Christianus ad aras. Authore R. P. Barth. Iaquinotio è Societate Iesu. Nunc primum prodit in lucem

발행: 1646년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

isi Chrisianus ad Ams,

lari magis, quo Deo gratiores sumus, ac proinde accrescere in nobis amorem, pilaetatem , timorem sanctin' reuerentiam ; quo etiam fit, quo quis dilietentior est in hisce consalutationibus, eo plus illi accedere pietatis, atque hoc sanctissimum Mysterium perfectiori veneratione ab illo coli. F. S. Petro Comprobatur primorum Christianorum religio , quod Saluatorem, licet in terris versantem non vidissent, amarent nihilominus. In quem, inquit, nunc quoque non videmtra creditis: credentes autem exultabitistititia inenarrabili, er glorificata. S. Thomas, & alij Doctores grauissimi hunc locum de S. Eucharistia accipiunt , in quam primis illis temporibus magnus erat animorum ardor, quaeque tum visebatur saepius, uti ex

Epistola S. Ignatij ad Ephesos data colligitur. Si ergo fides,quam de hoc mysterio illi habebant, & laetitiam

ipsis afferebat, & excitabat eorum animos ad tribuendum Deo honorem qui non esset inferior sua laetitia,

quam S. Apostolus appellat inenarrabilem

222쪽

Caput XXII. 393bilem: Quid ni ea,si aequalis est, idem

in nobis efficiat.

' Nihil simile expectandum ab

Christianis hominibus , quibus

fides adeo languescit, eam ut in primoribus, ut aiunt, labiis habere duntaxat videantur, qui Deum ipsum ore profitentur , reipsa non colunt, qui ad illius lumen adeo caeci sunt, dc hebetes , ad vocem obtusi, diuinae authoritati diffisi, inertes ad amandum , immemores beneficiorum , ut dies totos elabi sinant prece nulla, noctes nullo cultu , hebdomadas, menses, annos ipsos nulla prope modum Dei recordatione, serviant

que potius carnis illecebris, quam summi Principis legi, Mundo , quam diuinae vol utati ; Cacodaemoni,quamc esti instigationi, atque reS cream eas ipsaruin effectori, si non opinione , ac iudicio, at saltem studio, ac voluntate anteponant. Quid mirum si in ea uiuendi ratione, quae a pietatis usu abhorreat, dest illorum au gustissimo Sacramento obseruanti apNum belle cadit in illorum quemlibet haec S. Bernardi reprehensio;

223쪽

ε . d. Quidfacis, inquit, homo ingrate3 Adaiso ' .a ra deuotius, γ' recole frequentius in Samism. sn- cramento altaris salutem Mundi pr te si passam , vitam pro te mortuam, fortitudinem infirmatam. Facessat igitur hoc causae, quod praetenditur, non id a feratur amplius tanquam iusta, aelegitima excusatio , qua harum consalutationum officium praetermissum . defendatur. At potius insideat istud in animis penitus familiaritatis nimiae allatam excusationem valere

in his rebus imperfectis, & vitiosis, quarum vitia cum via ipso pernoscantur, fit, ut ab iis fastidio, & contemptu animi abalienentur 3 denique consulatur ipsa experientia , qua comperietur certo in Christianis vix vllos esse negligentiores in persoluendo S. Eucharistiae debito honore,quam qui ad illam minus frequentes accedum.

224쪽

C A P v T XXIII.

Excusatio altera animi non idonei. ad illa munera rite obeunda.

I. A Fserunt alij excusationem in-ί1 scientiae, causanturque si ad Deum adirent tam lenti , quales solent esse , ac frigidi, t iraque rudeS, de imperiti illarum action iam , quas explicuimus , fore ut sibi non Dei gratiam , sed iram accerserent. Ex quo efficiunt non esse suas partes, ut veniant in collocutionem cum Deo, sed aliorum, qui in hoc genere vivendi ex mente exercitatiores sunt; sibique satis, superque esse oportere sacris in aedibus versari , ut rustica

nos homines , qui illas non nisi diebus festis frequentant. Qui sermo si cum sensu antimi vere demissi haberetur , probarem prosecto , eosque ducerem esse sapientes. Ad Abigailem cum allatus esset Davide nuntius de coniugio Egone 3 inquit , -- mina pernobilis, ac sapiens Ego ea , cui tamus honor deferatur y duxerim

225쪽

.r96 Christianus ad Aras,

equidem honori maximo vel pedes abstem gere eorum, qui Domino meo seruiunt; humilior est Abigail, quam ut Principis gradum cogitet. Tanti fuit ista modestia, eam ut prae caeteris dilexerit David. a. Si ergo is esset illorum hominum seusus, profecto res illorum essent optimo stata apud Deum , qui modestos fert in oculis; verum vi , credam illorum animos ab hoc sensu alienos esse,adducit me timiditas ista,& ignavia , quae argumento est hebeseere illos in diuinis veterno quo dam occupatos. Certe in culpa sunt qui tam male sentiant de facilitate , qua Deus amatores, culto resisque sui accipit. De Magis, qui illum Bethleemi venerati sunt, non memini me legere ab iis sermonis quicquam habitum cum illo coram. Quam l tamen ipsi grata , quam accepta fuit illorum visitatio λ Age,

animum compara , Uti abs me monitum est, deinde ad pedes summi Regis abiectus istud de tuo prome , omnium rerum inscium te esse , & rudem , verba tibi deesse, , quibus

226쪽

Caput XXIII. I97

quibus cum illo colloquare ; at cor else, quo illum ames, & animum ad expurgandum quicquid illi displicet , paratissimum. Adiunge precem Dominicam , fidei formulam , aut aliud eiusdem generis, & spera amicorum deli

cias.

3. Vix pedem in Templum inferre Lue. t 3. audebat Publicanus culpae conscius, i vix oculos attollere , vix verbum ullum proferre genibus connixus.

dixisses obmutuisse hominem , nec nisi signis loqui : at ea signa erant eiusmodi , quae & dolorem animi acerbum , & humilitatis sensum maxime demi sum indicarent. Atque id causae fuit, cur spectatus fuerit oculis adeo aequis , dc propitiis,

ut domum redierit cumulatus amplissima gratia. Fatetur ipse Da- , ii id , non eximia eruditione , non eloquentia praestabili : sed ignorantia rerum , inscitiaque loquendi ad arcana Dei mysteria pernoscenda sibi patuisse aditum. Quo loco vero habita fuit vidua illa , quae in Gazophylactu suos illos denarios

227쪽

198 Christianus ad Aras ,

duos conaecit imperita totide voces

ore mittendi .Perge porro ad illud saeri amoris Gazophylacium , ad Dominum & optimum, & suauissimum, de perge, atque isthaec profer , Deus optime vide me ad pedes tuoI abiectum, q4 verser in summa rerum omῶnium ignoratione , qui nihil possim effarini si hoc unum, mihi denarios suppeterstduos , corpus , inquam, miserum , ct animum criminis reum ; annue utrumque rat praebeam , atque ut mihi Deus ct da sim tuas toto viis mea tempore, σ

A. An quicquam est facilius 3 Ecquis porrb ingenio est adeo hebeii , qui saltem haec verba tria non possit proferre commode 3 Haec si proferentur ex animo , polliceor visitationem fore tibi perutilem,

nec a Deo acceptum iri te minus 3. I .l. munifice, quam , salomone Regi- φ. 3. nam illam Sabaeorum, quae n Π pe

hibetur longum cum illo iermonem habui me, sed aperuisse duntaxat animi sui sensum. Quandiu haec vita mortalis agitur,plua tribuitur gustui, quam intelligentiae,plusque concedi-

228쪽

tur voluntati quae complectitur, quam menti,quae perscrutatur exquistius. Sic in coelo propiores sunt Deo Seraphini illi qui amore exardescunt, quam qui illustrati sunt rerum cognitione Cherubini. Eccurergo nos illius aditu prohibeat in terris inscitiae nostrae metus Θ si Moyses &suae imperitiae,& haesitantis linguae rationem habuisset, an ascendiΩset unquam ad montem cum Deo congressurus an inde fuisset exportata lex, quae facem Mundo praetulit, rexitque mores omnium ξ

Excusatio aIia languidioris ad pietatem 'dij.

i. T YAbent alij excusationem Ita animi parum affecti ad pietatis studium , at sintque suum illud frigus Deo, si ad illum accederent, offensioni fore, sibi vero periculo seuerae animaduersionis, uti sermo est de quibusdam quos Mater ipsa misericordiae reiecit abs se, quod in ipsius

229쪽

2oo Christianus ad Aras,

Meνib. culte languidiores essent. Testis Thomas Kempis vir religione, & pietate i ii signis , qui cum litteris opexam daret adolescens , certarumque precum , quas sibi praescripserat Collitum Reginae honoradae gratia , pensum praetermisisset, vidit illa in somnis de nocte veluti de coelo in amplissimum conclaue descendentem , ubi cum aliquot e condiscipulis suis feruentioris stud ij, viro sui ordinis verba de rebus diu inis facienti praebebat aures , singulosque magna humanitatis, & beneuolentiae significatione complectentem: cum id gratiae opperiretur ardenti desiderio , accidit contra quam sperabat, ipsum ab ea repelli , spectari

vultu subirato,atque hisce verbis redargui. Ecquid,leuis,ct inconstantu animi puer, opperiris ex me delicias,cum oss-cium precum,quas mihi fundere consueueras negligenter praetermiserisὶ A quo tempore nonpersoluisti Θ Abi procul a conspectu meo es pro certo habe, quandiu te ista negligentia tenebit implicatum , nusta te gratia mea affectum iri. Hoc praei edunt isti, nec ignorant alia plurima exepla

istiusmodi,

230쪽

Caput XXIV. et Gristiusmodi, ex quibus conficiunt , si

Mater illa eximiae suauitatis,ac mansuetudinis non patitur eos, qui pie tatis in ipsam officio defuere, eos multo minus toleratum iri a Christo Viuorum , ac mortuorum iudice, qui tam male affecti ausii fuerint illum

conuenire.

a. Istis ut respondeam, ipsortimque Purgationem refellam , intelligant primum errare complures in sua pietate aestimanda. Cum enim illam politam esse putent in precatione longiori, in manendo diutius in sacris aedibus, in permagna abstinentia, in carne afflictanda crebrius cilicio,fl agellis, &. aliis eius generis,non autem , in quo ea vere consistit, in animo prompto , & alacri ad obtemperandum Deo,ferendisque omnibus iis , quae . sanctae prouidentiae nutu nobis eueniunt, hinc fit, ut, quia

signa illa pietatis, quam sbi fingunt,

in se non deprehendunt, inducanc animum male se ad Dei cultum ego affectos, tametsi,quia verum est illis pietatis studium , alios reuera ess

aucat ipse Deus.

SEARCH

MENU NAVIGATION