Opus polyhistoricum dissertationibus 25. De osculis subnexisque de judae ingenio, vita & fine, sacris epiphyillidibus, absolutum; ob variarum gentium, per cuncta mundi climata usitatos ritus, ... curiosum ex omnium facultatum doctoribus annalium cond

발행: 1680년

분량: 1121페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

incubans oraverit, quo praeter Mysterium, quale Patres inde promunt, peculiaris Hebraeorum ritus innuitur, qui vario corporis habitu orationes peragere solebant, modb manum in coelum et vantes, modo in genua procumbentes. Sic orasse dicitur Salomon I. Regum IlX. v. q. dc Cap. XIX. v. 18. Multi non curva se dicunt genua ante Baal. Alius fuit modus Hebraeis usitatus, quando ostensos placare animos, oc quod desiderant, impetrare student, tum se ad infimas preces abjiciunt, de humi supplices procumbunt, ut terrae faciem apprimant, ac pulverem quasi lingant. Hinc frequenter legimus in pulverem cadere, ponere in

pulvere os suum, adhaerore terrae ventrem. Sic oravit Elias,cum

se expandit. Quod autem incubuerit super puerum, & quantum potuerit ad Musis mensuram collegerit, verba sum Cassaris

Sancfit in Comment. ad III. Reg. cap. 17. p. Ia=8 seq. illa videtur esse causa, ut quo magis seipsum in angustum arctaret humiliare que, tanto magis divicam misericordiam inflectere t , quae humiles benignis intuetur oculis, neque despicit cor contritum & humilitatum. Neque fortasse alia causa est, cur homo de gerriculis oret,ia ille orantis habitus judicetur ad impetrandum aptissimus: 'nisi quia homo aliquid de proceritate corporis tollit, dc tanto se ξpso breviori& liquo modo despicatior est, quantum patet age 'ibus ad pedes usque magnitudo. Vel, ut incumbens super pu rum, majorem significaret animi dolorem, ad matris similitudi-lnem, quae mortuum amplectitur filium, & ab illo divelli non pati-ltur, quae eo nLabori consideratione digna est, quo filium diligit a Mentius , dc illius mortem flet miserabilius. Deinde quia illa membrorum compositio amorem significat ingentem, quo toto badavere velle frui videtur, qui vivus est, & totum se in exanima- , una amici corpus infundere, ut illi det vires, Spiritum & vitam. N quidquid demum mors abstulit acerba.

g. XIIX. Aliud osculum Mysticum occurrit Psalmo LXXXV. v. xi. Ubi dicitur Ruxo Iustitia ofuiantur see. Augustia

stitiam de habebis pacem, ut osculentur se Iustitia dc pax. Si enim

72쪽

i non amaveris Iustitiam, pacem non habebis. Amant enim sciduo istaJustitia& pax,& osculantur se, ut qui fecerit ustitiam, pacem inveniat Iustitiam osculantem. Duae amicae sunt, tu forte unam vis, oc alteram non iacis. Nemo enim est,qui non vult pacem, sed non omnes volunt operari Iustitiam. Interroga omnes homines, vultis pacem e uno ore tibi respondet totum genus humanum, opto, cupio, volo, amo. Ama & Justitiam, quia duae amicae lunt Iustitia&pax. 1ustitia&pax ipsae se deosculantur. Si amicam pacem non ana eris, non amabit te ipsa pax, nec veniet ad te. Quid enim magnum est desiderare pacem. Qui vis ma- Ius desiderat pacem. Bona enim res est pax. Sed facJ ustitiam, quiaJustitia & pax se osculantur, non litigant, tu quare litigas cum Iustitiat Simeonderauis ad Psalm. XXV. Iustitia & pax ita inter seia agglutinatae sitiit, eoque vinculo inter se conjunctae, ut ubi non est Iustitia, ibi non sit pax,& contra. Posterior locutio osculara Funt, ex consuetudine Orientalium, hodieque apud nos usitata sumta

est, qui occurrentem amanter excepturi exosculabantur. Ita Lucae XV. Pater prodigi cum illum adhuc procul ab ntem conspicatus esset, misericordia motus, S accurrens cecidit super col-

Ium Mus de osculatus est. Lyranus hunc vorsum de Christolic exponit. Iustitia 5 pax osculatae sunt, quia Christus in sua passione latis fecit pro nobis per viam Justitiae, qua Iustitiam statim pax fuit osculata, quia per tuum sanguinem pacificavit ea, quae sunt in Coelis S: in terra, Coloss. I. Salomon Gemerus in Psalm. XXV. p. m. 6oo. Iustitia&pax inducuntur mutuis osculis sese excipientes sicut moris crat in reῖionibus Orientalibus, ut in congressibus osculis ic complexu benevolentiam declararent. Nam ubi homo est justificatus coram Deo, ibi conscientiam ejus pacatam suavissimo quasi osculo excipit tranquillitas &pax, quam habet cum DEO propter Mediatorem Christum, quemadmodam etiam eadem telatio & pulcherrima harmonia est interIustitiam novae obedientiae, dc pacem conscientiae. I. Petr. II. v. I9. 2 O. f. XlX. Neque Mysterio caret, quod in Ecclesia Romana initio nocturnae precis Praemittatur versus Psalmi L. Domine, labra

73쪽

DIs SERTATIO III.

mea aperses. Nam cum dicat Scriptura Eccl. XV. v. 9. Non essteciosa ia- ιn ore peccatorta, quis audeat divinas laudes immundis labiis decantare, ni prius obltructa per peccatum oris claustra mi. leti corditer aperiat ille, qui solus potest facere mundum de im. 1nundo conceptum seminet Nemo enim potest laudare DEu M. ni si DEus aperiat labia, ut ostendit Augustinus contra duas Epistolas 'inianorum, Libro II. cap. 8. Alioquin sugillabit nos durissima illa exprobratione, Psalmo XLlX. Eua esu enarraν Iupit s

meas, ct res amentum meum Der os ιuum ' tu vero odisti disci

plinam, proiecisti sermones meos retrorsum. Ad rem ChrUostomus in Ps. . L. Peccatum suapte natura linguam astringit, Mos obturat. Quam sententiam complens Ambrasso in Py. . L. ait: Cujus ergo labia aperit DEUS, hunc peccati absolvit reatui A vinculis itaque peccatorum absolvi petimus, cum dici mus, Domine, labia mea aperies. Et quia iustus prior accusator est

sui, accusamus nos apsos ante orationem confitentes peccata nostra, quatenus reconciliati per gratiam DEI facilius eriaudiri mereamur. De impiis Scriptum est, quia dixerint tibia nostra a nobissenι, quisnosra Dominus euρ Psalm. I l. Et ideδ oratio illorum erit execrabilis. At labia sponsae, labia fidelis animae dulcia, & purpurea dicuntur esse, sicut favus distillans, sciit vitta coccinea Cant. IV. v. 3. H. Cum ipsi Sponso,inquit Gilbertus Abbas, in Cant. Cant. Serm. XXXIV. Sponsa loquitur, in loquela dulcioris labii. & lingua altera; tunc cordis labia vere mel le delectationis distillant divinae: Imo non tam distillant, quam fluunt, quoniam hora illa in inclicas asscctiones tota convertitur. Beata vicissitudo, quando de corde Sponsae fluenta quaedam mel. lis emanant in dilectum,& ab ipso redundant in Sponium. Ad I

cum enim unde exeunt haec mellis flumina revertuntur, ut iterum fluant. Boni favi in labiis Sponsi,&Sponsae eructantes ex hoc in illud, de invicem rorantes amoris dulcedinem. Ille de luper irrorat gratiam, ista deorsum gratiarum actionem. Rursus labia sponsae porpurea dicuntur ei te, sicut vitta coccinea. Per cocciis

num euam charitas intelligitur, quae est vinculum perfectioni sicus

74쪽

Sicut autem vitta constringit crines ne defluant, sic anima D EO dilecta labia sua cohibet, ne verbum malum & inutile proferens extra se diffundatur. Eccles XX. v. Is. Apertio oris istim 1nssam. matio eis, de se inper laus DEI in ore ipsius. Cum autem oratio cordis sit non labiorum, miror cur Ec. clesia ante orationem labia sibi, non cor postulet aperiri: sed notandum, quod usus labiorum non tantum ad eloquium, sed etiam ad OSCULUM est: consociant enim se mutuo osculantiu labia, animis videlicet ad mutuum congressum accedentibus, ut iuα Iosiamus honitI. XXX. in a. a Coran b. Cumque templum DEI ii. mus, sicut limina templi, ita os Osculamur, per quod ingreditur Christus, ouando communicamus. Igitur Ecclesia dum dicit, DomIne, labIa mea aperies, non tam petere videtur divinum auxilium ad laudes eius digne annunciandas, quam MF sticam labiorum

purificationem, ad castissimum dilecti O S C U L U M reeipietidum. Felix anima, 'uvropriae conscientiae testimonio intus erudita coelestis Sponsi osculo se idoneam agnoscit. Felicior, quae unctione Magistra senticns quanta sit gratia dissuti in labiis Sponsi, osculum e us Iain amore aestuans fiducialiter petit. Feliacissima plane, quae ad ipsum Osculum dignanter adimissa divinae suavitatis inenarrabile gaudium in fervore Spiritus experitur, Sttorrente uberrimo sempiternae Voluptatis in plenitudine gratia rum inebriatur. Cardinalis Bona de divina realinodia cata XVI Operum,n quarto, Edit. Antverpianae. Anno M DCLXXul Ipag. 819.

OSCVLO AD ORATIVO.

I. osculum deprecationis in paenitentibus. De Muliere pecea- uice Luca VII. v. 4. Orientalis o Occidentalis Ecclesia disserentes

75쪽

sententia. I I. I onfuit Soror Lazara se Marth uxta nonnullas. IV. Precurres actio praeclara moni a simpeditat. lnu Cne extinctus. IV. Osculum Renerationis. Cor humanum CameraOmnipotemtis. Habet Aguram Pyramidalem. DemonstrutoMathematicapulachre applicata. V. Cor ea Dcι temptam ct altare. Cur recens naris infant1bus oscolastisa' Pectoris oscula. VI. Codex Scr*Iurae δε- 'trae a R. turgine Maraa ab isque pris Osicula accipit. VIL Cultus Iudaeo. rum ergi Sacram scripturam. Remessium contra carcitatem oculorumque xus. BiblioIheca quondam Patilinae excellantia. Persarum Rex Od cem mangeliorum ct Psabnorum in suamLinguam translato- ruin osculatur. VIII. Turci Alcoranum retigiose tractant. IX. Ver- Auli duodecimi ex Psalmo secundo varaa et repones. X. Hugonis Gottigiosa rejecta. XI. Varaa varaorum DIerpretulones. XII. R. Lutheri Epicra, P. XIII. Hebraica versio multos ct magnos habet Ra-

f. L Sculum Adorativum in praesentiarum dicitur id, quod

liominesDEPRECATIONIS, CuLTus atque SuBIECTI N IS gratia, vςl Deo oro, vel fictitio, vel rebus divinis libare consueverunt. Huc pertinent initio adorativa veri Dei,

catores seriam cordis contritionem contestati, delictorumquσveniam precati sunt,&se divinae gratiae sitientes ostenderunt. Ta- le est illud, quo illust e Poenitentiae speculum, peccatrix, pedes vi Salvatoris nostri venerata Iegitur. Lucae VII. v. 44. ΑΙ. ΑnOnyma multor ista pomum dii cordiae disiacuit, & particulas ejus di-

spcrsit&dutiibuit praeci puis Ecclesiae Doctoribus, qui discordos

fuere vitam atque nomen hu)us foeminae famosae sacro ex codice . . 'perscrutantes. Ecclcsia Orientalis, id eit Graeca, consona vocet clamat, mulierem hanc peccatricem non essectaram ac nobilem virginem illam Mariam Magdalenam sororem Marthae, ruam Ecclesia sancta Romana suis in Litaniis invocat utVirginem, iam velut prinuceriam Virginum in earum recensione primam merito foric,sicut&ordine collocando Theophilus Episcopus-- cheia '

76쪽

siochenus luppar dilcipulis Ap stolorum , Irenaeus, Orgenes, Chryse mira, Hieronymus, Ambrosius sororem Marthae non fuisse peccatri in mulierem valide propugnant. Theophilus sextus post Petrum Antiochiae Antistes circa Ann. Christi CLXXI II. sic fatur

textus Etagelicos de mulierepeccatrice, de Martii i d Maria Magdalena expendens: Si attendas, invenias has tres esse: a Johanne cnun una describitur, altera vero a Luca, a duobus vero α- liquis alias. Irmaeus Theophili aperte notat, mulierem peccatricem non fuiste Matiam Magdalenam, de qua exierant septem daemonia, nec etiam sororem Lazari&Marthae: Obro III. Lersuum, capite, de his quae in Evangelio per totumLucam cognovimus: Plurima, inquit, de magis necessaria Evangelii per hunc cognovimus, ut adventum Angeli ad Mariam,&c. Et d

muc quoia apud Pharisaeui recumbente eo, peccatrix mulier ol-culabatur pedes ejus, dc ungebat unguento. Que Irenaei observatio tale argumentum subministrat: Ex Luca iolo novit Eccles a mulierem peccatricem, quae pedes unxit Christi; sed ex Mar- . .co noVIt Mariam Magdalenam, de qua Iesus ejecit septem D monia; Sc cxJohalinc scivit Mariam sororem Lagari & Marthae. Er-gb nota nobis mediant cLuca solo mulie peccatrix non est Marthae loror, neque obses, alias a Daemone. Namque duae illae nobis ex Evangelistis aliis innotescunt. Concinit Origenes homilia

XXXV. in haec verba Matthaei : Dixit Iesus discipulis suis: scitis, quia post biduum Pascha fiet. Quae locundum Lucam est, plorat, es pcdes Iesu lacrymis lavat. Que autem secundum Iohannem est, Maria, neque peccatrix, neque lacrymans introducitur. Forsitan ergo quis dicet, quatuor fuisse, de quibus conscripserunt Evanges illae. Ego autem magis contentio, tres fuisse. Ideni homilia I. in Canticum: In Evangelio mulier accipiens alabastrum unguenti nardi pisticae pretiosi, caput Iulia pedesque perfu- dit. Oblerva, quae de duabus super caput effuderit Salvatoris: siquidem peccatrix super pcdes, dc ea quae dicitur non fuit Ie peccatrix, super caput eius fudisse monstratur. Iterum homitia II. in Utic, Nardus inquit, mea dedit odorem suum. Loquitur E-H a vange-

77쪽

vangelium. quia venit mulier habens alabastrum unguenti nardi pisticae pretiosi: non illa peccatrix, sed sancta, de qua nunc mihi sermo. Scio quippc Lucam de peccatrice, Matthaeum vero S Iohannem, & Marcum, non de peccatrice dixisse. Venit ergo, nori peccatrix illa, sed sancta, cujus nomen quoq; Iohannes inseruit. Is omin in tui Iohannis M. Maria quae unxit Dominu unguento ,hoc in loco nonnulli dubitarunt cur Christus id tolerasset. Ad quod, id primum intelligendum,non fuisse hanc peccatricem illa, de qua apud Lucam scribitur,sed alia. illa meretrix de infamis erantiar c honesta & studiosa, quippe quae Christu hospitio excipere curabat. Hieronymus contra Jovinianum; Hic jam quaeritur in corpore,qui pedibus Christi dignus sit, qui capite; qui. oculus esus sit, qui manus; quod di duae mulieres in Evangelio, poenitens, & sancta significant,quarum abera pedes, altera caput tener . Igitur peccatrix illa pedes Christi lachrymaru profluvio inundans, non est lancta soror Marthae, caput eJus unguens,ad cuius contrita pedes erat alia foemina provoluta. Idem InMatthaeum, exponens versum: A

es t ad eum mulier habens aiabaserum unguenti pretiosi, ct effudit f

per caput inius recumbentis, sic commentatur: Nemo putet eandem esse, quae luper caput estudit unguentum,& quae luper pedes: haec enim,&lachrymis laevat, S crine tergit,& manifeste meretrix appellatur, de illa autem nihil tale scriptum est. Ambrosius in cap. Luca XXIV. Ex historia resurrectionis Christi duas colligit esse Marias Magdalcnas, his verbis usus: Nescit una Maria Magdalmna secundum Johannem; scit altera Maria Magdalene secundum Matthaeum nam eadem ante scire, & postea nelcire non potuita Ergo sit plures Mariae, plures fortasse Magdalenae, cum illud perlonae nomen sit, hoc locorum. Denique alteram csse cognosce. Illa admittitur pedes Domini tenere, tangcre Dominum; ist .a prohiberitur. Illa Angelum vidcre meruit; haec pinna b cum venit,nemine Vidit. Illa discipulis Dominum resurrex ille luinciavit; ista raptum esse significat. Illa gaudet; haec plorat. Illi in gloria sua jam Christus occurrit; haec adhuc mortuum quaerit. Illa Dominum vidit,& agnovit, haec non potuit agnoscere cum videret. Concoloressum

78쪽

sunt his Ecclesiae Doctoribus & alii in venerabili Choro Patrum celebres, Titus scilicetBostrensis An. C. CCox L. & Theophiactus Bulgariarichiepiscopiu, Seculo IX. quorum vera sententia de recensita Lucae in Evangelio tamina peccatrice his limitibus includit usi: Haec Mulier, inquit Titus super Lucae cap. VII. neque ea est,cuIus apud Marcum, nec ea tandem, cujus apud Joannem fit mentio. Si quidem illae paulb ante Dominicam passionem fecerunt , quae fecisse scribuntur : haec autem circa Evangelicae praedicationis medium, aut citius quoque, ut facile quis, si eam in rem curiose inquirere vellet, deprehendere posset. Theophylactin idem Lucae caput expendens inquit: Quaerunt multi, quot fuerint mulieres, quae unxerint Dominum unguento. Et alii quidem dicunt, quod duae fuerint, una scilicet apud Johannem, quae fuit soror Lazari,&alia apud Matthaeum S Marcum,S nunc apud Lucam. Ego autem credo his, qui dicunt tres esse. f. II. Contra reperti sunt qui peccatricem mulierem ipsam

fuisse Mariam Magdalenam assererent, nempe Gregorius Papa, Berier Re hars . Et in eam sententiam videtur concedere plebis adsensus, eo inductus, propter officium Mariae Magdalenae, cui in-lerta est homilia Gregorii Papae, talem sententiam suo calculo comprobantis. Singula trium virorum verba suis locis legi pol-

sunt, quia brevitati studere placet. Si quis vero disquirat quare illi, tot Doctrinae Sacrae luminum consensu posthabito aliter

censuerint; responderi posset, tria esse argumenta, quibus fuc- re Patres hi commoti ad scribendum, non fuisse duas mulieres, quae unxere pedes Christi, sed duntaxat unam , quae hoc pietatis munere perfuncta, Deum inhumanis meruit habere advocatum. Primo dicuntur muliere, illae, suo cum alabastro domum convivii ingressae secundo pedes unxisseJesu, quod contra morem est , ungi namque pedes omnibus cst gentibus insolitum: postremo demum,quod utriq; fuit singulare,suis capillis prostratae pedes Christi madidos exteri erut. Hinc Gregorius super caput Lucae VII. suspicandi an iam lumpsi t, a toemina duntaxat una duas illas unctiones concolores fuisse diverso tepore celebratas. Sed quantu con-

79쪽

jectura valet ad veritatis scopum propius accedit, rei factae a m liere peccatrice famam pervulgatam innotuisse piae lorori Mamiliae, quae arbitrata fore gratam Christo talem unctionem, ad similem se accinxit, egregium facinus imitata primae foeminae poenistentis. Liberum interim cuivis manet credere , Matiam Ma- gdalenam fuissepeccatricem, vel non, arripiat quilibet quod vult. uxta Aserti Magni effatum in cap. VII. Lucae. Iacobuia Paber Sta. putinyis Anno MD XVIII. Clarus, videns Ludovicam matrem Christianissimi RegisFrancisci primi solicitam esse&quaerere a peritis, an Maria Soror Lazari & Marthaeesset haec peccatrix,erudi- . tum librum edidit in quo argute probat, illam peccatricem aliam esse aio rore Lazari & Marthae, Librumque viro illustri Francisco Molino, Regis Francisci Magistro, eo tempore nuncupavit.

f. III. Jam si oculos in ipsam peccatricem intensus festiamus, oppido nobis elegantia salutarium monitionum emblemata occurrunt. Cur dicatur peccatrα, succincte Petrus CHVologuae declarat semone 9s. In ci vitate, inquit, peccaverat, quia fama sua, famam totius tetigerat civitatis,sicque Iam non peccatrix salum, sed ipsius civitatis iacta fuerat ipsa peccatum. Haec cognovit, quod nili ab illo solo civitatis peccatum non posset auferri,qui solus mundi venerat abolere peccatum. Quare lachrymis rigatos pedes capillis capitis sui absterIcrit idem sermone XCIII. ex professo. petiequitur , scribens: mutatur ordo rerum, pluviam terrae coelum dat semper: ecce nunc rigat terra coelum; imo super coelos, Sc usque adiplum Dominum imber humanarum prosiliit lachrymarum. O quanta vis in lachrymis peccatoruml Rigant coelum.terram diluunt, extinguunt gehennam, delent in o- 'mne facinus latam divina promulgatione lententiam. Vacat ab excusatione paupertas, inhumanitas veniam non habebit, quia in totum sibi natura susscit ad obsequium creatoris. In peccatricis caput purgandis criminibus refluchat unda, ut luo sonte mulier in novum Baptisma suorum diluviem dilueret peccatorum. Capillis capitis sui tergebat, ut iuxta Psalmistam, verticem capilli, ' - . ex quo ambulaverat indelictis suis, in sanctitatem tali verteret scr-

80쪽

vitutc. Et osculabatur pedes ejus. Praecesserant intervenientes lachrymae, ut os la devota sequerentum, quia lachrymae fatisi ctionis sunt documentum oscula reconciliationis sunt indicia. Venit mulier, de venit retro, quia'reus animus post tergum stat adveniam, quia per culpam novit se vultus fiduciam perdidisse: v nit satisfactura DEO, non homini placitura cum venita Venit pietatis illa non voluptatis exhibitura convivium: deniq; & poenirentiae ponit mensam, fercula compunctionis appondi, panem doloris infert,totum lachrymis temperat in mensura,& ad delicias Deitatis rotas, totam puIlat cordis tui & corporis symphoniam rorgani planctus dat clamorem, citharam per tu spiria longa modu- Iatur, gemitus aptat in fistulam,&dum pectus ipsam conscienti marguens saepe porcutit, facit placitura DEO Cymbala personare.

Dumque taliter apportat divinis oculis cibos, totas misericordiae copias reportat. Concinit Gregorius Papa inquiens : Lacrymis mulier pedes Iesu rigat; quod nos quoque veraciter agimus , si quibuslibet ultimis membris Domini per compassionis affectum inclinamur, si lancti&esus in tribuIatione compatimur , si eorum tristitiam, nostram puramus. Capillis mulier pedo, quos rigaverat, tersit. Capilli quippe superfluum corpori. Et quid abundans terrena substantia nisi capillorum speciem tenet Quae dum ad usum necessitatis superfluit,etiam abscissa non sentit. Capillis ergb pedes Domini tergimus, quando sanctis ejus, quibus ex

charitare compatimur, esiam ex iis, quae nobis superfluunt, mileremur; quatenus sic mens per compassionem doleat, ut etiam Ia ga manus aflectum doloris ostendat. Rigat namque lacrymis pedes Redemptoris, sed capillis suis non tergit, qui utcunque proximorum dolori compatitur, sed tamen eis ex iis, quae sibi superfluunt, non miteretur. Plorat & non tergit, qui verba qui sciri doloris tribuit, sed non ministrando quae desunt, vim doloris minime abicindit. Olculatur mulier pedes, quos tergit. Quod nos quoque pleuc agimus, si iludiose d: ligimus, quoς ex Iargitate continemus: ne gravi, iit nobis nece ditas proximi, ne ipsa cjus indi-Szmia, quae lustentatur, fiat onerola, dc cum manus neccssaria tri-

SEARCH

MENU NAVIGATION