Ioh. Gottlieb Heineccii ... Operum ad vniuersam iuris prudentiam, philosophiam et litteras humaniores pertinentium, tomus primus octauus ... 1. Praefationes alienis libris praemissae, et 2. Opuscula minora varii argumenti

발행: 1748년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

3so XX. DE VITA, FATIS, AC SCRIPTI s

ageretur arbitrio, Verendum esset, ne nullum in iure nostro vocabulum εἰκὼηπν maneat, et demum plane aliud ius , quam quod IusTINIANI aulpiciis compositum est , habeamus. At hoc tamen fraudi esse non debet genuinae criticae, quam vel veterum codicum firmat auctoritas , vel ipsa commendat necessitas et modestia. Deinde quum eo stet inter omnes , qui interpretandi artem tradiderunt. saepe sensum orationis ex iis , quae vel antecedunt, vel consequuntur, esse eliciendum , Pandectae autem ita compositae sint a TRIBONIANO et sociis, ut pro oratione continua non nisi orationis frustula ac veluti dispersa Vimbii membra, neruis ac sanguine destituta , reperiamus: consequens est. ut saepenumero interpreti permagnam utilitatem adterat textuum , ex eodem libro decerptorum , instituta inter se comparatio, et coagmentatio fragmentorum diuulsorum a Pandectarum collectorib/ Elega ter LuDov. RussARDvs a) : Omnis paeue , inquit, do has et obscuritas iuris elusiis ex eo nata es, quod nullus iurisconsultorum liber im ger nobis supersit: nulla paene ullius oratio perpetua, sed fragmenta ea rum hinc et iude , et ex huius atque illius auctorιs libro, nou satu apte plerumque coagmentata. Itaque vehementer adiuuantur nostra βιῶa asinscriptionibus , quarum ope locos eorumdem immisconsutiorum a commμo-rιbus dis palos , et longi e a se conivrictos , rursus coniungere licet, ac

veluti perpetuam oratiouem contexere. Arcano hoc ac vere incompar

bili interpretandi studio destituti veteres , tum Graeci, tum Latini, ut post ACCvRs ivri explanando iuri animum adpulerunt , tam ab-urdas saepe species finxere, tot non glossas, sed glossarum monstra, inuenerunt, ut, si in vitam redirent iurisconsulti , quorum illi lacinias interpretari conati sunt , sua non agnituri, sed repetituri procul dubio essent illa SOCRAT is, dialogum Platonicum in quo ipsius disputatio

referebatur, legentis Hre - ως πολλα μι ατα ni nθ' . νεανίσκοι, Pr

Dii immortales, quam multa de me mentitur adolescensi b At tanto maiorem lucem iuri nostro passim adfuderunt AN T. AvGUSTINUS. . IAC. CV AC Ius, IAC. GOTHOEREDus , Io. GoEDDΕvs hoc potissi mum artificio ea , qua par est, diligentia, quamuis non omnes eadem felicitate, usi. Quamuis vero id intereretandi mysterium tantum ad Pandectas pertinere, neque locum habere in interpretando Codice videatur ; tamen et in eo eius usum insignem esse , vel inde patet, quod saepe una constitutio, in plures disterpta lacinias. in diuersos titulos

. reiicitur,

a Praefat. ad lector. editi Cov. 1 ιν. ώ LA30. Lib. IIL segm. 3s. praemiis

362쪽

rciicitur, plures , capite et pedibus mutilae multo integriores ii, Codice Theoclosiano supersunt, quibus coagmentatis vel inter se comparatis veram legum vim ac potestatem multo facilius, quam peruolutis omnibus glos lis ac commentariis, adsequemur. Tum porro neminem arbitramur futurum . qui leges a Romanis scriptas statui rei R manae conuenire debuisse, inficietur. Ex eo vero unusquisque intelliget, non magis fieri posse, ut quisquam, notitiae antiquitatum Romanarum expers, in iure Romano exponendo recte se gerat, quam ut quis legem Mosaicam forensem sine aceurata rei publicae Hebraicae cognitione intelligat. Non aliunde profecto tot putridi, et aliquando paene ridiculi glossatorum , diligentissimorum alioquin et prudentissimorum hominum , errores nati sunt, quam quod legum Romanarum interpretationem nulla antiquitatis notitia imbuti adgrederentur. Etenim quum, quod recte a doctissimo Alv RETO a obseruatum est, tota rei publicae

atque imperii Romani facies ita versa atque immutata esset, ut nullum retineret veteris formae vestigium, aliae eo betudines eqsient , aliae leges, alia religio, alii magistratus, alia iudieiis r exsincto autem lumine Latinarum et Graecarum litterarum omnia den fissimis ignorantiae tenebris sepulta atque obruta tenerentur e fieri nullo modo pottiis, quin homines, eius rei publicae ignari, cuius leges et iura trati ibant, tamquam in illuni nocte sue lumine

errantes , saepe offenderent, saepe laberemur, saepe quouis potius , quam quo insiluerant, peruenirent. Et sane si iam olim partim storente imperio , partim recente adhuc veteris rei publicae memoria, antiquitatis cognitio in iuris consultorum laudibus ponebatur : b) quanto minus eo praesidio hodie carebit interpres , quando Romam in ipsa Roma requirimus t An non is sibi mille monstra finget , qui veteres mores ex nostrae aetatis hominum consuetudine aestimat ' An non

idem illi continget, quod olim Tityro e .

Hrbem , quam dicunt Romam , Meliboee , putabam Stultus ego huic nsrae similem , quo saepe suemur

Pastores ovium teneros depellere fetus. Sic canibus eatulor smiles , sic matri s Medos Noram a se paruis componere magna solebam. Verum haec tantum alias inter caput extulit urbes, Quantum lenta selent inter viburna cupresb. Praeterea

363쪽

3sa XX. DE VITA. FATIS , A C SCRIPTIs

Praeterea leges nostras Latine, aliquando et Graece, scriptas esse, nemo ignorat. Ex eo vero consequitur. ut nemo nisi qui Latinas Graecasque liticras probe imbiberit , se earum vim ac potestatem adsequuturum sperare possit. Animaduerterunt hoc veteres iurisconsulti, quorum aliqui, veluti AN TlsTivs LABEo tantum operae dabant Latinis Graecisque litteris, ut Grammaticos paene illa diligentia sua superarent a . Et Pandectas euoluentem unumquemque res ipsa docebit, LPIANUM. PAVLLVM , et reliquos iuris interpretes , incredibili studio verborum notiones eruere , ambiguas distinguere , obscuras explanare , nullum denique vocabulum edictale, aut in Legibus, SCtis , constitutioni Gue adhibitum, sine interpretatione praetermittere. Quod si necesi rium visum est iis temporibus , quibus nondum deiecerat lingua Latina , et Graecae per uniuersam orbem Romanum insignis ac quotidianus erat Vsus: quid de nostris temporibus dicemus , quibus hae linguae iam pridem evanuerunt, ut nusquam terrarum, nisi inter viros doetos, aliquis earum usias supersit i Fuerunt tempora , quibus glOllarum com pilatores, nulla utriusque linguae cognitione instructi, adhibito in con- illium barbaro quodam vocabulario, legum verba ita interpretabantur, Vt hodie ad eorum commenta vix ritum teneant homines , ipso Ea tone seueriores. Quis enim risum comprimeret, ubi legerit b , Iu

1linianum dictum esse FLAvives, quia Flamos deuicerit, vel quod emifueris coloris , quippe rubeus o item eundem Imperatorem nomen habuisse a iustitia o luculentam consonantiam significare Codicem Iustinianeum ,

quem non amplius habeamus : Pandectas dici a pan , quod sit totum , ct deolen, quod sit doctrina in iurisprudentiae desinitione alterutrum Vocabulum , notitia vel scientia accipiendum esse in casu ablativo c et

patricios qui plebi opponuntur, ita dictos, quasi patres principis

aediles curules a cura obe dictos e ut iam innumera huius generis alia praetermittam ' Nili ergo eodem modo ineptire velit iuris interpres: eum profecto aut linguarum , quibus scriptae sunt leges nosIrae, callentissimum esse, aut interpretandi munus aliis peritioribus relinquere

oportebit. Quandoquidem porro veteres iurisconsulti tantum non omnes citoI

cae philosophiae principiis erant innutriti . eaque in disputando , red dendisque o GaLL. Noa. Ait. II. eap. id MI . O iure pM, e

364쪽

dendisque iuris rationibus plerumque sequerentur : ecquis, quaeso , eorum fragmenta sine accuratiore istius philosophiae cognitione intelligeret 8 Obseruatum est a viris doctis , qui regulas criticas alus praeseripserunt, perspectas interpreti esse debere opiniones scriptorum , quos

legant , eumque alias vix euitaturum , Ut verba , quae pro diuertitate sectarum diuerimiode accipi soleant , multo aliter, ac ex mente auctoris, intelligat a . Id quanti momenti sit, primus fere vidit ΕΜ. M RiLLlvs b , qui in Obseruationibus suis veterum iurisconsultorum

fragmenta saepenumero porticum redolere , multis exemplis ostendit. Hunc deinde et alii imitati, generatim de Stoica iurisconsultorum philosephia s c P erudite disseruerunt. At paucissmi ab illo tempore reperti sunt, qui fructum ex obseruatione tam utili ceeerint, eoque subsidio usi sint in interpretandis legibus, non, quod insignem eius Vtilitatem negarent , sed quod paucis ex ordine nostro tantum sit ocii, o philosopluae, iam pridem deperditae ac intermortuae , multisque inuol tae tenebris principia , ex vetustis scriptoribus , quorum nullus Inte grum Illius syllema iusto ordine tradidit, eruant, illaque deinde data occasione in rem suam vertant: ut adeo haec interpretandi ratio vere Inter ea referenda videatur , quae adhuc desiderantur, in iurisprudentia , et ex quibus magna aceesuo speranda esset solidioris doctrinae, si luis in illis rebus, nondum ab ullo occupatis , ingenium atque indiniriani exercere vellet.

Hisce interpretandi subsidiis merito addimus illud, quod ad eruendam facti speciem, ex eaque eliciendum ipsius decisionis sensum pertinet. Quantum in eo momentum positum sit, iam ACcvRstus, aliique eius sectatores, viderunt, qui in id omnes paene ingenii neruos intenderunt, ut ubique veram Lpeciem , quam casum vocant, producerent. Sed suo freti ingenio , et de vera ratione illam inueniendi non admodum solliciti, pleraque finxerunt, parum referre existimantes , vera an falsa , verosimilia, an absurda , proferant , dummodo casum

aliquem , cui deciso quadret, inuenisse viderentur. Hinc singunt aliquando speeses, etiam ubi nulla deciso, sed vulgaris quaedam definitio vel doctrina Occurrit, quasi intelligi non possent , quae ab Imperatore disieruntur de iuris gentium et ciuilis discrimine d , nisi

365쪽

3s XX. DE VITA, FATIS, AC SCRIPTIS

species facti fingatur. Et eam tamen finxit GLoss A perquam lepidam ἰ suam hic legere fuerit operae pretium : Quidam sobolaris, inquit glosi

asor, aeest ad principem, ad huius enim forum vel maxime pertinebat insignis haec ac vexatissima quaestio, et talem proposuiι quaesi nem e Domine Imperator, dieite mihi, quae disserentia es inter ius geurium et civile. Temeraria videri poterat illa dupondii quaestio, et merito ille verebatur, ne a IUSTINIANO idem acciperet responsum , quod Eu- daemon Nicomediensis ca, : Ego quidem mundi dominus, scholae aut Theophilus et Dorotheus , ac proinde audaculus ille scholaris grauissimam reddit huius suae curiositatis rationem : D ideo quaero, quia volo unum iiιs ab alio Icire discernere. Is Vero dignus omnino erat hoc vindice nodus, ac proinde Imperator respondit : Amice , en Principem humanissimum, qui et scholares in amicorum numero habet , quum Olim vix summis viris, et hodie ne his quidem , is honor habereturi γ ἀ- eo tibi , quod omnes populi, qui utumur iure scripto et iure non scripto, pro parte utuntur suo proprio iure , seu eluili, et pro parte utuntur iure communi omnium hominum. Non potuisset ullus tiro vel Iustinianus nouus praeceptori respondere absurdius, quam hic Imperator augustissimus, et omnis iuris prudentiae auctor fingitur scholari isti misero respondisse. Scire hic auebat iuris gentium et ciuilis discrimen : et Imperator nihil regerit, quod ad rem pertineat, sed populos tantum partim iure

sentium, partim ciuili uti, monet, perinde ac si quis interrogatus, quid intersit inter homines et bruta animantia, huic terrarum orbi partim homines, partim bruta animantia inerrare, responderet. Hinc non mirandum

profecto , scholarem illum non adquieuisse in illo sacro principis or culo , sed secundo dixisse : Domine Imperator , vos loquimini se obscure, quod non intelligo vos. Quid est Me dicere, quod omnes ρυuli, qui utunerer iure scripto et non scripto , pro parte utuntur suo Proprio iure , pro

parte viιιntur iure communi omnium ' Qua obiurg itione in ruborem daeus Imperator, demum multis verbis explicat hoc discrimen , et quidem iis, quae in ipsis Institutionibus leguntur, quaeque hic repetere taediosum esset. Ad quid vero opus erat specie , quum non de adplicatione iuris ad factum , sed de differentia duorum iurium , quae per desinitionum discrepantiam illico ostendi poterat, quaereretur ' Et quam absonum est , singere talem disputationem inter scholarem et IVsT NiANVΜ , quam qui legat, non possit non existimare idem fui ita fatum huius principis, quod olim DIONYsti Siculi, quem eo a fortuna adactum a) t. s. D. ad Leg. Rho. .

366쪽

ctum ferunt, ut pro rege paedotribam Corinthi ageret a ' Et tales tamen species passim in illo confusissimo opere occurrunt. Alibi illae

magis necessariae, at non minus ridacule excogitatae sunt , atque ea

re sit, ut saepe de longe alia re, quam de qua lex agit, disputent, sensumque adfingant iurisconsultis, de quo ab illis numquam suerat cΟ-gitatum. Quod vir eximius, IAC. GOTHoFREDvs b9, tot exemplis demonstrauit, ut opera abuti viderer , si vel ab eo dicta repeterem , vel iis aliquid addere non dubitarem. Nimirum boni illi viri, sibi fingere quidlibet licere rati, adeo ea libertate abutebantur , ut ea in licentiam euaderet, quum vera species plerumque vel in ipsa lege latitet, ingenioque duntaxat ad illam eliciendam opus si, vel ex comparati ne aliorum locorum. ex iisdem libris decerptorum , eorumque αὶ λου- χιε omnium certissime eruatur. Vbi ipsa verba, inquit IAC. GOTHO- TREDvs e , huius mysterii callentissimus , casum non suppeditano, eruendus ille fuit tum ordinis in eo titulo seruati praesidio, tum inscriptio nis cuiusque legis argumento, coniunctis seu conglutinatis in id, compactis que et coassatis omnibus, vel pleri iue, quae ex eodem libro , quem inseri ptio legis praefert , supersunt, em Virbii membris disiectis fragmentis. ν

de compaΥatione diligenti et acetirasa omnium eiusdem inberiptionis cap tum singulo rum librorum argumentiam colligere licet, et evioque libri eapita , in varios titulos dispersa, rursum coniuncta, lucem et interpretati nem mutuo dant capiuntque. Qua arcaniore veram speciem inuestigandi

ratione si plures uterentur, fieri non posset, quin demum visuri simus commentaria iuris . bonae frugis pleniora , quaeque verum legum sensum non sola hariolatione, textui inferant, sed ex ipso textu eumdem certissima ratione , pro eo ac fieri decet, derivent. Postremo alibi d) me ex instituto demonstrare memini aduersus PAGANIN vri GAvDENTiv Μ , se rationem legis eiusdem esse animam , et verum interpretationis , quam doctores extensivam , restrictivam , ac declarativam vocant , sundamentum. Ea vero ratio modo ex ipsa lege .lucet , modo ex aliis eiusdem argumenti . eammque comparatione colligitur , modo ex eorum temporum, quibus lex lata est, annalibus repetenda est : cuius rei specimina tam praeclara tum alibi , tum in incomparabili ac aeterno de Codice Theo-Υ y a . dosiano

367쪽

3s s XX. DE VITA, FATIS, AC SCRIPTI s

dosiano opere dedit IAC. GOTHOFREDus , et ante eum iurisconsultu eximius , qui iurisprudentiae cum historia coniunctionem per omnem paene vitam urgere non desiit, FRANC. BALDUl Nus P, ut ad hosciuumviros lectorem remittere iure posse videamur. Neque tamen quisquam sibi persuadeat, velim, eos omnia solos iam ita occupasse , ut

nullum post tantam messem supersit, spici legium , nihilque relictum ab iis sit posterorum industriae. Sane et historia , et iurisprudentia, immenso mari videntur smiles, diraque inexhausta, Vtraque rerum a nemine adhuc obseruatarum plenissima est , ut idem hic videatur dicendum , quod de purpura, inter res deperditas habita, scripsit Guinus noster PANCiRo Lus b , conchlium istud etiamnum hodie inueniri quidem , quandoquidem jecies plane non intereant : nullum tamen ipsius usum esse, auod non sit, qui venae illius eximendae modum sciat. Similiter prosecto nec hodie defutura essent in annalibus , quae ad illustrandam facerent iurisprudentiam, nisi, qui illa eruere , et in rem vertere norint, deessent.

Haec sunt praeclara illa , quae ad legum interpretationem adferenda sunt, praesidia, hae illae claues, quibus interior earum sensus, et, Vti glossatores loquebantur , intellectus recluditur , hic simul lapis Lydius, ad quem exigi oportet iurisconsultorum notas ac commentarios. Ut enim quisque dexterrime usus est illis praesidiis . ita reliquis praestantior est nabendus, tantoque longius quis abesse a persectione Videtur, quanto miμus ea adhibuit , vel quanto magis in iis adhibendis ingenio sollertiaque fuit destitutus. Quare ut de B ARTH. CHESN et Guim PANCIRoLI interpretationibus Ioue aequo iudicetur e imponi mihi postremo video hunc laborem , ut, quid in omnibus illis anterpretandi rationibus praestiterint viri illi doctiis mi , quave in re eorum defecerit industria, aliquot speciminibus, ex eorum operibus d promtis, ostendam. Quod dum facio, me non immemorem fore polliceor , quod praefationem scribam , neque adeo diutius moraturum lectorem, ad ipsa euoluenda pulcherrima opera properantem. Quod ad primum interpretationis subsidium, quod in critica atque

arte emen dandi consistere , diximus, attinet , ea utrumque auctorem raro, ac modestissime usum esse , animaduerto. BARTHOLOΜAEVS enim CHEsius in ea fuisse haeresi videtur, ut omnem illam Utandarum legum facultatem in iuris consulto damnaret. nisi vel boni libri emendationi suffragentur, vel eam saltim ncccistas ac modestia

a Maxime in Constratino Al. b De reb. deperdis. D. I. p. IS.

368쪽

ipsa excusaret. Vbi enim, exponens L. 3. D. de regula Caton. incidit in emendationem CVIACII, textum illum corrigentis, et pro hered/rates legentis Libertates : parum sibi placere illam correctionem te Liatur , breui hac subiuncta επικρισει. Sed quum omnium librorum fides repuruet , Imperatori emendatis es reseruanda, quae iuris confuliis es t Iieita. a Sed et alibi, quam alienus ipse lit ab eorum sententia , qui sibi Tribonianum ubique a. a. A. φωρω deprehendere videntur, satis luculenter testatur. Quum enim AM T. FABRVH b) videret impetum facere in I. a. D. de heri ins. existimantem. eam totam ad-1cribendam esse Triboniani inscitiae, neque vel VLP ANum , vel CEL- sv Μ adeo stulte respondere potuisse: ipse abominatus hanc vim, locum illum recte se habere, datam que in illo decisionem posse omnino ex iuris principiis sustineri ostendit e , nec aliter subdueit rationes, ubi I. II. pr. D. de legat. I. explanat d). Quum enim et hanc a Triboniano interpolatam , et lacinia illa , nis superueniens mombus ei impedimento fit, auctam esse censuerit Cul AC ivs c e 9: ipse aduersus receptillimam doctissimorum virorum sententiam f verba illa non Triboniani , sed Vlpiani esse, contendit, eaque in re postea suffragatorem reperit Virum Amplissimum, CORNEL. VAN BYMΚEas HoεK , e quamuis paullo aliter, ac CHEsto. visum est , legem illam

explicantem. Neque tamen is erat CHEsivs , qui omnem damnaret criticam , eiusque cultoribus aqua et igni interdicendum esse censeret. Nam aliquando emendandos esse quosdam textus, non inficiatur, et vel ipse aliquid . sed mira modestia , audet, vel aliorum prohat emendationes. Sie alicubi h sibi non displicere ostendit coniecturam CuIAClI i in I. IS. priue. D. de eondit. inst. pro conditionem rescribentis libertatem, quum tamen eam emen/ationem minusneeessariam esse , ostenderit RAD. FORNE Rivs E ). Expositurus deinde I. 6. C. de legit. hereae ubi DIOCLETIANus et M Axl HIANVs A. A. aiunt e Defιnetis suis extantibus heredibus. et abstinentibus , vel repud antibus hereditatem, frater iure eon auguinitatis succedere potes. Ele-

οὶ Lib. I. cap. q. n. I. d) Lib. I. Interpr. eap. 8. u. 3.

369쪽

ganter , sola mutata interpunctione, legendum esse monet. Desu ais suis exsantibus heressibus et abstinemibus vel repudiantibus her ditatem , frater iure consanguinitviis succedere potest , ut sensus sit et

defunctis suis exheredatis , dum deliberent heredes scripta , si postea ii hereditatem repudient , fratrem posse succedere iure consanguinitatis a P. Quae sane interpunctio et omnibus satis citdubiis, quibus alioquin haec lex exposita est , quaeque ipse CHEsius

itidem n. a. et seq. profert, et modema non minus, quam ingenio, sese commendat. Quum enim inter omnes constet, Veteres Codices pa

ne omnes distinctionibus et interpunctionibus carere, bo quippe a Grammaticis paullo serius inuentis, idque et de Florentino Pandectes exemplari leuentur ANG. POLITIA NYs e , AN T. AvavsTi Nus d et V. A. HENR. BRENENANNvS et, qui tamen puncta aliqua, ab alia fortassis manu addita , in eo opere passim deprehendit: quis r

prehendendum esse putet interpretem, sola transposita, demta, vel addita, interpunctione commodum sensum ex lege aliqua eruentem tDenique, ut et alio specimine eius modestissimam criticam ostendamus, CHgsius noster f) , ubi legem damnatam Gallus 29. f. I . D. is liber. et postum. interpretatur, in eo loco nihil immutandum esse censet, nisi forte pro mortuis utique legere quis malit, mortuis viriseque , quam lectionem iam in plerasque editiones admissam video. Attamen et eam correctionem non magni facit, quia et nihil immutando idem sensus sit. At emendationem CuIACi I et AN T. GOVEANI . ea in lege pro pronepos legentium nepos plane explodit , tamquam minus necessariam , quod et alios fecisse, constat, veluti GABR. VALLI vΜ g , et I AC. CONSTANTiNIANEvκ b . Talis de emendatione legum fuit BARTHOLoΜAEI CHEsii sententia. Gul Dus PANCIRPLVs etiam raro aliquid audet, magis id agens toto illo variarum Lectionum opere, ut leges ex historia et antiquitatibus illustret, quam ut correctionibus subtiliter excogitatis ostentet ingenium. Quandoquidem tamen in indice legum huic operi subiunc

D Inter . Lib. I. eap. 49. se Ad L Gaitur Tomo I. Thes itur. p.

370쪽

to , viginti quatuor recensentur textus Pandectes et Codicis, quos ille sanasse dicitur: ex iis quasdam correctiones speciminis caussa decerinpere iuvabit. In I. 3. f. s. D. de eoniuet. Ous . dat. pro Domitia, Neronis filia, legendum esse monet Domitia Νeronis amita a . Constare enim ex TACITO b , Neronem non filiam sed amitam habuisse Domitiam , eamque ipsam este , quae Paridem pantomimum, Cuius in illa lege fit mentio, manumiserit e). Id vero quamuis verum sit, tamen et violentior haec videtur correctio, quam ut ulla se probabilitatis specie commendet , et facilius credet lector, vel VLPIANvH , vel NERAT ivri aliquid humani pallum esse in illa historia , quam librarios pro amita scripsisse sitia. Ouum enim ipse TACIT us, qui ex instituto scriptit Annales , in eius Domitiae genere enarrando errauerit, dum eam Antonia minore genitam esse tradidit d γ, quum Ant niam maiorem matrem habuerit e) : quid mirum , si iurisconsultus.

Obiter eius faciens mentionem, μ 1-νιμον admiserit , ratus fortassis , et avum Neronis Imp. Neronem tuisse dictum ' si talia semper mutanda essent ; prius certum esse oporteret, nullum in vetere aliquo scriptore occurrere posse errorem historicum, nullum ἄναχρονι- σμον, sed omnia in veterum monimentis recte se habere, id est, v teres non fuisse homines. Quod quam sit absurdum, nemo non intelligit. Alio loeo f PAMCiRoLus sollicitat L vh. S. vlt. D. ad DPRhod de iactu, ubi LABEO, s conduxisi, inquit, nauem amphorarum

duorum millium, et I BI amphoras portasti, pro duobus millibus ain horarum pretium debes. Quae LABEONis decisio quum verbis nimis axis proposita esse videretur PAVLLO, eius epitomatori: ipse prudenter monet, multum interesse , auersione nauis condueta sit , an pro numero impositarum amphorarum, et decisionem LABEONIs tantum ad prioris generis conductionem pertinere. Vix quisquam crederet, hic aliqua emendatione opus esse. Quae enim olim circa vocabulum ave so disputata sunt g o , ea hodie neminem temere mouerint. Et tamen mendosum hunc locum esse existimat PANCIROLus , partim quod

LABEo non expresserit amphorarum, quae naui importatae sint , numerum , a) Lib. II. Thesaur. var. lecy. eap. 32. f Lib. II. Thesaur. var. Lcl. eap. Ib j Annal. Lib. XII. eap. 64. 34. e TAC. Annat. Db. XIII. cap. I9- g ANT. AvGusTrN. Emerus. Lib. III. d ) Lib. XII. Ann. cap. 64. cap. 6. LvDOv. CHL OND. Lib. ILce PivτARe R. in AI. Antonio p. 9s s. cap. s.

SEARCH

MENU NAVIGATION