipublicae depellantur , quod etiam sine magno malo fieri non potest. 6. Ex his patet Democratiae duas constitui speetes posse liberam & adstrictam. Libera sive absoluta omnes pariter ad Magistratum admittit, qui ejus ea paces sunt& sussicienti virtute instructi. Tros Rutulusve fuat, nulti discrimina

habetur.

Talis

274쪽

Talis Atheniensium tum & multarum Graeciae civitatum Democratia Adstricta sive limitata non quosvis promiscue sed certas familias, quamdiu se benegesserint, rerum summae praeficit. 7. Sors proprie Democratiarum est, quia maxime popularis,sine gratia aut fa-VOre. Ita autem temperanda ut primo

suffragiis sufficiens numerus eorum , qui apri sint, eligatur, deinde inter eos sors discernat. Sic & virtutis habebitur ratio,& tamen aequalitas non laedetur. 8. Democratia facile degenerat in Α-ristocratiam vel Monarchiam. Contra utrumque, proderit Magistratus crebro mutare: quia ut Livius ait: Libertatis magna cristodia eis si magna imperia diuturna esse non sinas, is temporis modus imponatur, quibus juris non pote t. Cavenda etiam sunt bella civilia, quae vix

componi possunt nisi imperio ad unum devoluto, quod Romanis accidit sub Julio Caesare& Augusto, qui euncta bellis civilibuι sessa sub Imperium accepit.

s. Optimum autem Democratiae temis

peramentum est quod Aristoteles 4. Pol. S. vocat,sive cinnam ex Oligarchia& Democratia, si nimirum totus ordo patritiorum aequali jure censeatur eum toto ordine plebis, non habita ratione

numeri.

275쪽

αs6 GEORGII HORNII numeri. Tum enim forma Reipublicae communis oritur, in qua plebs prae multitudine non plus possit quam nobilitas, ac simul sumpti indivisa possident sura majestatis. Talis in Getria status. Ut vero concordia servetur inter utrumque Ordinem, communi regi debent magistratu

& iisdem gaudere' privilegiis. Male Ro

mani statuerunt: Vt penes populum potestas, penes senatum authoritas esset . Inde enim divisa jura Majestatis ae collidi inter se patritii de populus,donec hic praevaleret & Democratiam absolutam insti

tueret.

DI SsERTATIO XXVIII. De AR Isaeo CRATI A. I. Α RIs Toe RATI A es flatm,in quo α, excellentioribus aliquot jus maje-- satis Θ Imperium in eateros commissum s. h. Vocatur alias satus optimatum, quia in eo optimi & honoratiores spectant commune bonum Reip, reliqui privata plerumque tantum. Optimi hoc in argumento non ph Ae sed ethice sumun

3. Ad legitimam vero Aristoerat iam imprimis requiruntur quatuor L Pielm, quae

276쪽

quae fi absit prudentia hominum in stultistiam, consilium in temeritatem, tota civitas in perniciem ac confusionem cito

ruit, juxta illud: Si desit pietas, es vana scientia rerum,

Si desit pietas, omnia caca manent. Debent enim esse virisrenui, timentes Deum, odio habentes lucrum, Exod. I 8. V. 2I. II. Concordia, aurea illa civitatis

anchora, parens utilitatis publicae , ita nempe ut tam diu bona sit & legitima haec administratio , quamdiu plures isti

optimates, qui imperant,consentiunt inter se: Nam ut consensio humorum in corpore sanitatem, intemperies morbum parit: ita istorum inter se conspiratio salvam , distractio turbulentam civitatem reddit. Nam & Livio teste decemvirum Imperium sola eorum concordia conservatum fuit. III. Virtus: ab hac enim optima Reip. administrandae ratio tanquam fructus a planta dependet, quae nisi constanter servetur tatim labascit Rei p. sor-ma : ut enim sole sublato sequuntur tenebrae : ita virtutis studio exstincto sequuntur Rerum p. ruinae I Sam. 8. v. 3. ubi ob avaritiam ct improbitatem fliorum Samuelis Aristocratia in regnum mutata

Nobilitas, aetas, fama , ct c. . Pluribus sociis in hoc statu ex aequo jus

277쪽

238 GEOR G II HORNIIjus imperandi indivisim competit in eosdem subditos. . Jus convocanὁi Collegas ad consultandum de Re p. simul & potestas proponendi capita deliberanda , colligendi suffragia , collegarum consensu in unum transferri debet, qui vocatur Decansu sive Prases, sic in Collegio Electorum est Elector Moguntinus) idque vel anniver-

farie vel perpetuo. 6. Requiritur etiam in optimatibus flentium , optimum rerum administrandarum vinculum , idcirco consilia sua secreta habeant, nee quidquam de iis in plebem emanare sinant, adeo ut imperio excidat qui propalaverit quae tacenda suerant: est enim vulgus instar serentis sali, in quo nisi optimates navim consiliorum arte regant , facile naufragium facere

possunt. Lex AEgyptiorum iisdem linguam exscid it. Romanae leges enuntiatorem consiliorum capite plectunt. 7. Numerus optimatum praecise definiri non potest , sed variatur pro qualitare & quantitate Rei p. Certum est, unum non posse constituere Aristocratiam : dieitur enim non id est, Imperium optimi, verum Keψεια id est . Imperium optimorum. Plato quidem lib. s. de Leg. 3o: viros mediae aeta-

278쪽

DIssIRT. HIs To R. POLIT. 26stis seligit, quem & Lacedaemonii secuti: Verum etiam ex paucioribus aliquando constiterunt Aristocratiar : ut Saxones Olim a I 1. Comitibus gubernati. Circa iis adhuc septem principes praesunt. Eundem numerum foederati Belgae retinent. Non in nulli numerum Platonis excesserunt, ut Thebani, Massilienses, quorum senatum Strabo ex ficio. civibus componit. Nori-bergenses, quorum magnum Consilium e X 3OO. constat. Quo vero pauciores fuerint , eo stabilior ac diuturnior erit optimatum status.

8. Eliguntur optimates vel forte: quod tamen nori temere locum obtineat His fragiis reliquorum Optimatum.' s. Huc pertinet celebris illa quaestio, utrum optimates potius ex indigenis quam peregrinis eligendisint ρ cujus quaestionis partem assiimantem ducti his imprimis rationibus amplectimur. I. Quia periculosum est angues in sinum & peregrinos in senatum assumere : nam ut illi calore recreari mordent, ita hi elavum in Re p. tenentes civitatem perdunt. II. quaelibet gens proprios suos mores & peculiare ingenium habet : hine peregrini student

Rem p. ad suos mores consor mare. Verum quid citius parit seditionem quam legum morumque mutatio 3 III. Exem-- : plo

279쪽

plo populi Israelitiei, cui Deus expresse

hanc legem dat. De ut. 16. IV. Turpe est& valde absurdum Rem p. committere exteris ac peregrinis, nam ut Cicero ait:

Caput est nosse Remp. qua notitia peregrini destituuntur. Praetorea cum nulla regio tam sterilis sit virorum idoneorum ad Remp. gerendam, quid opus est eam, indigenis exclusis, peregrinis committere , qui plerumque exoli sunt IO. Hinc jam patet quod Aristocratiast aceommodati1Iima Arma Reip. ad conditionem ct imbecillitatem humanam , quae sic comparata est, ut unus vix possit sustinere onus regiminis, vix ipse idonea consilia invenire, utpote quis elle possit degenerare in omne genus scelerum & licentiam , nihil enim, dicente Cicerone, in simplici genere natura omni ex parte expolitum reddit, quod exemplo suo comprobavit Zeuxes , cum simulacrum Helena pingeret, ex diversis namque puellis persectam imaginem delineavit : alium siquidem justitia, alium sortitudo , alium alia virtus commendatuInessicit, unus autem qui virtutes omnes complecteretur, nunquam ut arbitror inventus est. Contra vero plures plura vident, plurium optimorum virorum optima sunt consilia, quia & unus potest al-

. terum

280쪽

DissERT. ΗIs To R. POLIT. 26Iterum in ossicio continere, atque ita fa-eile aequilibrium in Rep. conservatur.

i I. Dividitur Aristocratia in simpli-ram ct mixtam. In simplice sola virtus

colitur: quae etsi hac rerum humanarum impersectione obtineri nequeat: ejusdem tamen sphaeram, tanquam optimum Reipubl. administrandae exemplar, non sine fructu intuemur; nam ut coelum oculo& animo a Deo videndum & contemplandum nobis proponitur, quod tamen digito in hae vita non tractamus: Ita haec Venus &radiosa Rei p. stella nobis objicitur contemplanda. Quo enim Resp. longius ab hac declinant, eo magiS turbulentae & inquietae sunt; Et quem dmodum Columba illa emissa ex arca quietem pedi antequam reversa esset non invenit: Sic Resp. a portu virtutis in Oceanum veluti humanae vertiginis praecipitatae vacillant semper & periclitantur, donec ad eundem portum revocatae fuerint. Est enim solum virtutis navis a tempestate seditionis tuta. Mixta es , in qua virtus , libertas & divitiae dominantur, de qua hic proprie agimus. I1. Mixta rursus dividitur in summam, quae nullum agnoscit superiorem ut Veneta, & talis videtur suisse status Israeliis n; I - 22. v. l . velisbaia

ternams

SEARCH

MENU NAVIGATION