Opus polyhistoricum dissertationibus 25. De osculis subnexisque de judae ingenio, vita & fine, sacris epiphyillidibus, absolutum; ob variarum gentium, per cuncta mundi climata usitatos ritus, ... curiosum ex omnium facultatum doctoribus annalium cond

발행: 1680년

분량: 1121페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

summe desiderabat humana natura,Cantici VHI. Ubi anteChristi adventum dicebat: mu mihi det te fratrem meumsugentem mbera mas ris mea, ut inveniam tesolum foris, ct deosculer te, am nemo me desticiat. Foris enim, id est extra Paradisum, id eli inferi. us in mundo cupiebat DEI filium invenire, S eum osculari,& sibi, e unire, ut sic sine adspectu posset secum perpetuo convenitea Itariquod etiam ipse DEI filiusngurari potuit in Narcisso, qui imagi- ,,nem suam tantum dilexit, quod eam in fonte respiciendo & olcu- , dando submersus fuit. Quia revera DEI filius imaginem tuam, id est hominem ad imaginem ejus factum, in fonte uteri virginalis osculatus est, carnem scilicet sumendo. Ita quod pro nimia richaritate mortem incurrit, se propter hominem crucifigi permit tendo. Unde Gen. XXVII. accessit & osculatus est eum. Istud etiam osculum charitatis potest significare illud amoris vinculum, quod nobis DEUS iecit, quando per charitem & gratiam se nobis intimat di: cons ungit. Imago enim in speculo vel in aqua talis est naturae: quod si te elongavcris, elongatur, si autem te sibi appropinquaveris, appropinquabit se tibi etiam usq; ad osculum. Si e DEUS elongatur ab illis, qui per peccatum ab eo se elongant. Quia longe es Dominus ab impiis, Proverb. XV. Illis autem, qui per poenitentiam sibi appropinquant, solet appropinquare, & usque ad osculum, id est, usque ad perfectae charitatis vinculum eis per gratiam copulari.

Tale osculum DEUS a nobis petit, dicens Gen. XXVII.

Aecede adme, seda mihi osculum, siti mi. Ipse etiam nos osculatur, nos ad indulgentiam recipiendo, nobis gratiam concedendo, &nos in gloriam introducendo. Dico etiam, nobis gratiam conciliando , & sic osculatus est Rex David senem Batsillai II. Samuel. XIX. 39. Osaiatus esI Rex Basilai ct benedιxit ei. Dico insuper quod D E u s osculatur nos in coelestem gloriam intro. ducendo , sicut de Laban dicitur , Genes. XXIX. tauod au. diens Iacobsororis Fuaestuum advemsse, ruens in sula duxis eum in domum suam.

b. VI.

42쪽

DE OSCVLORVM DIVISIONE.

g. VI. Huc trahunt Osculum Cantic. I. v. I. ubi sponsa sponsi osculum postulat, item osculum,quo Jacob Rachelem contobrinam suam,iu amplexus ejus ruens, affecit, quo de Genet. XXIX. v. i I. I 2. Nec non illud, quod Propheta Elilaeus defunctoSunami tidis puero impressitit. Reg. lv. V. 3 . quae omnia accuratiorem explicationem requirunt, cum dilficultatibus sane non exiguis involuta sint,& magni ponderis mysteria in se contineant. Praeprimis vero locus ex Cantico multa maceravit ingenia, quia totus illeScripturae liber inscrutabilibus reconditae Theologiae sacramentis repletus cst. Canti Canticorum aenigmna sunt,paucis intelligen-bus nota sunt, paucis pulsantibus aperiuntur, Jure merito exclamat Augustinus Lib. de Pastoribus cap. XV. Idcirco non exicr. no literarum cortici tantum inhaerendum, sed ad intimiorem sensus recessum penetrandu est, quemadmodu pulchra similitudine eσoram Nnsese horaulia I. in Cant. declarat: Ut in pingendi sci entia materies onminb quaedam est,diversis in coloribus, quae animalis imitatione petiicit,at qui imaginem respicit,quae per colores arte abibluta est,non infrictis tabulae coloribus spectando inhaeret, sed tantii ad forma ipsam respicit, quam per colores expreuit artifex; sic etiam praesemein pictura non ad materia colorum, qui sunt in verbis, respiciendum est, sed quasi quaeda Regis in illis cli intue-da forma, quae per cogita Itones puras exprimatur. Nam haec verba sectindu significationes obvias quasi quidam color sunt, ut album,

pallidum, nigru, rubrum,purpureum; os,suaVium, unguentum,vinum, membrorum appellationes,lectulus, Juvenculaeδε ejusmodi alua. Quae autem per haec forma conficitur,est beatitas, status exispers animi morborum, cum divinitate conjunctio, a malis alienatio, S ad ejus, quod vere pulchrum ac bonum est, similitudinem

facta nostri conformatio. Consentit GregoriusMMn. praest in Cant. sic disseres solerter intuendu est,ne cum exteriora audimus ad exteriora senti eda remaneamus,& machina quae ponitur,ut levet,ipsa magis opprimat & aggravet. Debemus in sensibus exterioribus corporeis, quidquid interius est,quaerere,& loquentes de corpore extra corpus fieri. Ibidem : sicut palea frumentum, sic di litera

D tegit

43쪽

tegit Spiritum. Sed quia lumentorum est paleis, hominum, frumentis vesci, qui humana ratione utitur paleas aboiciat, frumenta Spiritus edere disponat. Idcirco consultum fuerit, allegatos ripturae textus peculiari diatribae includere, eosque suxta bonae interpretationis media solicitὰ pensicularc.

DISSERTATIO III.

I. Via ad Deum veniendi duplex , Sehola ea se Minca. μιriusqueconsideratio II. Vnionis Mystica proprietates. III. Theoisinna vinca definitio. ad Theologiam ' cam hominem duis ponentes. V. Theologia MVtea Scopin. VI. A irationes Sacra quid. VII. vi ratio oceulia pastis VIII. Subtimis- Cantici Canticorum. Sujs adisi in Lec Ianem sis a tuendus e IX. Cap. I. Cant. v. I. varia versioner. 'simum inconuionustis Dei det crum. X. Sub metaphora Osculationis exprimitur. XI. Osculum istud Doctrinam o disciplinam largitur. XII. 'simum n. Trinstatis ex hoc loco elicitar, quin o conjunctio anima cum Deo. XIII. Dem anima tria osicula concedit rma duo lura XIV. Persemia septem arisimata iuvina apposie significantur. X κ. Desiderium Sponsa pulchre delineatum. Recensus ranorum Commentarorumsu per Canticum. XVI. Genesis a p. v. Ia. proprie nihil 'sticum comnnet. XVII. 2. Regum 4. comma 33 3 . Liter abier se alligorisὶ expensum. Ruin orandi Hebraeorum deerentes. XIIX. νιμι8s versiculin undecimus enuclearin. XIX. Innocturni recibωEccles Romana ex Psal quinquagesimi versu: Domine labia mea verus rinissu acu, or quare. f. l. ΤIa perquam ad DEu Migitur, a summis viris potissimum v duplex statuitur: una vocatur communis er Scholastica,. altera Diuiligoo by Goral

44쪽

27 altera minca ecreta. Utraque tanquam donum coeleste a Patre luminum desursum proficisci tur, sed inter utramque multiplex discrimen intercedit. Scholastica humanum studium & inquisi. tionem requirit, paucisque convenit altiori praeditis literatura :Mystica ubique, semper & ab omnibus haberi potest. Illa speculativa, haec practica: illa proprie in intellectu, hac in voluntate sita est. Illa exposita illusionibus, superbiae iacuriositati, habet unde timeat; haec tuto ac simpliciter ambulat, nihil quaerens praeter Deum. Illa naturaliter cum Phantasia & discursu operatur, haec supernaturaliter cum pura & simplici intelligentia. Illa ascientia acqui sita; haec a donis infusis Spiritus Sancti procedit. Illa angusta est, limites non excedens humanae Speculationis; haec cor dilatat ad infinita, S omnem modum naturalis cognitionis

transcendit. Illa longa, laboriosa, & difficilis ii haec brevis, expedita & facillima est. Illa ab infimis incipiens, a pravorum scilicet

habituum exstirpatione,& tumultuantium assectionum moderatione, per studium virtutum, & vitae activae ossicia ad apicem perfectionis ascenditi haec admirabili circulo ab amore incipiens ad amorem progreditur, α desinit in amore per motus anagogicos&lflammiseras adspirationes. Heinricus Harpbiwtib. I. pag. 2. c. I. .

8. ct Lib. II. p. 3. cap. 1 o. θρ. I. Collat. I. Amst. Theoc mictor Gelemus in summa Practica Theolog. Mystica, parte t. decis I. artis. 3. Est enim amor, ut Plato etiam cognovit, in Convivio, ubi sus e de amore circulus a bono in bonum perpetuo revolutus. Mystica autem via, de qua sola,via scholastica exclusa, hic soliciti semus,ex mente Diovissi Carthusiam tib.defonte lucis, artis. XIV. duplex est.

actisa criad a. Quae divisio ex Dionysio Areopagita, MUIMO

e. i. colligitur, quando ad Timotheum sic scribit: Tu verb,elia te Timothee, in My sticis contemplationibust, intenta exercita tione, & sensus rei inque, & intellectuales operationes,& sensibilia& intelligibilia omnia, & ea quae sunt,&quae non sunt universa, ut ad unionem ejus, qui supra essentiam de scientiam est, quantum fas est, indemonstrabiliter assurgas; siquidem per liberam &ab solutam, &puram tui ipsius a rebus Omnibus avocationem, ad su-D a. perna-

45쪽

hernaturalem illum caliginis divinae radium,detractis omnibus oca cunctis expediiis eveheris. Et alibi, nempe de diminis nomini σcap. VII. ita loquitur: Est item divinissima Dei notitia, quae per nescientiam accipitur, secundum illam, quae supra intellectum est, unionem, quando mens a rebus omnibus recedens, ac demum semetipsam deserens, desuper fulgentibus radiis unitur, quibus in illo inscrutabili sapientiae profundo eo Ilustratur. Quibus verbis utramque viam attingit, Ham, quae in nostra sita est voluntate , non tamen sine divini auxilii infuso lumine, dum monetTimoth um, ut te disponat ad unionem per omnimodam abstractionem a rebus omnibu s, sensus relinquendo, & omnia objecta sensibilia ac intelligibilia, principia scilicet lcientiarum & ratiocinationum, Ecca quae sunt, essent ias videlicet reriim immutabiles, & ea quae non sunt, res nimirum temporaIes, quae propter continuam mutationem meri id dicuntur non esse: Sic autem expedito ab omnibus

impedimentis futurum pollicetur, ut ad supernaturalem divinae caliginis radium anagogice sublimetur,& a D Eo trahatur, quia tunc anima divinitus rapi tur, & a bsorbetur, quae est via passii , shpponens praeviam viae activae dispositionem. f.II. Bemhardus sermone a. de Ascensione hanc duphcem uti am tendendi ad divinam unionem his verbis exponit: Quida tr huntur, qui dicere possisnt, trahe me post te. Nonnulli ducuntur, qui dicunt, introduxit me Rex in cellam vinariam. Alii rapiuntur sicut Apostolus raptus est ad tertium coelum. Et primi quidem felices, qui in patientia sua possident animas suas. Secundi fetiaciores, qui ex voluntate sua confitentur Domino. Tertii felicis-smi,qui in profunditana Dei misericordia, quasi sepulta arbitris libertate, in divitias gloriae in spiritu ardoris rapiuntur', qui spreto ac suppreio adminiculo rerum ac sensuum, non ascensoriis gradiabus, sed inopinatis instantaneisq; excessibus feruntur in Patrem. Ubi dub priores dispositioni activae, tertii passivae a pio Doctore deputantur. Deus nam sublimis,verba sunt Dionysii Carthusis defonte Lucis artis. XVI. cum viderit mentem hominis spiritualis telo iustitiae penetratam Pharitate flammigeram,puritate ac omni

46쪽

virtute fulcitam, ad divina fortiter adipirantem, mox dignantissime,exuberantissime, amorose, ac frequentissimξ ei occurrit,suc- Currit,cooperatur, seo ei communicat,manifestat, infundit, eam ad se clevat, intra se rapit, desulatur, amplectitur, atque se ei intuendum, gustandum, fruendum , offert ac exhibet, habetque complacentiam magnam in ea, &tanquam amicam ac sponsam apprehendit, foecundat & sibi adstringit. Debet igitur anima tam tam excellentiam desiderans prorsus esse nuda, & formis seu ima-- ginibus rerum mundanarum vacua, in suum semper principium

intuens. Pulcherrime Ioannes Taulerus Sermone Iic Pasib. . . re

linque hominem, Angelum, coelum, S ipsum cssentiale bonum, ipsam essentialem veritatem cape nude in se ipsa, nam quicquid adposueris, hoc ipsum tegit & excludit unitatem. Et Iustinus Martyr in codoquio cum TIphone ab initio .' An putas, inquit, te percepturum quidquid ad felicitatem pertinens, nisi prius animam a rebus sensibilibus ad intelligibiles traductam rediaas aptam virtuti, ipsiusque summi boni contemplationi P Verbum namque sempiternum non nisi in solitudine profertur, in ea inquam solitudine, ubi homo de ale ipso, & ab omni multiplicitate relictus, desertus 5 exul estectus est. Propria sanctorum est haec solitudo, quorum haec verba apud Iertullianum de Pasi o leguntur:

Eo nihil foro, nihil campo, nihil curiae debeo; nihil ossicio ad via

gilo, nulla rothra praeoccupo, nulla Praetoria observo, cancellos non adoro, subsellia non contundo, iura non conturbo,causas non elatro, non sudico, non milito, non regno. Secessi de populo imo unicum negotium m hi est, nec aliud nunc curo, quam ne curem. Erat olim ista sententia: Nemo aliis nascitur, moriturus sibi. Certe ad Epicuros & Zenones ventum est: sapientes Vocas totum quietis magisterium,qui eam summae atque unicae Volupi

tis nomine conscrvaver .

III. Haec via abstractionis, quietis desecessus deducit ad Theologiam Mysticam ad illa indoctam lapientiam omni lapicta humana luperierem,qua mens Deum suu sine discursibus agnoscir, quasi contrectat, di sine .ratiocinationibus gustati Est autem

D 3 Mystica,

47쪽

DIssERTATIO III.

Mystica Theologia lucretissima mentis cum Deo locutio, iuxta Dions Cirthus ver Diovi t reopagita MYstic. Theolog. sive, est animi extensio in Deum per amoris desiderium, Iohan. Gerson. de M . Neolog. Specul. Considerat. XXVIII. vel motio anagogica in 'Deum per purum & fervidum amorem. Est c estis quaedam Dei notitia per unionem voluntatis Deo adhaerentis elicita, vel lumine coelitus producta, Iohann. a Iesu Maria cap I. Theolog. MVicae. Est sapientia Experimentalis. Dei affectiva divinitus infusa, quae metem ab omni inordinatione puram per actus supernaturales fidei, spei, & charitatis cum Deo intime con)ungit. Balthasamor δε-riin Isagoge ad 'sticam Theologiam Dionysiu Areopaguae cap. II. Ex his liquet, Theologiam My sticam non esse proprie scientiam, prout scientia est habitus acquisitus. Sed si accipiatur pro actu, nihil aliud est, quam ipsa mentis in Deum defixio, admiratio Mase statis, suspensio animi in lumen immensum ac aeternale, ferventissima, ac transformativa inspectio Deitatis; si vero sumatur pro habitu, realiter idem est ac praestantissimum donum Spiritus S. quod

Sapientia nuncupatur, secundum altissimum Mus gradum. Ca thusan super Amst. Theol. Diovsu quas. H. artu. I. Differt aTheologia Seholasticio θmbolica, quia Scholastica e caliginosis fidei orathodoxae principiis sua deducit assior ii Smbotica figuratas de Deo locutiones explanat, haec puris quibusdam & tranquillis obtutibus sine rationis satagentis excursibus divinae sapientiae arcana dignoseit. Per scholasticam discit homo recte uti intelligibilibus, per Symbolicam sensibilibus, per hanc rapitur ad iii pernaturales cxcelsus. Scientiae humanae in valle phantas aedilcuntur, haec in apice mentis. Illae multis egent diicursibus, & erroribus lubiectae sunt; haec unico&simplici verbo docetur de discitur, mere supernaturalis tam in substantia, quam modo procedendi. Principium Mysticae Theologiae est ipla essentia bonitatis,

rerumque omnium causa superellantialis Trinitas, a qua per boni. tatis redundantiam in nos etfluxit, cum inaequali tamen participa.tione ob diversam hominum aptitudinem, & multorum repugnantiam cum divinis illustrationibus. Dicimus itaque cum

Dion in

48쪽

PDion ν io Areopagita Hier.tre M.e Ecclesiasticae cap. I. Dci principalem beatitudinem, naturam Divinitatis, Principium Dei ficationis, ex

quo Deificandi Dei ficantur, Mysticam Theologiam in salutem dc

Deificationem hominum concessisse, modo scilicet magis immateriato,&spiritaliori, non extrinsecus ad divina movendo, sed intelligibili ratione atq; intrinsecus puta liquidaque illustratione divinissimam iis voluntatem irradiando. H. I. Et hic scopus hujus Sapientiae est erga Deum&res divinas continua dilectio, cognitio Dei perfectistima,& simplicis perfectionis ejus divina participatio atque fruitio, quae Dei contemplatorem spiritali modo re ficit, esusque animam modo prorsus ineffabili arctissime cum meo unit& Dei ficat. f. IV. Actus ad Theologiam Mysticam mortalem homunem disponentes, sunt supernatu rates, fidei, spei, & charitatis,quibus mens immediate Deum attingit: Et fides quidem intellectum, spes memoriam, charitas voluntatem mystice perficit & informat, uti pulchre ac diffuse Pater Iohannesa Cruce in suis divinisi fimis libris de Ascensu MontisCarmeli, de nocte obscura,Wde viva amoris flamma, exponit. His accedat necesse est, magnum,

fervens & insatiabile desiderium assequendae perfectionis.Iohann. Taul erus Epith. XXIX. sex homini observanda praescribiti, ut ad culmen perfectionis pertingat; Tria quoad exteriora, totidem quoad interiora: Nempe ut vestes,& omnia exteriora illius simplicia sint, quibus nemini placere appetat, nisi DEO : ut verba illius sint succineia,necessaria,& de reb' divinis: ut in omni ejus externa actione nihil appareat, quod possit offendere intuentes. Deinde quoad interna necessarium est, ut Deum solu purissima intentione quaerat, ut, quicquid illi eveniat, imperturbabilem animi pacem

retineat.Ansontus Monetaordinis Minorum vir magnus interMysticos, in V. Theol. Mon scap. r. sex esse catenas docet, quibus ligatur anima, ne ad Mysticam Theologiam ascendatr Prima est negligentia circa spiritualia, quia homo non vult se exercere &mortificares secunda, evagatio sensuum; tertia, curiositas intellectus circa scientias , quarta, inordinatus amor erga temporalia;

quintas. Dissiliaco by Corale

49쪽

quinta, impuritas in operationibus; sexta; Occupatio circa ext

riora. Cum tot igitur di positiones ad Mysticam Theologiam sint necessariae, libet hic vetere ritu proclamare, procul hinc,procul este profani. Nam & Dion cap. r. MV. Theia monet Tiamotheum, ut caveat, ne quis eorum haec audiat mysteria, qui rebus adhaerescunt, & nihil ultra naturalia supernaturaliter e1Ieimaginatur : qui materialibus rebus immersi nondum per studium mortificationis, & exercitium virtutum animi candorem acquisiverunt: qui ambulantes in mirabilibus super se arcana DEI cognitione se polIe percipere arbitrantur. Τα-του quod est claudere, vel abicondere, dic alunt, cum quod nequaquam revelari debeant his, qui sacris non sunt initiati; tum etia quod ab initiatis absque peculiari di vinar illuminationis gratia ditificulter intelligi nequeant. Habet lane Mystica Theologia suas Voces, quas terminos vocant Dialectici, sicut omnes artes & scientiae: S cum sit omnindlupernaturalis, ejus principium, finis,&media, modusque tendendi in finem, voces quoque dc phrases,

quibus traditur, naturae ordinem ac vires, atquc humanae sapientiae verba transcendunt. Attamen haec lapientia citius ac lublius Idiotis simplicibus, qui nihil aliud quam salutem in timore Sciremore curant, quam magnis & eruditis Theologis conferri solet nisi &ipsi toto mentis astinu studeant inimi luati: Ita scribit Bartholomaeus de Martyribus Bracharensis Archiepiscopus, Compend. doc. spiritual. pari. II. cap. XIII. g. 3. Et Bemhar- diu Serm. LXXXV. in Cam cum de hac re sic exclamat: O quisquis curi olus es scire, quid sit hoc verbo frui, para illi non aurem, sed mentem ; non docet hoc lingua sed gratia: abiconditur a sapientibus S prudentibus& revelatur parvulis. Conferatur Bonaventura de processu Relig. Gerson de Myst. Theolog. Specul. Gel niuslinyraxi Myst. 4 heo l. p. I decis. I. art. S. & Decit. X. art. 2. Constantinus de Barbanson in semitis occultis divini amoris.Fran- cilcus Suare Z Tomo II. de Relig. Lib. II. de Orat. C. IO. g. V. Omnia quae de I heologia Mystica scribuntur, eo tendunt ut animam perducant ad intimam cum Deo unionem, in qua

50쪽

qua medulla hu lusSapientiae, & summum e)us arcanum consistit. Non est autem haec unio localis, si ve praesentiae, quae Deus ubique est, nihil se vacuum relinquensPropterulam immensitatem. Non z. est unio per gratiam sanctificantem,qua anima a peccatis emaculata in Dei amicitia restituitur, sitque divinae consors naturae. Non est unio percharitatemde qua scriptum eth, Joh. IV. v. I s. aeui

manet Ineharitate, in Deo manet, ct Gem meo. 2 rima enim harum uniorvim conveni istiam rebusinanimatis; secunda omnium su-sorum .est, dc puerorum ante usum rationis,fiuntqua istae in substa-M tia animae, Tertia communis est omnibus probis,qui DEuM quidem ardentissime diligunc, sed dono contemplationis, &mystica .unione carent. Est igitur alia unio felicissi ina& arcana, inexpertis in per via,&dissicilis explicatu, quaelit in potentiis animae,intelle-- ctu scilicet & voluntat , istae enim Deum attingunt,& illi confun-

-guntur actionibus propriis vitalibus: atq; in ista unione lumma felicitas vitae huius consistit,&quaedam futurae gloriae praegustatio.

Cum enim felicissima unio sit amplexus, °ustatio summi bo-- .ni. omnia bona abipsa, quasi rivuli a fonte in animam derivantur.

Hinc decor.&pulchritudo, de Spiritus Sancti charismata, quibus mirabiliterexornatur. Hinc splendoraucis, S praetulgida illustratio bardorque amoris, & luavitas ineffabilis. Hinc contemptus rerum omnium terrenarum, & insatiabile coelestium desiderium. Hinc perfecta Christi imitatio, & ex redundantia spiritus . exultatio sensuum,&corporis admirabilis transmutatio. Hinc animae annilii latio coram DEO, &mystica morsa hinc fervor, languor, liquefactio, ebrietas spiritualis, silentium internum,

, OSCULUM VERBI, ec stasis, raptus, suspensio & alia

multa, quae digni experiuntur. Via autem ad intimam cum Deo unionem panditur a motibus anagogicis & exercitiis aspirationum. Iohann. a Iesu Maria Carmeota excalceat in M'st. Theoc- e. IX. Concors omnium, quos legerim , sententia est, ad alatissimam DEI cognitionem&sensum, sive experimentum, aspi- rationum exercitio ita animam erigi,ut si hoc angelicum exercitium miris laudibus celebratum, caeteris omnibus antepositum E trequen-

SEARCH

MENU NAVIGATION