Ulrici Huberi ... Opera minora et rariora, juris publici et privati. Edidit suisque animadversionibus illustravit Abrahamus Wieling ... Tomus primus secundus

발행: 1746년

분량: 540페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

quibus adolescentes . quos maXime decet ubertas oc floridi dicendi copia, degenerant & corrumpuntur. Notum est etiam , qui Iuris studium feliciter exercere volunt, eos amaenitates hisoricas humanioresque literas cum eo iungere debere, cujus rei nulla penitus occasio in ejusmodi compendiis datur. Insuper ars ipsa juris ea methodo pervertitur . aliumque induit habitum quam a Iuris conditoribus accepit , ct quam habere debet. Re. Pletur novis principiis, terminisque semibarbaris , atque fictitiis definitionibus , in systema scho asticum deformatur. Qtia re sit, ut studiosi inde ab initio novis innixi fundamentis, in progressu quoque , ct in ipsia praxi , rvtiones decidendi non tam ex limpidis antiqui juris fontibus, quam ex 'lamis & lacunis, ex praeeeptis regulisque systematicis, petere consueverint. Praeterea, cum

nihil ad solidam juris cognitionem sit emeaeius, quam ipsos veteres & totos legere Τιrisconfrubras, siquidem aliter verse & inteFae illorum sententiae satis recte percipi nequeunt, qui hoc

genus compendia amant, eo seu-

u non potiuntur; sed juxta regulas systematicas identidem Peculiares textus, qui modo

hine, modo illinc citantur, in spiciunt & qtralitercunque singulis praeceptis applicant: Qii in hoc tantum faciunt qui diligentiores

habentur, plerique verba compendiorum memoriae mandare contenti , cum illa recitare post sunt . egregios se Iure consultost evasisse opinantur. Quod si om-l nino libellus manualis ad incho

l andum Iuris disciplinam opus

i est, quae vos agitat insania, uti aliud ce inpendium quaeratis , t quam Caesar ipse Iustinianus com-l posuit, ct juventuti sollicite conat mendavit Z Nam hac gratia nari rat ipse Princeps sapientissimust in constitutiono, qua libellos In-l stitutionum confirmavit, se Triboniano . Theophilois Dorotheo viris Illustribus conuocatis negotium dedisse, ut aut raritate Principali prima legum cunabula in libros Institutionum redigerent. Q iid aliud neo. terici compendiorum Suaseres &Auctores agunt, quam ut pubem Academicam spolient illo notabili honore, quem Iustinianus tam magnifice illis imputat, cum ait;

digni tanto honore . tantaque reperti felicitate , ut S initium vobis Ssus; Legum eruditionis 4 voce principali procedat. Qitanti vero illud est , quod Studiosis hac perversa methodo eripitur, quod qui Iustinianum veteresque Iuris a choro

332쪽

ORAT

flores adsiduo legunt , eorum dicta sententiasque sibi familiares redditas, semper S ubique non modo in scholis sed etiam in saero laudare S allegare possunt ,

multo certe luculentius S efficacius quam regulas, istorum compendiorum , quibus se vulgus Candidatorum jactat. Denique certitudo sententiarum Iuris non potest haberi ex hodiernis system, llibus, cum auctores eorum alii

ab aliis gla δά κασων dissentiant, ct quod ex uno didicisti, si ad

alium te transferas, iterum saepe

dediscendum sit. Ex adverse quisbios veteres sectantur, quicquid didicerunt immutabili auctorit te ad extremam usque senectam in doctrina usuque perseveratu-

Susiicerent equidem haec ο*edia, si vera sunt, ad elimandam ex Academiis illam methodum discendi docendique, si tantis in-- commodis urgetur, si tam noxios habet effetius, nec dubium, quin ille sit scopulus bonae mentis ct importunum eruditionis impedimentum. Sed bene habet quod talia nullo dure de nostri instituti exemplo , quod non ita pridem laudaVimus, praedicari postant. id nunc agetur, ut vobis persuadeamus ornatilisι- mi Juve ι, ne quid scrupuli vo-

bis sedeat, quominus alacri an mo per viam a nobis monstratam&- inculcatam pergatis ad primit m illud stadium Iuris seliciter

decurrendum. Principis non mrit, opinor, necesse, multis Vedibis uti ad probandum , quod Leo gale studium nihilo magis ac rem liquae disciplinis carere possit imstitutione compendlaria in eorum gratiam qui in primis legum imcunabulis versantur; quod oratio nobis opposta inde ab initio mindiri videbatur. Nam postea rudisus occupata , S quasi induetasuit illa obilectio, per commem' rationem Justinianes eompendii, quod inquatuor lassisutionum ibbellis repraesentatim Alioqui αὐtim oppressa suisset adversantium sententia nimis pari auctoritate Caesaris, qui se ipse loquitur: Incipientibus nobis exponere Drapo pudi Romani , ita videntur pesse tra

sima atque exacti e interpretatio ne singula tradantvri in re secutus est prudentissmus Primceps eorum exempla simul ac

praeceptae, i qui in Aseiplinis imi- .diorum tradendis S inculcandis ab omni antiquitare celebrati sirerunt, Aristotelis S Quintilianet ,

quorum ille δει πρωτον x met D

333쪽

eenda , εν ' υς ον αναγρο φειν, dein veris utendum coloribus , notissimo

piliorum exemplo ἔ hic vero , rncipientibus pracepta breviter NIlinplicius tradi eomenit, ait; adolescensum animos scirὸ cum vasculis angusti oris comparant , inae Iu 'f am humoris copiam reo mi sen im autem infuenistibus comptatur. Et rationem Imperator addit gravissimam : Alioqui, inquit, si satim ab initis rudem ad ue S ins reum animum studios, multitudine

ac varietate rerum oneraverimus , duorum alienum, aut desertorem --ἀorum sietemus, aut cum magno

Iabore sape eetiam cum di entia; qua plerumque juvenes avertit ; δε--ritis ad id perducemus , ad quod leviore via diactus, Ine magno labores Me uia dissidentid maturius pedi Mei potuisset. In hoc igitur faci-

le conveniemus Rudimento Compendioque opus esse ad pri--rnam Iuris institutionem rite sun- dandam ; dissicultas. in hoc Vedititur, utrum las ct utile sit, di. Versam eligere compendii fodi mam ab eo, quod Caesar nobis compositum reliquit: nam ita Illi opinantur, esse in ea re con temptum Caeserese Majestatis , cujus legibus nos subjecimus; nec osse quin detrimentum exinde udia irronum capiant; si aliis

discendi principiis quam ipsius

Iurisprudentiae conditoris inbuan tur. Ad haec ita respondebimus. Auditores, ut ratio nostra tam a contemptu Caesaris, quam a damno studiorum vestrorum aliena esse facile probetur. Nam lectiones nostrae , quas in usum compendii destinavimus; aliter vobis usus esse non possunt, quam si Institutiones Caesareas juxta eas continuo legatis , eandemque methodum prematis , nec ideo vos ab illis deducere, multo minus earum contemptum ingere.

re, sed in iis firmare suique umnerationem augere poterunt, dum a possionibus stris ad eas tanquam ad principales auctoritates adsiduo remittemini. sed hoc mihi sacratissimi manes Iustiniani largientur , ut dicam; non esse faciendum his diebus, ut meth do quam ille quondam praeser, psit, in omnibus examussim praescripsit, in omnibus examussim praeciseque inhaereamus. Nam quod ille primo omnium voluit, ut ne studiosi ultra semestre sp tium in Institutionibus detineam tur , quaesis quam haec res hodie facultatem haberet Τ Fateor, Institutiones semestri semio explicari posse , neque diutius in iis olim commorari Plebam , nec inposterum longius eas produc re cogito. Sed quis vestrum de

334쪽

etngenio memoriaque sua tantum fiduciae conceperit, ut una d ambulatione se argumenta institutionum ita possidere sentiat, ut super illud fundamentum tiniam Digestorum molem adstrue. re sustineat ' Accedit, quod nemo negare potest, expedire Studioss, ut mutationes , quae universis sa Eurota moribus in disciplinam Iuris invectae sunt, Iu-

liniani regulis admisceantur.

Quae ratio seda sumit ad probandum , quod Justiniani compen-

, dium non respirat aliud manuale eadem opera methodoque legendum. Cujusmodi jam illud esse putamus , de quo agimus & quod oratione nostra descripsimus. Dnimvero, si nihil aliud vobis dbscendum tractandumque suaderemus, quam hujusmodi compendia brevibus verbis in formam pinsitionum redacta, metuendum esset , ne non sicciores S aridi, Mut objectio dictabat, seretis. Sed quid sibi volunt compendiorum Censitores, ergone credunt, nos ita compendiis delectari, ut in his Studioses omnes suos labo. xes ordiri atque consumere velimus ' ut periculum si , ne ad horum exemplum orationem stylumque contrahant S exhaurianty

3 Quae in eontrarium disputavis Corndera ad Merili. O r. in salit Rura.

Εgo vero priusquam de Iuris studio ejusve compendio cogitetis ita vos omnino animos inducere velim , ut leelione honorum auctorum , eorundemque imitatio.

ne , ct adsiduis stili exercitiis a.

moenitatem ingenii, ubertatemque orationis , ita comparetis, ut in habitum vobis abeat ; aedeinceps, etiam quando Ius studetis, ct haec ipsa compendia tractatis, ne illa quidem amoeniora vos penitus omittere, sed laxamentum in ipse varietate studendi quaerere velim. Adde quod sepius dixi, positiones illas compendiorum esse tantum indicta , secundum quos textus Iuris, quibus nihil amoenius, nimi uberius,

inquiri S legi possunt ae etiam debent. Quae ratio facit in Pandectis, ut abselute necessaria sit haec coniunctio paratillaris , etsi nihil Iustiniani Institutionibus addere velles ; siquidem manifestum est , non modo universam methodum in illis esse dissicilem& obscuram . verum etiam sim gulos titulos, sine directione compendii alicujus methodici, neque disti neque doceri posse , quam obrem Caesar ipse diserte voluit, eius generis indices & summas capitum deseribi, quas utique

335쪽

UI RICI HUBERI

breves atque concisas esse debere, negotii ipsius natura satis indicat ; nec metuit Imperator illud praetextum corrumpendae erinditionis S eloquentiae pericu

lum a

Ex his credo vos jam praesumere, Auditores, quid ad alteram objemonem , qua per hanc methodum praecidi volunt communicationem Iuris cum historalis Omnique liberatura humaniori, sit rebondendum. Non contineri in hoc genere compendiorum O, servationes , digressionesque libstoricas, S literarias, latemur, impediri prohiberique negamus. Nunquam enim cessavimus hoditari studioses, iisque praeire ste quentibus exemplis ad hanc conjunctionem variae eruditionis cum arte Iustinianea. Memini, Cum

primum ex Eloquentiae ct Historiarum Auditorio in Iurisprudentiae cathedram solenniter deducerer, me non modo utilitatem, sed & necessitatem hujus Conjugationis ex historia Iuris

Romani oratione continua Prinbare , quam ct ideo vobiscum brevi communicare decrevi. Cum etiam inde totus ad docendum

publice privatimque Ius Civile

conversus essem , nullam solitus sum occasionem praetermittere

qua in antiquarias literatasque dugressiones exspatiarer . S Audutoribus juxta solidas Iuris dapes elegantiarum quoque bellaria apponerem. Sed non distimulabo, Praestantis iBMnes,me deinceps aliquanto diversam animi sentemtiam induisse , postquam rape'riendo cognovi , esse quidem miriusque studii copulam perui, lem S prosecto necessariam, sed in lectionibus tamen, in dispintationibus, Collegiisque Iurid, cis, has facultates separatim esse habendas ; nec plus ex Ant,quitate literisque humanioribus professor Puris, dum in suis exedicitationibus versatur, esse dei, bandum , quam ad explicati nem eorum, quae identidem ab ipse tractantur, perspicuitas e plicandi flagitet; caeterum, I risprudentiam domesticis primcipiis posse atque debere esse conintentam. Idcirco, cum primo imgens volumen Praelectionum Brisdicarum exorsus essem , in quo conjunctionis illius non modo vestigia, sed etiam ubique tramites conspiciebantur ; etsi illis inerat

detectio rerum, quarum me nee etiamnum paenitet, nolui tamen id opus, ut erat inchoatum, absolvere, sed vela converti, m

latoque instituto, cum a professione

Vid. rubrica Orat. seq.

336쪽

sone Fundamentorum Iuris ad Digesta translatus essem, qui quid ad Institutiones hi aniorum observationum Iuridicis lectionibus miscueram, id seorsim in librum peculiarem transcripsi, atque sub

nomine Digressionum publici Iuris

. feci; ut palam ostenderem, me esse in ea sententia , debere Iuris doctorem gravitati suae pro fessionis addere literarias humanitates , non tamen confundere

cum institutione propriae disci- jinae. Atque , ne ignoretis, eundem mihi scopum, Auditores, propositum habui, cum pris Positiones silas, ita ut ex οικει principiis eductae erant, epitOmarum libris complexus sum, ut vobis, qui meis itineribus ire volueritis, instar manuductionis essent ad solidiorem Iuris dostrinam e quibus proinde rationibus huic quoque objectionis argumento me satisfecisse , apud 'aequos judices, confido,

Nec est quod de tenta; docu

tate mota fuit, laboremus, qua videri volunt, his neotericis Insitutionum imitamentis non lpraeserre Themidem suam faciem nativam , sed ejus sormam cultu adscititio corrumpi. Fateor equidem , si per haec compendia fieret , ut Ars nostra terminis quos vorant exoticis impleretur, li-I O. IV. escentiaque finiendi partiendiquu

holastica in aliam transiret speciem, me quoque alienum ab illis futurum. Ideoque curatissime

id operam dedi, ne quid tale meis quidem positionibus objectari posset , in quibus religio fuit

ullas ponere definitiones aut divisiones , quae non aut e verbis aut v mente sententiaque legum

evidenter colligi possent. Fuit, inquam , religio ; nam supersitis non debeo dicere ; qualem Hiisse futuram ego quidem arbitror, si nihil eiusmodi collocare voluis sem, nisi quod totidem verbis a Iustiniano veteribusve Iureconsuliis praescriptum esset; etiam ita Cujacium, marenum , DO-nellum, aliosque Iuris vetusti &intaminati cultores severissimos existimasse eorum exempla palam ostendunt; quando proprietates rerum a Veteribus fuse e

positas neque semper in definitionum formam redactas succin.ctis propositionibus enuntiant atque declarant, quod omnium a tium, quae ab Antiquis ad nos prosectae sunt, Interpretes secisse videmus. Quis logicam, quis physicam, aut moralem scien-tiam ex ipso Aristotele adolescentibus hodie tradendam putaret , quis Medicinam docet in mcademiis ex IIippocrate vel Ga

337쪽

leno , sine compendio definitionum divisionumque novitia methodo conscripto ' Nec sacrarum literarum doctores ejusdem instituti auxilio carere potuerunt, quo fluctuantem discentium memoriam judiciumque s stematis albcujus aut lammario socorum communium instrumento regerent ac praemunirent λ Scio non deesse, qui longe latius existiment princul habere seriptores Institutionum hodiernos, tanquam lamas ct lacunas, ipsos scripturae sacrae sontes adeundos puriusque salutares aquas inde bibendas. Ab que haec est eadem quartae obj dlionis sententia, qua jura quoque tersius S syncerius ex ipsὲ veterum scaturigine quam ex rivis atque fluentis hauriri putant; cumque saeuitas sit ipsium adeundi caput incontinenti, praepostere eos consulere, qui novas machinas ad aquam educendam e Ogitent. Sed ego caput aqnae nostrae, quam indagamus, nego sine duce satis facile commodeve ab ignaris

viae inveniri pon ; verum ubi

detectus semel. ct ope consilioque manuductoris ipse sons ape tus fuerit, tum adsentior, esse Vecordiam, quaerere aquas inde derivatas jam limum sordesque vehentes . ubi gnaro viae puras

limpidasque e primis laticibus

haurire licea, Scilicet memini. stia ornatissimi Menes , me dic re vobis antehac , videri duplex stadium studiumque Iuris esse, quorum prius Inititutionibus &Pandectis via paratillari discendis absolveretur; alterum in hoc ipse intellexi consistere, quod modo exposivimus , ct quod dissentientes illi nimis intempestive

ac ante diem urgebant. Novi inexhaustas alui ianique diuitias in corpore Iuris latere, si quis totum illud omnesque recesus iae adyta p netres ac indefessus excutiat; sed quὸ novi , si quis imperitus fundamentorum Bris id impetu luamlibet

animoso aggrediarur , era m vix umquam inde solidam eruditionis N riam confecisurum. Fieri posset. ut valde excellens ingenium pedirupta confiasione tam immenta

molis directὸ ad optatam metam eniteretur; sed idem compendimria via prius calcata, sine dubio celerius & securius eodem pedi venisset; mediocribus autem imgeniis nihil ex eiusmodi incomtulto ausu quam paenitentia ct ignorantia redundare potest; nisi quod aliquando ingenti imaginutione dominae, ista duo mala ubdimus adumbrari, ut aliis mani sella, laborantibus ine ita ubderentur: Nimirum , di uir inque inane resolvitur illa memoria rerum per

338쪽

ORA T

m corporis libros dissuta lectione quaesita, nis judicium certis principiis sedibusque materiarum quos

praemunitum atque firmatum habeat, quo cuncta referat, imer sese comparet , atque discernat. Quo sundamento carent inutiliter , qui systema praeceptorum ejus artis, eui te dedere cupiunt, graVioribus studiis praemittere, seque ad ea praeparare tanquam indignum

vel supervacuum adspernantur.

Sed rursus instantes audio ; susscere debet in hane finem liber Institutionum a Iusiniano relictus. 5 Ego vero , non susscit,

inquam; primo, quia mutauoneri temporum, de quibus alias dictum, significari debent; iterum, quia monendi sunt adolescentes

quid alibi , maxime quid recentiori jure Codicis S Novellarum de iisdem capitibus sit dispositum: quod gustum aliquem obiervationum S controversi,

rum , quae in scholis Iuridicis tractantur inde ab initio percipere debent; principia notitiasque generales intelligo, quibus deinde plenior & exactior interpretatio accedere possit : Utremo , quia in lyandectis nihil habetis a Iustiniano , quod in hunc usum vobis servire queat; & tamen in his

sacile pars aequa sundamentorum uris exponitur , de quibus sar in institutionibus nihil commemoravit: Nam si maxime ad hoc manuale Iustiniani nihil addendum putaretis, illa tamen capita Pandectarum, quae in Inst, tutionibus intacta relicta sunt. eodem modo praesumenda esse . quem Caesar in his quatuor libe lis praeivit, nemo qui exemplo& auctoritate Caesaris utituri, negare possit. Atqui haee est i se, nisi multum fallor, hujus inristituti, quod prae manibus habemus, ct quod laudavimus, ratio. Ut extaret aequabile Institutionis. compendium: quod su amenta

Iuris Univers succinae nei es,

que complecteretur. Iam id prae caeteris in objectionibus nostris mirari subiit, quod incertitudinis in ratione studiorum , haec dis- .cendi docendique methodus M'. guebatur. Nam si quod res est.

dicere fas sit, non uno mihi e perimento compertum est , eos qui diversa a nobis, Via praec,

pue se jactabant, in colloquiis & .

examinibus Iuris adeo fluctuantes, ne dicam ignorantes, in Artis nostrae sundamentis esse repertos , ut miseratione potius .

quam diversae sententiae invidia

s Ita Cuiacius lib. XI. Obs cap 38. cui tamen inter alios jam responderunt .m rius, Otto, Heiaeccius, in pra ait. ad Insi ι.

339쪽

convitioque digni iudicaremur. Nee est, quod eorum aemulos id egisse per insidias arbitrem iiii, quasi semisticis argumentationilias, argutiisque scholasticis, simplicem sed rerum eorum doctri. nam a gressi suissent: ne quidem definitiones devisionesque per Institutiones ct Digesta 'arsas objiciam illis ignoratas. modo ipsa rerum momenta titulorumque

Iuridie rum sententias intellexissent. Nam ego pro gravi doctoque Iurisconsulto habere non gravabor, qui materias Artis a Iustiniano traditas ct expositas ninuit atque perspexit, etsi nullas per rerum Ermulas, nec quidem definitiones partitionesque Iuris, recitare possit, modo ex omni,hus Dris locis eductas quaestimnes usum in humana secietate habentes selvere & interpretari queat; hoe enim est Iureconsulti eium, de Dre consul tum respondere pori, secundum reginias Artis quibuslibet verbis indintas. Verum qui Iura docet alios, ut is ignoret . quid exempli gratia, sit citatis; in is contendat . etiam in Adscendentibus , quando liberis succedunt, hab

re locum jus illud Conserendi , aliaque certi juris capita velut ἀ

facie nunquam cognita tractet e excipiat, hoc equidem nullo modo pati me posse fateor; Et tamen ejusmodi imbecillitates ninmodo in trivialibus Candidatis, sed etiam in consummatis Iuris Cultoribus, quique jam alios, mne compendiis scilicet ae syste

matibus erudiebant, animadvertere nobis contigit. Nec potest aliter fieri. quin talia quandoque

systematum contemptoribus eumniant, dum inde ab initio sentenis tiis veterum obscurioribus indugandis, legum emendationibus excogitandis , ritibus atque formulis veteribus explicandis, omis

sis disciplinae compendiis, omni eonati sese dedunt: similes hisce qui omnium primo Quaestimes dis,es intricatasque , ct legumenantiophanias , aliaque inusit m, S auditu speciosi, adolestemtibus; proponunt. Qui alterutrae

in ducuntur &hicedunt vel numquam ves dissicillime rarissi eque

ad veram eruditionis mamm mutuntur. Enim vero non id agimus , ut talia docentes discem

tesque reprehendamus , aut d territos velimus p quis enim v

rae doctrinae amator in iis rebus se non plurimum libentissimequae exerceat , hoc tantum desidera.

340쪽

mira , Per a nobis monstratum facile rectum S compendiosum prius esse calcandum , ut deinceps secundum ejus ductum, i, lud alterum longius S dissicilius planeque vastum selicius absolvi possit. Denique , non debetis ex eo mutare sententiam, quod objectio moliebatur, eos qui alium k Justiniano manuductorem sequuntur, incerta plerumque &lim dedistenda percipere Num v teres ipsi nil nisi vera, certa clara suppeditent: Quasi non iis, qui statim antiquos Iuris conditores legunt, eosdem strupulos S dis

ficultates occurrere necesse sinret, quibus omnes Artis inter pretes em tractando ineiderent.

Non patitur institutae orationis modus agere de infinita varietate quaestionum , distrepantiaque sententiarum, quibus diversis st-ctis dediti Iurisconsulti, quorum responsa Pandectis inserta sunt ,

inter sese commissae fuerunt, Verum id omnibus hauddubie constabit, eum, qui se tali Oceanosne ductore committere ausit, non posse sine crebris erroribus, nec sine evidenti periculo naufragii , desideratum attingere portum, Nihil etiam de illorum argumento dicam, qui hoc ordine consilioque tyrocinii, quale sustgessimus, adolescentum animos

occupari disserunt ,

quibus omnino vacuos oporteat

esse, qui fiduciam sui certa cognitione subnixam in quolibet eruditionis genere sectantur. Perme quidem, Lectissimi Actissem. in , deponite quicquid habetis

praejudiciorum, modo unum mistineatis sine quo vos doctiores facere ncm potium ἔ ilhid antiquum videli mi; discemes oportates. credulas. Ast ubi me descripseritis, non morabor vos, qu

minus omnia quae didicistis, tiam me ipsum , ad examen re Vocetis , nec aliud vobiseum statuatis, quam quod omnibus exuctis atque perpensa in animum induxeritis: Hac lage tamen', nequis vestrum praesumat na se ibberare praejudiciis, ut juris ccmdbtores ipsos ad censuram revocare velit , quo arrogantiae videmus esse , qui semetipses emamcipaverim; quasi de Iumprudemtii philosophiam creare fas esset.'Spero me satis abundeque proin

base, Iuvenes Ornatissimi, nihil in his oriectionibus esse , quod

vos a conlilio nostro deterrere vel avertere debeat. Igitur accinsite vos, sultis, alacriter ad eam viam summo studio lentaque festinatio. ne decurrendam, quae vos citisi, me tutissimeque Voti compotes

reddere possit: verum oblivisti

o RATIO.

praeiudiciis

SEARCH

MENU NAVIGATION