Bernardi Henrici Reinoldi ... Opuscula juridica adhuc rariora. Recensuit illa, notulis instruxit, in praefatione vitam auctoris clarissimi exposuit, ac dissertationem singularem de insignibus Germanorum in jurisprudentiam elegantiorem meritis praemis

발행: 1755년

분량: 765페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

mentem Proculi non est adsecutus , unde haee illius verba sunt: Summam tamen hanc puto esse , ut A in meam potestatem pervenit, meus factus sit. Quae utique , si Proculi mentem doctrinamque spectes, sunt ineptissima. Si aper in meam potestatem pervenisset, eum meum esse, de eo nemo ambigebat, de eo quaestio erat, quando in meam potestatem venisse existimaretur Τ an eo ipso meus jam intelligeretur , si facile adprehendi posset, an vero tum demum, si manu mea esset adprehensus Τ Ρrius putabat Proculus, addo

ct Neratius; ita enim Paulus in I. 3. f. 3. D. de acq. pqI. ait: Neratius S Proculus sc. existimant) Iolo animo po se nos acquirere possessonem, etsi

non antecedat naturalis possessio. Ita enim legendum esse , docent sequentia. Pergit enim Pau-

Ius : Ideoque s thesaurum in fundo meo pultiιm sciam. continuo me m pdere, fmul atque postidendi assectum habuero, quia quod dest naturali pgyessoni, id animus implet. Ait in fundo meo, quia prohibere scilicet possum , ne alius eum ingrediatur, ipse eum temper ingredi queo , atque ita facilis est thesauri occupatio. Ita Neratius & Proculus, sed addit Paulus, quidam putant, Sabini sententiam verserem esse . nec alias eum , qui scit thesaurum esse in suo lando, ejusque habendi affectum ha

bet, pos7idere, ni s s Aco motus sit; quia non si sub

eusodia nostra: quibus consentio. Sabini hanc sententiam firmasse Iustinianum, antea dictum, adeoque manifestum est, legem SS. D. de acq. rer. dom. ab eo Principe esse antiquatam , indeque, nihil aliud , ad jus Iustinianeum quod attinet, fructus capi posse, quam ut intelligatur veterum Iurisconsultorum dissidium , causaque dissidii , quae tamen ipsa utilitas solidam Iuris peritiam assequi

482쪽

DIssERTATION Es ACADEMI ea E. 4st assequi cupienti minimo est contemnenda. V. Cl. Gerardus Noodi libr. II. Probabilium cap. 6. id, quod dicebamus, distidium observavit, illustrandisque Proculi Neratiique opinionibus egregiam navavit operam. Nos tamen.a Triboniani ingenio alienam esse arbitramur explicationem Verbi pervenit, per pervenire potuerit, nec hunc ita sensisse, quemadmodum verbum videbitur , &nocet exponitur in I. 2I. D. de statu liberis. R gerius apud Accursium ad L L SS. jam monuerat verbis: Sammam tamen hanc puto egse, superiores distinctiones improbari, rectilis dixisset. convelli: in I. 3. l. 3. D. de acq. postis. ante morredundare non cum eodem Viro inclito existimamus, Caeterum autem N putamus esse tantum transpositum, adeoque haud esse opus, ut s ex-Ponatur per quamvis, maxime cum in L I 24. de

Verb. Obl. illud s per quamvis exponi non sit necessarium , sensus enim planus est stipulationem non committi ante diem illum s vel ubi certum esse Coeperit Sc.; in I. 37. D. de usuris autem utiques nil aliud sit, quam etiam, vel si mavis, iu- primis si, nec enim Accursius, qui in illis legibus f per quamvis interpretatur, nobis satis pla-Cet, quamvis eum vir ille doctissimus fuerit se,

quutus. Transpositiones vocum in Digellis oc- Currere frequentes, notum est, ct aliis dudum ostensum. Vir celeberrimi nominis. Ioannes Brunnemannus, Legem SS. D. δε acq. rer. dom. primo non

juxta Pr uti, sed Sabini, mentem explicat. Ait ille: posuist laqueum in meo fundo sne meo consensu, quaeritur , an aper in illo irretitus tuus βι r ypondetur, non, quia non habui m jus laqueum in meo Iundo ponendi, ergo tunc tuus set, quando exemisti

483쪽

queum posuerit, non ante esse factum, quam illum exemisset, caeterum exemtum ejus factum.

subjicit enim: Non ob laqueum a te potum, sed quia aper nulliusfuit. Pergit: Ergos ego exemero, δε alius

exemerit, meus vel illius erit. Scabra oratio, sed adparet, ab emtione ipsum dominium arcessere. ut mens sit, sit ego exemero, alius, si alius exemerit. Subjicit: Secus autem s in suo fundo M-Disset debebat scribere δε in tuo fundo posuises

tunc enim tantum captus fuisset tuus. Ait captus , ct tamen addit, s moia ita confrictus, ut δε non potuerit expedire. Captus aper est, qui est a nobis adprehensus, inque nostram redactus custodiam , non qui in laqueo ita haeret, ut facile capi possit, elique ea sententia Sabini, quem in principio, nescius licet, sequebatur, in fine deserit. Ignoratis dissidiis, dissidiorumque fontibus incerte errat animus, ct quod ad rem faciat. vix quicquam scribitur ab his, qui famam molexoluminum aucupantur. Tandem Brunnem annus ex Ioannis Cephali lib. I. cons. 136. quaestionem resert ἔ ea apud Cephalum ita se habet: Praefectus navis Melitensis Massiliam versus ten. dens duas piratarum infidelium biremes in mari animadvertit. Has insequitur: piratae spe omni destituti o navibus fugiunt, inque Corsicam escendunt. Biremes veniunt in potestatem praefecti: at Piratae a militibus insulae Corsicae capiuntur. Praesectus Melitensis hos a militibus illis repetit, quaeritur an iure ' Adfirmat Cephalus, at Brunnemannus ait, illam rem non carere scrupulo , sed nihil amplius addit. Dimittit te tam certum, quam eras dudum. Praesectus Melitensia persequebatur euianaum piratas , S ita juxta

484쪽

DIssERTATIONES Ac ADEMIcAE. 453juxta Trebatium eos recte videbatur vindicare. juxta Sabinum non agque. Fortissimum autem, ut

id addam, Cephali argumentum, quantum video, in usu Iudiciorum ponitur, quo Trebatii, ut ipso contendit, opinio sit recepta, quim vis Iustinianus Sabini sententiam confirmarit , Vid. d. cons. 136. n. 9. 18. Sed ohe i inquies , qui tu a feris bestiis ad homines, quamvis Turcas, Astos piratas dilaberis y Deduxit huc nos, aliud quamvis agentes, varia illa lectio Clarissimi Brunnemanni S elegantia solertissimi Cephali. Samuelem Pu- .fendorfium , Virum Inlustrem , de jure Naturae& Gentium lib. IV. cap. 6. l. 9. etiam advertit Lex SS. de acq. rer. dom. & exspectes sane abs

tanto viro explicationem omnibus absolutam numeris. Resert utique aliquid sententiae Proculi: ait enim : Ii ita aper laqueo implicitus erat, ut inde eluctari non poset, S laqueus vel in publico vel in tuo positus erat, ubi venandi tibi jus, tuus utique factus

Vle jam erat , S ubi ipse eum soluissem, vi in naturalem libertatem evaderet, aestimationem ejus solvere tenebar, quocunque demum nomine actio illa veniret.

cte. Sed quando dicit vel in pullico , autumatqucthine faciliorem occupationem apri, Vereor, ne alii difficiliorem putent, quum omnibus ad eum sit adeundi copia, ita sane autumat V. Cl. Gerardus Noodi lib. II. Probabilium cap. 6. Interea quando magis ille in Trebatii Proculique sententiam propendet, non resutat Sabinum, ejusque land

menta, imo Sabini ct Trebatii principia confundit ac miscet. Adeo, ut ego in hujusmodi con- troversis paucos Romanorum Iurisconsultorum pluris faciam, quam integram novorum istiusmodi Iurisprudentiae etiam naturalis doctorum

centuriam. Sed in viami Ferae bestiae fiunt c,

485쪽

4s4 BERN. HENR. REI NOLDIpientium, quamvis quis eas in alieno ceperit sun-do , plane si dominus te illum conspiciat ingredi, ct , ne facias, prohibeat, tu tamen eo invito ingressus fueris , teneberis ei actione injuriarum. I. I 6. D. de Ierv. praed. rus. I. I 3. l. ust. D. de injiιr. Fera tamen tua erit, eo quod adhuc nullius fuerit. Hugo Grotius de jure Bessi hi Pacis lib. II. cap. 8. I. S. ait, Germaniae populos , clauPrincipibus bona quaedam essent ad ignarula, unde dignitatem suam sustinerent, Japienter eaeisimase , ab iblis rebus incipiendum , quae sne damno cujusquam tribui posent , cujusmodi sint res omnes, quae in dominium nullius pervenerunt , S potuisse legem etiam ante

Occupationem harum rerum dominium transferre, clau

ad dominium producendum lex sola sussciat. Nos conces m principibus potestatem in territoriis occupandi feras ut largimur, ita qui dominium

ferarum nunquam captarum in illos sit translatum , non assequimur. Haud adeo per omnia placet philosophia illa Grotii, neque sine discrimine Celeberrimi Thomasii Drio. Div. lib. II. cap. X. f. I 48. Planius est, si dicas, Principem rectu prohibere . ne quis landos territorii siti venandi causa ingrediatur, si secus secerit, eam injuriam eo posse puniri severius , quo majoris est digni. tatis , cujus spreta est prohibitio, utpote qui imperio summo Rempublicam regit, nec hac par eadmodum a nostra opinione dii cedit Pulanctorfius d. cap. 6. f. c. 7. ubi inter alia ait: Per ejusmodi leges squae rectoribus civitatum venationem tribuunt, Principibus proprid loquendo non dominium ferarum fuisse datum , sed tantum jus , ut ipse Ioli easdem occupando sua; posint facere 6 c. I egeni

civilem quidem Uscere posse, ut dominium jam in rebus consitatum ab im cluc tu siliam transeat, citra ante

486쪽

DIssERTATIONES Ac A DEHIeAE. 4SScedens aliquod ipser m factum. Sed ut dominium in rem aliquam , quae nondum potesatem hominum actu

subiit , ab initio introducatur , per solam legem seri non posJe, sed opus esse actu aliquo corporali , cum primis circa res sue moventes. Diversa autem esse, δε- minium ab initio constituere, F constitutum conserva re. In Germania ergo venatio competit his, qui territoriis praesunt, nisi alii ex concessione, vel ea praescriptione , quae memoriam excedit, Uenandi jus acquisiverint. Sixtin. de Regalib. lib. ILcap. I 8. n. 47. S SS. Res certa esst, at ejus pro- lbatio non est petenda ex 2. F. 56. ibi enim v nationis mentio nulla. Legitur ibi quidem pisca- tionum reditus , at adsentior C acio, qui picariarum contendit legi debere. Desumtus est loeus ex L. 17. D. de V. S. ubi picariarum Florentiae exstat; invenitur enim S pix fossilis , conser Plin. II. N. lib. XVI. cap. I 2. Nec huc facit 2. F. 27. l. S. is enim locus vel ad rusticos & me catores restringendus est , vel prohibitio ea ultra fundos alienos non extendenda , quorsum plerisque sunt pruniores. Vid. Sixtin. d. cap. I 8. n. 4O. 9 seqq. In Germania etiam municipia quaedam jus venandi exercent, praescriptione , quae memoriam excedit, adquisii tum , quod dum ab sin gulis quoque municipibus sit , opificia deseruntur, magno & municipiorum & familiarum damno. Ludovicus , Dux Wiirtenbergensis , apud Mehner. Obf. H. p. I 23. ait: disse latchisertige Bu-

IO Serden se verchios . Fauonizer , Perihuner, Schwelger , Verderber Meib uia cnder. Sc. Quod ad poenam eorum, qui Velitam Venationem exinerceat , attinet, res nota est ex Carpaovii Pr.

487쪽

436 QBERN. -HENR. REI NOLDIobn. q. 82. n. 34. Sique talem circumstantiae , quales in Edicto , quod idem n. 43. recenset,

commemorantur , ac quales Ludovicus ille Dux apud Nehner. OV. Pr. d. p. I 23. en atrat, concurrant . nihil in ea poena desideraveris; alias monita Boedieri ad G t. de P. B. θ' P. lib. 2. c. 2. f. s. S Pusend. de Z'Nat. N Gent. lib. IV. c. 6. h. 7. in sne , aliorumque non fuerint spernenda,

in primis etiam , quibus Venatio competit, eam ita merito exercenc, ne frugibus inserantur damna, itaque foventur & aluntur ferae, ne illas depascantur,' ait enim Franciscus Zoanneltus de duplici venatione n. 73. alioqtri mortaliter peccari, neque

a tali peccato quem posse absolui. priusquam ejus quas

coluntate O' culpa ablata reddantur. Covarruvias relectione c. peccatum de Reg. Dr. in n. pari. 2. l. 8. n. II. inquit: prohibentes venationem vel in locis publicis, vel privatis etiam propriis, tenentur ad re si- tutisnem damni vicinis illati ex multitudine animalium, quae in loco prohibito ob interdictam venationem enutrita . eaeterius erumpunt, me sibus ac segetibus exitium ac deda lationem inferunt. Nec ju sta 6l excu- utio prohibentium venationem intra proprios agros , spermiserinι eurundem animalium occisonem ubi autem ea permittitur δ quoties proprium fundum egressa

in vicinorum agros diverterint. Etenim tenentur hi . qui prohibita venatione causam dederint animalium multitudini. Ndeinde ex hoc vicinorum praediorum damno , vel illas feras includere , aut earum innumeram Multitudinem exstinguere, saltem diminuere vel permittere liberam venationem. aut illatum damnum finere. Adde Gail. 2. obf. 68. n. Io. Neliner. OV Prad .

Voce Fουὶ - Recbi, pr. Si Xtin. de Regalib. lib. II. c. 18. n. 76. Caeterum etiam jure Romano scrarum. bestia-

488쪽

bestiarum , quas vivariis incluserimus, ct piscium, quos in piscinas conjecerimus, furtum fit. Non autem piscium , oui in stagno sunt, Tec se- rarum, quae in silvis NON circumseptis vagantur L. 3. I. I . D. de acq. pos . ἐllud N iN ante

circumseptis reponendum eue oppositionis ratici docet & monuit post Franciscum' Holmanum

lio. VIII. Obs cap. 7. Dionysius Gotho Dedus ad d. l. I . frustractve est Accursius, quando vivaria ait parvi esse spatii, eoque differre a silvis circumseptis. leges enim Romanae ex Romanorum institutis fuerint explicandae. Constat autem , apud Romanos jam tempore Varronis vivaria multa jugera occupasse, atque maceriis suisse septa. Varro de Re Rusica lib. III. cap. 3. II. N I 3. quo postremo Hortensii Θηριοτρο τῶιν sic enim

hie id appellabat) fuisse silvam resert supra quinquaginta jugerum maceria septam. Add. Gerard. Noodi. I. obf. II. In lacu alieni dominii, prohibente domino , piscari non licet , secus enim locum habet actio injuriarum. l. I 3. ult. D. de injur. cons. l. I. g. 7. D. ut in sum. pubi. navig. lic. capti tamen pisces Iure Romano fiunt capientium. Quod si lacus privati dominii crescat, seque in vicina prata effundat, an dominus lacus persequi poterit in pratis alienis inundatis pisces 8 Domini pratorum aeque prohibere poterunt, ne suos fundos quis piscandi causa ingrediatur; at, inquis , pisces sunt domini lacus id vero erroneum est, ut indicavimus , de fatentur non obis seu re ipsi Practici, confer CarpZOU. Pr. Crivr. q. 8M 82. Clasen. ad Const. Critia. Caroli ouinti art. I 60. Immo fera, quamvis eam vivario incluserimus, i plique notam imprest urinatis, illa autem postea in libertatem naturalem evaserit , Occu-

Fs s pantis

489쪽

pantis fit. Accurata enim custodia, seu per

petua velut occupatione, opus est, ut retineatur

animal, cui per naturam insita est infinita vis vagandi , ct quod perpetuo possessioni renititur, quae nota illa rstineri non potest. Unde ex decoro falsam sententiam delatoribus attribuit Iuvenalis Sat. m. v. So. R. Non dubitaturi fugitivum dioere piscem, Tua sumque diu vivaria Caesaris, inde Euasum, veIerem ad dominium debere reverti. Cons. Pulandors de jure Naturae N Gentium lib. IV. c. 6. I 2. Delatorum istorum sententiam imitari videntur , qui pisces e lacu dominii sui egressos putant se in pratis vicinis inundatis persequi poste. Quousque autem persequentur 2 quid

sin aliorum piscinas, rusticorumve, quibus prata muniuntur, fossas lacus eos effuderit incrementum 7 Ad occupationem rerum nullius pertinet quoque inventio gemmarum , lapillorum, mar-

saritarum in litoribus, quae Iure Romano statim

inventoris fiunt. 18. Ins. de rer. div. l. 3. D. d. I. I. I. D. de ass. posi. hodie autem a nonnullis ad regalia reseruntur . ab aliis inter litora occupata & non occupata distinguitur, inque his inventa cedere inventoribus adseritur, in illis non aeques Verum cum imperia fere sint arcifinia. ut tradit Hugo Grotius de Dre Belli U Pacis lib. II. cap. 3. I. I7. n. 2 cap. 8. I. I 2. Pu-fendors. de Dre Naturae N Gentium lib. IV. cap. s. l. 7. 8.

') Contrariam hic fovet sententiam U. C. Christoph. Ludov. Cresiliis, in Diss. eleganti de Iure Vinariorum, Vi-ιeinb. II AO. S. IX, p. 37.

490쪽

DIssERTATIONE 5 AcA DEHIeAE. 4I g. 7. 8. vix dispicimus , an illius distinetionis magnus pollia eise usus , & fuerit forin planius, si dicamus, prohibere eum, cujuS territorium ad. mare se extendit, posse, ne quis in litore imitilos , gemmas , succinum Sc. quaerat, eo sero modo, quo de venationis usu diximus: de ea au. rem prohibitione an facta sit 2 in singulis regionibus mari adjacentibus constare polle. Prolu-.hitio autem , quod ad res mobiles v. c. lapilloqSc. efiicacior multo est, quam quod ad sese moη

. Ventes.

CAPUT II. '

Occasione Legis 7. s. D. de ach. rer. n. quaeritur : si flumen ex alicujus agro toto novum alveum fecerit, deinde autem ad priorem alveum reversum fuerit, an tum novus ille alveus

iterum desertus adhuc sit prioris agri domini, an Vero eorum, qui prope ripam ejus praedia possident 7 Cajus posterius primo adfirmat, addita ratione, quod S ager qui suerat, desierit esse, amisia propria sorma , ct quia is, cujus fuerat

ager , vicinum praedium nullum habeat, ut vicinitatis ratione ullam in alveo deserto partem habere possit. Deinde autem ait, sed vix est ut id obtineat. Unde sunt . qui putant, existimare Caium , ex aequitate agri domino alveum iterum desertum restitui, maxime quum Crius antea rationi;

SEARCH

MENU NAVIGATION