Ioh. Gottlieb Heineccii ... Operum ad vniuersam iuris prudentiam, philosophiam et litteras humaniores pertinentium, tomus primus octauus ... 1. Praefationes alienis libris praemissae, et 2. Opuscula minora varii argumenti

발행: 1748년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

nem, quae erabrones istos irritaverat , reuertamur: de ea tria potissimum in quac stionem venire posse arbitramur : primum , cur VLPlANus id , quod philosophiae proprium adhuc fuerat , vindicarit iuris. prudenti aer Alterum, an haec pars philosophiae recte dicatur' ac postremum , an vere adpelletur rerum diuinarum humanarumque notitiat De quibus omnibus sententiam meam, si operam mihi dederis . tanto minus ex amore ac odio dicam , quanto magis eorum caustis procul habeo , utpote qui et iurisprudentiam amo, quam qui maxime; neque

me umquam philosophiam odisse , memini. Urimo itaque ii mihi videntur VLPIANO facere iniuriam , qui illum philosophiae , id est, ipsi

rectae rationi bellum indicere voluisse, suspicantur , dum et hanc desinitionem cum iurisprudentia sua communicarit , et iurisconsultos veram , non simulatam , philosophiam adfectare contenderit. Ab ea enim suspicione illum facile absoluent ipsa , quae ex eius operibus supersunt, fragmenta, in quibus et pa si ii non leuia, sed expressi ilima scientiae philosophiae vestigia a , et insigne illud philosophiae elogium, quod ea

Bps REI lGlos A sit b , exstare animaduertimus. Et quid, quaeso honoris per philosophiae di finitionem iuris prudentiae accedere, potuisset existimare , si illam sapientiam , tamquam rem nihili , despexi isset y At si philosophos, qui tum per orbem Romanum vagabantur, paullo

consideremus accuratius : non mirabimur profecto, VLPIA Nun iis abiudicasse rerum diuinarum humanarumque scientiam , eosque , tamquam simulatae cuiusdam philosophiae cultores, cane peius et angue igiendos esse, iudicasse. Qui iis temporibus genus quodd.im philosophiae , ex PYTHAGOR Ag ac PLATONis placitis constatae, sectabantur, ii non

sapientiam tradebant, sed ribt ελογι- , vel, ut eleganter rem exprimit PLUTARCHvs O , exu σματων ri im μυθων-δειωδαιμονιας ἀνάπλεω φιλ οφίαν , ευ μαλα , philosophiam Iaruis , fabulis et superj' riosis daemoniorum cultibus refertam , atque adeo oppido fimphat eam rac proinde, dum meras nugas , oracula , diuinationes, sacra terestica,

lustrationes ac theurgias iactabant, non sapicntia , sed do e stabili iu- perstitione , imbuere homines studebant. Magnus deinde iisdem tem poribus atque uberrimus erat Cynicorum prCDei. tias. Sed quorum adsectata illuuies , maledicentia , ac inuerecundia nemini, cui stolas non-'eumra

a ) Ev. OVro de Stoica iuristonsi lim sint. Mentio , nisi plus decem in unico tirum philosophia p. sy9. De VLpi ANo, ιιι- tulo de ii suis et inre r perruntur. rifconsidiarum coophaeo, prasiat tacere, b ) l. I. g. . . D. de extraord. cognitionib. quam pauca loqui : tot tamque illustria huius se ) PLvTARCH. de gen. Socrat. p. 38 .isciplinae vestigia in Irtamentis eius super- Tonet. IL

392쪽

DIVINARUM HUMANARVMQVE RERUM NOTITIA. 381

dum periisset, placere poterat, maxime quum totum illud philosophiae genus homines non ad gerendam rempublicam praepararet, sed ex sci cietate humana ad brutorum veluti consortium seuocaret . ipsique illi sectatores Herculis , quales se iactabant, innumera quotidie stoliditatis ederent specimina. Qui porro peripateticorum nomine censebantur, ii non ea , quae in ARlSTOTELIs doctrinis vera ae solida sunt, inculcabant , sed dissiciles nugas , argutiasque ingenii magno pretio vendentes , coruos deludebant hiantes. Quid dicamus de grege illo Epicuri, cuius disciplina multo celebrior semper , quam ceterorum philolbphorum fuit a t Ii quoque , dum omnia referebant ad voluptatem, dum homines a republica rebusque gerendis ad segne otium inuitabant b ,

dum denique pietatem erga Deum, et spem metumue aeternitatis omnem animis euellebant, nihil minus agere videbantur viris grguibus , quam ut homines meliores sapientioresque redderent. Equidem , qui masculam istam et ad res agendas magis accommodatam Stoicorum sapientiam , quam iurisconsulti . tamquam summam, admirabantur e) , aliis praeserendam existimabant, reliquis omnino videbantur sapere rectius: sed et illius Zenonianae familiae disciplina adeo illis temporibus oblansierat, ut plerique solo habitu philosophi, et Curios simularent, et acchanalia viverent, seque ipsos circumferrent inutilis disciplinae exempla. Habes Sardos venales , alios aliis nequiores, in quos intuito VLPiANo, antiqui moris et tingularis grauitatis viro , idem eueniebat,ae Luci ANO d) , qui domum , quam philosophia habitet, reporiri a se non potuisse , fingit , eaque de re hanc fundit querelam: Πουδε την φιλο φιαν ευ'ροι πις αν ἱ ου γὰρ ωδα, εν Θα οικει τοι ποπλυν - λανή - νον ανκη ν άν οικίαν, εἰς γγ ιαρο αυτη. εἶτα ἰν-χων- ἀν ram τειβώνια πευωμενοις, Mίς ἐκσως ήκειν φα κουαν, οἰόμενος εἰδενου μους, ἀνηροίων, Οἰ μαλλον si Μ αγνοουν-

ibi habitet, quamuis lango circum errauerim tempore , domum quaerens, ut eam conuenirem. Inde in quosdam vilibus amictos vestibus, barbasque

presisas gestantes , incidi , qui se ad eam conferre dicebant , quas scire B b b a ratus

393쪽

38a XXI. DE IURIS PRUDENTIA,

ratus anterrogaui. At illi eius rei me multo magis ignari nisil omninor 'onderant , ne ignorantiae arguerentur , aut ianuam aliam pro alia ostenderunt. Ego vero in hunc usque diem domum inuenire neq ivi. Et

paucis interiectis sa , ubi philosophos in arcem Atheniensium ad congiarium iis dandum vocatos singit, tot ait confluxisse, 'Quot folia et fores nascuntur tempore verno , arcemque plenam breui tempore factam hominum cum clamore considentium sed , iis lustratis , ubique adparulise πωγονα , κολακει- , άναι νM- , -κ me α , λινει- , συλογισώνν , φιλαρπυώ- : peram, ba bam , adulationem , imprudentiam , baculos , edacitatem , 'llogismum, aua

νεικουτερους δἰ των άλεκτρυονων et hominaes caniculis iracundiores , leporibus timidores , smiis blandiores , asiunis petulantiores , rapaciores fel bus , gallis denique gallinaeris ρ naciores. An mirum ergo , VLPIΑ-NvΜ nominibus istis philosophorum nomen abiudicasse, neque eorum disciplinae , quae ipsis magi ris ad virtutem tam parum prorixisset, tribuere ausum esse rerum diuinarum htimanarumque notitiam ' offensum sane illum fuisse talibus philosophorum moribus , et maxime inexplebili illa habendi supiditate , qua plerique tum laborabant , vel ex solo insigni loco , quo philosophis, merceclem poscentibus , ius extra ordinem dicendum esse negat, satis intelligitur, ubi vir prudentissimus e) et An vera , inquit, et philosophi professorum numero sui ut Non puto , non, quia non religiosa res est philosiophia , sed quia hoc primum pro deri eos

oportet , mercenariam operam spernere.

At , inquis , ut illa philosophorum turba indigna philosophorum nomine visa fuerit: non illico tamen ipsa philosophia elogio illo suo priuanda, multoque minus iuriserucientia in istius locum suo roganda erat, quippe cui vel minime omnium competere videtur philosophiae definitio. Sed hoc ipsum est alterum , quod in quaestionern venire praemonuimus. Hic vero denuo eorum desideramus iudicium. qui VLPIANvΜ veluti interdicto viae vi conuenientes , eum phil - . sophiam a in Ibi L p. 414. seqv. e t. r. S. 6. D. de extra d. eUnil. bo nisi. p. qOsa

394쪽

DIVINARUM IIVMANARVMQVE RERUM NOTITIA. 383

sophiam possessione sua deiecisse , aiunt. An enim, qui iurisprudentiam rerum diuinarum humanarumqite notitiam esse contendit, philosophiae eo ipso suum decus , suamque laudem eripit ' Non magis proiecto, quam theologus, qui et ipse scicntiam suam in contemplatione Dei, rerumque diuinarum, et rebus humanis, seu actionibus, ad verbi diuini normam exisendis versari, docet. Neque ex eo, quod iurisconsultos veram, non Irmulatam , philosophiam-adfectare, ait VLPIANVs, consequitur, ut omnis philosophia quaedam ipsi simulatio, ae persona veluti tragica visa fuerit. Immo potius hoc ipso epitheto διακριτκmi satis ostendit, praeter simulatam illam philosophiam , esse quamdam veram, ac laudabilem, cuius ad exemplum iurisconsulti totam disciplinam suam componere magnopere studeant , eamque adeo iure diei diuinarum humanarumque rerum notitiam. Id unum ergo VLPIANO vere exprobrant, quod ciuilem illam sapientiam quam prostebatur, in istius laudis contortium venire oportere, id est, iurisi prudentiam quoque non postremam philosophiae partem esse, ambitiosius , quam verius, censuerit. At id quidem peccatum, si peccatum est, tam videtur leue, ut multo peccent grauius, qui illud pro insigni quodam peccato viro grauissimo imputant. Primo enim si quod ille utriusque disciplinae consortium statuit: non magis pudere debet philosophiam iurii prudentiae , quam hanc philosophiae. Vtriusque enim ea sunt decora, ut neutri de inaequalitate soci tatis nimia conquerendi caulla sit. Deinde non VLPiANl demum haec fuit sententia, sed veterum omnium, qui veram philosophiam non in sententiis sustilibus, et verborum argutiis, ac ne in nuda quidem rerum diuinarum humanarumque contemplatione, sed in actionibus ad iustitiae, honestatis, ac prudentiae regulas accurate compositis, positam esse, arbitrabantur. Auctor sane locupletissimus est A. GEL Llvs a P , veteris iitris magiViros SAPIENTEs esse adpellatos , et exempla adsertPOMPomvs b ) noster, cum maximae scientiae viri, P. SEMPRONII, tum P. Atilii, quorum illum primum et solum σοφὸν, hunc primum

SAPIENTE AE a populo cognominatum esse, memoriae prodidit. Nimirum quum adhuc maior cura eslet mortalibus, res praeclaras, et aposteris scribendas , gerere , quam scribere, quae ab aliis gesta , obseruata, 'scriptaque euent: is demum videbatur sapientiae laudem consequutus, qui et ipse recte componeret vitae suae rationes , et aliis ad virtutem ac felicitatem pracceptis atque exemplo praeiret, et rei

publicae

395쪽

38ε XXI. DE IURIS PRUDENTIA:

publicae inprimis consilio, ope, rebusque praeclare gestis prodesset. Fuit hare sapiextia quondam :Publica priuatis secernere , samra profanis, Concubitu prohibere vago, dare iura maritis, Oppida moliri , leges incidere heus,

Me bonor et nomen diuinis vatibus atque Carminibus venit.

inquit poeta Venusinus a . Si ergo eidem HORATio b de se glo

riari licuit :Nune agilis fio , vi mersor cisiillus undis dburtutis verae eusos, rigidusque satelles rSi, paucis interiectis, e omne studium suum ad solum is armcbκὸν

referri, et in eo se veram sapientiae laudem quaerere, fateri , eaque de re elegantissime canere potuit: Vt nox Ionsa , quibus mentitur amica, diesque Lema viaetur opus debentibus , ut piger annus Pupillis, quos dura premit eusodia matris: Me mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quae spem Consiliumque morantin agendi Dauiter id, quod

Aeque pauperibus prodes, locupletibus aeque , Aeque negleolum pueris senibusque . cebit. Si denique recte et grauiter PLINIVM d monuisse creditur Ev-PH RATES, philosophus , esse hanc philosophiae , et quidem pulcherrimam

paraem, agere negotium publicum, eo noscere, iudicare, Promere et exercere iusitiam , quaeque philosophi doceant, in usu habere e quodnam quaeso piaculum secisse Gicamus VLPLANUM, dum partem philosophiae haud postremam iurisprudentiam esse adfirmauit ' Si quid igitur ea in re parum accurate docuit VLPIANVS, id in eo consistit , quod non satis considerasse videtur principium, ad quod uniuersae philosophiae origo referenda eae Quidquid illa tradit, id ex ipsa recta ratione, tam

396쪽

DIVINARUM IIVMANARUMQUE RERUM NOTITIA. 38ue

quam fonte limpidissimo, promanat, ac proinde semper illi non philosophari, sed fabulas narrare visi sunt, qui Aegyptiorum , Chaldae rum, Persarum , gymnosophistarum , aliarumque gentium barbararum placita sine demonstratione admiserunt. Atqui iurisprudentia nostra non omnis ex eo rectae rationis fonte profluit. Nam sicut alii populi, ita et Romani, non solo communi illo omnium hominum, sed et proprio suo iure utebantur : a multaque subinde vel populus . vel plebs sciuit, vel praetores aliique magistratus edixerunt, vel ipsi

sanxerunt principes , quae non naturalis ratio inter omnes homines

constituit , sed vel necessitas, b vel, quae suprema lex est, populi salus. o vel consuetudo exigere videbatur. dj At quia tamen ius

nostrum tripertitum est, conflatum quippe ex naturalibus praeceptis, gentium . ac ciuilibus . c e P adeoque recte obseruauit idem VI Pi ANus noster, f) ius ciuile neque in totum a naturali vel gentium iure recedere, neque per omnia ei seruire, sed, quum aliquid vel addamus, vel detrahamus iuri illi communi, nos ius proprium ac ciuile essicere: Nihil profecto impedit, quo minus desumpta a potiore, eoque, quod ὲπὶ το occurrit, denominatione , iurasPrudentiam, philosophiam. eiusque pulcherrimam partem, dici posIe arbitremur. Sed ut ad postremam demum, quam expendere constitueramus, quaestionem progrediamur et ex his , quae adhuc diximus, satis intellisi arbitramur , non esse, quod erubescant iurisconsulti , dum disciplinam suam druinariam humanariιmque rerum notitiam esse, adfirmant , modo ea verba recte, et ex mente VLPIANI, intelligantur. Equidem THEOD. MARCi Lius is et M. ANT. MVRETvs hin per res diu nas res iuris pontificii, auguralis, et fetialis ; per res humanas res iuris ciuilis intelligunt, ab eaque sententia non admodum alieni sunt IAN. AcosTA et alii plerique institutionum Iustiniani interpretes. Enim vero quum iam ostenderimus , philosophorum lingua loqui VLPlANvM ; eum profecto his verbis eamdem notionem subiecisse credibile est . ac philosophos. Quis vero hos de iure quodam pontificio, vel ietiali, Romanis proprio , cogitasse sibi persuadeat, dum philos

397쪽

manarumque rerum notitiam, adpellarunt ' Veteres res omnes naturales, siue quod eas a Deo conditas agnoscerent, sue quod in iis, tamquam in exterso quodam speculo relucere animaduerterent 'diuinam sapientiam , --, vel πώγεας , actiones Vero , quas homines in vita vel ciuili, vel priuata ederint, vel πραγροι dicebant : illaque ad partem philosophiae θεωρητακν , haec aὸ προακ- ωὶν pertinere , tradebant. Hinc ΜARlvs VICTOR ivs a : Plena ρεμ Iosophia es, quae eonstat ex duabus partibus, PHYSICL et ETHlCA. Phy-sea est, quae de DIUINIS Vit, ethica, quae de HvΜANIs disserit: ubi per physicam totam philosophiam contemplativam, per othicam totam practicam intelligendam esse, facile unusquisque intelligit. Quaecunque ergo sub philosophi cognitionem cadunt, ad diuinas humana ne res referebant veteres. STRAAo b sane ideo philosophos τουε --, ἄνθρωπινω ἐπι --ς, diuina et humana considerantes adpellat. Et Pallas

Caliginem vero tibi ab oeulis ab li, quae prius inerat erit bene dignoscas tum D Euri, tum eιiam HOMINEM. Quae verba nemo rectius interpretatus est GER. Io. Vossio Q. Nempe per D EvM , inquit, lintelligunt veteres philosophi res necessarias, hoe est. quae siemper sunt, non autem fiunt, vel fiunt quidem, sed a natura , non a nobis r quae confuderat Per HOMINES signant res contingentes , alliuιts , hoc es, quae fiunt a uobis , et agi dicuntur, non effici. Ο ae pertinent ad are κτου. Enimuero . si ita accipiamus desinitionis verba , illam manifesto falsam fore , obseruauit MVRETvs : si iuris prudentia, inquit, esset rerum diuinarum et humanarum notitia r sequeretur , eam notitiam esse omnium rerum : certe enim omnes res sunt vel

398쪽

DIVINARUM HUMANARUMQUE RERUM NOTITIA. 38

vel VLpi ANo, vel ulli, cui sanum cerebrum fuit, in mentem venit, iurisconsulti esse, rerum omnium diuinarum humanarumque naturam ,

originem , caussasque tradere. Sed quoties de rebus illis incidit quaestici. quid tuitum imus unique circa illas sit , toties eam iurisconsulti esse dispectionem , existimarunt. Quemadmodum ergo mathesis rerum omnium non naturam , adsectiones, causias , sed quantitatem. physica earumdem phaenomena ac horum rationes exponit, non quan titates metitur, et utraque tamen nihilominus in considerandis corporibus versatur : ita nihil obstat, quo minus iuris prudentia , quid circa omnes res diuinas humanasque iustum sit iniustumue, expendat, quamuis aliter de iisdem rebus i di sserat philo Phia , earumque naturam , adfectiones, caussasque explicare studeat. utriusque enim scientiae fines facile reguntur, eosque eleganter iam pridem rexit apud EVMPI

Tα το - , μή να δε διεσα μη οἰδενι- Nam turpe id esset, quum scias, hominum ac Deum quia est, eritque , iusta te haud eoguoscere. Et sane. quaenam est res diuina humanaue , quae res naturalis, quae a tio, de qua non aliquando quaestio incidat, quid circa illam iustum illiustumue sit ' Ei vero dum satisfacit iurisconsultus, dumque iusti iniustique principia omnibus speciebus obuenientibus adplicat, re ipsa profecto ostendit, disciplinam suam esse DIVINARV Μ ΗvHANARVMque RERUM notitiam, IUSTI, atque INIUSTI mentiam. O ergo quietis p blicae iuri rudentia custos i o iustitiae atque aequitatis indagatrix, correctrix scelerum ac flagitiorum i Quas sine te non modo respublicas, sed et priuatas facultates haberemus t Τu suum cuique tribuis rtu rebus diuinis et humanis, ipsique hominum vitae , existimationi, atque opibus, firmissima circumponis praesidia e tu vere philosophiam prima diuotasti de coelo, et collocasti in urbibus, et in domos etiam Privatorumque coenacula introduxisti, et de rebus licitis ac illicitis, iustis iniustisque iussisti quaerere. Eant ergo alii, perfricent frontem, teque illa laude, qua te insignis ille sacerdos tuus, VLPIANVs, prosequutus est, indignam esse contendant. Nos quibus paullo notiores, C c c a te

399쪽

te semper, tamquam rerum diuinarum hι manarumque notitiam , iasiqueasque iniusti mentiam suspiciemus, admirabimur, laudibusque, quas m reris, summis ad caelum evehemus. Sed non alio omnino luculentiore argumento hanc laudem tuetur

iurisprudentia nostra, quam tot speciebus ac disciplinis suis. in quas se paullatim diffudit. Quemadmodum enim mathesis generatim de quantitate disquirit, at quoties eius principia nouo corporum generi adplicantur, toties noua quaedam disciplina Mathematica emergit, veluti hydrostatica , hydraulica, aerometria , anem ometria , chronologia, et aliae quam

plurimae : ita idem praestat iurisprudentia , euius tanta est Decunditas, ut quoties iusti iniustique principia alicui rei diuinae humanaeue adplicat , toties nouam disciplinam nouamque iuris speciem producat. Hinc tot specialia iura, in formam artis redacta, veluti ecclesiasticum , beneficiarium, parochiale, consistoriale, matrimoniale, seudate et estentelare , equestre , militare , academicum , maritimum et nauticum .

fluviati eum , sylvestro vel forestate , Venatorium , georcatorium , Cambiale vel collybisticunt, opificiarium, georgicum, colonarium , ius finium, municipiorum, pagorum, et alia quam plurima , qualium iurium cultores nihil aliud fecerunt faciuntque, quam ut generalia sapientiae ciuilis principia ad singularia obiecta, specialesque de iis quaestiones traducant , quamuis alios aliis id felicius praemiisse, faeile sit ad intelli-

endum. Quae quum ita sint, praeclare omnino de re litteraria, et e iurisprudentia maxime, mereri videntur, qui tales libellos selectiores, quibus una eademque. iurisprudentiae species explicatur , praesertim si rariores repertuque dissiciliores sint, et de nouo in lucem protrahunt , et plures viro fasciculo iunctos sistunt talium rerum cupidis. Fecit id in praesenti vir praeclarus atque integerrimus, et, quod c put rei est. publici commodi studiosissimus, qui eximio orphanotrophei . nostri bibliopolio summa cum si de ac. circumspectione praeest. Is enim. postquam REi NAvTICAE et MARlT HAS scriptores quosdam paenem tabernis disparuisIe, et a viris tamen doctis passim desiderari animaduerteret, facile se moueri passus est, ut eorum aliquos, hoe fasci- culo comprehensos, et elegant ore , quam antea , typo descriptos , indice denique locupletiore ornatos, suis curis ac impensis praelo exire pateretur , daturus in postrentum et alia eius generis , si his a viris doctis gratiam se ini ille intellexerit. De horum libellorum auctoribus hie disserere vix ocium est, quamuis de STYPΜANNo et Loc CENIO essent non protrita et vulgaria, quae dici pollent. Sed, imminentibus nundinis , meque tacita variorum negotiorum multitudine dili racto, ut

400쪽

DIVINARUM HUMANARVMQ. RERUM NOTITIA. 389

non possim nisi de laboribus maxime necessariis cogitare, nihil superis est, quam Vt bene precemur viro optimo , cuius curae hunc libellum acceptum ferimus, eademque opera et studia nostra, beneque de republiea litteraria merendi voluntatem, tibi, LECTOR ERvDITISSIME , Uehementer etiam atque etiam commendemus. Halae Magdeb. x. Kal. Maias , anni a Christo nato H DCC xxxx.

. . . . . . . . . . .

x III. PRAEFATIOD EVS V ET PRAESTANTIA NUMIS MATUM IN IURIS PRUDENT IA, NIC, HIER. GVND LINGII EXERCITATIONIBUS ACADEMICIS PRAEMISSA.

CVm omnes artes, non modo quae ad humanitatem pertinent, sed et, quae in diuinarum humanarumque rerum intelligentia versantur , communi vinculo, et quasi cognatione quadam inter se continentur: tum praecipue sapientia illa ciuilis , quam iureeonsulti profitentur, ita cum omnis aeui historia atque antiquitate coniuncta ac copulata est, Vt qui eas conantur distrahere ac diuellere, illi mi- ihi lucis ac caloris dissidium quoddam inducere velle videantur. Di ficile equidem est, statuere, plusne lucis historia ex iurisprudentiae libris, an iurisprudentia ex hiltoriarum monimentis accipiat: sed liquido tamen adfirmare possumus cum FRANC. BALDv I No , qui hoc argumentum ornate copiosique exsequutus est a , sic utramque es-

SEARCH

MENU NAVIGATION