장음표시 사용
351쪽
Hamasse : τοῦ - , οῦ-Hune Usum, o amice, quaerebam. Idem tirocul dubio accidit pANCiRoLo , quum semel illam candidam Latini ermonis eloquentiam. ae qua ipse omnes ante ALCIATVM iuris consultos blaterase tantum , non sequutos fuisse, scribit a , istamque abs lutissimam iurium doctrinam , cuius thesauros hic communis Italiae ac Galliae praeceptor quotidie proferebat, degustasset. Vt enim se hunc ipsum adhuc quaesiuisse, ostendisset, eum paullo post Ticinum est sequutus, ab eoque principe suae aetatis iuris consultorum tamdiu didicit. quoad eum, quantum proficeret, non poeniteret. Interim et MARIANI SOCINI, iura Bononiae magno studiosorum concursu interpretantis, fama ita percellebat ΡANC ROLI animum , ut et eius audiendi caussa Bononiam proficisceretur. Demum et huius doctrinis imbutus, septimum studii iuridici annum auspicatus et Patauit, anno aerae Christi nae MDXXXXVII. eo consilio , ut et ΜARCvκ ΜANTVAM BONAvIDi VH , cuius ipse elogium scripsit b) , audiret, et Doctoris insignia, illo brabeuta , acciperet. Ipsum enim auctorem habemus PANCIRΟ-LvΜ e , ramum sibi auctoritatis eomparasse , illum Μantuam . ut nemo,sne eo auctore, legum tiroeinium deponeret. Enim vero , quum ibi more maiorum aliquando publice disputaret, adeo omnibus probauit tum ingenium ac eloquentiam, tum doctrinae ubertatem, ut antequam in Doctorum cooptaretur numerum , a serenissimo Venetorum senatu eodem anno ad explanandas IusTINi Ni institutiones lauto stipendio conduceretur , paullo post a MARCO illo MANTvA laurea doctorali in sollemni panegyri donatus. Iam ergo nactus sibi videbatur campum , in quo virtus excurreret et aci proinde per viginti quatuor annos, quiabus Patauinum gymnasium doctrinis suis illustrabat, nihil faciebat reliqui , ut sibi et eruditi legum interpretis, et viri boni famam non m do adquireret, verum etiam conseruaret. Amatus est a viris doctissimis , et in his a PAVLLO ΜΛNvTio dὰ , qui eum Patauinam urbem
praeter ceteros sua virtute nobilitare ,iet ornatorum iutienum eaetu frinquentare , a se vero eo amare. qui fraternam necessitudinem aequet, eoli,1cribit. Nec minus illustriismi reipublicae Venetae proceres scholaeque curatores eius virtuti ac doctrinae iustum statuebant pretium, qui pe quorum iudicio satis honorifico, ΜATTHAEO GRIBALDO, circa an-
352쪽
aum MDLIII. religionis caussa ad Helvetios et Germanos discedente a ,
alteram vesperiti. i iuris cathedram obtinuit, eamque spartam usque ad annum aerae Christianae ΜDLXX i. praeclare ornauit. Enimuero quum
interea bis patuisset primaria cathedra , quam virtuti suae ac diuturnis vigiliis deberi, PANClRoLVs iure quodam suo existimauerat : aliis sibi his praelatis, tantum eius stationis taedium concepit, ut sibi, quam primum fieri posset , discedendum Patauio ex illimaret. Quum ergo iam
vi. Id. Oct. anni MDLxVIll l . vita Augustae Taurinorum functus est et AvΜo CRAvETTA , iurisconsultus eximius , et maximum Academiae Taurinensis ornamentum, neque Em MANVELI PHILIBERTO. Sabaudiae Duci, quisquam PANClROLO videretur dignior, qui tanto viro surrogaretur : hic , splendidissimo proposito stipendio , iacile a se passus est
impetrari. ut scholam Patauinam cum Taurinensi commutaret , alitagonisam vel eoncurarentem, uti tum vocabant b , nactus BERNARDv ΜTROTTVΜ, qui anno ΜDLXX xxv. Senatus Taurinensis praeses decessit, lucubrationibus quibusdam ad Bariolum et Franc. Ripam , et dialogo de vita viduae relictis. Mille aureorum stipendium illi adiis nauerat Allobrogum Dux, ENNANvEL PHILIBERTUS: quod adiectis centum aliis auxit filius. CAROLVs EMMANUEL, plus daturus, nisi intercessissent gymnasii praeiecti, qui tam amplum stipendium in exemplum trahi nolebant. Vbi merito mireris principum ac rerum publicarum in Italia munificentiam , qui nulli pecuniae parcebant, ut praestantiis mos ac celeberrimos iurisconsultos in gymnalia sua pertraherent, easque iis offerebant conditiones , quae hodie tribus quatuorue viris doctissimis in academia florentissima alendis viderentur sulficere. Primum iuris interpretum , IAso NEM MAYNUM , in schola Pisana mille aureorum s larium obtinuiste , obseruat PANCiRoLvS e . Inde AYMONI CRAvxTTAE Augustae Taurinorum Q, et MARIANO SOCl No Bononiae mille et ducenti aurei coronati decreti sunt. Nemini vero umquam eius ordinis plus honoris habitum accepimus, quam PHlLIPPO DEClo, quem
mille et quingentis aureis conductum Pilis docuisse ferunt f), quum
ante haec tempora ultra ducentos aut trecentos non solerent accipere
doctores celeberrimi, hodie vero hanc summam raro attingant eorum, qui aὶ CALvi N. Epist. CCXAT III.
353쪽
qui primum in Academiis locum tenent, stipendia. Propria itaque haec laus fuit Italiae principum , et fere sine exemplo maxima, nisi quod EvΜgNivs rhetor a) sibi, docenti , sexena sestertia, id ell, quinde-eim Philippicorum millia, decreta esse gloriatur, quamuis maior haec
summa videatur CASAVBONO ac FRANC. BALDVINO, quam vi EV ΜΕ-Nii textum sine emendatione transmittant. PANC RoLVs , ad quem mea nunc se refert oratio , tot ab optimo principe beneficiis ornatus,
perpetuum procul dubio in amoenisti ma illa academia, dignaque Μusis sede . sibi constituisset domicilium , nisi eum valetudo mutare consilium coegisset. Quamuis enim, mortuo IOANNE CEFALo, anno MDLxxx. Veneti eum, propolito mille aureorum stipendio , reuocantes repulsam
tulissent, siue quod atrocior PANCIROLO msedisset anterioris iniuriae memoria, siue quod religioni sibi duceret, inuito optimo principe, a quo tot beneficiis ornatus fuerat, Augusta Taurinorum discedere: biennio tamen post tenue eius corpusculum adeo adflixit aeris subalpini
intemperies, ut alterius oculi Vsum paene amitteret, altero grauiuime laboraret. Iterum ergo, promisso eodem honorario , inuitatus Patauium , ubi I lBERIvs DECIANus diem supremum obierat, coecitatem
veritus , discedendum sibi statuit , ne oblato quidem a Principe mille
et quadringentorum , pluriumque , aureorum salario a proposito illo dimotus. Satis intellexit ciuitas Taurinensis, eum non taedio aut opum cupiditate impulsum locum mutare , sed ipsa necellitate coactum inviatissimum discedere. Quamobrem illi abeunti adeo non succensuit , ut eum ob operam academiae nauatam duobus poculis argenteis totidemque vasis salariis donaret, coactaque curia, ciuem honoris caussa crearet. Obseruat THOMAstus , Lyceum Patauinum, tribus tune orbatum iuris luminibus, Io. CEFALO, TIB. DECIANo et ΜARCO ΜANTvAPANCiRoLi aduentu mirifice coepisse recreari, et I EN R. SALΜvTHus 59 se eum anno MDLxxx VHI. et ΜDLXXXVIIII. Patauit in celeberruma illa Antenoris vrbe FREQUENTISSIAEO AUDITOR O sum ras eum υ Iuptate et utilitate docentem audiuisse testatur. Qua quidem diligentia , teste anonymo vitae auctore tantam a Venetis gratiam iniit, ut septennio post eius stipendium centum aureorum accessione augeretur, primusque adeo ille esset, qui in illa gymnasio mille aureorum honor rium excederet. Μiro amore virum doctissimum complectebantur GRE-Gollivs PAPA XIIII. et CLEMENs VIII. a quibus ad aulae Romanae
354쪽
Iimina consultationis ergo perhonorifice iiivinabatur. At ille , ut ait THOMAst Nus , quietis amans , et bonae valetudini sudens . lucubrati nibus etiam eruditis is euulgandis intentus , fastus huiuscemodi et hon
res omnes nihili ducens , emitatem et academiam Patauinam Romae praeferendam , nec alio procul a omnasio , suo delicio commigrandum censuit. Quamobrem Patavii vitae cursuna peregit anno salutis humanae N DL xx xxv IH l. III. Non. Martii. aetatis septuagessimo sexto, in aede, quae a D. Iustina nomen accepit , abbatum sepulcro illatus , et die xvi. Kal. Iunii celebri exsequiarum pompa ab academia ciuitateque honoratus, pro rostris in aede D. Antonii eum laudante FRANCisco
VtDv A, Philosophiae ac Iuris utriusque Doctore eius gymnasii eximio.
Quae eius extrema et a THOMAst No , et a nescio quo , post vitam libro de claris legum interpretibus praemissam . notata este animad
Scripsit PANCIROLus plurima , quorum pars ad illustrandam iuris
prudentiam, pars ad Romanorum antiquitates explicandas . pars ad alias sacras humanasque diiciplinas pertinet. Ex his porro omnibus, quaedam ab ipso auetore, quaedam ab eius agnatis , in lucem pro trusa sunt, quaedam ΜSS. vel ab aliis premuntur, vel iam pridem interciderunt. Quae quum non satis plerique secernant: non mirum est , tam multas pallim recenseri PANC ROLI lucubrationes , quum paucissimae peruenerint ad hominum notitiam, quaedam etiam in dif- tulissimis bibliothecis frustra quaerantur. Nos hic eas, de quibus nobis certi quid compertum habere videmur, recensebimus. Inter prima eius opuscula fuere libri duo rerum memorabilium , siue recens inventarum et veteribus plane ineo nitarum , quae ipse lingua patria scripsit in gratiam Principis, a quo ex eo quaesitum fuerat de iis rebus , quae post imperium Romanum primum sint inuentae. Eam enim percunctationem sibi incitamento fuisse ait, collectionem quamdam faciendi tum eorum, quae natura produxerit , quorum nulla hodie est notitia, aedificiorum item, aliorumque veterum habituum et morum , qui in praesenti plane extincti sint, tum et illorum omnium, quae aetate iam proxime praeterita nouiter Aerint reperta, ut ad PLUTARCHl exemplum, quasi parallelos sibi constituere, et haec cum illis comparare inuicem , nec non perpendere posset princeps, utrum plus damni an lucri fecerimus, non secus ac mercatoribus usu enire soleat, qui in altero quidem paginae laterculo , quod expensum, in altero quod acceptum sit , consignent, ut scilicet utriusque subducta ratione sciant tandem, utrum creditores sim , an dehit -
355쪽
res. Quamuis vero in exemplari illo Italico, quo HEN R. SALMvTusa Ioachimi Camerarii iunioris heneficio usus est . nulla fuerit ex Io ANNE tamen REI BOLDo se didicisse , ait SALMUTHus. lihelium a PANCiROLO. iurisconsulto praestantistimo scriptum esse ingratiam Ducis Pede montani, id εst, CARO Ll ΕΜΜANvELIs , Allobrogum Ducis, qui eum , teste THOMAst No, omni amoris ac ossicii genere fuerat prosequutus. Quod ipsum argumento est, opus illud
elegantissimum inter annum MDLxxx. et mDLxxx II. scriptum, at, trans lata Patauium fortunarum sede, numquam typis exscriptam esse. IOACH.
commentarium Italieum , in quo desicribendo aliquid sivmtuum fecerit, n nrdum editum esse. QMum ergo noc CAMERARli exemplar anno H DLXXXXUL utendum accepisset HEN R. SALMVIIlvs . Ambergensium in superiore Palatinatu Sindicus, libellum elegantem non modo Latine vertit haud ineleganter , sed et adnotationes suas doctissimas addidit , ediditque Ambergae anno ΜD XX XXV m l. qui PANClROLO nostro emortualis fuit.
Quanti hune libellum fecerint viri docti, vel id argumento est , quod
eum , non modo vivo adhuc ac florente auctore , non mediocribus impensis describendum sibi curarint viri docti, tum Itali, tum Germani , et in his IOACHIMVs CAN RARlus et IOANNEs REI Bo Dus , sed et in recudendo illo toties desudarint typographi c): immo
et repertus sit MICHAEI. UATsi Nus , S. S. Theoti Lis. Phil. Mag. et 'difices , Politices , ae Historiarium in Academia Hasaea et Schaumbu gica Proesor, qui , edito Theatro variarum rerum in compendium misit Panci roli opusculum , illudque aeque, ac ipsas Salmuthi adnotati nes , nouis animaduersionibus locupletauit Q , adeo , ut compendium hoc, raro eiusmodi libellorum fato, supplementum Panetrali et Salmu- ibi vocare non dubitat celeberrimus MoRHomvs o. Nec minus praeclare de republica litteraria meritus est PANCIR LVs , edita cum commentariis suis Notitia dignitatum 'triusque imperii, quod anno MDLX xxx I l. primum famam constat. Huius quantivis pretii libelli , circa annum Christi quadringentesimum viget imum sextum scripti, excerpta quaedam iam anno MDxxvi II. in lucem protruserat Pancimii praeceptor, ANDRE AS ALC AT vsr postea integrum opusculum typis exscriptum dederunt BE Tvs RHENANus , ANT. SHONHO-
356쪽
vius et SIGIsHvNDus GELEN Ius sa9. Sed quum omnia in utraque Notitia ita ieiuna posita sint, ut indicis tantum vice fungantur. res vero ipsae vetustae altaque caligine conditae obscurae sint lectoribus , ut legentes incerti ac perturbati discedere cogantur, et Ut ait poeta. Deo uisi abeunt, sedemque odere Sibliae.
CAROLvs EMMANUEL, Allobrogum Dux , exhibito Pancirolo, imus Notitiae exemplari , aliquem eius interpretem postulauit, ac tandem post multos variosque sermones ipsi PANCIROLo illam explieandi onus imposuit b). Nactus ergo binos codices ΜSS. spartam hanc ita o nauit, ut et textum passim integriorem accuratioremque dederit, et omnia luculentissimo commentario, qui postea et seorsum saepiva recuses est eὶ , et in splendidissimo Thesauri antiquitatum Romanarum opere, quod magno GRAEVIo acceptum serimus, locum reperit d γ, illustrarit. Sunt, qui in hoc opere maiorem figurarum elegantiam desiderant: alii libi commentariorum molem parum probari , ac proinde
nouam , multoque succinctiorem , et omni commentariorum lyrmate
nudatam YHiLIppi LAEBEI editionem o sibi magis ad palatum esse, testantur. Sed uti figuras affabre in aes incisas dedit GRAEvIus , ita res ipsa docet , bonae frugis plenissima esse illa PANCIRoLI commemtaria , digni 1simumque venia auctorem, si quando diligentior, quam res exigat, Lisse videatur. Εοὸem anno Venetiis prodiit libellus de ma Wratibus munie alibiuet corporibus ariseum , RA NvClo FARNEsIO , Parmae ac Placentiae Duci nuncupatus , vel eo nomine utilissimus , quod dum Capitibus xxv I i. de Decurionibus , Duumviris, et Alexandriae iuridico, defensoribus esuitatum , susceptoribus . vindice , breuibus quadrimestribus . curatoribus reipublicae, annonae , Kalendarii , episcopis , zygotiate , Procuratoribus metallorum, syndicis, irenarchis et Iimenarchis, aediliabus , archeotis et aedium custodibus , tabulariis , logographis et rem sualibus , gymnasiarchis , xenoparochis et camelariis , nictostrategis, agonothecis et mastigophoris , legatis et corporibus artificum erudite disserit , ea luculenter exposuit, quae sine graui incommodo ignorareminereii Opusi. SNE III. X x , non
357쪽
346 XX. DE VITA, FATIS, AC SCRIPTIs
non possunt iuris studiosi, et quae tamen non nisi magna adhibita industria ex cadentis Latinitatis auctoribus addiscuntur. Ceterum hoc opusculum , primum seorsum editum , postea nouis Notitiae dignit tum editionibus , tanquam adpendix , accessit, ac demum ob insignem praestantiam Tomo Is I. Thesauri Graeuiani inseri meruit. Porro PANCIRoLus reliquit libellum de quatuordecim regισnibus umbis Romae, earumdemqise aediistis , tam publicis , quam priuatis , qui si Venetiis anno ΜDCH. quod Vulgo tradunt , primum praelo exiit, inter opera eius postuma est reserendus. Nimirum Notitiae dignitatum in codicibus plerisque praemittitur Descriptio et bis, quae aliquando δε- solata . nunc gloriosius piissimo imperio resistita , uti se habet opusculi istius inscriptio apud LABBEvae. Cuius auctoris sit haec topographia ignoratur: nec tempus, quo scripta sit, adparet. At PANClRoLus , qui et in illam notas scripsit , eleganter ostendit ca) , eam in lucem prodiisse post Constantinum, quippe cuius thermarum in regione sexta fiat mentio , et ante Theodosium iuniorem , quin plura Deorum templa , quae hic princeps dirui iusserit b , recenseantur. Et sane ea in re omnes , qui critices sunt paullo peritiores, consentientes habet , quippe qui eam descriptionem vel sub Honorio post annum CCCC x. vel sub Valentiniano Iii. adornatam existimant e . Ceterum et hic PANCI-ROLI commentariolus cum eius Notitiae Dignitatum subiici solet, tum in aeterni operis antiquitatum Romanarum , a GRAEv Io curati, Tomo III. locum reperit, argumento luculentissimo , illum a viris doctissmis lectu dignissimum semper esse habitum, uti omnia, quae eximium hoc ac singulare ingenium parturivit. Sunt, qui PANCiRoLo tribuunt libellum de saei ΜvLls VIR TvTVM ADOLEsCENTIAE , qui sub Gvi L. BALDEsii vel BALDEsANI nomine
primum Romae Italice. postea, interprete Ni C. IAvELLO, Gallice Q, demum latine saepius te prodiit se, Saltim et D RΑvoivs in bibit
theca , et I Ac. FR i D. LErCKΗRRus in vitis eurisimorum iurisconsutio--m eius libri mentionem faciunt inter reliquas PANCiRoLl lucubrati
nes. Sed quid sibi velint hi viri docti, scire me fateor iuxta eum ignarissimis. Libelli enim istius auctorem verum esse BgBN. ROSSI GNO Llvae , societatis Iesu presbyterum , ostendit THEOPH. RAYNAV-
358쪽
Dus a . Latinam vero versionem non PANCiRoLo , sed Iesu itae cuidam , deberi , constans est virorum doctorum opinio, nec suspicari pose sum, quas partes Panciroli nostri fuisse aliqui existiment in lihello isto, elegante illo quidem atque utilissimo, at ab eius scribendi ratione alieno , in lucem edendo. Quare illum , tamquam . mcολιμπιον , merito mittimuS. Auctor vitae, quem saepe laudauimus , anonymus inter eius Ope ra priuio statim loco memorat volumen Responsorum , idque L EI CKE-nvs bin , sub titulo Responsionum et Allegationum in Iure proditisse, re fert e) : sed id me non magis umquam vidisse , fateor, quam quae MART. LlpENivs in bibliothera iuridica recenset , Consilia , Paralitia .
Paraitiones tinris, Practicam, et Practicam eis ilem et criminalem. Et vereor sane, ut ipse LIPENlus ea oculis umquam usurparit, quum in nouis editionibus plerosque hos libellos omisses esse animaduertam , ae proinde ii , qui confusissimam illam bibliothecam recognouerunt, pr culdubio obseruarint, eam notitiam ex vulgaribus libellis et catalogis potius, quam ex idoneis auctoribus , hausisse LlPENiv Μ. De reliquis operibus , ab eodem PANCIROLO nostro relictis , idem auctor anonymus scribit : Alitid opus de origine liuisconsultorum , et de illustribus iiiris interpretibus eomposuit. Plurium quoque sillybium virorum , 'ui in livire nominantur , vitam et catalogum scrinis. Item aliud opus de origine et austoritate equitum. Item aliud de antiquitate iiιris. Item aliud in quo plurimi noui legum intellectus continentur, et de numismatibus antiquis. Item commentarium in uniuersa Tertulliani opera. Ex
his primum non aliud est, quam opus exasciatissimum, et quod nescio. an par ullum habeat in eo genere , de claris legum interpretibus, quod, mortuo iam auctore , anno Μ Dcxxxvii. Venetiis in lucem edidit, et Ιo. IACOBO PANCIROLo tum adhuc Rotae Rom. auditori, postea Ecclesiae Rom. Cardinali, inscripsit OcTAvius PANCiRoLus. Quintum ipse Thesaurum variarum lectioni in , ab HERCULE PANCIROLO anno DCX. in lucem protractum, et cum alias non semel , tum in hoc ipso volumine recusem , designat, quippe in quo vere plurimi noui legum intellectus vel interpretationes continentur. Reliquae lucubrationes Omnes numquam lucem vidi sse videntur. De numismatibus antiquis nihil,
quod sciam , editum est e neque , s quid tale prodiisset , id fugisset
emissilios pili LIPPl LABBEI oculos , qui quidem in Bibliotheca numa -
359쪽
ria a etiam GutDvM PANCIROLuri, iurisconsultum , laudat, at nullum tamen scriptum ab eo de numismatibus opus adducit , sed lectorem remittit ad The aurum variarum lectionum. Nisi me omnia fallunt, PANCIROLVs quaedam in chartam coniecerat non de numismatibus Romanis ex historia explicandis , sed de aureorum , argenteorum, aereorumque ponderibus et aestimatione, de monetis argenteis et aureis,
earumque partibus et valore, de quibusdam numis , quorum in Nouellis si ni fiatio , de quaestione illa vexatissima, quantum aucta vel diminuta pecunia creditori sit restituendum y Ea vero pleraque postea transtulit in Thesaurum variarum lectionum b , atque ea re effecit , Ut schedae illae non desiderarentur ab ullo amplius, nec ipsi fortassis auctori editione dignae viderentur. Idem et de commentariis in Tertu hani opera adfirmare mihi posse videor. Nemo eorum , qui maxima atque accuratissima diligentia in Patrum editiones inquisiverunt, ullama κδοmν Tertulliani, a PANCIROLo curatam , aut scriptum ab eo commentarium exstare, obseruat. Immo potius diserte scribit vir eruditis simus LuD. EL. DuPINvs e Paneirole avolt ausi travailli fur Te sultien, mala si ne sis rien parotire en public. Idem ergo et de reliquis, qui ab anonymo recensentur, libellis , veluti, quos de vitis illus rium virorum , qui in iure nominantur , de origine et auctoritate equitum, et de
antiquitate iuris scripsisse dicitur, suspicamur. Si qua enim eius generis in schedis habuit, ea numquam lucem viderunt. nec fieri potui ue crediderim , ut tam praeclara tanti ingenii monimenta omnium virorum doctorum notitiam fugerint , vel omnino disparuerint typis exscripta exemplaria. Multa vero , quae partim adfecta , partim perfecta ac editioni parata in scriniis seruauerat PARCIROLVs , et hodie in Italorum
bibliothecis latitare inedita, testem habeo Io. Gu Ascuri Q, qui inter
alia. eius opera et Annales Regienses , numquam adhuc editos, recen
set. Sed his similibusque immorari nos non patitur instituti ratio : ac proinde ad ipsum interpretandi genus, quo tum BARTHOL. CHESIVS, tum G vlDVs PANCIROLVs, usus est, progredimur. Interpretationem legum in eo positam esse , arbitramur , pri inum ut, si qua in illas vel ob verborum obscuritatem ac stribiliginem , vel ob rerum ipsarum naturam , non facile intelliguntur , ea plana sani ac perspicua: deinde ut legum verba vel iusto angustiora ad
360쪽
ad similes casus, in iis non expressos . proserantur , vel, si latius p reant , suis veluti limitibus circumscribantur : quorum primum inter- pretandi genus DECLARATIVAE, reliqua ExTEN si v AE et REsTRICTI VAE vocabulo a doctoribus designantur. His sane olficiis qui rite sunguntur, iurisconsulti, ii demum, quod CELsus a ab iis iure meritoque exigit , non solum legum verba , sed et earum vim , ac pol salem, tenere mihi videntur , si cui enim nee in verbis , quibus lex aliqua concipitur, nec in rebus, quas illa complectitur, nec in ipso denique legillatoris , hanc scribentis promulgantisque, consilio quidquam obscurum atque imperuium est ; quid , quaeso , erit, quod ille ulterius ad percipiendam legis vim et potestatem possit desiderarer Iam quibus subii diis instructum esse oporteat eum, qui laborem hunc longo dissicillimum subire conetur, hic ipse finis quem intendit, et ad quem omnia studia sua referro debet , satis superque docebit. Primum enim, quum aliquando lectori crucem figant, verborum insolentia, phrasium ac structurae stribiligo , interpungendi incuria , et si qua alia scripturae vitia ex librariorum vel imperitia, vel negligentia, oriuntur: nemo est, quin iuris interpreti necessariam esse artem criticam, eosque, qui illam ex iurisconsultorum scholis proscriptam velint , magnopere falli , illico intelligat. Quem enim usum praeitarent leges , a librariis turpiter corruptae t Et quis credat, solos iurisconsultorum libros ita integros ac incorruptos ad nos peruenisse , ut nusquam in iis toties describendis peccatum sit a librariis indoctissimis i sane iam saeculo quinto , quum adhuc recentiora essent PAPiNIANI , PAVLLI , CAIl , VLPIANI , MODESTINI opera . tum demum petita ex iis testimonia in foro pondus habere voluerunt. THEODosius iunior et VALENTINIANvs III. Imperatores , si ii libri, propter antiquitatis incertum, codicum collatione firmarentur. b9 Ad quae verba IAC. GOTHoFREDvs : e s iam olim, inquit, collationis blitis et emendationis usus necessarius visus es: quid mirum,s emendationes iuris hodie quoque post tot saecula ad antiquisimos potis um coaeces, vel etiam ex ingenio, Aed bona fide , viri docti pollicentur ,.dummodo docti l Equidem hac quoque in re a permultis grauiter peccatum ei Ie , omnes fatentur. Nam ex quo ANDR. ALCIATUS , Gul L. BuDAEus, IAC. Cui AClus, exemplo praeiverunt. tantum subito criticorum prouentum vidit respublica litteraria, ut, si eorum res