Bernardi Henrici Reinoldi ... Opuscula juridica adhuc rariora. Recensuit illa, notulis instruxit, in praefatione vitam auctoris clarissimi exposuit, ac dissertationem singularem de insignibus Germanorum in jurisprudentiam elegantiorem meritis praemis

발행: 1755년

분량: 765페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

46o BERM HENR. REI NOLDrtionis strictae mentionem fecerit. Ita fere Ianus a Costa ad g. 23. Inst. de rer. M. verum ostendit Gerardus Noodi V. Cl. Lib. I. Probab. cap. I. stridiam rationem Caio non esse Iuris subtilitatem, sed regulam, desinitionem & auctoritatem Iuris, & verba sed vix es ut id obtineat non eo pertinere , ut corrigant eam strictam rationem sive regulam, quasi humanitati & usui miniis convenientem , sed ut restringant eam ad subjectam facti speciem, perinde ac sii dicat Cajus, vix esse, ut id obtineat aliter, quam in terminis mutati agri, fallere enim, si tantum inundatus proponatur ager. Ita verba illa Ied vix est ut id obtineat, statim connectuntur cum sequentibus:

aliud sanὸ est, inque Digestis manuscriptis, quae

Florentiae adservantur, non occurrit capitum

seu lehem sectio in paragraphos , quod uti Franciscus Taurellius monuit, ita qui hujus exercitii

moderamen suscepit, Auditoribus uiis ex soliis juxta manu scriptum Florentinum accuratis, quae V. Cl. Henricus Brencmannus cui manu- Rriptum illud versare contigit, cum ipso communicavit. ostendere solet. Tribonianus fini 23. Inst. de rer. diu. recte S consulto non subjecit verba: sed vix es ut id obtineat, sat gnarus, Caii mentem non eam fuisse, ut cerebri nam aequitatem opinmeret minime negligendis , formaeque mutatione facta aut non facta nitentibus principiis Iuris certi, sed ut aliud obtinere indicaret , in specie inundati tantum , non autem mutati agri. Quem laudabamus, Uir inclitus, Gerardus Noodi, I. Prob. I. quoque ostendit, in I. 3O. l. 3. D. de ari. rer. dom. Verba illa: Sive paulatiin occupatus est, Iide non paulatim, non esse a manu Pomponit, eoque veriorem esse Cu-

492쪽

DissERTATIONEs Ac ADEMIcAE. 46a iacit sententiam: Pomponium non de agro in alveum commutato , sed de inundato tantum: Alfenum autem in I. 38. D. de ass. rer. m. demutato loqui. In d. l. 3. 3O. Vocem alluvionis poni pro recessu fruminis Accursius ibidem S add. I. 38. pridem adnotavit.

C A P. III.

T 7. g. 7. D. de ass. rer. . Cajus de specificatione agit, dissensumque inter Sabinianos& Proculianos ostendit, diversis principiis superstructum. Sabiniani putabant, naturalem rationem efficere, ut, qui fuisset materiae dominus , idem ejus quoque, quod ex eadem materia factum esset, dominus esset, quia sine materia nulla species essici posset. Proculiani hunc dominum esse existimabant, qui fecisset, quia quod factum esset, antea fuisset nullius, formaque es sentiam speciei dedisset. Iustinianus f. 25. Ins. de rer. diu. eundem dissensum denuo refert. Minicius Natalis e Sabinianis fuit, unde indistincto dixit, navem ex aliena materia factam esse domini materiae, quemadmodum Iulianus, itidem Sabinianus, tradit L. 6 I. D. de rei vind. Sabinianorum, S nominatim Iuliani, sententiam sequitur Ulpianus L. 44. I. a. D. de Leg. lib. I. Ante Ulpianum jam fuere heriscundi, seu mediam sententiam amplectentes . qui Sabinum probabant, si species ad pristinam materiam reverti posset, sin autem non posset, Proculum sequebantur, inter hos suit Cajus, d. l. p. l. 7. quod

493쪽

patet ex voce rect/. Anianus C o D t. m. r. iit. I. plane Sabinianorum sententiam adfinxit. quo magis patet, quam nihili operam adgressi fuerint, qui fragmenta Institutionum C i com. mentariis notisque suis digna putarunt, inter quos est Aleander, Iacobus Oiselius, Ant. Schul- tingius. Oiselius ad edenda ea fragmenta notisque illustranda accessit, antequam Latinam calleret satis linguam, S hoc magis eae notae etiam nobis vix videntur esse ipsius. Quin locus C iin d. l. 7. g. 7. genuinus sit, de eo nemo jure dubitet. Unde etiam est, quod Iustinianus Ca-jum suum in admittenda herciscundorum .sententia facilis sequatur d. f. 2 . Inst. de rer. div. fecerat idem Paulus I. 88. D. de legatis lib. 3. l. 24.

l. 26. D. de acq. rer. dom. Pomponius quoque inter herciscundos suit, ut patet CX I. S. I. D.

de rei vinci. cujus sententias dum ibi Ulpianus recenset. sero hic sibi contrariari deprehenditur,

si conseras L L. 44. 2. D. de legatis lib. I. fuit S inter herciscundos Callistratus L. I 2. f. I. D. de ari. rer. iam. Justinianus, ut dicebamus , herciscundorum' opinionem confirmavit, quamvis

illa ejusmodi scrupulis prematur, ut sorte satius fuisset, alterutram vel Sabini vel Proculi sententiam si Iustinianus adprobasset, neque tamen nos cum Christiano Thomasio V. Cl. Proculi sententiam Sabinianae praeserimus, quamvis haec in aliquibus speciebus videatur durior, ubi scilicet pretium materiae ab artificio superatur, iit in horologio ex aliena materia labrefacto. Nam si opus bona fide quis sibi fecerit, utique operae pretium exceptione doli consequetur. Et eam ob rem vacillare non debent principia Iurisprudentiae, ubi de adjudicando dominio quaeritur. c A P.

494쪽

Si quis in alieno solo bona fide aedifiearit, ct

dominus aedificium cum fundo vindicet, pos sessori dari doli mali exceptionem, ad impensas necessarias in rem factas & regulariter utiles d

ducendas , Voluptuarias autem, quatenus sine

detrimento fundi fieri potest, tollendas, tralatitium est. Illud quaeritur: an qua actio ei, qui aedificavit, detur, si non possideat' aiunt, si

per errorem praedium restituerit non deductis sumtibus , competere ipsi condictionem incerti seu possessionis, cujus retentione sumtus servare potuisset. L. 4o. l. I. D. de condidi. indebiti. I. IS. I. I. D. eod. tit. l. I9. f. I. D. de donat. inter virum is uxorem. At primo loco agitur de fiduciario herede, qui, quando aedificavit, dominus fuit. Secundo de eo , qui falso existimans , se cui possessionem alicujus rei debere, illam tradidit. An autem domino non restituenda possesso Τ non tractatur quoque ibi de condictione possessionis ad essedium temporalis retentionis. Tertio loco agitur de marito , cujus pecunia ancilla emta, quique rei uxoriae actione convenitur. Habebat is servum, de quo in ipsa

I. I9. ex voluntate uXoris, dotisque, quam repetit uxor, constante matrimonio erat dominus.

cui bonae mei possetar non comparatur, ubi lex impedimento est, I I 36. D. de R. pr. Et

aequitas ex L I . I. 66. D. de condiy. in b. frustra obtenditur , quando eam leges non admittunt , I. 27. I. S. D. de rei vind. l. 48. D.

495쪽

r UEN R. REI NOLD1- tit. I. 33. D. de cond. indeb. quae posterior est, nullo alio modo impensas servari posse ,

quam per retentionem, quaeque frustra tantum de condictione certi exauditur, nec ullam caVillationem admittit, nisi verbis putes leges positas non rebus, add. l. SI. D. eod. tit. L 14. 19. de doli .masi eaec. Bach ov. ad Tr. Vol. I. D. I . rh. I9. lit. D. Ioannes Brunnemannus ad L33. D. de . condict. indebiti cum aliis etiam de remedio Legis 32. D. de rebus creditis ad impensas repetendas dando hic cogitat, quum tamen, ut diximus , d. I. 33. omnem actionem deneget, nec in eo, qui possessionem suam recepit, eadem ratio sit, quae est in eo qui juxta illam l.

32. D. de reb. cred. pecuniam accepit. Lauter-bachius collig. D. de acq. rer. dom. f. IOI. etiam

dat actionem in factum, adducta lege 23. S. D. de R. V. sed respondit Arnoldus Vinnius

comment. ad g. 3o. D t. de rer. dis. in factum actionem non dari adversus eum, cujus nullum sectum intervenit. Idem Lauterhachius & actionem negotiorum gestorum titilem tribuit; sed nec haec dari potest, quoniam qui in rem tamquam suam aliquid impendit, non alienum negotium gerit, sed suum: S generaliter omnibus, qui non sunt hoc animo, ut quid ab alio repetant, aut alium sibi obligent, ea actio negatur, I. 14. l. I. D. communi div. Vin n. ad d. go.

At, inquis, ei, qui sui lucri causa ad negotia

mea accessit, dari contra me negotiorum gestorum actionem. quatenus ego locupiletior factus

sum, itaque clariisime tradi in L 6. 3. D. deneg. ges. ctimque res ita habeat, intelligi facile ei, bonae fidei possestar qui fuit, multo magis actionem eam dandam. Sed in d. 3. is, qui ad

496쪽

DissERTATIONES Ac ADEMI ea E. 463 ad negotia aliena accessit adhuc alienum negotium stiens prudens gessit, quamvis suum captaret lucrum. Is vero, qui in alieno aedificat, si hi aedificat, suum negotium gerit. At quid dissimulamus 2 In d. s. a. ita legendum esse: ipse tamen , Ii circa res meas aliquid impenderit , non in id, quod ei abest, quia improbὸ ad negotia mea accessit, actionem, sed in quod ego locupletior factus sum.

habet contra me exceptionem , monuit Gerardus

Noodi III. Probabit. cap. 9. S adprobavit Magnus Wedderkoppius , Ducis Holsatiae tum Le. patus, quod verosimile haud sit, Iulianum, cu-aus est lex 6. D. de N. G. & Leet 33. D. de condidi. indebiti non solum cum ratione juris, sed &secum pugnantia scripsisse. Adde I. 38. D. de hered. petit. Utitur Lauterhachius quoque L. ult. D. de neg. gessis, sed ibi is, qui heredem se putans, cum alius revera heres Esset, res hereditario nomine solvit, verumque heredem liberavit. litui ignorantem , adeoque hereditarium gesse' negotium , quo & I. ult. I. I. C. de herea. pet. pertinet: at qui in alieno solo aedificat, suum. ut diximus, negotium gerit, sique possessionem non receptis sumtibus restituerit, suae negligentiae omissionem exceptionis imputare debet. Usulari aiunt, actionem dari, etiam ei, qui mala fide aedificavit, quatenus dominus soli est locua.

pletior factus, cons Lauterbach. d. collig. D. de ct q. rer. dom. g. Ioll. quae sano mira est assertio, eum constet, non juxta aequitatem, quam quis

que sibi fingit, sed secundum jus Romanum pronuntiandum esse. Ord. cam. lmp. P. L. th. I 3. in quo non possidenti diserte actio negatur, quamvis bona fide aedificarit. Lauterbachius ad ducit carphovium P. 3. cons. 3I. def. Io. sed

Og praeia

497쪽

466 BERM HENR. REI NOLDI praejudicium ab eo ibi relatum Lauterbachio haud faved, imo rigidius est, quam Ius civile. Verba haec sunt: De nun hemelater Sempronius impoli ge-dase der Ort , daraus er mus und ΠΟΤ von aeterhand sem ristaendigen , und dabin versch ten.naterien gebauer, nicti seine, Ioniam des Spitials and gemelner Stadi Euenibumb udaere, und ergleici Z alfo moissenthes aus eines andern Grund undRoden setnen vorgenommenen Bau ohngeb rlichen vombrachi: So verbisibet solabes alis angedeuteten Ort ge-setztes Gilaude dem SpittaI und gemelner Stadi hi Iu . melche fch desselben anzumassen ποll befugi s n. R. Apparet eum, qui aedificarat, etiam tum in posseisone suis . A tamen . quod malasde in alieno solo aedificasset, dominium aedifieii Seabinos dominis soli adjudicasse, quum tamen Dronuntiandum fuisset, permittendum posses ri, ut tolleret aedificium, quatenus sine detrimento dominorum soli id sacere posset, I. 37. D. de rei uinae quod si permittere nollent istius soli domini, competere aedificanti exceptionem doli mali, quatenus illi locupletiores essent ef- secti, seu res melior esset, 4 3o. D. de hered. petit.

C A P. V.

Literas , licet aureae sint, chartis membranisque cedere, recte ait Cajus L. 9. I. D. de acq. rer. dom. at clim de pictura quaeritur , num ea tabulae cedat' ait, placuiste, uti tabula

cederet picturae. d. ι 2. In C i tamen insti

498쪽

DissERTATIONEs Ac ADEMIcAE. 46p tutionum fragmentis Lib. II. rit. I. dicitur,

tabulae picturam cedere. Iacobus Oiselius existimat, quod C um Tribonianus in d. l. 9. l. 2. ex sua es Imperatoris Iustiniani, quae ex s. 34.

Inst. de rer. diu. nota est , sententia fecerit loqui. At, quum nos d. f. a. ejusque sermonem Consideramus, non dubitamus, quin ita scripserit C us. Contra in Institutionibus magis Anianus, quam Caius, loquitur, ut adeo fragmenta Institutionum merito depravationis suspecta sint,

Potiens cum locis C i , quae in Digestis exstant, pugnant. Oiselius ille nimium tribuit isti Cclo suo, quem S Iurisconsultum antiquissimtim vocat, ac si esset Papirius aliquis, vel Appius

Claudius, vel Sempronius sapiens, vel Coruncanius. C i aetas ct Tironibus nota est. Quamvis autem hic eorum probaret opinionem , qui ob praestantiam artis tabulam picturae cedere autumabant, Paulus tamen, C o junior, ait:

Sed idi' id , quod in charta mea scribitur, aut in tabula pingitur, statim meum fli, licet de pictura quia iam contra senserint propter pretium picturae, sed ne-ee se est, ei rei cedi, quod sne illa ese non pot6t. 23. l. 3. D. de rei vind. Est hoc immotum Iuris principium , accessionem cedere ei, cui accedit, ct sine quo illa esse nequit, nec pretium

accessionis spectari. L. I9. f. 13. D. ae auro,

argento, M. Illud principium redia tuitus est Paulus ; Cajus facilis nimis fuit in deserendis

principiis, quem hac tempestate dum multi temere sequuntur, id, quantum in se est, agunt, uti arbitrariam faciant Iurisprudentiam, qua re

nihil potest esse pernitiosius. Iustiniano Caium . in deliciis fuisse, nihil mirum, quum hic videatur sequioribus illis temporibus maxim4 fuisse Og a tritus

499쪽

468 BEEN. HENR. REI NOLDI tritus etiam a Grammaticis. Servius eum non1emel sequitur. Sed non ideo Cajus statim Iurisconsultorum fuit praestantissimus, in hac sane specie Pauli, quam C i, rectior est sententia.

Jacobum Oiselium . qui ait, Iustiniani Principisaia d. l. 34. Iul. de rer. div. sententiam utiquertitioni magis convenire , ac in dignitate S pra stantia artis. pictoriae optimam esse sitam rationem, Tiro Juris nihil mirabitur; qui enim Iuris Romani certa principia ab eo quis exspectaverit, qui ne sermonis quidem Latini fundamenta, tum, quum C um illum suum in publicum protruderet, habuit perspecta Τ

C A P. VI.

De perceptione fructuum legitima ex re aliena

agit Paulus in L. 4 8. D. de ass. rer. dom. Sed de ea satis multa dixere alii. Illud forte praetereundum non est, quando in d. lege bonae fidei posse ri, justa causa qui nititur, tribuuntur fructus, non tantum qui diligentia & opera ejus provenerunt, sed omnes, seu & hi, quos naturales vocamus , solere scrupulum moveri exl. 3S. Inst. de rer. div. ubi fructus quos pescepit , naturali ratione illius esse dicuntur pro

cultura ct cura. Dicas naturales culturam non requirere, ergo neque hos eius esse, quemadmodum S in L. 45. D. de usuris dicitur, si poma decerpserit bonae fidei possetar , aut ex silva caeciderit, poma S ligna non feri ejus, quia is fructus non ex ipsius vocatur facto. Si ad d.

500쪽

DissERTATIONES Ac ADEMIeAE. 4693s. I. de R. D. respondeas, non esse separanda ea verba pro e tura θ' cura, etsi enim istictus naturales culturam non desiderent, curam tamen

requirere, nihil effeceris , cum ea verba idem significent, confer Senecam de Benesciis lib. 2. eap. II. Quinctilianum Inst. Orat. lib. l. cap. 12.ct ante hos Ovidium, qui de Remedio amoris v. 169. ait: Rura quoque oblectant animos, sudiumque colendi r. Quaelibet huic curae cedere cura potest.

Quare monuit V. Cl. Gerardus Noodi lib. II Prob. 7. quemadmodum iter accipitur pro jure eundi, actus pro jure agendi , via pro jure V hundi , aquae ductus pro jure aquam ducendi, pr. Inst. de Servit. rus. N urb. praei. alluvio pro aure alluvionis , seu jure adquirendi id, quod latenter fundo adjectum est nostro, I. I 6. D. deari. rer. dom; Ita & culturam & curam accipi recte pri aure colendi, curandique, quod bonae fidei posse ri, justa ex causa qui fundum nactus

est, competit. Ita quando Paulus d. l. 48. D. de A. R. D. ait, quod ad fructus attinet, bonae fidei emtorem loco domini pene ese, in I. I 36. D. de R. Iur. vero bonam Mem tantundem mssidenti praesara , quantum praestat veritas, quotiens lex impedimento non es, Iustinianus dicet, bonae fidei emtorem omnes . S industriales, S naturales quos vocant, fructus percipiendo suos facere , quia habeat jus fundum colendi, curandique instar domini. Cur autem id in L. 4S. D. de Uuris quantum ad naturales fructus attinet, negetur, ratio est nota , quia scilicet ex fundo ab uxore, con

SEARCH

MENU NAVIGATION