Opus polyhistoricum dissertationibus 25. De osculis subnexisque de judae ingenio, vita & fine, sacris epiphyillidibus, absolutum; ob variarum gentium, per cuncta mundi climata usitatos ritus, ... curiosum ex omnium facultatum doctoribus annalium cond

발행: 1680년

분량: 1121페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

961쪽

MIs CELLA DE OSCULIS.

Tum ille, cui ingenium acuebat inopia , una cum aliis accessit

ad aram, atq; simulatione Osculationis, tantum nummorum excepit, quantum os capere potuit, sessi confestim e templo ej cit. E quibus nummis, cum diligenter eos antea enumerauset, ligulas, acus S alia ejusmodi mercimonia coemit et quae statim aliis, cum quaestu compendio divendidit , &pretium. quod redegerat rursus in aliis mercibus collocavit, quo fiebat, ut temper auctior locupletiorque discederet. Sed cum primum coepit esse in nummis, nihil habuit antiquius , quam ut pecuniam Sancto illi redderet, quam ab eo, ut ipse dicebat, mutuam accepisset, quod summa cum fide praestitit, eundemq; sibi Patronum apud Deum ad res suas omnes adhibuit. Quo facto illud assecutus est, ut ad eas pecunias, ex mercatura, perveniret, ut postea nullius indigens fuerit. o. Iuvenis quidam lethalem ex aegritudine morbum simulans, osculo pristino restitutus est vigori , ut fere Osculum illud Medicum dici mereatur. IurisConsultus annos natus ferme septuaginta , domi suae adolescentem alebat , propterea ut iis eum artibus perficeret , quibus ipse praestabat , ac pro se Iuris Consultum alterum civitati substitueret si in quo diligendo, patriam sibi charitatem constituerat, nec, quamvis jam ex ephe bis excessisset, minus adolescentem amabat, sed magis se adigi sentiebat, ut illum diligeret, adeo amoris Platonici legibus ob

temperabat. Sed nullus est tantus amor, cui non interdum calamitas aliqua interveniat. Nam die quodam , nescio quid illi velitati sunt inter se , atq; eo iracundiae progressus est senex. ut illum omninb segregatum a se habere, omnem ii de illo solici

tudinem ac benevolentiam ejicere , in animo fixum ac deliberatum haberet. Cujus dissidium cum adolescens ferre non postset, lethalem ex aegritudine morbum sese contraxisse assimula vit 1 de tanquam depositus ac pene conclamatus in lecto de eum bens clamabat et vocate Tabellionem , ut veniat ad me, nam volo Testamentum facere , ac bona mea cognatis dicere, Uuuuu interis

962쪽

DISSERTATIO XXV.

interpartiant , corpus autem meum jubere , ut humi , unde communis est origo , mandetur. Accersitur Medicus ; qui advolat , neq; avo, neq; vento citius ; quem priusquam ad aegrum servi introducerent, miscricors ille ICtus , qui omnem suo ab animo de illo amorem eJecerat , seductum oravit , ut magna illum cum cura curaret, neq; quidquam praetermittercet quod ad eam aegritudinem levandam pertinere arbitraretur: 1ihi enim fixum ac deliberatum esse, ad aegrum omnino non accedere , de quo jam omnem patris animum ejecisset , atq; u- Irum, ait, convalescat, Vel pereat, nauci non facio. Mea quidem causa millies si sit opus, intereat. Modicus aegrotantis cubiculum intrat, ad lectum accedit, aegrotum latuere Iubet, quid morbi sit rogat, brachium apprehendit, pullum tentat, neq; ex eo , quamvis paululum perturbaro atq; commoto , ullum periculum subesse , intelligit et Proinde bono eum esse mnimo lubet, nam fore, ut mox omnis etiam morbi suspicio abscederet. Ille non audire , oculos contorquere , cadaveris cinjusdam instar se componere , ad ultimum Ventum esse, se Φ sam mortis faucibus abripi, dicere , ac perinde Jam efflaturus animam esset , intermortuis vocibus I Cti sui nomen itidem usu pare. Medicus mirari, neq; satis intelligere, unde tanta vis morbi prodiret : veium aegrotantis oration commotus, qui sibi salutem exulatum abiisse querebatur, ICtum adit, quo loco adolescentis res sint, narrat , se quidem nullas advertae in eo valetudinis notas, nedum propinquae mortis signa . pernoscere et verum quia fieret, ut si nemor decederet, accurreret , a bonis ominibus exeuntem e vita prosequeretur. Ac post mutitas preces, immisericors ille tanquam per vim attractus est illuc, ut adolescensoreo se destinaverat; quem simul ac ejus oculi morientem acceperunt, continuo ex pumiceis facti lunt Iargi flui ac vim acrymarum dederunt, & tanquam pectoris gelu ad adipectum adolescentis velut ad solis radios solutum in eas lacrymasisset, magna oris animi que tranquillitas serenitasque successit; aci

963쪽

-ISCELLA DE OSCULIS.

pax tibi, inquit, o fili, eademq; opera ori e)usdem OSC UL U M fixit. Uxor aspicere , stomachari, in fermento esse. Res mira: qui biduum cibo abstinuerat, qui praeceps ruebat ad mortem, qui animam agebati, ad illud PACISOS CULUM

oculos aperuit , cibum poposcit, ac receptis viribus , recuperatam valetudine, sese incolumem e lecto ejecit. Medicus obstupescere, calliditatem adolescentis admirari , male celatumi Cti amorem ridere, neq; eo die modi aliquid ac finis ridendi facere posse. Janus NIcιψEIthycm D;alogo I. pag. 67seq. Reperti sint ineptiliomunciones qui traderent, Mariam ex nudo osculo quod Ioachimus conjugi Annae fixerat, sine congressu connubiali esse conceptam. Illud autem statuere cum

perquam sit absurdum , Commode sotian appellati posset O S.CULUM HAERETICU M. Rem totam aperit Tomus A. Concitiorum Mustratorum Iohannis Ludovici Harima et, Theol. D. ct ratenburgensis Superintendentu cura editus Nor imbergaen . Anno M DC LIV.pag. 437. Anno M D VII. cclebrata fuit Synodus Moguntiae , ubi Facul ras Theologica Moguntineniis Academiae XIII. Octobris determinavit, sentiendum , credendum 5e defendendum . beatissimam Virginem Matiam nunquam originali sub acuit se peccato , sed singulari quodam privilegio praeservatam. Imitati sunt Moguntini Theologi hoc cle creto Academias , Parisiensem&Coloniensem , quae idem statuerant , dc eos qui contrarium sentiebant , M ACUL IS T AS uocabant, quasi qui maculam ipsorum opinione

Mariae virgini adspergerent. Quin etiam Statutum fecit Facultas Theologica Mogumina , deinceps nullum Candidatum Theologiae promovendum , nisi prius juraverit, se contrariam Iacubsarum in opinionem nunquam approbaturum. Puto autem Parisienses & Moguntinos Theologos , ut hoc Decretum facerent , fuisse motos invalido argumento , quod videlicet Christus traxisset peccatum

Originale a Matre Maria, si ipsa in Peccato Originali esIet

964쪽

concepta. Unde etiam quidam inlulsi homines c ut habetur in Legenda Sanctorum) finxerunt, virginem Mariam, non ex congressu connubiali , sed tantum ex OSCULO Ioachimi, quod ConJugi Annae fixerat , fuisse conceptam. Quasi vero Christus contraxisset peccatum originis a matre , si ipsa non fuisset expers peccati originalis. Cum Christus non ex congressu Iosephi & Mariae, sed absq; virili semine conceptus si , de Spiritu Sancto : qui massam illam carnis 8c sanguinis virginis Mariae , de qua filius Dei humanam suam naturam ac sumpsit . ab omni labe peccati virtute sua omnipotenti , purificavit dc mundavit ; ut ex ea homo purissimus generaretur &nasceretur. Accipiatur simile quoddam : Aurifices suavid stria possunt argenti massam , cupro per minima permixtam, ita purificare & mundissimam reddere, ut ne mica quidem de c u- pro in argento illo permanear.

11 Osculum spectro libatum vix sine horrore legi in H oriaci tantinopolitano . Turraca ristophori Besidi, sub leculo post

partam salutem nono , pag. 67. Interea Basilius Imperator, dum Constantini filii obitu , inconsolabili dolore assiceretur, ut ei blandiretur Theodorus Euchaitarum Episcopus , cogri mine SantabaZenus, homo perditissimus , quem tamen ut virum sanctum & miraculorum effectorem , Imperator colebat, praestigiis suis de necromantia effecit, ut idem Constantinus d iunctus , equo insidens , Basilio Patri occurrere videretur, quem cum amplexus dc deosculatus esset Imperator, eum nota

amplius vidit. Sy. Nemo sane non mirabitur Se attonitus stupebit, si videat

vel audiat quosdam ex insano amore, non sine suspicione maleficii magici cadavera fovere, amplectit imb labiis contingere dc serio osculari. Iohannes X rchmannus Libro de Annulis Cap. 2I. p. m. 2I3. Edit Lugdun ima. Anno M DC LXXII. Ad genus annulorum, quibus amor posse conciliari putatur, refero illum, Diuili od by Coosid

965쪽

MISCELLA DE OSCULIS. sosqui inventus fuit in orc cujusdam mulierculae jam mortuae, cu-aus insano amore Carolum Magnum Imperatorem olim captum fuisse memorant. Hiitoriae husus , quae a fabula non multum

abludit, indicium mihi fecit nobilissimus E Ampli Isimus vir D. F pius ab Aissema, Potentissimorum ordinum Foederati BeI-gii ad urbes Hanseaticas Legatus , vir rara eruditione praeditus , multoque rerum usu subactus , amicus noster non e muIris , qui eam apud Stephanum Paschasium Lib. s. des Recberches deti France cap 3 s. sorte Paulo ante legerat, quam ad ipsum saIurandum venissem. Laudat vero Pasciuisius ejus testem Francis cum Petrarcham , cujus verba ex Lib. I. Epistoti 3. huc adscriabam: Vidi Aquensem Caroli sedem,&in templo marmoreo verendum barbatis gentibus illius principis sepulchrum, ubi fabellam audivi non inamoenam cognitu , a quibusdam tempIi sacerdotibus, quam scriptam mihi ostenderunt : &postea apud modernos Scriptores accuratius etiam tractatam legi : quam tibi quoq; ut referam, incidit animus, ita tamen ut rei fide, non apud me quaeratur, sed ut aIunt, apud auctores maneat et Caro.

Ium Regem, quem Magni cognomine aequare Pompejo & AIexandro avdcnt, mulierculam quandam perdite & efflictim amasse memoranr- EJus blanditiis enervatum neglecta fama, cui plurimum inservire consueverat . & posthabitis regni curis aliarum rerum omnium N postremo sui ipsius oblitum : diu nul- Ia prorsus in re, nisi in illius amplexibus acquievisse, summa cum indignatione suorum & dolore. Tandem cum jam spei nihil superesset, quoniam aures regias salutaribus consiliis insanus amor obstruxerat: λ foeminam ipsam malorum causam inhaerata mors abstulit et cuius rei ingens primum in regia , sed latens gaudium fuit , deinde doloret tantum priore gravior, quantum foedior, morbo correptum Regis animum videbant, cujus nec morte lenitus furor , sed in ip tum obscoenum cadaver E exangue translatus est, quod balsamo&odoribus conditum, on stum gemmis & velatum purpura , diebus ac noctibus tam mise- Uuuuu I rabili

966쪽

rabili quam cupido fovebat ampi cxv. Dici ncquit, quam discors S quam male se compassura conditio est amantis ac Regis: nunquam prosccto contraria sine lite lunguntur. Quid est autem regnum , nisi iusta & gloriosa dominatio ξ Contra quid est amor nisi foeda servitus & in usta. Itaq; cum certatim adamantem , seu rectius ad amantem Regem pro lammis regni negotiis, Legationes gentium, Praefectiq;& provinciarum Praesides convcnirent , is inlectulo suo miser, omnibus exclusis. Acobleratis toribus, amato corpusculo cohaerebat: amicam sitam

crebro velut spirantem responsuramq; compellans, illi curas laborest suos narrabate illi blandum murmur & nocturna suspiriae illi semper amoris comites lachrymas instillabat. Horrendum miseriae solamen, scd quod unum tamen ex omnibus , Rex alioquin, ut ajunt, sapientissimus elegisset. Addunt fabulae,quod ego fieri potuisse, nec narrari debere arbitror. Etat ea tem pestate in aula Coloniensi Antistes, vir ut memorant) san ctitate &sapientia clarus, nec non comitatus&consilii regii prima vox, qui Domini sui statum miseratus, ubi animadvertit humanis remediis nihil agi, ad Deum versus, illum assidue precari, in illo spem reponere , ab eo finem mali poscere, multo cum gemitu. Quod cum diu feci flet, nec deliturus videretur, die quodam illustri miraculo recreatus est. Siquidem ex more sacrificanti, &post devotissimas preces pectus& aram lacrymis implenti , dec o vox insonuit. de lub extinctae mulieris lingua furoris regii causam latere. ino laetior, mox peracto sacrificio, ad locum ubi corpus erat, se proripuit, de jure notissimae familiaritatis regiae introgres Ius, os digito clam scrutatus gemmam perexiguo annulo inclusam sub gelida rigentio lingua repertam scit in abundus avexit. Nec multo post redicias Carolus, & ex conluetudine ad optatum mortuae Congrestum properans, repente aridi cadaveris spectaculo concussias, obriguit exhorruitq; contactum: auferri eam quanto Ocyus ac sepeliri iubens. Inde totus in Antili item con versus,

illum amare, illum in dies rectius complecti , deniq; nihil nisi ex sententia illius agere,ab illo nec diebus nec noctibus avelli. Quod ubi

967쪽

MISCELLA DE OSCULIS

ubi leniit vir iustus & prudens, optabilem foric multi Sucd onero- tam sibi larcina abiicere statuit: verit usq; ne si vel ad manus alterius perveniret,vel flammis consumeretur, Domino suo aliquid periculi afferret , annui um in vicinae paludis praealtam voragine d mersit. Aquis forte tum Rex cum Proceribus luis habitabat, excoq; tempore cunctis civitatibus sedes illa praelata est. I ii ea nil sibi palude gratius, ibi assidere, illis aquis mira cum voluptate, illius odore velut luavissimo delectari. Postremo illuc Regiam suam transtulit, dctionedio palustris limi immenso sumptu iactis molibus, palatium templumq; construxit, ut nihil divinae velitiuman uret eum inde abstraheret. Postremo ibi vitae suae reliquum egit, ibiq; sepultus est,.cauto prius, ut Successores sui primam inde coronam, & prima Imperii auspicia cape si crent: quod hodie quoq; servatur, tervabiturq; quamdiu Romani irena Imperii Teutonica manus ager-

sq. Mortuus alicubi vitae redditus traditur ostia Io, si credere fas est. Petrus fio estus Histor. ct observ. Messic.Centur.I. Observas. 38. Quemadmodum legimus Deum in corpus Adami animam in fumis Ie, sic etiam animalibus in suillationem vitalem concessit, adeoq; quaedam est in India Medicorum secta, quae morbos omnes sola curat insufflatione; sicq; solent apud nos Gallinae ano a mmoveri aegrotantium, ibiq; detineri, donec sui centur. S quasi

animam in aegri corpus expiraverint, unde asseritu v, aegros con

clamatos saepissime revocari ad pristinum habitum. Sed in gis memoranda est historia famuli cuiusdam, qui cum e rure rediret & Dominum mortuum invenisset, tamq; sepulturae condendum, voluit illum diutissime exosculari, dumq; supra illum flens & halitus fundens in os ejus esset, paulatim illum ad vitam tanquam Propheta revocavit. Sic enim Prophetae olim in mortuos resupinos ipsi proni in eos inspirantes recumbebant.1 s. Qui d aut em de ii is o mn i bu s ten e ndu m sit D.Iob rnnes Chri

968쪽

DISSERTATIO XXV. 'o grens : Quae dore in de Insumatione adducit , tanto viro sunt indigna. Nam I. ex Inspiratione divina Adamo iacta non licet similem in animalibus insufflationem colligere. Si quidem spiraculum vitae quod in nares Adami Creator flavit , anima tuit lat Spiraculum hominis aer est , ex pulmonibus exesusus et Illud Spiraculum vitae fuit essentialiter ; at vitalis animalium insufflatio vitalis principii effectus est, qui vitam manifestat non producit. 2. Non ideo quia Deus insufflationem vitalem concessit , ex vitali Medicinalem licet inferre facultatem , alias omnes homines eadem praeditos esse foret inferendum, quia Omnibus vitale principium inest. 3. Morbos omnes in India a quadam Medicorum lecta sola insumatione naturalite o curari posse, quis in re fide majore,& secundum omnes circumstantias ignota, viro experientia & testimoniis authenticis destituto fidem adhibeat ' Ne adhibeamus, & insumtionis natura & morborum diversitas prohibet. 4. Gallinas anci admotas quasi animam in agri corpus exspirare dicit. O si Palladis oti tuum admovisset autor, & veritatem in renera discentium pectora feliciori sidere exspirasset I Admoventur ano , capiti, pedibus.& aliis hominis partibus gallinae , non ut quasi animam suam in aegrotantis corpus exspirent, sed ut malignitatem attrahant, causamque morbificam discutiant. Hinc vel vivae bubonibus pestia lentialibus, vel dissectae in phrenitide, cephalaglia, epilopsa,&C. capiti imponuntur , teste Schroedera Pharmacop. Lib. I. CV. SI.

s. Famulum rure redeuntem mortuum quendam halitu suo Prophetae instar in viam revocasse ait. Paganus si haec dixisset, Rusori ut supplicaret, per iocum impellerem. Ab hoc enim , si quid ex iis quae quis possederat , amissum esset, opem poscebant gentiles. Axioma hoc : a privatione non duar naturalitet ad habitum eundem numero regressus ; adeoq; nec a morte ad vitam;) in Philosophiae futido collectum bonus Autor praecipiti cursu amisit, quem latere non debuit respirationis Zevitalium animaliumque actionuin detentionem , non statim

vitae Disilired by GOoste

969쪽

MISCELLA DE OSCULIS.

vitae ipsius extinctionem arguere, quia anima , sive actus primus sine secundo adesse potest, quod exempla hysterioloum, strangulatorum, suffocatorum, & peste extinctroum quorun: dam, quos obvii quil ex ea causa mortuos judicarunt, satis te statum fecerunt, apud Theodorum Zoi serum Volum. 2. Lib. 7.fl. sos. Schenc tum L b. 4. Observat. CCLXXXVIIL PMaum Db.a3. Cap. 46. Foresum tib. II. Observato Meaec. 21. Prophetae qoidem in mortuos resupinos proni inspirarunt, sed animam ipsam non immiserunt , quia alterius animam Prophetae non habuerunt. Si vero aliam inspirassent, non idem homo in vitam rediisset, nova anima alterius habitaculum derelictum subiit set , anima prior corpore proprio Careret , cum quo in. λιψωια, sit unienda et animam ipsam Propheta vel generasset, vel creasset, quorum neutrum dici potetri ne plura ex asia serto illo manantia absurda tangam. Cur autem viri illi Dei mortuos resuscitaturi ritibus & ceremoniis istis fuerint usi, Theologis exponendum relinquimus. Famulum vero illum Virum DEI fuisse, Prophetico spiritu&munere;&invitam resuscitandi virtute peculiari donatum , Boresim veridico Spiritu Prodat, & erit nobis magnus Apollo. s. Cor amantis oblatum amasiae, ab eaq; osculis ex ferventi stimo amoris & tristitiae affectu exceptum, in Historia Sicula, de apud Beroaldum in Epigrammatibus reperio, Accipe notabile amoris intensi argumentum, charactere dicendi pathetico a Marcellino de Pise Encyclopadia Moralis Tomo I. pag. 292. expressum. Principi Salernitano Tancredo fuit filia, moribus ingenuis&ineam venustatem composita, cujus adspeet i ardere possent, ipsi etiam impotes amoris homines. Eius forma captus nobilis adolescens virginem hanc fervide deperibat, non ceriuit casta quidem obsequia viri virgo ingensa, fetum esse reputans , amorem nolle rependere ei, qui amore praeit. Sediat gliscente amoris aestu magna exsurgunt incendia, eo amoris deventum est, ut ambo igne reciproco conflagrarint. Non

970쪽

,os DISSERTATIO XXV. - .

erant sui Juris, depalcente eos flamma, quae cum sit edax corduum , suos toto corpore sparsit ignes, qui praesertim emicant in oculis , quos Poeta nuncupat in amore duces : demum seria pens amor abditus se prodidit verbis anhelis, atq; colloquiis, fortasse plus nimio reperitis. Puellae parens Princeps omnia tuta timens , senis aestum, quo amantes deperibant sese, iniquo animo tulit, iuvenem hominem fortunae imparis amare i

liam tuam, alteria revera sortis , statuiti apud se diffusus has, tradices amori nimii , quo ardebat dolescens ille , in pernici. em suam gladio resecare. Utq; Principum saepe coeunt veste .i & polle, quod molitus est, facinus egit, scd impium ti ferale, Scilicet conducto sicario, juvenem Eominem tulit e medio , perroq; eius pectore exeruit cor, positum indilco argenteo .um rate munus saevus Princeps misit in filiae suae cubiculum , ut ea hoc amatorio ferculo pasceretur. Expavit primo puella sanguinis adipectu, ut eth imbecille hoc hominum genus , sed ut esui compos effecta est , qui, fallere possit amantem O Cor e tinctum proci agnovit suo sanguine purpureum , & licet in diu

co sileret cor elingue , nota tacebat amor nunquam exanimis.

Emortuum cor urgebat illam , ut simili hostia, ea ipsa victima effecta, mortuo parentaret. Minime obsurduit virgo, langu .nis quippe loquacis excepit sonos, quibus petebatur illius co ut cordis exerti inique , etiam ipsa adaequaret sortem minuinvita dedit manus, sed ultro se aptavit ad liberam mortem ico di adhuc aestuanti, corde suo etiam exanimo litatura: Mortis suae voluit esse praeludia hos luctus in Patrem : Incaute Parens, pessime a te consultum est, di pudori meo, &vitae meae, cro. didisti fore cor meum liberum enecato corde dilectit erit s. ne, sed alia libertate , quae animo tuo non insedit, existim sti credulus supra modum facturam me finem amandi ι reicito fine nobilis amantissimi ; equidem faciam , sed profecto eum, quem tu postea detesteris. Haec in supremo agone effata est Demum amote ejus incalente eo incremento , quod abdebis

intuitus impii ferculi, ruens in amplexus cordis deposcentis doletces

SEARCH

MENU NAVIGATION