Bernardi Henrici Reinoldi ... Opuscula juridica adhuc rariora. Recensuit illa, notulis instruxit, in praefatione vitam auctoris clarissimi exposuit, ac dissertationem singularem de insignibus Germanorum in jurisprudentiam elegantiorem meritis praemis

발행: 1755년

분량: 765페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

4 o BERN. HENR. REI NOLDIeiusmodi peculio non cessare, maxime cum etiam tum, quando filiusfamilias peculium adventicium irregulare habet, foeneratorum duret odium. adolescentiae corrumpendae periculum metusque dilapidationis universi istius peculii, periculum denique, ne bonis istis laceratis filius ante diem patrios inquirat in annos. Ludovicum Mol,

nam, e Societate Iesu, is Fine Dissip.

3o T. 6. v. secundus est, nos sane audire non Possumus, cum appareat, ejus professionis hominem Ius Civile parum intellexisse. Quando

vero ad ea animus attenditur, quae Iustinianus Nim. CIVIL cap. I. g. I. constituit, sententia eorum, qui in peculio adventitio irregulari Senatusconsulto locum non esse statuunt, praeserenda videtur; excipit quidem Lauterbachius, generali constitutione nova specialem antiquam non corrigi. Verum ejusmodi exceptio parum momenti habet, ubi ex generali constitutione nova syecialis antiquae correctio necessario con sequitur. Tota quaestio maxime ad filiumfami. lias majorem XXU. annis pertinet. Minori enim curatorem dari vult Novella. De majore XXV. annis Ius Civile dilapidationem non praesumit, quae tamen si contingat, reliquum est. ut Praetor prodigo bonis interdicat. f. II. Non juvatur porro Senatusconsulto filius, si sui juris factus debitum agnoverit, L. a c. h. t. exempli gratia, novando, nisi haec novatio per ignorantiam facti contigerit. L. vis. D. h. t. Franc. Connanus Comment. Iuris Civilis lib. VII. cap. 2. n. 9. Si partem debiti paterfamilias faetus solverit, cessabit Senatusconsultum , ait Ulpianus L. 7. f. ult. D. h. s. sed si pignus dederit, Senatusconsulti exceptionem ei Anegandam

472쪽

DIssERTATION Es Ae ADBHIeAE. 44xdam usque ad pignoris quantitatem, dicit. idem L. 9. D. eod. tit. Ita dum locutus est Ulpianus, dedit ansam acerrimae liti. Vix enim minus universum debitum agnovisse videtur, qui pignus dedit, quam qui debiti partem solvit. Fran .eiscus clannanus d. D. VI L cap. 2. n. 8. ait: non rerum sum sententiae, qui parta debiti soluta totius solutionem sequi debere dicunt, ij omnino cessare Senatusconsultum ἰ imo pro soluta tantum parte quiescit, in eo quod superest, valet. Hoc adeo mania

se in esse potest ex eo . quod ait Ulpianus . cessire

Senatuscon ultu nec solutum repeti. . Quibus verbis

nihil aliud significasur, quam in eo. quod solutum est, nullas esse vires SenMusconsulti , sed in eo fo , quod reflat soluendum: ut frugira so torqueat Accursus, ut

inueniat rationem diversitatis , quae est inser partis flationem , pignoris talionem. Connanum sequitur U. cl. Rei nardus Baehovius ad Treviter. vol. I. disp. go. tb. 8. sit. A. S B. hic uno spiritu effert adducta ex ι. 7. est. h. t. Ulpiani verba, aitque, ambiguam illam phrasin cessare Senatusconsultum explicari per verba sequentia,

quae alias necessaria non fuerint, quia ei. contra quem datur actio, multo magis exceptio negetur. In L. 9. D. eod. tit. vult legi sed ait enim conjunctionem ΕΤ excidisse. Posterior conjectura facile juvari potest aliis locis,

ubi pro sed legendum est sedin, ut in I. S. f.

ult. D. M L. Aquiti si conseras L 13. 4. D.

Locati , porro in l. 6. Inst. de interdictis , collato cum l. I. I. 2. D. de vi K vi arm. denique in I. 9. g. I. D. de Uufructu, ubi Accursus legit sed si lapicidinas. De L. 4. I. I. D. de rer. div. idem ideo defendit Gerardus Noodi. lib. I. Prob. cap. 8. eo sortius. quia & ibi Accursius

Le s legit,

473쪽

legit , π. Quid mirum si sed et in UT

contractum fuerit, cum vetusti Codices pro sed habeant set y Legatur, si placet, Terentius ex editione Faerni. Interea lis, de qua hic agimus, vetusta est, Bulgarus eam opinionem tuebatur, quam sequuti sunt Connanus & Baelio. vius, postea vero Struvius Θnt. Fur. Cis. Ex. . f. 58. Schilter. ad D. Ex. g. 72. 73. 74. Georg. Myer. ad D. ad M. Mac. fos. 32. M. g. Alii autem a Bulgaro ita discesserunt. ut dicerent, si filius sui juris fastus vel unum numum solverit, totum debitum ipsum agnovis se, nec ratione residui Senatusconsulto juvari. Usus fori magnae Germaniae josiam solitus est sequi, quae contrariam Bulgaro sententiam defendit, adeo, ut illam glossae communem esse

dicat Lauterbachius Colleg. D. h. t. 2I. ubi Bachovii argumenta conatur refutare, addens rationem differentiae inter partis solutionem &pignoris dationem. quam hausit ex Donello, ad L. 2. C. ad, Sc. Mac. c M verba potius referam , quam Lauterbachii. Sunt autem haec :Dimerentiae ratio faciti attendenti intelligitur, δε quis

mimadvertat . quibus verbis suus utatur , crun partem solvit. S cum dat pignus. Qui partem soluit, addit se partem debiti solvere; natura pars sne toto intelligi non potest. At qui dicit, se pignus dare, diacit sinpliciter se dare pro debito, nec adjicit pro debiato roto , acti pro debito ex parte , proinde neque verba . neque datio ei ultra , quam gestum, nocere debent.

Plira subtilitas. An qui pignus dat, non dicit, se

474쪽

se id pro debito dare' quum debitum dicit, ais

non totum dicit 3 infinitam locutionem univers li respondere , tyro clamabit. Interim de usu nostrorum judiciorum dubitari non potest, si quis cogitet, quae fuerit auctoritas glossae. Lautera bachius etiam Pauli Christinaei, Mech liniensis Jurisconsulti, HL 3. decis. 33. n. II. citat.

Verba ejus haec sunt: Si filius sui juris factus su-vat pauem debiti, quaeritur: an compelli possit, etiam solaere reliquam partem p Comanus lib. VII. cap. 2. n. 8. asperiς non Misse compelli , ef id tenera Cidetur D. Lingaeis M. f. Fusin. decis decis I 3. p. g. n. I. nisi protestatus si in contrarium. Verior immen videtur contraria opinio, scilicet eum po se com pelli soluere reliquam partem , nec posse se tueri ceptione , nis si diversa ratio accipiendaε rectius scriptum foret agnoscendae) partis , quam torius, ut si fliusfamilias pecunias mutuo datas licue pro parte consumst: alias non licite, solvens id, quod licitὸ consumst, non videtur reliquum approbare, scilicet

quod malo dilapidavit maximὸ β adm pretestatis

per L 2. C. h. t. in vera. vel alias agnovit debi-1um, S l. 7. I. ust. D. eod. Et ita aliquando judiaeavit Senatus supremus. Hactenus Christinaeus. Verba ea ideo adscripsimus, ut videre quisque possit, an Lauterhac lato ea satis faveant. Illa enim exceptio , nisi alia sit ratio agnoscendae partis quam totius , denique sententia supremi Senatus ipsi contrariatur. In magna Germania , addictiora mansere judicia glosiae. Non attin bat ergo Belgam ad probandum usum nostri fori

adducere.

l. III. Non est Senatus consulto locus, si filius familias se pro patrefamilias gesserit, ct com- mimi errore pro hoc habitus sit, L 3. D. h. 3.

475쪽

l. r. C. eod. tit. Probabilis enim ignorantia credito. rem exsulat, ι. 2. C. h. t. non vana simplicitas

neque ignorantia juris , d. I. 3. Cum autem quisque gnarus esse debeat conditionis ejus, cum quo contrahit, i. I9. D. de Regulis Iuris, creditor docere debet, se conditionem filiisamilias

scire non potuis is, sed se in justa ignorantia i uisse versatum , I. C. h. r. I. I9. D. eod. tit. Lauterhach. Colri. D. ad Sc. Mac. 7. Unius scientia correo credendi nocet. L. 7. 7. D. b. tit. g. IV. Si patris voluntate mutuum contractum.

sit, cessare Senatusconsultum , supra diximus Cestat quoque, si pater ratum habuerit. L. ult. c. b. t. unde & si filiusfamilias absente patre , quasi ex mandato ejus, pecuniam acceperit, caverit .& ad patrem literas miserit, ut eam pecuniam in provincia solvat, debet pater, si actum filii sui improbat, continuo testationem interponere contrariae voluntatis, ut ait Paulus i. 16.D. h. t. Si hoc non fecerit, mutuum videtur ratum habuisse, modo tantum temporis interjectum fuerit, ut pater respondere & contradicere potuerit. Clem. I. de procuratoribus non aliter potest intelligi. Cessat quoque Senatusconsultum. si1 pecunia mutuo accepta in rem patris versa sit L 7. g. I 2. D. b. t. ut si filius familias, stu. diorum causa absens , mutuum acceperit , probabilem modum, vel certe eam quantitatem, quam pater subministrare solebat, non excesserit, d. l. 7. f. I 3. b. t. nam tum pecunia videtur in rem patris versa. Cujus versionis inutilitatem patris plura exempla resert Lauter-bach. Coll. D. b r. l. 2 . Si filiusfamilias, invito patre, studiis operam det S mutuum con.

trahat,

476쪽

DIssERTATIONEs Ae A DEHIcAE. 64strahat, patri. indistincte exceptionem Senatusconsulti tribuit Georgius Beyerus ad D. b. t.

Elt sane is rigor patriae potestatis, si Ius Quiritium spectes & vix judex, minister legum, pronuntiare aliter poterit. Interim princeps proterritorii jure in Germania diversum constituere poterit, si appareat, durum patrem ingenium ad studia natum inde avertere voluisse. filium autem mutuam pecuniam bene impendisse & utilem reipublicae factum. Patria enim potestas non in duritie rustica, sed in pietate consistere S pater agnoscere de i, filium non solum p tri, sed S patriae natum esse. Multi humilibus durisque parentibus orti praeclaram societati civili operam praestitere , contra clarissimis orti natalibus , studiis a parentibus addicti qui fuerant, eorum spem sunt frustrati, & inutilia terrae pondera evasere. Quid, quod si placeat sequi rigorem patriae potestatis , imputari patri potest, quod pro jure suo filium familias. ex scholis non revocarit domum 2 quod dum non fecit, in sumtus honestos, pro facultatibus minimum suis, consensisse existimandus est: Si p

ter solvere coepit, quod filiussamilias mutuum sumserat, cessat Senatusconsultum, L 7. l. Iq. D. b. t. ut re si filius accepit mutuam pecuniam, ut eum liberaret, qui, si peteret, exeeptione non submoveretur, d. L I. 14. D. eod. tit. Non utitur quoque exceptione creditor, cui filiusf milias, qui mutuam pecuniam accepit, delegatus est. I. I9. D. de Novat. Si filiussamilias Senatus consulto renunciaverit, tum renunciatio ea

nullius momenti est & neque filio neque patri nocet L. S. C. de legibus, filius patri jus situm

auferre

477쪽

446 BERN. HENR. REI NOLDra erre nequit, idem eadem facilitate Senatus. consulto renunciat qua mutuum accipit. Quod si filiusfamilias jurejurando promiserit soluturum

se pecuniam quam mutuo accepit, an tum Senatusconsulit exceptione recte uti queat anxie disquirunt. Nobis videtur adhuc Senatus consulto locum esse, eo magis quo pernitiosior hic latere solet fraus inproborum Deneratorum, Cau

tiones jurejurando firmatas ab adolescentibus elicientium , an potius eXtorquentium. Ludovicus Molina supra citata Diff. 3o I. n. 2. sane ait Se natusconsultum hoc habere locum non solum in exteriori, sed etiam in conscientiae foro, idque Doctores assirmare communiter , ct sane conscientia, nisii leges sequatur, vaga est, ct praetextus hominum aut superstitioni deditorum, aut fraudes meditantium. Usus quotidianus , quem ille stultortim magistrum Vocavit, docet, cautiones, quibus temerarium jusjurandum additum

est, non minus facile ab filiissamilias accipi. quam his praestantur , ct ab ipsis accipiuntur

luxuriae instrumenta. Pecunia contra g. mutuo accepta ac soluta non repetitur condictione

indebiti t. 4o. D. de condidi. indeb. Plura persequi apud alios obvia non libet, ct nos jam for te nim1i fuimus in his , quae attulimus. Illud maneat: Salus publica suprema lex eso. Nihil haudibus, nihil mollibus animis detur. Thomasium, V. Cl. cujus nos , ubi Ius Civile non vellicat.

iudicium veneramur , quando ad tit. D. ad M. Maced. inquit, rariorem in foris Germanorum Senatusconsulti usum esse, nos audire non possumus, quos utilitas Senatusconsulti in omnes

Respublicas, ejusque in Germania usus, non su-

478쪽

DissERTATIONES Ae ADEMIeAE. 447git, ct quibus tot res judicatae ob oculos ver. santur. Neque videmus, qui ille Edictum Imperatoris , Rudolphi secundi ' quod anno NIDLXXXIX. editum est, ad impuberes & mbnores restringere potuerit, quum diserte loquutur quoque de his, qui in parentum potestate sunt. Retulerunt id Edistum Joh. Baptista Schwarigenthalerus in Processu 'dic. lib. I. cap. 4. n. I 8. & ex eo Hahnius ad IVUmb. tit. de M. Mae. denique Strychius in Usu mod. D. eod. tit. I, 3. quos vide.

479쪽

DISSERTATIO

Tit. D. de Acquirendo rerum

C A P. I.

ster eas Iuris species, quae in rem ae-tionem ubicunque illa sit, ct adversus quemcumque possetarem , pariunt, dominium eminet. Ait autem Cajus I. I. D. de acq. mri iam. nos quarundam rerum dominium nancisci Iure Gentium , quarundam Iure Civili. Illius modus est occupatio, eaquent vel manu nostra, vel mediante re nostra, cui quid accedit. Rus, quae manu nostra fit, princeps modus est adprehensio rerum nullius, unde Cnus ait, omnia animalia. quae terra, mari, coelo capiuntur , id est, feras bestias, pisces. volucres, capientium fieri, quod enim nullius . sit,

480쪽

sit, id naturali ratione occupanti concedi. d. l. 1. I. I. & I. 3. D. eod. tit. ΕXigit autem . uti quis v. c. feram bestiam ceperit; primum vidisse. immo ita vulnerasse, ut sacile capi possit, non putat lassic re, de quidem ex plerorumque sententia, L s. l. 2. eod. tu. quam confirmat Iustinianus I 3. de rer. diu. addita ratione, qua utitur ipsius Crius, quia multa queant accidere. ut eam non capiamus. Quae tamen ratio satis apta non est, Nerva filius potius dicebat, dominium rerum ex naturali possessione coepisse, ejusque rei vestigium remanere in his, quae terra, mari, coeloque capiuntur, nam haec protinus eorum fieri, qui primi possessionem eorum

adprehenderint. I. I. I. I. D. de acq. vel amist.

ε . Non acquiritur autem posset sto. nisi animo ct corpore simul. f. s. Inst. de interdictis, L3. I. I. D. de acq. vel amitt. po f. Quod autem dicebamus, ex plerorumque sententia seram non nisi captam, seu in custodiam nostram redactam, capientium fieri, eo indicavimus. aliquos existimasse, si cum animo habendi potestas lacile eam capiendi concurrat, eam jam nostram intelligi. In ea sententia fuit Trebatius, qui autumabat. seram ita vulneratam, ut capi possit, statim nostram esse, & eo usque nostram videri, donec eam persequamur, d. l. S. S. I. D. de acq rendom. Errat enim Theophilus, qui I. 13. I t. derer. div. unam Trebatii sententiam in duas separat. Trebatium secutus est Proculus in I. 33. D. de acq. rer. dom. Fragmentum hoc esse Proculi

ex Libro II. Disolarum inscriptio docet. Tota ejus disputatio ad eam dispectionem tendit, an aper facile in potestatem ejus, qui laqueum posuerat, redigi potuerit, an non 2 Tribonismis

SEARCH

MENU NAVIGATION