Ioh. Gottlieb Heineccii ... Operum ad vniuersam iuris prudentiam, philosophiam et litteras humaniores pertinentium, tomus primus octauus ... 1. Praefationes alienis libris praemissae, et 2. Opuscula minora varii argumenti

발행: 1748년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

36o XX. DE VITA, FATIS, AC SCRIPTIs

merum, partim , quod illud IBI non modo abundet, sed et parum Latinum sit, et ex recti sermonis ratione potius scribendum tuerit ret eo amphoras portasti: Itaque admodum argute suspicatur, scriptum olim per notas fuisse IAl. id est , mille quingentas, Vel quinquaginta, ex coque numero librarium suum istud 1 BI formasse. Sed ii dicendum, quod res est, rem non adeo magnam attulisse hic videtur vir doctis. simus. Primo enim hic non opus erat, definire amphorarum naui impolitarum numerum, siue enim mille quingentas , siue centum , siue tres amphoras in nauem intulisset conductor, eadem decisionis manebat ratio , nempe pro duobus millibus pretium deberi. Recte ergo et prudenter numerum omisit L ngo , quippe ad decisionem nihil quidquam facientem, scripsitque. Si conduxisti nauem amphorarum duorum mititium , et ibi amphoras quotcumque pauciores portasti , pro duorio mi Ilibus ampserarum ρωιium debes. Deinde nemo dixerit, I Bl hic abu dare. Omista enim adverbio loci , plane aliud denotabat phrasis : -- phoras portare, quippe quod baiulorum magis est , quam eorum , qui rerum Inserendarum caussa naues conduxerunt. Denique iacile quidem largior, ibi si accurate quis velit loqui, non locum , in quem aliquid defertur , sed in quo aliquid litum est, donotare: sed veteres tamen eo aliquando usos esse pro eo, ex ipso iure nostro tam notum est , quam quod notissimum. Cui enim ignota C Ait nostri: a D quum IBI venerimus uidentiorem praestant intellectum: itemque illa IusTi Ni ANI b : Vel procuratores eorum i si desinare. Et sane si veteres promincve dixerunt irrumpere in aedes . et in aedibus c ), pergere in aedes .

et in aedibus d , in hostium potestatem et in hostium potesate peru nire e ), sub iurum et sub iugo mittere cy : si et adverbiis loci Eo et ILLO saepe usi sunt pro isti uin, quidni et ibi pro eo uti licuisset vel LABEONi vel PAvLLot Quare ne ea quidem PANCiROLl co iectura videtur admodum magni momenti esse, praesertim quum violentum sit Murεωe genus, ad notas confugere, easque fingere pro lubitu, ut ex iis deinὸe , quidquid in mentem venit, retingere possis h . Hinc merito mea iacio verba Amplissimi BYNKERsi okKli i . Aon placeneia L. r. M. D. de Orig. iuri

372쪽

mihi illa signandi notandi arcana , quae nec Tribonianus, nee qut' amhominum, intellexerit. 9uare et hic valeat cum signatoribus ausspex. Paullo melioris notae est iurisconsulti nostri emendatiuncula lexis penult. D. de re militari, ubi recte monet, quod et alii vider i . pro impendiis

expungitur legendum elle stipendiis expungitur a quia id et sensus postulat, et similis PAVLLi locus b )t, in quo desertor itidem dieitur medii temporis stipendium amittere, si in militiam restituatur. At dum in eadem lege refingenda existimat Verba: temporis quod in Asertione fuerit, rescribendumque esse contendit, temporis, quo tu de sesetione fuerit, fluctus mouere videtur in simpulo. Nam diu est , quod monuere Grammatici , nomina et pronomina, quibus temporis exprimitur duratio, modo in accusativo, modo in ablativo casu poni se J , adeoque non magis barbarum est illud TARUNT ENI e Tempus, quod

in desertione fuerit, quam illa Cl CSRONIs sd J. Fuimus una fortasse

duas horas, vel lRGILi I se J. Me tamen hane mecum poteris requiescere noctem.

vii hie versus in optimis codicibus legitur. Sed haec quidem de primo interpretandi genere, quod in emendatione legum consistit, dicta susticiant. Proximum est alterum , quod in comparandis fragmentis , ex uno eodemque libro veteris cuiusdam iurisconsulti decerptis positum esse, diximus. Eo quoque subsidio non inscite aliquando usum video BAL- TMOL. CHEslv Μ, quum contra PANClROLVS illud nusquam, quod sciam, adhibuerit. Explicaturus enim CHEslVS sfJ I. I. D. de acceptil. ubi MongsTi Mo aereptillatio es libermis per mutuam interrogationem, qua virtusque ab eodem nexu continos issolutis e primum recie obseruat, duo esse, quae in hac definitione vix intelligantur: primum , cur mutua requiratur interrogatio, quum ea sit acceptilationis indoles, vi solus promissor interroget , et respondeat stipulator i deinde , quomodo utriusque possit contingere ab eodem nexu liberatio, quum unus tantum obligetur Et sane quamuis priori dubio satisfieri possit , si Mo-DEsTINVH non acceptilationem generatim , sed in specie stipulationem Aquillianam , definire voluisse , oicamus et nondum tamen , quo pacto et hae stipulatione uterque ab eodem nexu liberetur , intelligimus,

373쪽

atla XX. DE VITA, FATIS. AC SCRIPTIS

nisi eum ΗοTOMANO saJ mutuos debitores fingamus, quorum unus e. g. alteri ex mutuo, hic illi rursum ex testamento aliquid debeat, et ponamus, illos se inuicem per acceptilationem liberare velle. Quamuis et eo casu vix suspicari liceat , cur tantis ambagibus uti velint illi mutui debitores , quum uterque ab altero conuentus saltim exceptione compensationis tutus fuerit. At nodum feliciter soluit Cis Esius. Ait enim Γ b J o omissis doctorum inter elationibus , obseruandum es. hane legem desumtam ese a Modesino lib. II. Regularum, ut ostendit inferiptio , in quo libro de dudibus reis agebat Modesinus, ut probatur ex I. I. D. de duob. reis, quae similiter a Modestino Lib. II. RegιιL desιm aes , in qua docet Modesinus , quis reus stipulandi, quis reus promittendi dicatur, ut intelligamus, eo in libro de duobus reis tractatum itistituisse. Eo polito, se illi sponte obtulit species. Testator duobus heredibus Titio et Maevio in solidum iniunxerat, ut Seio darent. Nam et testamento duos reos constitui, indubii iuris est f e J idque factum censetur , quoties testator ita legauerit : L. TITIVS HEREs m Evs AvTNAEUIUS, HEREs ΜEvs DECEM SEIO DATO fd J. Iam uterque Seio Obligatus est in solidum per aditionem hereditatis. Finge, velle legatarium illos per accepti lationem liberare r opus erit stipulatione Aquilliana, adeoque legatarius primum interrogabit utrumque heredem, an , quod sibi ex testamento debeant , spondeant i Vbi congrue terque respondit: uterque porro interrogabit, an quod ipsi spoponderint, legatarius habeat acceptum y eumque respondere oportebit . se acceptum habere. Et sic sane habemus liberationem per mutuam interrogationem e et simul intelligimus, quo pacto per illam utriusque rei contingat ab eodem nexu liberatio, puta ab obligatione ad praestandum idem legatum , absiolatio. Et haec sane elegans obseruatiuncula , quam se praeceptori suo, Ni COLLO BONA FARTE, Μimatensi, debere , grato animo agnoscit , et quae Cui acianum sapit acumen , ut facile fidem habeamus CHEsto, hunc praeceptorem suum CV ACil scripta diurna nocturnaque manu per omnem vitam versasse, adfirman-

ri s . . ' .

Quemadmodum vero hac in re PANCIRoLVH acumine superauit CHEsius: ita hunc ille antiquitatis cognitione , quam tamquam tErtium ira interprete praesidium requirebamus , longo post se interuallo reliquit a) Obsera. Lib. IIL es. XUIII. p. pr. sit L p. pr. D. de reis. Tom. L Oper. s d I i. g. g. r. D. de ἰSat. I. ζbJ Did. n. s. se J Ibid. n. II.

374쪽

quit. In CHEs Io mediocris fuisse videtur talium rerum scientia, quum ti umquam fere illum in haec vireta excurrere videamus , nisi quod aliquando ius vetus cum Iustinianeo contendat, vix alium tamen sequutus auctorem, quam VLPIANvΜ , cuius ex fragmentis passim testimonia depromit. Procul dubio ipsi vel ocium , vel occasio, vel voluntas veteres euoluendi scriptores iuueni defuit, idque adolescentiae vitium emendare non potuit, tot forensibus ac scholasticis occupationibus distractus. At PANCIROLVS per omne Veterum scriptorum m ni mentorumque genus Viuidam circumtulerat indolem, eaque omnia ineredibili studio collegerat, quae ad illustrandum ius pertinere vide- ,hantur. Hinc totus liber I. Thesauri variarum lectionum iis refcrtus est obseruationibus, quae selectas ad antiquitates pertinent. Exponit

ibi variarum dignitatum titulos et insignia s a J , veterumque instrumentorum sormam b Ir erudite disserit de argentariis se J, de honoratis per codicillos, de ordine iudiciorum, edicto perpetuo, iudiciis centumuiralibus, pragmatica sanctione, elogio, forma actorum, legiat imae portionis origine, nauigationibus, reorum custodia , itemque de specularibus, lapide milliarii, signis et sigillis, nominibus et ossiciis seruorum , porro de ludis veterum s d J, de domibus, insulis , basilicis, horreis, balneis et mymphaeis, porticibus, campo Martio, hortis Sallustianis , se stationibus, deambulationibus, vehiculis aliisque corporis exercitationibus sed . Habes praeterea ibi, quae legere velis de variis veterum vasis sfJ , mensuris, ponderibus , pecuniaeque generibus scJ, de quibusdam veterum ritibus in iure, de osculo , de

locat sone In quanquennium , et mense , quo praedia locari consueuerint.

s h I. Denique ut se in antiquitatibus ecclesiasticis , litterariis, et patriis non manus, quam in Graecis et Romanis, versatissimum esse, osi tenderet, quaedam adspergit de archimandritis, diaconissis, anathemate, purgationis canonicae, nominumque Praepositorum , Acoluthorum, primiceriorum i archidiaconorum, oeconomorum et dioecesium , origine Γ i J : de historia et aetate veterum iurisconsultorum, et quae illia philosophis sumserint f A J o denique de comitibus palatinis, paribus curiae . Valuasoribus, pace Constantiae , seudorum historia , car-rocao, et similibus f I J. Nec primo illo libro ita exhauserat insignes Z E a illos

375쪽

364 XX. DE VITA, FATIS, AC SCRrPTIS

illos variae eruditionis thesauros, ut non et in altero , quo varias Leges Pandectes et Codicis interpretatur , plures eius generis plena m nu serere posset. Nullum enim fere textum ibi interpretatur, ad cuius illustrationem non aliquid ex antiquitate vel historia depromat, fontibus , ex quibus sua hauserit, ingenuo ubique indicatis. Non opus est hic, specimina dare. Quacumque enim circumtuleris oculos, reperies, quae placeant, quaeque te . quod antea ignoraueras, doceant,

ut, lecto eo opere, iure de PANC Ro Lo dicere liceat, quod olim de T. Aristone scripsit ΡLiNIvs Da J: Quam perit . ille et priuati iuris, et publici quanitim rerum Z quantum exemplorum Z quantum antiquitatis tenet ' Nihil es , quod sicere velis , quod ille docere non pessit. Mihi eerte , quoties quid abditum quaero . ille THEsAvRus em Est tamen ubi ipse procul dubio vertillet stilum , si pulcherrimo huic operi, antequam in lucem ederetur , limam admouere potuisset . sunt enim quae minus accurate ab eo dicta sunt. Quod ut exemplis quibusdam illustremus , inter selectiores eius o seruationes haud postrema est, quam binis huius Thesauri locis b Jproposuit, puta, quod Procoss. quidem, at non aeque reliquos Praesides, ius praetorium habuisse in prouinciis suis, existimat. Quod ut ne temere scribere videatur, varia sus rei argumenta profert. Primo enim obseruat, non potuisse Praesides de causis status cognoscere . quod potuerint tamen Proconsules se Jr cuius discriminis non aliam pol Ie reddi rationem existimat, quam quod Praesides expertes fuerint iuris praetorii. Deinde PLi Nivra d J ait , scribere ad Traianum , esse in prouincia sua, qui ρψιιlent, ut de aenoscendis liberis, restitueu-disique natalibus cognostat, Oxemplo Proconsulum. Quum vero Scium ad ea sarum genera pertinens, de iis tantum prouinciis loquatur, quibus Pro Uules praesint, ideo se rem interram distulisse. Quod non scripturum fuisse existimat PLi NivΜ, si Praesides aeque, ac Proconsules , ius praetorium habere , sibi persuasisset. Denique addit testimonium VOPIsci se J, qui Probum Imperatorem demum patribus permisisse, scribit, ut Proconsules crearent, legatos Constitibus , IVS PRAETORIUM Praesidibus darent. Ex quo consequi putat, ut Praesides ius illud non habuerint ante Probi tempora, quum eo semper usi sint. ProconsuleS. Sed haec procul dubio expunxi 1sset PANCiRoLus, si rem expendii let

376쪽

NVs sa 4 eum, qui prouinciae praeest, omnium Romae mari aluum vice et officio fumi debere, omnia que prouincialium desederia, quae Romae varios iudices habent, as officium Praesidum pertinere, mouent i apud TA-ci TvΜ Γ b J Domitius Celer diserte ait: Pisonem, non Sentium S riae praepostrum , huic fasces , et ivs PRAETOR Is et legiones datas. Et tamen ille Cn. Piso non Procos. sed Legatus Aug. pro Praetore; neque Syria iis temporibus senatus, sed Caesaris erat prouincia , ceu accurate demonstrauit HEN R. dio Risius se J. Deinde si Praefectis Augustalibus Aegypti, licet non essent Proconsules, imperium tamen ad similit

dinem Procosis lege datum est D d J , iique in hac prouincia , teste

STRABONE se J, -ν ασιλέως , regium parne imperitim habuerulet: Cur minus potestatis concessum esse crederemus praesidibus 8 Accedit, quod haec ipsa differentia suisse videatur Praesidum et Procuratorum Caesaris, quod illi , non hi , iure Plaetorio in prouinciis uterentur.

Auctores enim sunt TACi Tvs ffJ et Dio CAssius fgJ eoenas ideo dc disse

Lucillium Capitonem , Asiae Procuratorem , quod sibi ius praetorium adrogasset. Hi ergo soli carebant iure praetorio, nisi vice Praclidum praeellent prouinciis, de quibus procuratoribus fusius egit V. A. CORN. V AN BYNKEas Η Ο ΕΚ Γ hJ. Argumentis PANCIROLI parum inesse ponderis, nemo non videt. Non enim sequitur , ut ideo iure praetoris caruerint Praesides , quod non de omnibus causisis possent cognoscere , de quibus cognoscebant Proconsules. Quum

enim vice principum praessent, quid mirum , si hi caussas quasdam suae notioni seposuerint i Talis erat restitutio natalium, a solo Frincipe impetranda ti J. An et eaussa liheralisl Non puto. De iis enim Praesidis notionem agnoscere videntur ipsae leges f λ J, quas iam pridem adduxerunt ΕΜ. ΜERILLIus f IJ et MARC. LYCLAΜΑ Γ=nJ,

quibus vero nos eo minus immoramur, quo minus ea cognitio pertinet ad ius praetorium, quippe quod saluum esse potuit Praesidibus, si vel maxime de caussis cistis notionem nullam habuerint. Denique et Iopis Ci locus, in quo PANCIRo Lus omnem siduciam videtur col-Zet 3 'i lo-

377쪽

366 XX. DE VITA, FATIS, AC SCRIpTIs

locasse, nihil omnino ad rem sicit. Quae enim ibi Probus Imp. dicitur initituisse, ea pleraque non noua sunt, sed ab ipsis Augusti temporibus invalucrant. Premis patribus , ut Proconsules crearent e sed idem iis iam Augustus permiterat. Permisi legatos Proconsulibus: sed et illos hi semper habuerant. Quaedam orgo iura Probus rei lituit se natui, quibus sub anterioribus principibus exciderant, et, ut tanto magis civilis videretur , id addidit . τι Patres his Praetorium Prae do is darent , non quod illud antea non habuissent, sed quod hoc ius , quod antea a principibus dari solebat , iii posterum a senata illis concedi, vel saltim SCto firmari vellet. Possem omnino plura a

PANClRol. o scripta, hic paullo accuratius expendere,n is subinde admoneret promissae breuitatis fides, quanto omnia transcursu dicenda sint. Quamobrem quaedam tantum attingam magis, quam multis verbis exponam. Illustraturus PANC ROLVS f a J L pen. D. de annuis Di in qua Chrysanthiani certaminis fit mentio, illud in honorem ciuis sui, Chrysanthii philosophi, a Sardianis institutum esse, suspicatur. Sed potuitaset non errare, si vel ipsam, quam interpretatur, legem ob oculos habuisset. Quum enim iam Seueri et Antonini temporibus id certamen fuerit celebratum : quomodo illud potest institutum esse in honorem Chrysanthii , qui insequente demum saeculo sub Iuliano τῶ παραζήτη vixit bὰ ' Praestiterit ergo de eo certamine euoluere Cui AC iv Μc e et THOMAM RE'NEsIVΜ d) , qui , illud certamen iam sub Comia' modo memorari , erudite ostendit. Notatu dignissimum porro est illud huius Thesauri caput e , in quo Veterum iurisconsultorum, quos in Codice laudari existimat , recensum bene longum instituit : sed in

eo saepe errat , dum eorumdem nominum homines, nulla temporum

habita ratione, pro iurisconsultis illis veteribus lectori obtrudit. Quotusquisque ignorat, ALaVRNIVΜ VALENTEΜ fuisse IvLIANO συγχρονον. quum alter alterius diserte meminerit cf93 Quis ignorat, eum in Antonini Pii consilio fuisse Et tamen cum animaduerteret vir doctus , Seuerum et Antoninum I. 3. C. de edendo, VALENTI cuidam rescripssse, eum non alium esse putauit, ac nostrum ALBURNI Um, quum a primo Antonini Pii anno ad annum Christi CCHI. quo hoc rescriptum editum est, LVI. anni circumacti sint, adeoque si fingamus, Albur

378쪽

nium , quum in Antonini Pii consilio esse coepisset, saltim quadraginta annorum aetatem attigisse , illum tum nonaginta sex annorum 1ilicernium fuisse oporteret. Sed et, quum Alexander Seuerus Imp. I. a. C. de magistrat. conum. Paterno cuidam rescribat , eum TARVN- Taivm PATERNVM, mrisconsultum esse, contendit, parum memor,

hunc multo ante sub Commodo Imperatore periisIe a P. Quid porro minus vero simile, quam eumdem Alexandrum Imp. rescripsisse FLAvio RRsPECTO b P, quem Celsum consuluisse nouimus e vel eumdem et Gordianum litteras dedi sie ad PROCvLvΜ iurisconsultum d , qui anno erae Chrillianae xxx m. Neruae in schola successit

e , a quo tempore ad annum CC xxxx U. quo Gordianus Proculo cuidam rescriptit, ducentorum et duodecim annorum interuallum est 'similis est error, quod AFRICANO iurisconsulto Gordianus epistolam transmiserit f r neque enim patitur vitae humanae breuitas , ut iurisconsultum illum Iuliano σύγχρονον, ad annum Chri iti CC xxxv IIII. vixisse credamus. Talia passim in hoc Thesauro occurrunt, quae argumento esse possunt, PANCiRoLvΜ hunc librum pro aduersariis habuis. se, in quae, quidquid usquam memorabile legerat , referret, expolit rus ea , et seueriorem adhibiturus limam , si naEtiis aliquando esset ocium. Quum vero illo numquam abundarit inemendatae iacuisse videntur illae chartae, donec a cognato aliquo, lucellum sortassis inde sperante, immaturae in lucem protraherentur. Hos tamen similesque naeuos sexcentis aliis, iisque elegantissimis , obseruationibus pensari neminem inficiaturum , arbitramur. Quod attinet ad accuratiorem Graecae Latinaeque linguae notitiam , qdam ipsem quoque ab interpretatione legum minime seiunge

dam este , monuimus : eam etiam laudem Vereor, ut BARTHOL. CHE-sio possimus tribuere, qui nec elegantiam aliquam stili usquam prodiadit , nec in exponendis veterum iurisconsultorum verbis multum des davit. Sicubi etiam aliquid audet , pIerumque vel vulgaria profert, veItalia, quae linguae Latinae indoli parum conuenire fatebuntur omnes , qui eius sunt paullo peritiores. Vt specimen habeas talium obseruationum e eri interpretationem legis ah D. do satia hom. ex

379쪽

36s XX. DE VITA, FATIS, AC SCRIPTIS

mea quidem sententia intellectu facillimae a ). Ait VLpi ANus:

Lex nattirae haec est , ut qui naucitur, sine legitimo mafrimonio, matrem sequatitr , nisi lex therialis aliud inducit. Legem naturae hic aliter accipere VLPiANVM, ac alibi, ubi illam distinguit a iure gentium, et hominibus cum brutis communem es le tradit, manifestum cit. Per cam enim procul dubio intelligit rectani rationem , cui quidquid conuenit, ac proinde a plerisque cultioribus gentibus probatur,

id veteres NATUR LE Ivs NATURAE, LEGE Μ NATURAE Vocabant.

quamuis non statim in rerum primordiis a natura proditum sed via exigente et humanis necessitatibus esset introductum. Sic quarumdam rerum dominium nanciscimur iure naturali b , quum dominia rerum non a natura , sed ab hominibus , ipsa necessitate exigente , inuehia 1int : eodemque sensu agni , hoedi , vituli, equuli et suculi statim naturali iure gomini fructuarii esse dicuntur e . Ita lese naturali prohibitum est furtum facere d : naturali ratione cibaria ad eum pertinent , qui utendum seruum acceperit e P : si arbor , quae in confinio nata est, succisa sit, vel lapis, qui per virumque fundum extenditur, exemtus , naturali conuenit rationi, tantam partem utrumque habere , tam in lapide, quam in arbore , quantam et in terra habebat f). Quae omnia si quis ex iure illo, quod ex VLPIANI sententia, natura omnia animalia docuit, derivare vellet, nae is mihi littus arare velle videretur. Tadem ergo est legis naturae notio , qua in lege ilia a D. de satu hominum utitur VLPIANus. Quid vero CHEsos ' Quum

non pos et ostendere, cur lege naturae extra legitimum matrimonium nati matrem sequantur, quum natura omnes nascantur aequales , quaeque lex specialis opponatur legi naturae : expensis omnibus , qtiae huc acere videbantur , subductisque rationibus hanc summam facit cogit tionum suarum et Ego ea verba LEx NATURAE ita explico, id es, lae- Lem. , quae super natalibus in nascendo seruatur. Ilia talis es, ut natus sine matrimonis matrem seauatur. Non quod ius naturae eam legem constituat, sed quod lex illa super natalibus si recepta , ideo lex naturae vocatur. Sicuti illud verbum accipitur in I. I9 s. i. familiae a. D. de verb. signifie. Ita lex naturae illi est lex nascendi , lex natiuitatis, lex super natalibus. Acute profecto, modo ullum huius notionis apud veteres exsta-

a J Lib. I. Interpr. cap. 17. n. I a

380쪽

exstaret exemplum. Id vero merito desidero, quamvis c. HESIus lectorem ad L I9s. g. a. D. de verb. signis remittat. Dum enim Va piANus eo loco ait , Βιre proprio familiam dici plures per onas , quae sunt j unius potestate NATURA aut lVRE Abieetae. NATvRA ipsi non cit naiacendi sors, sed iiis naturae , quod liberos in parentum potestate ei Ieiubet sa); per Ius autem intelligit ius ciuile, quod strictius ius dici. iam PAvLus obseruauit b , ex cuius praescripto potes lati patrisfamilias subiectae erant matresfamilias , nepotes , et ceterae Minceps per sonae. Quare non admodum solidae doctaeque sunt eius generis obseruationes, quas CHEsio debemus, quamuis eae satis ostendant , non defuisse viro optimo ingenium , illumque potuisse ad id , quod in liacar e summum est , peruenire , si cum iurisprudcntia coniunxisset hum Diores litteras, maioremque sibi linguae utriusque cognitionem, euolutis veteris aeui monimentis, comparasset. Multo fertilius ergo fuit PANCIROLI insenium, quod ita ubique immiscet obseruationes philologicas : ita ubique spargit flores, ut pauca sint huius thesauri capita, in quibus non aliquid, quod ad interiores litteras pertinet, proierat, iique, qui illa legunt, non possint non mirari rerum Varietatem et co I iam , ingeniumque doctissimi auctoris simile existimare agrorum Sic Orum , ex quibus Aesiua quantum deerepunt nocte evellae , Tantum fecundus gelida ros nocte reponit.

Ne et hic desint specimina e quam docte agit de vocabulo numerus , quatenus de certis militibus accipitur e 2 8 Quam eleganter de eati-LAE , caligatione militibus , de Wineipiis similibusque vocabulis ad veterem militiam pertinentibus, dis Ierit d) ῖ quam utilis est collectio vocabulorum interioris aeui, quae in iure nostro occurrunt e ' quam praeclara interpretatio vocabulorum, quibus Vina aliaque potuum ge .nera a Vasa et suppellectilem, vestes , similiaque veteres designabant GP ῖ Vix vocabulum aliquod siue Graecum , siue Latinum in I ge aliqua , quam illustrandam sibi sumit, legitur, quod non eleganter , ac solide, adhibitis in consilium veteribus auctoribus, explicet.

SEARCH

MENU NAVIGATION