장음표시 사용
241쪽
non ipso ulu boni , seu usu bono metienda est. Lege Moysis veta- ' . 'batur estis auium,quae simul volatiles Deuter. essent , dc aquatiles, easque aditu in templi, & aris volebar esse prohibitas. Quandiu vitam isti degent, ut pisces in coeno eius ni odi obse ceni-
. taxum,licet, tanquam aueSadlacras
aedes aduolent hoc offici j reddituri: nunquam Deo habebuntiar alij,
quam impuri,ac turpes, nec ullum inde certum emolumentum referent, animorum motus erunt illis aequὰ turbidi , & concitati atque antea, aeque ardens auaritia,aeque inhaerens
inuidia,aeque furens libido, aeque eL fraenata superbia. a. Alterum est non deesse , qui fructum ex pietatis exercitatione
capi solitum e suaui quodam gustu , ac sensu rerum diurnarumpendi putent , rari se profeci isse plurimum , si lachrymula emuxerit ex oculis , si se tenerius assici senserim , si perfundi suavitate
aliqua , & voluptate : Contra vero nihil assecutos esse , illis omnibus si caruerint. In quo maxi
242쪽
me falluntur. Istud enim lachrymarum Paffectuum, ac suauitatum nihil aliud saepenumero est,quam teneritas quaedam, a tenera , & molli habitudine corporis , vel etiam Cacodarmonis fraude orta, caditque interdum in homines implicatos vitiis pariter,&in eos,qui in altiori virtutis gradu locati sunt. Quod si ex eo aestimanda esset cuiusquam progressio: contingeret persaepe molles homines,& voluptarios,vitiisque permultis contaminatos magis in virtute progressos e sse, quὲm alios , qui purius ex mente vivunt obscuri prope modum omnibus, Deo uni cogniti. Quare in re solidiori positum esse virtutis fructum pro certo tenendum est. Et vero quanqua illis deliciis perfruens animus,lisdem uti possit tanquam illecebris quibusdam ad sancti
amoris exercitationem : tamen non
debet in illis acquiescere . sed habere persuasum suo isto genere pietatis exili, & arido quidem , at fideli,
constanti, in quo , licet magno cum isastidio pergit eam tenere viam,
quam instituit, plus adepturum se esse
243쪽
ine praemi j, quam caeteris omnibus, quae voluptate illa, illisque delicus susciperet. Quo enim in rebus agendis Dei cau a maior obiicitur difficultas siue interior, siue quae existat extrinsecus,ed, ut plurimum , magis elucet in nobis amor,quo illum prosequimur. Atqui eertia est ubi plus est rim. dη amoris diuini, inibi etiam promeritum esse Scitum est. illud
ς.ε. viri in rebus animi versatissimi, atque ad institutum maxime accommodatum. Non se est in eo tantum
spiritualis vita profectus , cumico uelationis habueris gratiam sed cum humiliter , ct abπegate , patienterque taleris eius bubtractionem, ita quod tunc
ab orationis studio non torpeas, nec re- .
liqua opera tua ex usa facienda, omni dilabi permittas: sed sicut melius potu νὼ ct intellexero, libenter , juod in te' est facias: nec propter ariditatem seu amrietatem mentis quam sentis te total ter negliga1.3. Tertium est videri quosdam sibi
sua obire munia fructu nullo, quibus tamen suus inde constat am
plissimus ue non secus ac Moysi, cui etsi
244쪽
etsi oculis non cerneret, fulgore illustrata facies mirifice collucebat. Id vero fit Dei concessu ad tuendam animi demissionem, atque vitandam occultam arrogantiam , quae & liberalem illis gratificandi Dei voluntatem inhibet, & eorum , quae ab illis honeste, & praeclare suscepta sunt, laudi, dignitatique moram interpΟ- init. Vt enim a gelida pruina, qua semina terrae mandata concrescunt,intereunt bestiolae, quarum morsu exesis stirpibus , minor multo esset futu
ra messis : it, isto frigore, quod pii
alioquin homines sentiunt,extinguitur superbia interior,tolliturque mora omnis progrediendi in virtute, seque cumulandi magnis rerum prae--clare gestarum opibus. . Accedit eodem excitari magis
progressionis studium, cum quis ignarus quo sit statu,putat se vix dum e carceribus exiisse. Cu sidus illud quo
Magi Bethleemum ducebantur Occultatum fuisset , thm perquisitus estabillis diligentius locus,in quo natuSesset is , quem venerari statuerant. s. Verendum tantum in hac parte,
245쪽
ne incurratur in fraudem quam hic molitur Stygius perduellis,incidit iste in hominem, qui hoc animo retur, nihil se Dei cultu assequi, confirmatrem ita se habere,operam, ac tempus ab eo perdi,ipsum regredi cancrorum ritu,actiones illius omnes errata esse, ac lapsus, sacrarum epularum usurpationem , sui introspectionem, lectionem librorum , & alia eiusmodi argumenta esse amoris proprij,turpe videri,ac indignum Deu excellentem adeo, & bonum tam segniter coli,
nihil ab illo mercedis expectandum,sed supplicium, quod breui sit inhibendum illis a Numine &c. Conatur hisce insidiis nefarius iste
praedo animum deterrere a proposi- to, aegritudine assicere, adducere ad dissidentiam, ac tandem, quo ad PQ test, ad Dei, diuinique cultus contemptum, eumque ad sensuum voluptates summo pietatis & detrimento,& probro reuocare. His igitur cogitationibus resistendum forti ani-3. mo, atque ex ea caligine, quam menti obducunt, non aliunde, quam , Cacodaemonis afflatu eas oriri existiman
246쪽
stimandum. Etenim tranquillitas mentis cum sedes sit in qua Deus ipse conquiescat , cumque perturbatio ista omnis , dubitatio , spei abiectio non alio spectent, quam ut illam ex animo depellant , nullus esse debet dubitandi locus, quin ab hoste nefario manent,qui hoc unum molitur, ut bello , quod aduersus Deum gerit, nos perimat Omnino, ac deleat.
I. Varium eorum , quae ad pro- positam excusationem confutandam pertinent, est, ut constituatur aliquid certo an profecerit quis , nec ne in visendo S. Sacramen- to ; hinc esse notanda puncta veri progressus , inde moderatoris consilio comparandum statum, qui nunc est, non cum hesterno, aut, qui erat nudius tertius, sed cum eo , qui ante sex menses , aut annum integrum
247쪽
fuit , alioquin ut falleretur olitor, qui herbis , ac stirpibus irrigatis vesperi, putaret perendie eas nullo modo accreuisse: Ita verendum foret, ne iste deciperetur , si secus ageret,
ac falsi quidpiam colligeret cum abiectione animi , suoque detri
a. Puncta autem, & indicia progressionis haec sunt. Habere constitutum mori potius, quam facinus vllum mortiferum patrare. Nulla aia fici voluptate noxae leuioris , nullamve committere dedita opera, atque ex delicti conscientia. Culpas confiteri sine simulatione ulla, sine molli in seipsum indulgentia , non
sibi assentando: vere tamen , ac cum dolore semper, & emendatione sui constituta. Accedere ad diuinam Synaxim religioso animo,ac amati, nec non ex consilio recto, atque cum attenta rei gerendae cogitatione. Deum me iam complecti saepius, ipsius honori augendo studere, eo amci. Cum ex sententia res fluxerint, ei gratias agere, cum secus , Numen colere, resque aduersias araui bonique consulere.
248쪽
Caput XXVII. 2I9sulere. Christum amore prosequi, atque in eam curam incumbere , qua prece , qua morum imitatione , ut fructus eorum quae praeclare gessit, dc quibus salus nostra continetur , ad nos ipsos traducatur. Alios amare fraterne , detrahere de nemine, nullum de ullo iudicium iniquum ferre, ignoscere in Dei gratiam. In rebus agendis Dei spectare potius , quimhominum sensum. In sermone vitare mendacium , aucupationem gloriae, obloquutionem , iracundiam , &c. cupiditatem coercere.
3. Si ergo mens sui conscia iudicet di, moderatoris sententia factam fui se progressionem in virtute , stet suo iudicio. Neque enim praestat semper abiicere sese , ac ducere suas res esse deteriore statu. Excitandus sibi animus , ac demisse quod boni gessimus, agnoscendum , ut grates habeamus authori Deo. Quare cum animi quis pendet , quod progressionem sui perspectam non habeat , velim suffragetur pro se citius, quam sibi aduersetur , hac praesertim ratione
adguctus, quod ut per Arcam illam
249쪽
foederis non semper efficiebantur res, mirabiles palam , & in omnium conspectu , ac statim atque aliquo importata esset , sed tempore , ac sensim sine sensu , quemadmodum in urbis Hierichuntis euersone contigit. Ita quae per hoc mirabile Sacramentum mirifice fiunt, non extent repente, & in oculis omnium, sed
clam,& occulte , ac ratione adeo
a sensibus remota, ut vel illius , qui fructum percipit, obtutum, cognitionemque fugiat Progredi nolle est regredi, & quandiu perstat quis in proposito recto , ferturque in bonum per odium mali , nequicquam angitur ratus a virtute deflexisse. Quod si secus interdum opinemur,id uitio nostro tribuendum est, qui de imbecillitate nostra perperam iudicemus, culpisque magis moueamur, quam progressione , ut usuuenire solet contrahi magis animum mole stia , quam afferunt visa tristia, quam exultare laetitia capta e rebus iucundiS. . Quod si contra tenetur constri
ctus conscient i a sui regressus, si id
250쪽
Caput XXVII. meon firmem crebri lapsus, quippe qui sentiat imbecilliorem se es e in pugna , in precatione languidiorem , in perscrutandis actionibus suis negligentiorem,dissolutum magis in agendo , ac effusum , multa denique peccasse in illa capita, quae suprii notata sunt , in seipsum ferat ipse sententiam , & demisse consevus statuat recipere sese ad . meliorem frugem Dei gratia ; deinde hoc proposito redeat ad institutum maiori , quam antea feruore: Enimuero magnae foret imprudentiae securi detracta, ut aiunt, manubrium abiicere , stupidique ac stolidi ingenij cum lapsus fueris, nolle surgere; susceptum opus bonum non dimittendum vnquam , quoad illius perficiundi spes
est. s. Cum versamur in terris, gratiar status motum postulat a nobis sine quiete : In coelo quiete perfruemur sine motu. Cherubini illi mystici, qui apud Egechielem currum Dei ri,aeh. triumphalem comitabantur , suis in ' insignibus praeferebant leonis tauri,& aquilae capita ; credo, quia leo per-