Nova bibliotheca lvbecensis ..

발행: 1753년

분량: 695페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

remissionem peccatorum, justus reputetur in judicio Dei ac haeres sit aeternae salutis Io XVII. 3. 6.8. Io.VI. O. Epheses. I 3. I 4., Conc COCCEIUS in Ps. LXXVIII. 32. p. 337.

g. X. Quantumvis autem Apostoli eorumque cooperarii omnem moverent lapidem, ut omnium animis veritatem Evangelii commendarent praeconium tamen Evangelii apud potiorem Iudaeorum partem salutari fructu caruisse Propheta docet, Apostolorum, Evangelistarum nomine ingemiscens: Qui credidit praeonio nostro Verbis

hisce paucitatem eorum significari, qui veritati locum dedere, di ad fidem perducti sunt, supra observavimus, quibus addimus, iisdem verbis Prophetam clarissime indicare, causam incredulitatis culpamque inde redundantem ipsis dolis refractariis Judatis tribuendam esse. Cum enim hoc praeconio vangelii Deus refractariis Judaeis benignam suamis propitiam voluntatem de eorum salute vera in Christum fide obtinenda mariisestaret, eosque ad fruitionem tantorum beneficiorum invitaret, vocationem hane ad Iudaeos per praeconium Evangelii directam in suffcientem, feriam Sissicacem fuisse constat. Illa autem

. . .

422쪽

vocatio dicitur suffcieps, quae ad finem

obtinendum idonea est. Suffcientia igitur divinae vocationis, quae contumacibus Judaeis obtigit, inde elucet, quia per praeeonium Evangelii facta est, quia nitebatur universali merito christi Ies. LIII. 6. I Ioli.

II, a. simul enarrationem omnis consilii Dei de salute hominibus conferenda qmplexu suo continebat Ast. XX. 2. . 26 27. Αελ. XIII. 46. Ach. III. 26 immo quia praeconium Evangelii praeditum erat essicacia divina supernaturali ad producendam illuminationem regenerationem & sanctificationem apta. Cum enim verbum Dei sit medium salutis universale is ad omnes homines ex seria Dei voluntate omnium mortalium salutis cupida pertineat I Tim. . II. 4. et et III. 9. Zech. XVIII. 23 32. Iob. XX. 3i, cujus seu praeconio seu lectione Deus omnium auditorum, lectorum illuminationem S conversionem serio intendit Act. XVII. 3o Apoc. III. 2o semper quoque vehiculum est gratiosae potentiae Dei quae ad producendam conversionem adeoque ad accendendam fidem apta et sussiciens est, nisi libera di malitiosa contumacia ab homine obex ponatur. Vis enim illa infinita, supernaturalis ad mutationes supernaturales in hominum animis producendas apta ex liberrima Dei ordinatione ita communicata est verbo, ut semper

423쪽

indivulso nexu idem juncta sit Io. VI.

Ps CXIX. Ios. I , nec unquam ab eo separata sit sed una actione cum verbo ad illas concurrat et, Haec igitur vis divina Messicacia supernaturalis verbo non ambulatorie cis praevisione temporis congruicompetit quo Deus verbum electis proponit non reprobisis morose resistentibus, sed omni tempore etiam tempore minus congruo, quo praevidit eos illud esse re. pudiaturos, anain illud tempus, quo reprobi vocantur , opportunum appellatur a Cor. VI. a. Hebr. III. . Luc. XlX. 4. ). Quoniam vero Deus ex lege infinitae sapientiae semper rebus convenienter agit, nec

proinde operationibus gratiae libertatem humanam infringit, ac voluntatem ineluctabili modo ad unum oppositorum determinat vis illa divina & supernaturalis verbo Dei intime communicata non agit absolute. neque eo modo, ut nemo ei resistere queati Ies LXV. a. 3. Luc. VII. o. st VII. pr. sed ordinate operatur, cita, ut natura mentis humanae permittit, ac conditiones quasdam nimirum actiones paedagogicas exigit, quae viribus naturalibus praestari

possunt, quales sunt e g. auditus verbi externum studium illud expendendi vi: id quod moralis hominum conditio requi

rit, sine qua nullus imputationi locus foret. Cum

424쪽

Cum igitur vis divina verbi sit ordinata. sequitur ejus operationem ab hominibus impediri posse adeoque resistibilem essse.

Resistit autem homo vi supernaturali verbi Dei non tantum, cum verbum Dei audire, ejusque argumentum percipere plane detrectat, & hoc modo medium, cui se vis divina alligavit, plane respuit; sed hae quoque ratione, cum illud quidem legit S audit, pr udiciis tamen intellectus, inordinatis voluntatis motibus indulgens obicem obvertit, ac impedit, quo minus vis divina verbo connexa sese in ejus animo cum fructu exserat. Licet enim requisitis paedagogicis admissis verbum insita haesupernaturali vi hominis animum commoveat adeoque ratione primorum motuum

vis illa irresistibilis seu inevitabilis sit, cujus luculentum exemplum in Agrippa Iudaeorum Rege conspicitur Act. XXVI. 28 s rpotest tamen homo motibus ab essicacia

verbi supernaturali oriundis obicem pone- Te, eorumque ulteriorem progressum fructum impedire Haec etenim animae humanae conditio est ut S aliae per alias heterogeneas ideas majori claritatis gradu

gaudentes possint obscurari, extingui, cum vel habitus admisi negligentia Soscitantia pedetentim excuti queant. Quod respectu divinae essicaciae per verbum tu

425쪽

animo hominis se exserentis accidit, si homo mox praejudiciis mundique illecebris captus sua culpa salutari operationis divinae progressu caret.

1 vid. HULSEMANNUS Pratia in Form. Cone. Art. Ulu Sect. I. Pari ii p. 436. cel. S. Iac. BAUMGARTEN do inciseia Scriptura Naturati supernaturali 3 XLVI. p. 7.α vid. lo. ElSNERI Examen Catech Palatini Quaest. XIX. p. 234'. quae adversus Juri eum monuit ZACH GRAPlUS in Dissert de verbidisini in xu in Conversioue f. T. 3 vid. wlLH. LYSERI Comment in Iob ad Cap.

6. . LXX. 4 vid. Declarat. F. C. p. 67I MAGID HUNN. Tom. l. Opp. p. 48 . 3 vid. ECH R de ordine re modo gratia diuina 8phor. Vlli.

g. XI. Nec minus hanc vocationem Iudaeorum seriam fuisse patet. Seriam appellamus vocationem, cum externa declaratio voluntatis cum intentione consentit. Fingas igitur declarationem externam voluntatis divinae, qua Iudaeis promissiones Ε-vangelii obtulit, eosque ad fidem salutemque Vocavit, non consentire cum ejus intentione: sic sequeretur, eum Xter ne quidem significasse se fore bene 'olum interne autem & vera voluntate nunquam voluisse illis fidem ac salutem largiri. Contrariae autem hoc modo in summo Numine statue-

426쪽

statuerentur voluntates, si in promissione ει oblatione salutis eidem objetio externe significaret, se fore benevolum interna vero voluntate contrarium vellet S re ipsa se praestaret malevolum. Immo hac ratione benignae invitationes 4romissiones ad reprobos quoque directae Matth. XXII. 3'. inera ludificationes creaturis nocivae forent, adeoque simulatio mala, hypocr tica Deo adscriberetur, quam a natura Dei aeternum esse alienam notionibus divinae Sanctitatis Bonitatis, Sapientiae, Iustitiaeis AEquitatis directe adversari certi sumus, cum exploratum sit, Deum semper justificari in sermonibus suis, S purum esse cum judicatis pr. 6. I). Subjungimus hisce,

quae Si Μjo EPIsCOPIus nervos contra ΑΜ ERONEM ursit 'pocrita quin IDrannus foret Deus , i videri edet serio cupere salutem eorum, quos scientia voluntatis sua prorsus ex se inocace donat, cum eos silentia illius auxilio non modo non velit juva-ν ad salutem ortim promovendam, sed contra

e titi velit ad damnationem eorum aggravan

dam et. Seriam hanc contumacium Iudaeo-'rum Evangelii praeconio compellatorum vocationem egregie docent insigniais tenerrimi amoris plena Salvatoris verba Matth. XXIII. 37 proposita quibus Hiero solymitanae urbis cives, S generatim uni

versiam populum Iudaicum, ad quem sub Lis Oeco

427쪽

Oeconomiam T. Apostolos, ante illam Prophetas misit, sibi refragantem alloquitur 3 y Ierusalem, Ierusalem, interemptrix Prophetarum , lapidatrix eorum, qui ad emissi sunt, quoties volui aggregare liberos tuos,

quemadmodum gastina aggregat usto suo sub ala o noluistis. Virtutem, quam ad per movendos animos habet haec optimi Salvatoris alloquutio, elegantissimis hisce verbis

Sovae Hius expressit O quam modis tenera o flexibilis exprobati, O quam incitatio via brans communis doloris decIaratio O quam omentabilis doloris expressio in hae Magni Doctoris, o Salvatoris animorum, elucet vituperatione q). Voluntatem Christi Θεαν- ω, refractariis Iudaeis declaratam praeconio Evangelii, missione Apostolorum. Evangelistarum V. 34, Mante Propheta-Tum V. 3S. 37. sincerum maxime serium eos congregandi studium involvere, elegantissimum symbolum a naturali gallinae, pullos suos non signo solum glocitationis sed ex intimo affectu congregantis sub alis protegentis, petitum luce meridiana clarius eloquitur Vis quoque

vocis ἐπισυναγαγω hic non exteriore congregatione absolvitur, sed vel maxime congregationem spiritualem, cum statu gratiae conjunctam , quam salus aeterna ex sesia

intentione divina subsequi debebat, indicat, quae signific tio vocis συναγειν etiam

428쪽

Io. XI. a. obtinet s). jusmodi enim congregatio hic intelligitur, quae instituenda erat sub alis Domini per gratiam Salvatoris, quae animis securitatem, quietem praestabat is cum summa necessitudine singularique favore Dei ejusque praesidio.

tutela, protectione credentibus propria conjuncta erat ). Cum vero talis congregatio nemini nisi per fidem obtingat

1eria simul voluntas Salvatoris hinc elucet, qua fidem in omnium Iudaeorum animis' verbo gratiae accendere paratus erat, quos Praeconio evangelico donabat. Idem etiam ex Petri verbis, quibus Iudaeos Act.III. 26. alloquitur, clarissime perspicitur Vobis primum Deus suscitans Filium suum Iesum, misit

eum benedicentem vobis ut convertat se unus

quisque o nequitia sua. Quodsi igitur Iudaeis, inter quos plurimi an incredulitate perseverarunt, reprobi fuere, Christus missus est ad benedicendum: ergo etiam missus est ad donationem seu collationem fidei, quae omnino ad hanc benedictionem pertinet, salutare illud organum est, quo benedictionem per Christum partam nobis applicamus Gal. III. 9. Notandum deniqlue est in verbis Matth. XXIII. 37. O-Iuntatem humanam Christi a divina minime distinguendam esse. Si enim voluntate humana tantum Judaeorum salutem voluisset, eandemque voluntate divina no-

a luisset,

429쪽

luisset, voluntas humana Christi a divina ejusdem voluntate non tantum diversa ut Natth. XXVI. 39, sed quoque contradictori ei adversa fuisset, quod, clarissimis Scripturae sacrae effatis contradicit Ioh. VII 6. 7. 28. Cap. XII. 49. O. Cap. XIV. io. gloria Salvatoris indignum est, cui hoc modo peccaminos assingeretur voluntas, quae scienter voluntati divinae ob-Brepuisset, cum tamen Christus optime consilia & decreta Dei noverit ). is autem observatis ex hoc alloquio Salvatoris legitima, invicta consequentia colligimus: Quicunque praeconio Evangelii quo Apostoliis Evangelistae sunm sunt, serio intenditis voluit eorum etiam Judaeorum Congregationem spiritualem, cum fide, subsequente salute aeterna conjunctam, qui noluerunt congregariis in incredulitate perstiterunt ille per hoc praeconium Evangelii illos etiam . qui noluerunt congregari,& in incredulitate perstiterunt ad fidem salutem serio vocavit. Atqui Christus praeconio Evangelii, quo Apostoli Evangelistae functi sunt serio intenditis voluit eorum etiam Iudaeorum congregationem spiritualem, cum fides subsequente salute aeterna conjunctam, qui noluerunt congregari, sed in incredulitate perstiterunt. Ergo Christus per praeconium Evangelii,

quo Apostoli QEvangelista iuncti sunt, illos

430쪽

illos etiam Judaeos, in noluerunt congregari is in incredulitate perstiterunt, ad ficientis subsequentem salutem serio vocavit. Ratio connexi majoris propositionis hinc clara est, quia natura seriae vocationis ad fidem S salutem in eo consistit, ut externa manifestatio voluntatis divinat de fide ει salute eorum, quibus illa declaratur, quae hic Iudaeis praeconio Evangelii obtigerat cum intentioneis voluntate Dei approbante consentiat quae sub initium hu- , Ius para graphi docuimus Minoris propositionis veritas in dicto Christi proxime

declarato continetur.

I AEgregie hane caussam contra dissentientes Reis formatos plurimi nostratium Theologi proseeuti sunt ex quibus Io. AUFRER Disp. IV. is potu contra Piscatorem Thes. I sqq. IOH. GER HARD Disp. Acad. Disp. Vs. p. 2ο IO. CONR DANNHAUER. Ho m. Diri Camin. Phantam ill p 794. IOH. MUSAE CODDControυ. p. 247. Theol. Darmstad deductionem fundament pag. 66 sq. PETR. HABERRORNAdmonit contra Syneret P. ll. Disp. v. sqq. p. 329 sqq. Meel. Theolog. Iulium I E SCHU-BERT Dissi de Volunt. Dei contra Mitenbachium p. ao sqq. producimus. x Vol. l. Opp. P. p. 3O7. 3 Non enim repetito verbo κου ταλ μ primo res tantum Judaeorum, honestioris ordinis viros a Christo eoinpellari sed generatim ineolas urbis S omnes alios Iudaeos, qui ad illam

ceu metropolinis sacrorum sedem confluxere adeoque universum refractariorum Judaeorum

SEARCH

MENU NAVIGATION