장음표시 사용
401쪽
3 a XIII. . DE VS V ET PRAESTANTIA
se comparatam , Vt , quod ille ait, altera alterius poscat opem , et coniuret amice. Tametsi vero iam inde ab illis temporibus , quibus iurisprudentia reflorescere coepit , perpaucis persuaderi potuerit, ut pulcherrimas has scientias coniungerent, quum plerique , qui se iura sprudentiae consecrauerant, in vastissimis Barioli et Baldi voluminibus peruolutandis consenescere mallent, alii, qui elegantioribus studiis delectabantur, illiteratissimas illas litteras , tamquam meram barbariem atque illuuiem, adspernarentur: attamen et paucos illos, qui pares erant in utraque facultate, adeo admiratur posteritas , ut breues eorum libellos, quibus iuri nostro lucem ex historia foenerare studuerunt, vastis illis reliquorum iureconsultorum voluminibus . Accursiano absinthio probe conditis, longe anteponant. Quum enim boni
hi viri id unice egerint, ut de rebus illis. in quibus ingenium atque industriam exercere statuerant, omnia, quae apud alios legerant , genuina, spuria, domestica, peregrina, bona. mala, ad rem facientia , απροσδι-- , coaceruarent, et initio quasdam inde propositiones euderent, deinde illas ad multas species alias proferri polle ostenderent, hinc porro easdem tam arctis circumscriberent limitibus, ut propemodum ossicium perdcrent , dcuique genere dicendi uterentur , sordido, inficeto, barbaro, nihilque, quantumuis notum et peruulgatum, proferrent, quod non aliquot legum et depromtorum ex glossatoribus testimoniorum centuriis firmarent: aliter plane rationes suas
componebant ii, qui elegantioris litteraturae historiarumque praesidia ad iurisprudentiae studium attulerant. Ii enim de legum ori sinibus ac vera sententia solliciti, nihil reliqui faciebant , ut ipsum iurium
nexum ostenderent, omnia ad principia genuina et domestica reuocarent, denique, quaecumque dicerent scriberentve, non modo iusto
ordine, sed et genere dicendi puro , perspicuo, Vereque Latino proponerent. Vt adeo quantum interest inter centonem, ex variis nos eiusdem materiae ac coloris pannis et laciniis male consulum , et Vestem mundam , cui suus color suaque forma constat: tantum interesse videatur inter scriptores illos barbaros, et hos clegantiores ac facundos, qui, ex ipso rei Romanae statu interpretandas esse Roma nas leges , probe intellexerunt. Ceterum quemadmodum nulla para
est historiae veteris. quin iurisprudentiae studioso incredibilem adierat utilitatem: ita dubitare non licet, quin et ex vetustis numis per-mtilium lucis accedere possit arti nostrae , si quis id cum cura agere Vellet. Ego quidem, quamuis nec eo, quo opus est , adparatu instructuSs
402쪽
structus , nec otio, quod hoc litterarum genus requirit , admodum abundans , tamen dum aliquando in haec Vireta excurro, quaedam eius generis , quae notatu haud videntur indigna, obseruaste mihi videor. Quamobrem usurus hac occasione, dum in viri olim erudόtisi simi , Ni C. HIER. GuNDLINGra dissertationes, uno fasciculo comprehensas , aliquid praefari iussus sum , hac de re tecum , LECTOR BENEVOLE , quaedam confabulabor , VsVrique et PRAESTANTIAΜ VETERUM NvΜlsΜΑΤvM IN I v RisPRUDENT A speciminibus quibusdam , quae se haec scribenti sponte offerunt, demonstrabo paullo accuratius. Quamuis enim talia non soleant omnibus ad palatum esse, ne-rue ipse ego illa eius generis esse existimem, ut impune a iuris stu-iosis non ignorentur: dabitur tamen mihi, ut opinor, haec venia, Vt aliis seuerioribus , quibus quotidie distringor , negotiis defessus , aliquando amoeniores has litteras recolam, eidemque opera et animum quodammodo reficiam a quotidiano stropitu, et utilitatem voluptatemque aliquam harum rerum intelligentibus adferre coner, imitatus poetas, de quibus HORAT ivs a): Et prodesse volunt, et delectare poetae. Equidem neminem ego tam esse hospitem arbitror in elegantiore litteratura, ut ignoret opus illud splendidit limum viri olim et disiit
late , et meritis in utramque rcm publicam , et reconditae doctrinae copia vere illustris, EZ. SPANHEN I de usu et praefantia numi matum, quo non modo dignitatem auctoritatemque nurnoruin , verum etiam incredibilem eorumdem utilitatem in omni doctrinae scientiarumque genere tam luculentis argumentis , tantoque variae eruditionis adparatu demonstrauit, ut ne spicilegium quidem aliis, eamdem rem acturis, reliquisse videatur. Et sane si quid forte olim fugerit viri incomparabilis diligentiam , quum opus illud impersectius, et nondum suis absolutum numeris, modico volumine prodiret : saltim hodie aliter videbitur sentiendum , postquam ipse illu Iris auctor opus suum non modo iterum recensuit , sed et integris dissertationibus, totque accessionibus locupletauit , ut illud iam duo grandioris staturae volumina conficiat, quprum prius vivo auctore b , posterius, eo iam rebus humanis exemto , Obitetricante IsAACO VERBVRGio, In lucem prodiit Ce9. Quae enim, quaeso, pars est eruditionis, in
403쪽
rua ille mirificam veterum numismatum utilitatem non perspicue ostenerit Z Habent sane hic grammatici . unde antiquas litterarum formas, earumque adsectiones, atque orthographiam; habent philosophi. unde quaedam ad moralem ciuilemque doctrinam, nec non ad historiam naturalem animalium, arborum, plantarum pertinentia; habent historici , unde res Macedonum, Seleucidarum. Parthorum , Armeniorum , Cappadocum, Ponti et Bosphori regum, Thracum , Pergamenorum , Bithynorum , Carum, Siculorum, Gothorum, Vandalorum , Gallorum, Britannorum, nec non urbium coloniarumque et metropoleon origines, dignitatem, praerogatiuas , άυτονομίαν , Romanorum porro gentes, iamilias . nomina , cognomina , magistratus et dignitates, opera publica, resque domi militiaeque gestas, denique Augustorum Augustarumque seriem, agnatos, propinquos , adfines , titul OS , insignia, actaque pacis et belli vel discant, vel, quae obscurius de his Omnibus memoriae prodiderunt veteres annales , mirifice illustrent, nihil ut sit propemodum, quod discere velis , quod non luculenter doceat, et ex rarissimis numis probet illustris SpAN Η ΕΜ ivs. Enimuero tantum abest, ut omnem hunc doctrinae oceanum exhauserit vir inexhaustae doctrinae, ut supersint omnino , et post tot alias eruditissimorum virorum scriptiones supersutura sint, quae inuentis addi pose sint, quamplurima. Idque res ipsa docuit, ab eo tempore, quo primum in illo opere elaborauit laudatissimus SpANHEMIvs. Quam multa enim ab eo omissa snt , quae ad usum numismatum in re ebronologica pertinent , egregiis speciminibus , quamuis non eadem omnes .felicitate , ostenderunt HENR. Nonis ius in epochis Syromacedonum sa9, et epistola consulari M. Icy. HARDul Nus in chronologia ex numis antiquis restituta se , PHILIPPvs A TvRRE in opusculo de annis imperii M. Aurelii Antonini Elagabali d , Ut RGiN. VALsECCHri in distertationibus de Μ. Aurelii Antonini Elagabali tribunicia potestate se , et de initio imperii Seueri Alexandri I , IOANNEs ViGNOLius de
anno primo imperii Seueri Alexandri , quem praesert cathedra mammorea S. Hippolyti g . Vt iam non dicamus de Io. PETRl RIGORDI , ANT. PAGII , EM. SCHELsTRATENI , aliorumque Operibus , nostraque, quam olim edidimus, dissertatione , quibus ipsa Christi natia uitalia
404쪽
uitatis era ex numis illustratur.'Quum deinde Eg. SPANHEae Ius non adeo multa de usu numismatum geographico monuisset: fuere, qui non modo generatim de vetustis urbium nuntismatibus agerent, veluti I HARDVlNVS , tum in numis antiquorum populorum et urbium ill stratis a , tum in antirrhetico de numis antiquis coloniarum et murnicipiorum M , et Io. Fou VAI AN Tius in numismatibus colonia' rum iuris Latii e , verum etiam certae alicuius prouinciae urbes ex numis describerent. Sic enim prodiit eiusdem VA ILLANTII Aegyptus numismatica d , cui iungi possent , qui Apameae, Athenis , urbibus Britannicis , Cabillono , Chio , Corcyrae, Cretae . Ilio , imsulis arcti pelagi , Lacedaemoni, Lugduno , Nemauso , Μelitae , Ne poli , Oiliae, Palaestinae , Raetiae , Siciliae . Tyro , aliisque urbibus
et prouinciis eamdem operam nauarunt , nisi perlongum eorum scriptorum recensum iam dedisset lo. ALE. FABRICivs e . Similiter quum numos , qui biforiam litterariam illustrarent , eorumque Usum ex instituto non exposuisset illustris SpAN MEHivs : eum quoque desectum supplere quodammodo conati sunt viri doctissimi , quorum alii permultas virorum illustrium ac doctrina celebrium imagines ex n mis gemmisque expresserunt, veluti LAva. BEGER Us in thesauris tum Palatino f , tum Brandenburgico uin , IAC. GaoNovius in thesauro Graecae antiquitatis M , IAC. SpON. in miscellaneis eruditae antiquitatis ci : alia quorumdam tantum memoriam et res ex numis illi strarunt, veluti Homeri Gis B. CupERus cλὰ et Io. CAR. SCHOTTVs
numo n : Vt iam non dicam de medicorum historia ex numis iulustrata , quam minatus est vir elegantis doctrinae , ΜιCH. FRID R. LOCHNERus , medicus Noribergensium celeberrimus. Quis crederet , in illa quoque ethicae semeioticae parte , quam is ni , talitatem aliquam adferre posse vetera numismata ' Et tamen hic quo-
405쪽
que ingenii vires periclitatus est laudatus paullo ante SPONlvs , qui
libro eximio , quem lingua patria recherches citris es Pantiqivise inscripsit, inseruit dissertationem a de arte , multiplicem hominum naturam atque indolem ex vultuum in numis expresiorum inspectione cognoscendi, quamuis, ludicrum id argumentum esse, censeat ANfEL-Μvs BANDvalvs b . Denique quum interpretationis scripturarum Hui-namim et histortae sacrae atque ecclesiasticae rationem in splendidissimo opere non habuerit illustris SPANHEΜIus , nec usum , quem in illis praestent vetera numismata , ostenderit : in hanc quoque philologiae sacrae et historiae partem insignem ex nummis utilitatem redun are posse . ex instituto demonstrarunt AEGIDlvs LACAR Ru in oratione. nistoriae Romanae , a se adornatae e in , subiuncta , qua antiquorum Dumis natum intelligentiam interpreti scripturae sacrae necessariam esse, Contendit , et venerandus ecclesiae no ratis theologus , VAL. ERN.
LOEsCHERva tribus diisertationibus, partim lenae , partim Uittebergae, editis , de num orum in theologia , explicatione s. scripturae , et ecclesiastica antiquitate usu d): vi iam nihil dicamus de BARONio , ANT. PAGr , TILLE HONTlo aliisque historiae ecclesiasticae scriptoribus , qui saepenumero et vetera numismata in consilium adhibuerunt. quamuis purpuratus iste annalium ecclesiasticorum pater ludibrium aliquando debeat eruditis, dum modo apostolos , modo panem eucharIsticum , modo alia myiuria in numis videre sibi visus est , taliaque tanta cum fiducia adseuerauit, ae si illa non ficta, sed ipsis solis radiis perscripta in aere reperisset. Quandoquidem itaque tam late patet veterum numismatum Vsus , ut nulla paene sit pars eruditionis, quae non inde vel lucis , vel Ornamenti aliquid capiat: quis dubitare, quaeso , ausit , quin et iurisprudentiae illa veterum nuinorum contemplatio haud parum utilitatis sit adlatura , si quis, data opera , id agere , eoque connito lustrare vellet tot antiquitatis reliquias' Iuvabit ergo perieulum facere, si forte alios, quibus plus otii, et maior adparatus est, eo exemplo excitare possim ad operam hanc pulcherrimam suscipiendam. Primum in ipso veluti atrio iurisprudentiae nostrae sistitur nobis illa constat s ac perpetua suum cuique tribuendi voluntas, quam iv STITIAN Vocamus , ad quam , tamquam ad finem , uniuersa ars aequi et
406쪽
boni ita comparata est . ut ideo scribere non dubitet VI.PIANvs a .mMito iustitiae sacerdotes adpellari iureconsulios , quum eos. int iustilam ,
et boni et aequi notitiam moreteHutur , aeqtium ab iniquo separantes , lici-ium ab illicito discernentes, bonos Mu solum metu poeniarum, verum etiam praemiorum exhortalinue esticere euρientes e veram philosophiam, nou si inlatam , adfectantes. Iustillam vero hanc saepe exhibent ni mi Graeci
et Romani, sub Tiberio , Vespasiano , Nerua , Hadriano , Alexandro Seuero aliisque cusi , et quidem tamquam feminam liue stantem . siue
sedentem , linistra cornu Amaltheae, dextra libram tenentem, cum epi-fraphe : ΔΙΚΑΙΟΣΥNH ΣEB. Vel IusTiTIA AUG. vel AEQUITAS AUG..edentem videbis in numo Corneliae Saloninae apud BEGERvΜ b): stantem in numis Helvii Pertinacis, Gallieni , iaciti , Probi, Carinorum apud eumdem e . In Omnibus vero eadem insignia deprohendes , libram et cornu Amaltheae , eumdem habitum , elegantem ac virgine dignum , eamdem denique stolam , eiusque laciniam in s-niistrum brachium decore collectam , ut vere tibi videre videaris ς - ειν- α - , seu iustitiam virginem ,
δνην τ αιδο- τη Θεοῖς, es o μπιν εχουπνCuram , venerandamque Diis , qui Obmpum habitant. ceu eam describit HEsioDVS d, Qua vero definitione, sue a tur consulto, siue a philosopho , ad amussim facta , elegantius exprimi posiset iustitiae aequitatisque natura atque indoles , quam hoc Ichemate fΙustitia suum cuique tribuit e idque libra hos monet. Quemadmodum enim illa omnem excessiim ac defectum et prodit, et corrigit: ita i stitia , ut ait ORPHEVs e . Αιεὶ μὸν το πλεον γε u , ἰσοτὲ Π a ρει. Semper , quod nimium es odit, eι aequalisate gaudet. Nee mirum est . iustitiam nobis tamquam stolatam et septae pudicitiae virginem sisti , quum abhorreat ab omnibus sordibus, quippe incorrupta , et castissima, et ut iterum ORPHEI f verbis utamur,
407쪽
Casis sententiis iura semper adminmirans. Quo pertinet et Sui DAE locus a , ubi de hoe ipso iustitiae schemate agens : . Η σόοδρο δε , inquit , αυτὸν λεγει a , παρθενον , κλιάδιαφθορον , ἔτι M. χ μὴ δολῶν το δι ρυον , αν, αμως πιιεθέντα ,
μη τε λέχου πικροετροεπιν α. Hefodus , eam virginem esse , dicit , --nuens semcet , non oportere nos ii stitiam adulterare , nee aliis rationibus adductos , nec amore eorruptos. Denique et estectum iustitiae eleganter ostendit illud Amaltheae cornu , quod in nutris illis reperimus ,
ὁ τα NEM UM τρεφει μαλ' αMρνους. His , qui eam colunt, ιerra fructus largiter priaticere, et mare abunde suppeditare ait omnia, quae Parites alit. Nimirum ob militiam ciuitates, a paruis et humilibus profectae principiis , breui tempore excelsissime florent, nec quidquam iis, quod ad felicitatem ciuilem pertinet , deesse potest Non turbae tunc illas Concutiunt, non classca audiuntur , et nec agros depopulatur hostilis manus , nec partas opes fures ac raptores intercipiunt, sed ciues a undant omnibus copiis , et in summa opum atque bonorum adfluentia Vitrunt, vereque iis euenit, quod suauissime cecinit HORA aius co :Tutus bos etenim rura perambulat o Nutris rura Ceres , almaque Faustitas ;Pacatum volitant per mare nauitae e Culparι metuis fides.
Deinde et I URIsPRUENTIAE definitioni non minus lucis accedere videtur ex veterum numis, qui Ihemidem Deam praeierunt , quamuis ii sunt et dubiae interpretationis, et paullo rariores. Vnum eius generis acceptum ferimus V. C. CHRisT. SIGIS M. LIEBE qui inter numos populorum et urbium edidit aeneum Phocensi am. cuius in aduersa parte est caput sei uni no cultu , laurca cinctum , vultu admodum decoro , cum litteris : ΦΩΚΕ , in auersa capiat tau -
408쪽
ri, vitis ornatum, supra quod litterae EA. Posset caput illud femininum videri Apollinis , quem muliebri habitu efformasse veteres , ostenderunt cum alii, tum nouissime Io. CAR. SCHOTTvs a , idque satis patet exemplo Apollinis Actiaci vel Palatini, quem muliebri habitu sistunt numi argentei Commodi apud V AILI.ANTi vΜ b steum inscriptione: Ar LlN PALATl No. Sed ipse LlEBlus eos non putat aberraturos a vero, qui Themidem in eodem capite agnoscant, quia Apollinem una cum themide oraculum Delphicum condidisse , ex EPHORO memoriae prodiderit STRABO c e . Paullo certioris interpretationis esse videtur gentis Flauiae denarius, exhibitus a seu L-vio VRsi No d , quippe in quo non modo caput muliebre , satis incultum cum passis crinibus, et adposita cithara visitur , verum etiam ipsum Τ hemiclis nomen additum est. Supra enim adscriptum est :C. FLAv. LEG. PROPR. intra: HEΜls. in auersa parte victoria conspicitur, trophaeum coronans , cum lemmate: IMP. BRUT. infra Q. CAEP. Pertinere hunc denarium ad C. Flauium, Caesari inimicis sinum, at Bruto. Caesaris percussori tanto amiciorem e , eiusque aliquando praefectum fabrum f) , inter omnes constat, non aeque , quid sibi uelit illud HEΜis, quod infra caput legitur. Nam VRSINVs , vir in his rebus alioquin perspicacissimus , illud accipit pro cognomine. , nobisque fingit C. FLAVI vM HEMiri, quum vel hoc ipsum, vel fie-xum inde cognomen nusquam inter tot Romanorum cognomina O
currat, nisi eo referre velis illud HEMvLLI , quod est apud GR u-TERVM in marmore se . Fimbriarum certe et Pusonum cognomina fuisse Flauiorum, qui libera republica in. celebritate fuerunt, nemo ignorat: at Hemides illos esse cognominatos , nullo idoneo testimonio constat. Hinc acutum hic vicist vir reconditae eruditionis I AC. PERIZoNivs c b , non esse hoc cognomen C. Flauii, sed ipsius feminae, cuius caput expressum sit in denario , restitutaque littera detrita, illud legi oporiere THEMIs, cui deinde et citharam, ee passam atque horridam comam conuenire, operose docet. Et videntur sane Flauii ideo in numis ac denariis suis consecrasso Themidem , quod praecipuum gentis suae auctorem venerarentur C. Flauium, qui hum
409쪽
ιi fortuna ortus, ceterum callidus vir et facundus , ciuile tus, repositum in ρenetratibus pontificum euulgaueral a , adeostue Ihemidos ope et ipse ad aedilitatem adspirauerat, et posteris viam muniuerat ad splendidiorem fortunam. Iam vero quod symbolum iurisprudentiae reperiri potuisset luculentius , quam illa rhemidis effigies t Comae in conitae , quas in numo conspicis, fatidicam ostendunt mulierem , Deo que, uti veteres loquebantur , plenam, ac proinde rerum diuinarum
scientissimam. Talem ViRGinivs c b P fingit Sibyllam , Cui talia fami
Ante fores, subito non vultus , non color unus, Non CoMTAE mansere Coae AE et sed pectus anhelum, Et rabie fera corda tument.
Talem SENECA e Cassandram sistit, cui
Pallor genas . Creberque totum pos et corpus tremor , Stetere vittae, mollis HORRESCIT COHA, Anhela tarda murmure. incluso fremunt.
Talem denique idem dὶ describit Pythiam, quae
Incipit - - spargere HORRENTES COMAS, Et pati commota Phoebum. Dicitur enim Themis prima oracula sudisseresque diuinas et sacrificia docuisse' mortales. Atque inde est, quod qui oracula edunt, dicuntur, ceu Obseruarunt DioDoavs Si CVLvs e) et Sur-DAs 9 . Additur autem in numo cithara , quia eadem Themis et ob facundiam rerumque humanarum notitiam celebratur , et proinde βουλ- vocatur a PLUTARCHO g , quia, ut DIODORus refert, pri-
410쪽
ma hominibus, quae ad iuris aequitatem et pacis studia pertinent, tradidit, et, si HOMERO a credimus,
Hominum concilia vel dimittit , vel cogit. En veram imaginem iurisprudentiae, dismarum humanarumque rerum notitiae , iusti iniustique scientiae , quam sane definitione non magis perspicue ipsi iureconsulti , quam hac Themidis effigie gens Flauia, expressise videntur. Huius quoque est γιρ-Hucis , id est, de iis,
quae circa res diuinas humanasque iusta sunt, respondere. Hanc quoque iure βουλαί- , id est, consultrieem dixeris. Di enim ex CICERO-Nis b sententia , fine dubio domus iureconsulti totius oraculum riuil tis , unde sibi omnes consilisιm expetuut,
Suarum rerum incerti, quos is sua ope ex Incertis certos , compote ιιe eonfilii Dimittit, ut ne res temere tractent turbidas.
Enimuero ne id quidem praetermittendum videtur , quod , suae ingentis Flauiae numo torva facie passisque comis conspicitur, I hemis, eadem in altero Gothano virginis venustae eleganter comtae , laure que cinctae, schema induit. Est enim haec iurisprudentiae indoles, bc-nignae bonis , malis inexorabilis, et, ut eleganter ait VLPIANVS e ,
bonos non solum melu poenarum , verum etiam praemiorum exhortatione
efficere cupientis. Quemadmodum porro VLPiANus noster Q duas huius sudii postiones esse, obseruat, P vBLlCvΜ et PRIUATUM : ita et nu-mos Vtrumque ius accurate secernere , animaduertimus. Protulit sane CoNsΤANT. LANDus numum Gordiani, in quo tres cernuntur mulieres mitratae et stolatae, dextra libram , sinistra cornucopiae tenentes , cum peri graphe : AEQVITATI PvBLICAE. Vbi tres illae mulieres procul dubio ties praecipuas iuris publici partes, PONTIFIClVΜ, FAETIALE et sENATORI vae significant. Paullo post vero dum numum illum interpretatur, addit vir doctissimus f : PRIvATAM AEQVlTATEM se effictam vidi. Erat mitrata palliataque , sans , libram dextra tenens ,hasam laeua. Id quoque symbolum rei sane conuenientissimum est. Erat