Bernardi Henrici Reinoldi ... Opuscula juridica adhuc rariora. Recensuit illa, notulis instruxit, in praefatione vitam auctoris clarissimi exposuit, ac dissertationem singularem de insignibus Germanorum in jurisprudentiam elegantiorem meritis praemis

발행: 1755년

분량: 765페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

latum est, quod ipsum fragmentum docet , quando ea lex Regia dici coeperit, incertum est. Sunt, qui ad Antoninorum aetatem appellationis reserant originem, ipsi recentiorem esse tamdiu autumabimus , donec . quis liquido nobis aliud ostenderit. Ne Ulpianum quidem in L. I. D. de Const. Princip. arbitrabimur scripsisse , utpote eum lege Regia, sed lege, quae de ejus imperio lata es. Pulchre, cum ea tempestate, qua Ulpianus vixit, lex Augusti, lex imperii vocetur, L I4. D. de manumis . I. 3. C. de testamentis. Illa est fragmentula Pauli Iurisconsulti, haec rescriptum Alexandri Severi. Tribonianus legem antiquam,

quae regia nuncupata fuerit, Vocat, ex quo tem

pore ita dicta sit, non resert. L. I. l. 7. C. MVet. Pre muri. cujus Constitutionis initium est. Deo auctore norum gubernantes imperium, sic enim Theodorus Gronovius Florentiae reperit. Quamvis autem appellationem legis Regiae cretiamus recentiorem, quam putatur Vulgo , de fide tamen legis nunquam dubitavimus. Nihil attinet, retexi simultates hominum otio abutentium.

Quamvis V. Cl. Ianus Vincentius Gravina, Italiae

in publicum datis , terrarum orbi notam farere voluit suam doctrinam, quam hoc pacto comparaverat Τ istiebat Usidia domi duos aut tres juvenes, vel ex tapisarum quos appellans tabernis acestos . modo aliquid isti scirem; illisque quod saepius me praeseme fecit in omnis farraginis libros legendos dabat: jiu ebatque . ut 'gulas inter tegendum repertas sententiat in margine libri cujusιibet exιraberent, ac postea eum ad finem libri pervenitaem, ear sementias ad Mecedarium magnae molir quem Gesaurum suum appellaboι γ codicem transferrent. A me ipse deinde ex tuo I besauro sumptas monetas in vulti; emis rebat. quod ita fossilum esse, quilibeι ex ejus libris judieare potes. Sum en- ubique unoquoque δε re, uiris ad Iulidium.

422쪽

DIssERTATIONES ACADEMIeAE. 39 Iliae suae decus, neque Blanchinum, neque Fa-hretium, Viros antiquitatum peritissimos, tuisset consultum, nos tamen & ob styli & ob rerum majestatem fragmentum Capitolinum , suspicione falsi faciles ac lubentes eramus absoluinturi. Multa nos docet ea lex , nempe vanum

esse , quod in I. I. D. de Cos. Princip. g. 6. Inst. de Fine Nat. Gent. Civ. N I. I. l. 7. C. de vereri jure enues refertur de potestate Populi omni , in Principem translata : Vanum esse, quod vulgo perhibetur , Principem lege Imperii legibus omnibus suisse solutum: Μale de Iuris-

prudentia meriti sunt Graeci, quando Iurisconsultorum nomina S libros, unde fragmenta sunt petita, omisere, quod & secere, quando riem 3I. D. de legibus transtulere in lib. II. ιit. n. Quamvis iidem bene eodem titulo I. 9. reddiderint legem 4. C. de DPhvs r etiam Principem leges generato teneant, rescriptum omne illicitum rejiciatur. Uana esse denique , quae de comitiis sublatis ab imperitioribus tradi solent. Non placet ea, quae vana diximus, latius pers qui, confisis lare, ut, qui rerum gestarum Verita multa authorum nomina congesta. nullo illorum delectu habito. eommixtis antiquis modernis . doctis indoctis , etiam Afranomis, Theolagis, Mufeis. N e uis. Extra propotum digressiones imporiunae antiquo quorundam ineptorum more, qui, ut se pιurima nosse Hientem, pateatque suarum opulemis rerum, quicquid opum congesserum. sna more , Me arte irriseeffundunt. Sed i quia nisuo dignum es venia) in fastus bo- minis praedicti Iibris erebrὸ es invenire fa*ὸ citatas propositones,' sentenrias ex avioribur , qui πιι nihil tale. vel non eo, quo euamur , pacto dicant: Scilicet, quia Cosae iιιi ae- eapta parum fissiter, serumque nialibi accepta, retulissem in codicem rationum, quem solum is segerat.

423쪽

ritatem amant, ad monumenta veterum sint adiis

turi, hisque adjecturi, quae probavit Vir summus , Gerardus Nooditus , Dissertatione de jure summi Imperii, & lib. L sis cap. 3. S 4. Illud interea ex lege ea apparet, originem Coninstitutionum illi acceptam ferendam esse. Quod licuit Sanatus fulta facere, id pertinet ad potestatem constituendi perpetui Iuris , origo hujus rei referenda est ad I iberii principatum, de quo iΤacitus Annal. L cap. XV. Verba ejus sunt: Tum primum ὸ eampo cimitia ad patres translata sunt. iEtsi autem de nominatione Candidatorum loqui- ltur, evenit tamen, ut raro deinde amplius Po- lpulus in Comitia ad jubendas leges convocaretur; raro dicimus, neque nunquam iactum affirmamus, quando constat, legem Iuniam Norba.

nam Tiberio Principe M. Iunio Silano & L. Norbano Cossi latam. Legem Iuniam Petroniam, leuius in I. 24. D. de manumita. I. II. f. ult. D. : ad L. Cornes. de scar. S l. 16. C. ad L. DL j. de adult. mentio , Charondas, Holmanus, alii. que ad principatum Neronis, Coss. C. Caesoni. lum Paetum S C. Petronium Turpilianum retulere . qua tamen de re merito dubitat G. Cocce-jus &, ut nobis quidem Videtur . ea gratia, quoniam non constat. Caesonium Paetum etiam Iunium fuisse dictum, quo pacto ei geminum nomen suisset. Hermogenianus d. l. 24. D. de manumis. eam legem Iuniam Petroniam vocat, alias simpliciter Petronia dicitur. Deliberandum, an qua menda Hermogeniani fragmento ob haereat. Pertinet res ad historiam mitescentium erga servos morum , quam nos jam non attingimus. De Nerva Principe notum, quod multas

leges tulerit; conser, si lubet, Dionem Cassium

424쪽

DIssERTATIONEs Αe An Eure1 E. 393 sium Lib. LXVII. p. 'r'. edit. Reimar. inter quas & Agraria fuit, cujus in L 3. I. D. determino moto meminit Callistratus. U. C. Carolus

Sigonius lib. II. de Iudiciis cap XXVI. exeunte nimis fidenter ait, neque enim post Caesarem Octavianum leges vllao sunt uiae, cum Comitia populi ad senatum traducta sint. Nobis id sedet. etu haut frequenter latae fuerint post Augustum leges. aliquando tamen id factum , Ius Comitiorum , adeoque S jubendarum legum etiam per legem. quam Regiam posteri nuncuparunt, Populo salvum mansit. quamvis Principes Senatus consulisto Jus conderent saepius. Eximia hic Principis auctoritas, quando Iuris consultis idem est, S natus conssilio quid esse decretum, & oratione Principis. Quod Diocletianus & Maximianus L. a. C. si aduersus donationem auctoritati Senatus consulti tribuunt, id I. I. pr. I. N a. D. deris. eorum, qui sub tutela vel cura sunt, rationi Septimii Severi adscribitur. Res notior est, quam uti repeti debeat, monuit Barnabas Britanius L Avi'. Selict. I 6. exstatque de Orationibus Principum Dissertatio Christiani otionis 1 Boek len. Quamvis autem Principis eximia hie fuerit auctoritas, ut dicebamus, nimis tamen abjecto de Senatu Romano sentit , quisquis ei tantum vernilis obsequii gloriam tribuit, summam a tem potestatem Principi. Facit id Guillelmus

Budaeus U. Cl. ad L. ult. D. de Senator. p.

edit. Basl. a. IS 34. in 8. S Ianus Vincentius Gravina de ortu progreissu Iuris Civilis lib. Leap. CXV aflirmat, numquam Senatusconsulta absententiis Principum discrepasse. Repugnant his,

quae de Octavio refert Dio Cassius lib. LIII. p. Bb 5 SI L.

425쪽

srr. editionis mechὸsianae ct de Tiberio idem L b. LVIL p. 6o6. ubi ait: Tulikse hunc aliquando

contraria suae sententiae decreta fieri. Neronis Principis preces & memoria majorum Marcellum poenae magis , quam infamiae, eximunt apud Tacitum Annal. XIV. cap. XL. Plura adduci non fuerit operae pretium, Historiam Augustam legentibus obvia. Et certε. rus S fas si spectetur, verissimum suit, quod Thrasea Paetus apud eundem Tacitum ejusdem libri eas. XLVTu dic hal : nulla necessitare obstrictum ese Senatum, maxime . egregis sub Principe. Non raro contra accidisse contendenti regeri potest id, quod traditur . I 2. D. de osscis Praesdis & I. panust. D. de Iustitia N Bre. Fragmentum legis, quam numcupant, Resiae neminem debet alioversum trahere. Licuit Vespasiano, S, qui eum excepe-se, Principibus Senatum habere. Licuit relatiomem sacere, ita ut licuit D. Augusto. Huic id datum, ut quotiens Senatus haberetur, quamvis Consul non esset, unam tantum de quacunque revellet, relationem facere posse. Tradit hoc Dio Cassius Lib. LIII. exeunte, locum S Xylan

der , qui vertit: ut de quibuscunque rebus referre

nisset, & Leunclavius nostras, qui reddidit, ut de quibuscunque rebus , quidquid vello , sancire fisset, non sunt adsequuti. Quod docuit V. Cl. Isaacus Casaubonus ad Suetonii Blium , Cap. XX. Aliis Principibus plus datum , ut Marco jus quintae relationis, auctor est Capitolinus in Vita Marci

In editione Splendidissima Reimariana hic locus ob- . vius est p. 7I6. alter vero, qui subsequitur, p. 33 a.

426쪽

bo tertiae relationist jus. Lampridius in Vitatius cap. I. & Vopiscus in hujus Vita cap. XIL testes sunt: Quid sibi velit in fragmento verbum

remittere, mihi obscurum est. Si ipsum ante vo-Cem : relationem esset locatum , potuisset forsan significare, licere Principi ct Senatum habere, ct eum dimittere, quod fieri solebat hae formula: nihil vos moramur Patres Conscripti. Nunc cum Verbum remittue positum sit post verba: relatio. nem facere , viderint alii, qui illud intelligendum putent. Dixerint forte, verbum remittere pertianere ad eas mecies, ubi sententiae primo dis nimium variassent, ut tum perfectionem Senatui consulti liceret rejicere in diem alium, qno de singulis sententiis denuo ad Senatum reser tur. Relationem facere, ct Senatus consultum per re. 'lationem facere, diversa esse, etiam tironi notum, qui vel Ciceronem lib. I. ad Fam. D. 2. legerit , ct Gellium Nod . Att. lib. XIV. cap. 7. ubi Varronem, rectε rem exponentem, non est adsecutus. Nec enim negavit Varro, etiam M.tero die discessionem laetam. Sed id nos jam morari non debet. Id nobis sufficit , habuisse hac in re Principem eximii quid prae Senatoribus;

hi enim reserre nihil poterant, quamvis postulare possent a Magistratu, qui Senatum haberet, uti reserretur. Notum id vel ex Ciceronis D. 16. ad Fam. Lib. X. N Ep. II. lib. XVI. Caeterum Senatum habere posse, unam relationem facere posse, nihil admodum eximii prae Magistratibus , qui more majorum Senatum habere poterant, de quibus Gellius ex Varrone eo. quem jam adduximus, loco. Prineeps constituendi Iuris perpetui sub Principibus via per Leges. ct Senatus consulta. Sub Legibus a Plebiseitaimeb i

427쪽

w6 BERN. HENR. REI NOLDI . lintelliguntur, ratio nemini obscura est ex fis Ds. de Fure Nat. Gent. N Civ. Cornelius Echius V. Cl. ad tit. D. de Origine Dris g. 6. recte quidem separat Leges & Plebisscita, sed tamen Legibus adnumerat, quae sunt Plebisscita,

quod de Legibus Voconia , Falcidia , Aquilia

his, qui elementa Iuris attigerunt, constat, ut mirum sit, eam mendam nec de quarta Principi

rem Iuris Civilis editione sublatam. Si quaeras. quousque procurrant Senatusconsulta y Iacobus Gothostedus ait, licere observare . ibi incipere Senatusconsulta, ubi leges donant, id es, a Tiberii principatu : desnere verὸ seu procurrere ad

Marcum Imperatorem usque, iatra quem nulla amplius Senatus consultorum de jure privato conditorum mentio

occurrat. Ita putat Vir ille doctissimus Historiae Iuris Civilis cap. 3. sed vidimus Tiberio imperante non desiisse leges. Sub Septimio Severo etiamnunc Senatusconsulta fuisse laeta, dictum fuit

ex I. I. g. 2. D. de rebus eorum qui sub tutela veIcura sunt, O' L 2. C. s adversus donarionem , cui addi potest l. 7. C. de praediis minorum sne decreto vin alienandis. oratio Antonini Caracallae est in I. 32. D de donat. inter Vir. N uxor. De lege unica C. de Senatus confultis sequenti Capite nonis 'nihil dicetur. Quaenam tempore Theodosii &Valentiniani Senatus in condendo perpetuo Jure fuerit auctoritas, ex lege C. de Legibus adparet. Leo Imperator tandem Novella 78. legem 9. D. de Legibus antiquavit. Id quod mirum admodum est,

quum

In quinta tandem editione, quae Ut rajecti, a. IT 24. adornata est, haec sunt mutata, d. . 6. ninn. 4. post V cem Plebiseita, his verbis adjectis: quae eιiam quandoque vω ntur Leges, ut Iax nonis, Falcidia, Misis. . o

428쪽

Idem autem Leo istud opus , patre

inchoatum , Cedreno auctore , perfecit. Satis de Senatusconsultis. Quando in fragmento Legis, quam vocant, Regiae dicitur, utique quaecunque ex Uu reip. majestate divinarum hinnanari publicarum privatarumque rerum esse censebit ei agere

facere jus potestasque sit ira ut D. Augusto Tiberioqu/Iulio Caesari Augusto Tiberioque Claudio Caesari Auguso Germanico fuit, apparet, datum fuisse Vespasiano mandatum generale prospiciendi omnibus reipublicae partibus; neque ergo dubitari potest, quin hinc origo Constitutionum petenda sit. Ρuto autem hic similitudinem quandam ejus, quod Praetores laetabantur, S illius instituti, quod Principes secuti sunt, vel sequi minimum debuere, statui posse. Ius Praetorium ait rimnianus

L 7. g. r. D. de Iustitia S Iure, esse, quod Praetores introduxerunt , adjuvandi, vel supplendi, vel corrigendi Iuris Civilis gratia, propter utilitatem publieant. 6ti Praetor recta non potuit obvius ire uri Civili, utpote cujus tantum . minister erat; ita nec Princeps Ius rito ac perpetuos in usus, sancitum potuit subvertere. Ηος enim conatus si fuisset, transgressus utique foret fines illiua mandati, quod ab Senatu Populoque Romana acceperat. Minime sunt mutanda, quae semper interpretationem certam habuere, dixit sub Principibus vivens Paulus i. 23. D. de Legibus , quanto minus semel diserte ac commodo publico ju say In rebus novis constituendis evidiens esse utilitas debet, ut recedatur ab eo jure, quod jamdiu aequum visum est, ait Ulpianus i a. D. δε consti-

429쪽

398 . BRRH. HENR. REI NOLDi . Vitiaionibur Prinopum. Potestatem suam Prinacem utilitate publica metitur , nec enim aliud quidquam est imperium , nisi cura Ialutis alienae. Ita cum Sapientibus definit vir recti judicii, Ammianus Marcellinus , lib. XXIX. p. 42I. editionis Lindenbrogianae. Itane , inquis , procuratori universorum bonorum comparas Principem comparat Ammianus, quem laudavimus, lib. XIV. p. I 2. ejusdem editioms. Verba Ammiani,

si quis adspicere velit, ista sunt: Urbs uenerabi.

sis de Roma loquitur post superbas emeratarum

gentium cervices oppresias, latasque leges, fundamenta libertatis S ratinacula sempiterna, velut frugi parens, S prudens, S dives, Caesaribus, tamquam Meris suis, regenda patrimonii jura permist. Leges

vocat fundamenta ac retinacula libertatis, putasne urbem, velut desipientem S prodigam, id

dedisse Principibus, uti landamenta everterent, ct convellerent omnia Τ Notum tamen est, ais,

Principum Edicta, Rescripta, Decreta laudari. rem claram esse ex 6. Inst. de Iure Naturae Gentium N Civili, ac I. I. I. I . D. de Consitu. tionibus Principum. Iuris constituendi potestatem non negamus Principi competiisse, modo id ex necessitate ac utilitate ' publica constitueretur, nec temeris ex jure, recte ac perpetuis usibus se. mel tincito, quidquam mutaretur. Vide . qui sese gesserit Traianus. Is apud Plinium lib. X. Dis. IIo. ait: u Bithynae vel Ponticae Civitates habent privilegium, quo caeteris creditoribus ante. ponantur, cusodiendum est: Si vera non habent, in injuriam priuatorum s dari a. me non oportebit. Scripserat. Plinius paullo ante, civitatibus illis is plerisque proconfusi s concessam esse protopraxiam ,

tamquι pro lege volu e. . Existam se, providestia principir

430쪽

DIssERTATIONE.s Ac ADEMIeAE. 39a principis constituendum asiquid F samiendum, per quod utilitatibus earum in perpetuum confutatur. Non vult Trajanus jus novum aut perpetuum constittuere. Simile quid ex Epistola II 4. cernere li

observari, nihilo tamen ex praeterito novato, quamvis consuetudo contra legem invaluisset. Laudas, dices, Principem omnium consensit optimum, is noluit vires exercere Principatus. An honus Princeps minus intelligit, sibi com-

etat potestas, quam Caligula, Domitianus &ujus indolis alii 3 at frequens mentio Constitutionum Trajani in Disestis: qui probas, eas repugnare juri communi' aut utilitatibus publicis adversari Τ Licuit Principi species, de quibus

dubitatum adhuc esset, vel si quae novae occurrerent, definire, licuit ea, quae inutilia videbantur, utilibus mutare. Lucius Valerius apud Livium Lib. XXXIV. cap. S. recte ait: Ego quemadmodum ex his legibus, quae non in tempus aliquod, sed perpetuae utilitatis causa in aeternum latae sunt, nullam abrogari debere fateor, ni se quam aut usus coarguit , aut status aliquis Reipublicae inutilem fecit: sc quas rempora aliqua demerarunt leger, mortales ut ita dicam temporibus ipses mutabiles esse video. Quae in pace latae sunt, plerumque hellum abrogat , quae in bella , pax; ut in navis administra tione alia in secunda , alia in adversa tempesare usui sunt. Vide. quaeso, quam sint soliciti Principes, ne ini id constituant, quod juri communi videri posset adversari in L I7. D. de jure paἰronatus. Mentio Rescriptorum Principum in Digestis sit frequens. Meminere haec & Edictorum S De.

cretorum, non aeque tamen saepe. Decreti D.

Marci memoria occurrit l. 3. s. D. de injusto.

SEARCH

MENU NAVIGATION