Christianus ad aras. Authore R. P. Barth. Iaquinotio è Societate Iesu. Nunc primum prodit in lucem

발행: 1646년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

ri ' Christianus ad Aras, studio in solitudinem sequuti sunt3Num illis prospectum λ num consul tum magnifice , ac laute Videbatur, quae erat ipsius de salute illoru cura, habere eos liberoru loco , instituebat

ignaros ,moeretes recreabat,oculos in coelum coniiciebat, diuinam illis impetraturus opem, nec rogatus aquoquam manus porrigebat , quae tan- . quam Amaltheae cornu, cibum effunderent, quo ipsorum corpora,animique reficerentur. Quid non concessis set postulantibus , qui nihil petentes adeo liberaliter accepit λ Quo in nos erit animo, ad eum super Aras considentem si adeamus Z clim pr sertim sacra veluti ubera praebeat la cte beneficentiae adeo plena , nihil ut molestius ferat , quam neminem adesse , qui illud sugat. Nonne ibi sese praestat eum , quem Zachatias Propheta eleganter expressit : ςMid bonium eim, inquit, quid pulchrum eius nisii flumentum electorum, or vinum gemmiNans virgines λSi ad sepulchra Martyrum,s ad virorum sanctorum imagineS, si ad crucem sui corporis contactu lsacram l

152쪽

Caput XIII. ris

sacram , si ad conspectum sindonis, qua obductus est ad sepulturam, quidpiam supplicaturis accedentibus

tam faciles aures adhibuit: quam facilius , & beneficentius caedem patebunt iis, qui animo idonee comparato ad has reliquias omnium sancti si1 mas, ad hanc Patris AE terni spirantem imaginem , ad sanguinem eum

dem , idemque corpus , quod pro salute nostra & traditum , & in crucem sublatum , & in sepulchro conditum est , pie , sancteque adierint λ- 4. Pro mi sto teneri voluit, quod extat apud Isaiam perspicuum adeo , &dilucidum , nihil ut a Propheta potuerit proferri planius. Adducam in montemsentitum meumsilios adliena. Diadhaerem CDomino, ut colant eum, I d:-- ligant nomen ei , ut sint ei in seruos δειi- 7 scabo eos in domo orationis mea holocausa eorum vicitimae eorum placet ut mihi

seper altari meo. Qui enim fili j illi ad- 'uenae ad montem adducti, addictiqtie Diuino cultui, nisi homines ad religionem vera traducti λ Ecquae domus

illa orationis , nisi A1des sacrae ξ Ec- quae holocausta, nisi vota, precesque

153쪽

christia,us ad Aras,

fusce ad sanctum Altare Θ Qui vero illos obicctaturus est inibi, nisi ipsorum postulationi concedendo Θ . s. Cum itaque tam pretiosa beneuolentiae , amorisque pignora ab illo habeamus, Ecquid moram nobis inferat , dc impedimentum , quin ad illum , cum res ipsa fert, advolemus, suppliceimisque , postulara nostra ut minime repudiet ξ scilicet plus valeat ad nos retardandos ab hoc religionis officio tenuitas nostra , quam ad nos in lacendos ad illud reddendum infinita ipsius misericordia 3 Qui seipsum offert ultro , is certe recusare quidquam non habet in animo. Postulemus igitur, cum illum visimus ; at ria - te postulemus iterum, ac saepius , at quo pacto decet, non obliti quod .3. praeclare monuit S. Iacobus , petitiae, ct non accipitis , eo quod male petatis.

Postulat ille recte, qui cum fiducia petit, qui non cupit quidquam saluti repugnans, qui ad Deum postulata

refert omnia.

6. Verum in petitione velim , nobis spectari potius unde profectura

154쪽

Caput XIII. I 27

sunt, quae petimus , quam ipsa beneficia. Illud est cor Dei optimi maximi. Ex eo pendeamus portuS, quamc nostris commodis,commisso illi rerum omnium exitu , parati peraeque ad ferendam repulsam , atque ad perfruendum optatis , unaque Dei voluntate , eaque sancta , & aequa contenti. Notandum tamen hodloco , quod in communi hominum doctorum sensu versatur , in iis bonis , quae cadere in petitionem potant , aliqua esse digna

maxime hoc nomine , utpote quae sint utilia semper, nec noceant unquam animo , imo eum bonum esticiant. Bona eiusmodi sunt gratia diuinae amicitiae conciliatrix , fides , Charitas , Christiana modestia , obedientia , de aliae eiusdem generis virtutes , ipsa Spiritus sanisti dona. Quae bona absolure petipos sarit. . Alia , quoniam sunt indifferentia , polstititque homini prodesse , vel obesse pro bono, vel malo usu , postulanda non sunt, visi ea conditione, vi saluti nostrae, atque ad persectiorem virtutem

155쪽

christianus ad Aras

progressioni consentanea futura ar. In horum numero ponuntur dium sanitas , dignitatis gradus ; honor'

Dona corporis , aliqua etiam ex iis, quae animi sunt, ut scientiae, gratiae gratuitae, atque adeo coi4 solationes. ipse deliciaeque mentis. Haec autems uni praesertim , quorum cUra commmittenda est Deo , qui nostri studiosissimus, ut ea benigne vac liberaliter, quatenus profutura sunt, elargitur ita cum futura sunt damno, beneuolhrecusat. Epictetus Philosophus secta Stoicus, qui vix alia admittebat bona , solo rationis lumi ae inductus, praeclare persequutus hoc argumentum, habet sane pereleganter. ra. m Ne postules ea qua fiunt, ita feri ut eis ' vi sunt , ita velis ea*ri, si omnia secunda tibi accident. Deinde,

, xςstyr ' manus ipsius discipulus.

Homo aude tandem sublatis ad Deam oculis dicere. Tracta me post hac arbitratu tuo et eiusdem tecum sum animi su*que deque fero: nihil recuso , quod tibi videbitur : 'tio voles ducito : veste me qua voles induito. me fungi Magis tu Θρrmatam agere vitam' exulare, pauperie -

156쪽

Caput XIII. 29 pauperie conflictari Z opibus a 'undareὶ

Praeterea. Appetitum meum obedientem Id. t. se.

praebui 'o : vult ille me febricitare 3 'volo 90se. Viiit me aliqua re potiri

volo est l. s. Non vult ' Nolo. Morime vult Z Mori igitur volo. Infra vero.

uid est, Dedere se Deo 3 τι quod ille volu/rit , ct 0se velim: ct quod ille no

luerit , nec iis velim. Proh Deum im- Li ma- mortalem l quae, & qualis sententia in ore Philosophi Christianorum G dist. musteriis non imbuti l Tanti fuere

huius Philosophi scripta , ut qua V te batur lucerna in suis lucubrationibus,ea post ipsius obitum, licet ex luto ficta, vaenierit drachmarum millibus tribus. Num verendum est, ne 'coram Iudice assiurgat in complures Christianos,qui tanto rerum caducarum desiderio tenentur, ut videantur aeternis remisisse mutatium 3 Perspicient illi tum vanas, & inanes curaS suas, studiaque stulta, & improvidar nisi etiam citius, ac sub decessum ex hac vita intellecturi sunt,cum laboris sui fructum non capient alium, qu urit suo damno male positae operae suae pudorem ac probrum.

157쪽

i 3 o Chri nus ad Aras, CAPUT XIV.

De gratiarum Actionibus.

α Raciarum actiones postular a nobis iure merito sacra, di-

uinaque Hostia , quae praebetur, Omnium quae factae suerint unquam, amicissima, praestantissim que donatione. Quod certe donum antecellitiis omnibus,quae comprehendi cogi- tatione possunt, estque eiusmodi, Vt,. nisi certa diuini testimoni j authoritas accederet , superaturum etiam esset, quidquid est credibile. Hoc singulari

munere voluit Deus suae liberalitatis infinitae datuin nobis specimen sane perillustre;atque porestati, amor 1que suo ut responderet, cit, ut maius e Dser, quam ut illud mens assequi cogitando posset. Iam Coelum, sydera, terram , corpora, ex quibus gignun- mr omnia, stirpes , metalla, anima tia nobis dederat , natulamqUe Om-vem mentis expertem , & quidquid illi tam bonitatis . & pulchritDdinis, . . Ivin utili trui inest ad Ilostros usius

158쪽

accommodarat , Iam Coel tes ipsos nobilissimos , excellentissimoique

Principes nostri custodiae prae ecerata, Iatia eb processierat beneficentiae , vltra quam non videretur procediposse, ut seipsum in redimendi a se tui tute hominis pactum pretium sponte traderet Quis existimasset post tot , tantaque beneficia supei esse aliud qui 'piam, quod excogitares sapientia ; donam aliud , quod amora

largiretur; gemis aliud beneficentiae, quo pro sua benignitate nos assiceret ξOstendit tamen re ipsa restare aliud, cum in hoc Sacramento, quod complecti mens nulla potest , suam natu .ram humanam cum diuinitate latgitus est ad nutriendos animos, efficiendaque quotidie modo quodam, qui fugiat obtutum,in singulis hominibus , qui eo cibo usuri essent commode,ea omnia , quae in hoc Mundo,

cum in lucem prodiit homo factus

palam , & in oculis omnium effecit.

O liberalitatem immensam l o benignitatem incomprehensam i Et quid tandem inde conficitur,nisi eam, qu .aninas intelligentia teneri potest , eo

159쪽

etiam maioris aestimandam esse quoque magis . a sensu nostro disiuncta est, eo digniorem videri grati animi significatione , & quae moram rei aestimandae nobis iniiciat illius prae-stanitia,ab eadem postulari gratiarum actionem ampliorem b2. Impertito Israelitis in solitudine sacro imbre, Deus factum iussit sempiternae mandari memoriae , gratia que agi, S: haberi perpetua ;Quid ergo huic vero C itum pani aequum cst a nobis referri 3 Sponsae oculi di- cuntur in Cantico columbini, quod golumbae moris sit quolibet grano ine cana collecto oculos in coelum Iollere VP ar esset profecto nihil benefi- icii in nos a Deo bene ficentissimo, 'proficisci, quin idem , quod illae aui Culae prae staremus. At in hoc genere benefici j , quod caeteris antecellir, .cipus esset gratiarum actione,quae reliquas multo antecederet. Ecquando verb maiori pietatis sensu hoc nobis persoluendum est ossici j, quam hoc

piae, consalutationis . tempore. , quomum veneramur, coram ante Aras λθ F. Cum . se bonis: cumulatum Arca

160쪽

. Caput XI V. I 33

suas in aedes inuecta animaduertiiset ρ Obededon , an obmutuit de accepto beneficioὶ Et ipsi conticebimus in hoo diuiuae gratiae thesauro , & amplissima haereditate , quam Ecclesiae reliquit Deus ad locupletandos liberos;

duntur exim ij fructus, non modo singulis mensibus, sed etiam unoquoque die, ac vitae nostrae hora qualibet Z . De sapientia scitum est illud Sa- pH.ra, lomonis, cum ea obtigisse ipsi bona omnia; at afferendum nobis istud est de hoc Sacramento, quo Dei sapientia continetur,& quo, si recte adhibe- tur, perficitur virtus omnis. Vt enim valetudo bona, & integra confirmat membra corporis, comparatque adi, sua munera : ita omnibus Ecclesiae .

membris vim praecipuam ad praeclara facta, quae sempiterno praemio donabuntur, affert certus usus Eucharistiae. Ecquis ergo locus gratiis Deo agendis aprior inueniri potest, quam, Altare religiosum, in quo praeclarum extat beneficentiae diuinae monu mensum , patetque ipse gratia: fons Uertus

SEARCH

MENU NAVIGATION