Quis est Petrus? : seu, Qualis Petri primatus? Liber theologico-canonico catholicus

발행: 1790년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

in Pastoribus Ecclesiae fideles reponebant, etiam profanis in eatissis ecci fas leum tribunal accederetur. Etsi hoc privilegium lapsu tomporum fere ubique intercidisset, quibusdam tamen in Episcopalibus, ut Leodiens, sese conservavit integrum. Ipsa naturalis quaedam aequitas dietabat, ut a sacerdotali sententia non amplius ad laicum tribunal caussa Uocaretur,

sed ad superius quoddam Ecclesiae judicium appellatio fieret: hine ergo ad Nuntios quasi duce natura fieri solebat. Id judicii ecclesiastici genus non mirum judicibus Iaicis displicuisse: propterea saepe a Camerali Iudicio

Imperii prodierant mandata cassatoria,'inhibitoria processuum ad Nunti turam incompetenter delatorum, usque dum hae super re gravamen anno I 643 Imperiali Deputationi proponeretur, ab eaque probaretur. Inde demum anno I 6s 3 celebris constitutio prosecta, quae 9. i 64 Recentioris Rece sus Imperii gravamine contra Archi - & Diaece ses Coloniensem, Leodiensem, & Monasteriensem ob appellationes in caussis civilibus, aut profanis ad Pontificem, & Nuntios proposito statuit, ad romanam Pontificis Se . dem hoc gravamen esse perscribendum, ut suis Nuntiis ejusmodi in Im. perio illicitum judicandi usum interdiceret, & evocationes ad tribunalia extra Imperium prohibendas, atque Nuntiorum absolutiones a juramentis non amplius attendendas. Superfluum fuerit annotare, hanc constitutionem expresse ad causas civiles aut profanas fuisse rectrictam.

Eodem anno Isis a contigit electio Romanorum Regis Ferdinandi IU, cui primum Capitulatio de Nuntiorum tribunali quoad caussas temporales proposita, & semper dein renovata Capit. Caesar. Art. I 4, g. 4: Volumus insuper, si forte contingeret, ut caussae civiles a suo Ordin Ario judicio in sacro Imperio extra illud ad Nuntios apostolicos, aut ,,omnino ad Curiam romanam avocarentur, id interdicere, & serio pro. there, atque Caesareo Fiscali tam apud Imperii Aulicum, quam Came rate Iudicium in mandatis dare, ut contra illos, tum Partes, tum Ad- ocatos, Procuratores, & Notarios, qui simile quid attentaverint, aut ,,quomodolibet suam operam locaverint, post decentem accusationem vi

ossicii procedat, quatenuo transgressis rea tua consormiter judicentur, &Dpuniantur.

452쪽

43 g. 2 . IIuie g. 4 propter frequenter exortas lites de caussarum natura, vel faera, vel profana. adjectus est g. s, Art. I 4 in Capitulatione Iosephi I anno I 69o sub hac forma: ,, Et quoniam ob antedictas civiles causissas inter caesarea, & Imperii summa tribunalia, atque apostolicas Nun. . laturas frequentiores litos, & dissensiones sunt excitatae, e quod utrin. seque ab ossicialium alterius judicis sententia factae appellationes recipe. dentur, Processus agnoscerentur, iidemque per varia severa mandata Asummo partium incommodo, & dispendio manutenerentur; ad huic ,,malo praeca Vendum, & omnem conflictum jurisdictionis evitandum, seoperam dabimus, ut Causses seculares ab eccles asticis juste distin quan- , tur, & occurrentes casus dubii per amicabilem cum Sede pontificia Mius ipiendam tractationem, & transactionem componantur, atque ita

Aecclesiasticae, ac civili Potestati, cuilibet suum jus judicandi inviola.

ile servetur. q. 2Ι. Caeeus sit, necesse est, qui non videat, aut obstinatus, qui videre nolit, Imo hactenus a Nuntiis utramque juristhctionem tam sacram,q am profanam in Imperio suisse exercitam: ado tantum profanam iisdem Capitulatione caesarea prohibitam : 3tio in dubiis casibus, an eccissasticet, an cicilis jurisdictionis caussa sit, Imperium non sibi jus tribuisse Nuntiorum judicia via facti seu violentia excludendi, sed viam amicabilis cum romano pontifice compositionis praescripsisse, & 4to promisisse, ut Pon. tifici jus hactenus per suos Legatos exercitum in rebus ecclesiasticis judicandi inviolatum servetur. Haec igitur tam solemnis promissio a qui husdam falso, & inique Nuntiorum tolerantia vocatur: est enim publica fide inita p clio, ab Imperatore suscepta, ac juramento firmata obiligatio, & Imperii lex fundamentalis: haec sunt, quae ipsi DD. Protestantos hodie publicis in scriptis latentur, & longiore jam a tempore pacifici, ac tranquilli observarunt. Quid vero nunc inter Catholicos quatuor Archiepiscopi Τ f 88 Stupens manus calamum negat Scribendum cst tamen, quod non amplius incognitum: necessitati serviendum, ac veritati; Deo magis, quam hominibus placendum. En laeti speciem t

453쪽

43 ,

ARTICULUS VII.

De praesenti nune controversia Archiepiscoporum coram Imperii tribunali. f. I. T icet Archiepiscopus Moguntinus tentata sua in Comitiis electoralibus

a 1764 molimina in irritum Geidisse conspiciens, datis ad Hontificum litteris, quas supra Append. ad Coroll. 4 vidimus, submissionem suam omnimodo contestatus fuerit, & quidum in specie: si Appellatio. senes romanas se sal Uas admittere, injuste se accusatum, quali illas i m. Apedire. Voluisset, modis Viribusque omnibus se curaturum, ut Parti, appellanti Via Romam pateret, penitus se perluasum eXistere, prae- , ,sentem Ecclesiae disciplinam quoad appellationes ad sanctam Sedem istam necessario connexam esse cum Ecclesiarum Germaniae libertate, Mut hanc convelleret, qui illas abolere vellet, Monitum de Conco Adatis Principum Basileensibus se non facere suum, quin potius sua in imperio authoritate se adnisurum, ne sanctae Sedi. quid praejudicii Ain juribus hactenus retontis enascatur, illos esse pacis perturbatores, sequi desuper novos tumultus aliquando excitarent, omnibus juris, vel, facti novationibus contra apostolicam Sedem suo Archi cancellarii ODisficio se restiturum, numquam Germaniae Metropolitanis in mentem is venisse appellationes romanas impugnare, easdem celebri Artic. 34M Capit. Caesar. in eo, quo hactenus suerunt statu, satis esse praeserva. ,,tas, Recursum a Partibus ad secularia Imperii tribunalia vel tempo- alium praetextu esse pessimum exemplum, hactenus in Germania Dignotum, hoc modo, quem ipse abominaretur, Pontificum, & Epi- coporum iurisdictionem, & omnem Ecclesiae libertatem eversum iri: sepropterea hujusmodi Recursibus in futurum se omnino obstiturum, , ibisque subditis severissimis pamis interdicturum, ne recurrentibus ad sebrachium seculare consentiant, vel consilium, auxilium, favorum exhibeant. Hae e singula licci romano Pontifici Archiepiscopus Mo. guntinus sub contestatione sensuum aliorum Metropolitarum a I 76 sancte promiterit; quis credat, eorumdem Archiepiscoporum officiales a. l769 Connuenti T congregatos gravamina suci sse, quae certum est illos fecisse, & imperatori, cujus sensa ex aliquot indiciis collegerant, porrexisse: Ut causse appellationum non amplius consueto nore ad Se , dem romanam, ejus ve Nuntium pervcnire possent, & simul tota es Legatorum in Germania jurisdiciti O hactenus cxurcita cellare debe- Dipitigod by GOrale

454쪽

seret ). His elapso Vix quinquennio contra verbum suum Pontificidatum Moguntinos fuisse cooperatos quis crederet g. 2. sed vivente tune adhuc Augustissima & Pientissima Matre Theresa Archiepiscopi non parum confundebantur ex ipso Imperatoris Responso. Cassiarea enim Majestas sui juramenti memor vi Capitulationis a se initae Archiepiscopos ad romanum Pontificem remisit, ut amicabili modo eidem, tamquam summo Ecclesiae Capiti sua proponerent gravamina 'η . Num ista Romae proposuerunt Anne vel potuisset Mogum tinus post suas illas litteras Pontifici talia proponere

g. 3.

Defuncta gloriosa. mem. Theresa Imperatrice, eum Ecclesiae vulnera dolorosissima Imperator jam intulisset, utramque tangens pupiblam divini oeuli, Sacerdotium scilicet, & Uirginitatem, ita ut sanctissimus Papa asserendi remedii gratia longissimum iter Uiennam susciperet; nihil commiserationis cum optimo Patre ostendentes Archiepiscopi ' , nova eidem vulnera ferire non sunt Veriti, ab Imperatore impetrantes adhortatoriam illam epistolam die S. Maximiliani a. I78s datam, qua

pontificiis Nuntiis omnis j urisdictio m. in spiritualibus ablata sit. S. 4.

obtenta hae ab Imperatore contra apostolicas Nnntiaturas Viemnensem, & Coloniensem epistola, mox Archiepiscopi irrequisito Imperio, iisque Principibus seu Catholicis, seu Protestanticis, in quorum subditos tranquilla seculorum possessione Nuntii apostolici jus exercebant, Archiepiscopi, inquam, irrequisitis omnibus hisce Principibus Nuntio. rum jurisdictionem ecclesiasticam a finibus totius Imperii exclusam declararunt, insuperhabito jure advocatiae, quod cuilibet Domino territoriali pro suae ditionis Ecclesia proprium est; imo contra expressum tenorem Paeis Westphalicae Art. 8, quo liberum juris territorialis tam in ecclesi sticis, quam politicis exercitium omnibus &singulis, aequo Catholicis ac Protestanticis Statibus firmatum est: prout invicte jam ostendit Palatinus

455쪽

Εlector in sua Responsione ad Caesar. Majestatem die 4 April. r 7 8 7.

Forsitan necesse erit novo libro vernaculi idiomatis populum christianum commonefacere, quo inscio & inVito quatuor Archiepiscopi immutati nem Religionis Romano - Catholicae Isacere attentarunt. Docendus est populus in religionis negotio nullam se obedientiam dedere hisee a Capite totius gregis se ipsos separantibus Archi . & Episcopis, ne iis quidem, qui territoriales simul Domini sunt. Sed haec amplius suo tempore & loco. S. Coloniensi Nuntio Bellissimi interim Lisahonam promoto anno 378s, alius V n. Pacca Damiat ensis Episcopus a Ss. Papa substituebatur:

is iterato in Aula Bonnensi audientiam petens, ut suas, quas vocant credentia litteras, exhiberet, in amicabili modo repulsam tulit cum significa. tione numquam ad Archiepiscopi conspectum se, ut apostolicae Sedis Leogatum Facultatibus instructum fore admittendum. Cum ergo Nuntiaturae, Coloniensis ac Uiennensis, sub quibus antea provinciae Electoris Palatino- Bavarici steterant, Via facti, non sine gravi despectu apostoli eae Sed is antiqua sua jurisdictione essent spoliatae; Elector de stemmate Domus Bavaricae suorum Proavorum pietate animatus anno I 7 8 6 pro suis Ditionibus injuriam sanctae Sedi resarcire statuit, atque in Metropolin suam, Monachium Atheniensem Archiepiscopum Zoglio cum Facultatibus ordinarii Nuntii advocavit, ipso etiam amicabiliter se exhibente Porussorum Rege, cui Archiepiscoporum invasiones in aliena jura antea pedispectar erant. Nunc vero affuso veluti oleo ignis in apertam erupit flamis mam, hoc est, archiepiscopale Odium adversus summam Sedem antea quasi sub cineribus latens jam manifeste exarsit.

s. 6.

Eodem adhue anno quatuor Archiepiscopi, Moguntinus, Trevirensis, Coloniensis, & Salisburgensis per electos quatuor servos curiallo stas pro deliberatione, non in Ecclesia Dei, non populo ad preces conis vocato, sed in Balneo Em sano tamquam aliud agentes convenerunt, in illo balneo, quod aeternum in maledictione erit, ut cum Ruthore Rese. ximum loquar: ,, ubi quatuor isti Praelati in quatuor Papas se transforma. inunt a Romano absolute independentes, ubi schisma completum, &Momnis relatio ad Ecclesiae Caput forma iner abolita est, ubi Capitula casethedralia in servitutem redacta, Episcopatus contemtibilis factus, omnes

456쪽

serrae potentiam devolutae sunt, ubi secumenicae Synodo Tridentinae con-inanter contradicitur, ubi universiae Ecclesiae leges dispositioni potesta--tis incompetentis relinquuntur, ubi matrimonia per Ecclesiae declara- ,,tionem nulla per dispensationes aeque invalidas legitimantur, ubi disti. plina ex fundamento destruitur, Hierarchia omni ex parte concutitur, unde demum, si quando insanum consilium ad esse elum posset pe Menire, perturbatio resultaret, quae ex Ecclesia Dei saceret Babylonis Aconfusionem. Haec de famosis et 3 Εm sani Balnei Articulis, ut nihil dicam de occulte commissis, ab Archiepiscopo Salisburgensi in Aula Uiemnensi propositis, non tamen quasi ipse consensum dedisIut: quod verene,

an salso purgaturus se pio suo Parenti Archiepiscopus dixerit, conscii Emiani judices suntol

A balneo reversi Arelli episcopi Rhenani novam, ut putabant, in juriam a Nuntio coloniensi, verius autem ab ipso Pontifice passi eo acerbius publicis in decretis adversus apostolicam Sedem debacchabantur.

Occasio erat haec: Impedimenta matrimonii ecclesiastica quaecumque, etiam quae dirimentia Vocantur, nec consuetis Facultatibus comprehendi

solent, dispensandi potestatem proprio jure sibi Archiepiscopi arrogaverant, etsi id Concilii Tridentini statutis advorsaretur; eis dioecesani ipsorum libri tantam Episcopis authoritatem expreste negarent; etsi Pontifex inde a Concilio Tridentino in tranquilla & ΝΒ. ab universali Ecclesia jam agnita possessione esset, ut solus dispensaret, etsi a seculo, & ultra serie non interrupta quilibet suorum Antecessorum usque ad actualiter existentes Archiepiscopos, eosque inclusis has ipsas dispensandi facultates sibi a romano Pontifice delegari sere singulis quinquenniis petere & obtinere consuevissent; et si demum in sua Consecratione Ponti si ei tamquam supremo Pastori, & Christi Vicario fidelitatem & obedientiam solamniter jurassent. Quamobrem, cum de Sacramenti Ualore ageretur, de matrimonii honestate apud D cum & homines, de liberorum juribus, de sequelis, quae statum politicum aeque, ac Ecelesiasticum necessario perturbare deberent; Nuntius Apostolicus Sacerdotes curatos admonuit, similes dispensandi facultates Archiepiscopis non convenire. Sed Curati nihilistis monitis movebantur magis sui Archiepiscopi, quam longe absentis Papae timore ducti η . g. 8.

Veritable etat du dilierent eleve erure te Nonee apostolique re sidant 1 Colo-gne, & les trois Electeuis ecclesiastiques. 1788.

457쪽

Itaque Pontifex sua usus potestato, quam illi divino jure eompe tere omnes Catholici consensu unanimi profitentur, Episcoporum negligentiam supplendi, & corrigendi, ubi disciplinae, aut sacrorum Canonum non debite observantes sunt; suo Nuntio Pacca NB. non ordinaria do. legatione, sed speciali comes issione districte praecepit, ut nomine & Aucto ritate Apostolica Curatos instrueret, quas dispensandi facultates, & quas non Archiepiscopi haberent, quaenam matrimonia pro veris, & quae pro nullis habenda essent. Haec instructio sermone latino concepta, ne qua confusio coram plebe Pastoribus oriretur, tantum Curatis ad debitam no titiam mittebatur, in qua smplicissimis verbis, ab omni exprobratione etiamsi justa, longe alienis facultates indieantur, quas ultra leculum sin. guli Archiepiscopi, ab anno I 64S Colonienses, ab anno I 653 Moguntini, ab anno I 66 a Trevirenses supplicibus precibus a sanctissima Sede

impetrare consue Ucrant.

Archiepiscopi autem summe indigne serentes, romanum Pasto. rem hane quasi rimam ostii invenisse apostolica voce suis cum ovibus loquendi, jam sibi moderari non amplius valebant, quominus diris invectivis vernacula lingua publicatis hanc ipsam pastoralem instructionem lacesserent. Ita primus Coloniensis die Ia Decembr. anno I 786 publico decreto omnibus Parochis imperavit, instructionem a Nuntio apostoli eo acceptam sine tergiversatione, Per primam postam sub eodem, quo transmissa est, involucro ad Auctorem suum remittere, & hujus remissioniseettificatum ab Ossicialibus postae requirere, ad Uicariatum archiepisco. palem confestim immittendum, adjuncta gravis poenae comminatione, siqui Parochi a romana Sede scriptum, Breve, Bullam, dispensiationem, aut cujuscumque nominis rem, nisi antea Obtenta ab Archiepiscopo seri.

pia licentia, acceptare praesumserint f. . . .

S. Ita similis prohibitio ex ossicialatu Trevirens et o Decembr. anno I 86 ad Parochos emissa fuit, sed minus adhuc temperatis vocibus. Λpostolici ' I i i a Nun.

) si tanti Placiti jus Epit copi adversus suum supremum Caput habeant; quanto justius adversus Episcopos habebunt Principes 2 Elector Palatinus brevi postea justissimas vices Archiepiscopis rependit decreto 6 Mart. I 787.

458쪽

Nuntii, eorumque potestas a finibus germanici Imperii dicebantur prostri.

pti vermiesen , etsi Archiepiscopus juramento in Consecratione sua se ob. ligasset, Apostolicos Nuntios recipere, audire, H reuerenter tractare. Item diiscebatur Potestatem legislativam Pontifici, utpote peregrino Episcopo in aliena Diaeces non esse: litteris apostolicis archiepiscopalem Auctoritatem fuisse turpiter laesam, demum quoad Regulares quaedam praecautio subjungebatur de hujusmodi furfuris, id est, apostolicis litteris. g. II.

Postridie, id est, et I Decembr. I 786 Uicariatus Moguntinus mondaeissimum edidit decretum, in quo reservationes pontificiae a Concilio Tridentino expresse probatae reNObantur, apostolica declaratio seducto.

ria vocatur, & audax altentatum, quod merito abominandum D. Sic ergo ex eo momento, quo Papa nimium moderato, ut multis videtur, Verbo contradixit, jam aperto Marte cum Christi summo in terris Vicario hostiliter pugnant tres Archiepiscopi, quarto sibi in socium juncto. Animadversione dignum est, quod plures vel ex Protestanticis scriptores jam observarunt, nullum ex tribus Archiepiscopis ejus rei veritatem negare, quam apostolici Nuntii declaratio continet: omnes ergo & singulos tacite fateri, a seculo & ultra laas pontificias reservationes ab iisdem Archiepiscopis constanter & tranquille agnitas fuisse.

g. II Insuper & ego unum adhuc observo, dispensandi in legibus Ecclesiae uni versalibus potestatem ab Archiepiscopis sibi vindicari, non jure Metropolitico, sed Episcoporum ordinario. Quonam ergo vel praetextu justitiae Archiepiscopi hanc gravissimi momenti quaestionem per se ipsos, inconsultis Episcopis, imo etiam sine dioecesana Synodo, tantum in balneo eum quatuor servis Curialistis decidere, & toti Imperio obtrudere tenta. runt Itane Olim per violentiam extra provinciales, quid, quod & dice. celanas Synodos Metropolitis dominari licuit Quatuor Archiepiscopi anne totam Germaniae Ecclesiam efficiunt, aut solum repraesentant Quanam lege, vel quonam ex pacto Imperium tenetur quatuor Archiepiscoporum secundi dumtaxat ordinis, si ad antiquitatem respicias sine P triarchae sui consensu recentiora placita submisso capite amplecti Anne Imperii Principibus sua territorialis jurisdictio tam in ecclesiasticis, quam civilibus per quatuor Archiepiscopos jam non amplius salva est y r

459쪽

Longius abrepti vindictae motibus Archiepiscopi apud Caesaream Majestatem de recepto Monachii apostolico Nuntio ipsum accusarunt un eum Papa Serenissimum Elcctorem, Bavariae&Palatinatus Principem, mediante quidem Coloniens Archiepiscopo, sed prout facta, & scripta testantur, ceteris conspirantibus. Nec dubitavit Auli cum Uiennense Consilium jus territoriale Electoris Palatino . Bavarici violare Concluso 27 Fchr. I 87, quo quidem Principi Electori praecepit, ut Nuntio apostolica Zoelio in Ditionibus Iuliacensi, & Montium jurisdictionem nullam permitteret, illiusque subdelegato Robera commissionis suae exercitium inte diceret, & Caesareae Majestati modum praestitae obedientiae intra terminum duorum mensium significaret η .

Non defuit suo ossicio Serenissimus Elector, etsi haud parum gravatus, sed simplicissima, verissimaque responsione 4 April. ejusd. anni injustitiam lactae adversus se accusationis Caesareae Majestati demonstravit, quia Imo per Nuntiaturam Monaeensem, quae nonnisi Uiennensis, & Co. Ioniensis antiqua jura in sitis terris retineret, nova & aliena jurisdictio neutiquam suerit introducta: et Iudicaturae pontifici pelnullatenus multiplicatae: stio & jura Archi- vel Episcoporum ordinaria nec minimum laesa. Ceterum merito Elector Palatino. Bavarus insinuavit, ad jus territoriale eujuslibet immediati Principis restringendum non issicere unitaterale gravamen quorumdam conspirantium Archiepiscoporum, aut Electorumeeelesiasticorum, sed necessariam requiri summam Potestatem legislati. vam, quae in caesarea Majestate unacum toto consentiente Imperio con-ssteret.

q. IS.

' Ultima igitur tentantes Archiepiscopi ceatholleae aures exhorre. scunt suam caesaream Majestatem eo permoverunt, ut demum mense Rusulto caussam quatuor Metropolitarum contra romanum Pontificem,& Electorem Palatino-Bavarum Imperii Collegio stabili Ratishonae pro

I i i a summa

Tant.im obedientiam, si Pontifex ab Archiepiseopis exegisset, quanta lamentarioli Nonne in Ecclesia Dei maior sit subordinatio, quam est Principum dependentia ab Imperatore nostri Imperii 2 Notum est in Imperio sere, aut vere Daveramos esse Principes. quibus lieet cum Imperatore & bellum gerere.

460쪽

caussa haec , tota quanta spiritualis de jurisdictione divini Primatus in Eeelesia Christi ad seculare tribunal, majorem sere partem protestant, eum, per Archiepiscopos dolata est. Obstupescite caelit terra contra. miscat i Quis credat auditui nostro

sententia judicum terrestrium judicio nondum lata est: si autem serenda sit, secundum quas leges fundamentales, secundum quae pacta publica, secundum quae juramenta ad coenum laeta siqua fides amplius

iuramentis judicari oporteat, jam a nobis praec. Art. demonstratum est. Iudex autem solus legitimus, atque a Deo constitutus in hac mere ecclesiastica caussa in Obedientium, ut molliter loquar, Archiepisco. rum, quibuscumque demum viribus reluctentur, est, & manet immit.

tabili in pomssione supremus Ecclesiae Pastor, Christi Filii Dei Uiearius, S. Petri Successor, romanus Ponti sex, Pius VI, cujus justissimum judi. eium pro tanti scandali ablatione ex D Omo Dei fideles patienter ex. spectant.

si vero eatholicos Bavariae subditos Archiepiscopi pergant a

sancta Matre romana Ecclesia suis conatibus avertere, nec mature paenitendo resipiscant; vota & desideria piorum subditorum sunt, ut Serenissimus, optimus de DomO Bavarica Princeps Elector fideliter, magnoque animo in hac secunda sorsitan, & tristiori Resormatione vestigia suorum Pro avorum pro conservanda fide romano. catholica sequatur, & memor sit Concordatorum cum Episcopis tantum sub ea creditione a. I 583 initorum: In quae quidem Concordata eatenus consentit Apientissimus Princeps, ut tameu in casibus non expresse specificatis Asbi jus suum reservet, ac quod jam testatissimum esse vult. etiam in siexpressis eo usque Conventis stabitur, dum Reverendissimi ordinarii μisita rem per se, vel suos administrabunt, ut catholica: Religionis pro--fectus, ac circa Clerum ecclesiasticae disciplinae nervus conservari possisi: sin quid secus ipsi, aut renustius egerint Princeps tunc pro sua ripietate, dc publicae salutis eura de opportunis, & essicacibus remediis

vigilantissime curabit semper. Concord. g. VII. Deum Dipitigod by GOra

SEARCH

MENU NAVIGATION