Quis est Petrus? : seu, Qualis Petri primatus? Liber theologico-canonico catholicus

발행: 1790년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

Deum nos subditi preeamur, ut Patriae nostrae Arehiepiscopum

donet Vere catholicum, apostolicum, alterum Bonifacium. Amentis;

APPENDIX.

De Isidori AE erea toris Collect ion LSPECIES F A C T L

I. I.

Veritas luce delectatur, cuius praesidio sese communicat, munitque: contra mendacium tenebras amat, sub quarum latibulo irrepete. sedemque sibi stabilire nititur. Hoc ipso indicio falsitas se prodit hodiernae, quae praetenditur, juris ecclesiastici reformationis. Praetextus reformandi est, quod Isidorus Mercator, seu Peccator dictus sumtis suis spuriisque mercibus ita Ecclesiam, Christi sponsam deceperit, corrupe. ritque, ut pristina sua octo seculorum integitate perdita eam indueret externam. quam etiamnum gerit, Hierarchiae pontificiae speciem, si Novatoribus credas, adulterinam. Haec autem ipsa de Isidoro antiquorum Canonum, & Decretorum collectore historia tam obscura est, tam densis involuta tenebris, ut eam dicas sub aegyptiaca nebula deli. tescere. Deum testor, in toto hoc conficiendo opere nihil dissicilius, nihil operosius mihi accidisse, quam vel solam hac in re facti speciem

referre. Scriptores de hac quaestione tantum non omnes, certe praec,puos aeque antiquiores, ac recentiores pro utraque parte perlustravi,

praeter Magdeburgenses scilicet Blondellum Calvinistam Augustani. civis perhonesti, ac perdocti favore mihi communicatum, Petrum de Marca, atque Balugium, Uanespenium, Berardum, Natalem Alexandrum, Lab. heum, Coustantiaen, Balterinios, Zachariam; sed ex opposito etiam, Uincmarum Rhemensem, Antonium Augustinum, quem immerito alte ra pars suis annumerat, Turrianum, Binnium, Cardinalem d'Aguirre, ae recentissimum Scriptorem, cujus liber de summa auliaritate' romani Pontificis decennio abhinc Faventiae prodiit. Nunc autem, quo plura legi, impensa aliquot annorum opera, eo plura me nescire vel circa solam facti speciem profiteor. Hujus ergo collectionis Originem prout vulgo creditur, atque ipsis adversariis haud sane displiceat, ab initio referam; mox ejusdem fata subjungam; tum varias cicca cam dubiata

incer

462쪽

lneertasque quaestiones indicabo; demum praecipuas adversus eam eri.

minationes proponam, re sellamque.

g. 2. Initio sere noni seculi per Francorum regiones publicari ecepit sub S. Isidori Hispalensis nomine samosa ad hodiernum usque diem Collectio

eanonum apostolicorum, & conciliarium, atque etiam decretalium epistolarum primis Pontificibus a Clemente usque ad Sylvestrum, ab hoc usisque ad Gregorium M. adscriptarum. ColleAio haec teste coaevo Hincmaiato Rhemensi per Riculphum Moguntiae Archiepiscopum, alterum S. Boniis saeti Successorem, sanctae Romana: Sedi adhuc valde devotum, qui Eccle. sam suam ab anno 787 usque ad annum 3I4 optime rexit, ex Hispania suit allata, atque in Germaniam , finitimasque regiones divulgata D.

g. 3.

Sors ei longe alia, seliciorque, quam recentissimis temporibus, statim a partu suo obtigit, & integra septem, vel octo per secula usque ad Resormationis Protestanticae epocham tranquilla in possessione servata est. Rusmodi enim decreta jam in Capitularibus Francorum, tam illis Engit ramni, quam Benedicti Levitae locum mereri visa sunt: Concilia etiam secum enica, Episcopi primi subsellii, post ipsos omnes juris ecclesiastici Interpretes, omnes Theologi, atque Polemici eam consuluerunt, adhibuerunt, fideique dogmata per eam roborarunt. Ita jam anno 836 Concilium Aqui ranense, anno 887 Coloniense, iterum Metense, anno 888 Moguntinum, anno 89S Triburiense, anno 992 Rhemense, eirciter anno Io 9 Ordo Romanus a Berthoido Constantiensi conscriptus, oodem tempore Micrologus in ilucem editus, circa annum Io74 Author apologiae pro S. Gregorio VII, anno Ioo8 Burchardus Wormatiensis, anno ro86 Anselmus Lucensis, anno III 4 Ivo Carnotensis, anno IIII Gratianus, demum generalia Concilia, sub Callisto IF Lateranense, ae postremum Tridentinum iis ipsis decretis nisi bisoricam, seu facti, certe illam, quae juris, vel legalis dicitur, authoritatem attribuerunt.

g. 4.

Hi nemarus ille Rhemensis, etsi subdubitanter de epistolarum ista. rum non historica, sed juridica authoritate, utpote sibi invisa, scripserit; ipsas

I Opust. 55 Capiti advers. Isiacm. Laudun. CaP. 24.

463쪽

ipsas tamen reverenter ad instructionem esse suscipiendas fassus est. Pri. mum medio XU Seculo Nicolaus Cardinalis Cusanus non omnes certe epistolas priscorum Pontificum, sed quasdam dumtaxat, in specie illas Clementis, & Anacleti suspectas habuit, qui tempore Basileensis Concilii prius eontra Pontificem stetit, postea eidem adhaesit. Altero post hunc seculo Erasmus Roterodamus simile dubium de illarum epistolarum origine, seu historica genuitate manifestavit. Mox vero reforma. tionis Lutheranae jam orto schismate Centuriatores Magdeburgenses non solum amplius titulos dictarum Decretalium, seta nomina Pontificum, quibus erant inscriptae, impugnarunt, sed ipsam illarum, licet sanctissimam, ab Ecclesia jam probatam do strinam, siquidem haec ipsa fidei antiquae, ac disciplinae monumenta suis placitis novissime inventis contraria satis intellellerant.

f. s.

Non desuerunt inter Catholicos, qui hisce ausibus sortiter se opponerent: prae aliis Franciscus Turrianus quinque libris, Coloniara. Is 73 impressis Magde burgenses impugnavit. Opus hoc eruditione, nec non & soliditate in toto, quod Munt, praestans, attamen in eo ipsis adeo Catholicis minus satisfecit, quod Author singularia quaedam

documenta nimium purgare a naeUis studuerit, quibus tamen necessario quodam lato quaelibet antiqua monumenta propter hominum perfidiam, inscitiamve, aut propter ipsas temporum injurias obnoxia sunt. Adversus Turrianum maximo eruditionis apparatu assurrexit Calx in ista

David Bion delius a. i627 Genevae librum emittens, in quo Pseudo is do. rus, & Turrianus misere, justoque severius vapulant, Calvini sta illa immenso veluti suo labore praeter animum, atque in Uitus catholi eae Ee-elesiae essicacissima ministravit subsidia, queis Febronianorum mendaces hodie criminationes ex hostili licet ore confundimus : patet enim, quos ille laboriosissimc inquisivit, atque invenisse creditur isi dorianae doctrinae sontcs, nonnisi puros, ae genuinos esse, tametsi alios, quam quo orum titulos inscriptio prae sert. Ita ad oculos spectandas dedit senistentias ex SS. Innocentio I, Zosimo, Sixto IlI, Leone M., Hilario, Gelasio, Gregorio M., Martino, summis Pontificibus ι similiter ex SS. Patribus, Ambrosio, Augustino, Prosi ero, Idacio claro, Historia tripartita, Codice Theodosiano, Variisque insuper Conciliis excer. ptas. Hinc laetum, ut Blondellus plurimos ex Catholicis ad su a m e Κ k k . , fas- Dipitigod by COOste

464쪽

44 Destate inscriptimum, seu Authorum nominatorum opinionem pertraheret, neutiquam vero ad ipsarum, quae in epistolis, licet supposititiis continentur, doctrinarum vili pensionem. Natalis Alexander Gallicanus Doctor, haudquaquam Isidori Patronus hanc ea de re sententiam tulit Cais tholico dignam η : Blondellus Author apud Calvinistas celebris hoe is de argumento copiose egit, & erudite in libro, qui inscribitur Neu- ,,do Isidorus, θ' Turrianus vapulantes, quo in opere sicut ejus critorium is laudandum eli, quo epistolas illas priscis Pontificibus merito abjudi- at; ita ejus incusanda est temeritas qua illas convitiis proscindit, ae,,lacerat nulla habita ratione veritatum, & piissimarum sententiarum, isquae in illis assertae sunt, & exaratae.--

Igitur unanimi fere calculo viri inter catholieos doctissimi, atque adeo eminentissimi Cardinales, Baronius, Bellarminus, Berronius, Bona, Ssondratus, praeter istos insuper firmondus, Petavius, Mabillonius, Pape hrochius, aliique tantum non omnes epistolas illas priscis Pontificibus suppositas, vel saltem adulteratas, hincque merito suspectas censuerunt, ut jam ab allegandis illarum documentis, nisi si ex aliis sontibus hausta essent, caute abstinerent. Nihilominus isti, ut ut severi Censores, pontificia tamen jura, in specie illud appellationum suscipiendarum intacta reliquorunt, quid Τ quod & sortissime propugnarunt optime gnari, eadem indubitatis aliis venerandae antiquitatis mois numentis, ipsisque divinis oraculis quam firmissime esse munita. Umee digna tantis viris aequitate, cognitaeque veritatis studio omnes illista sentiebant, prout jure merito Baronius scripsit ηυ: ,,Ex multis eas

oreddi suspectas epistolas , quae dicta sunt secundo Annalium tomo, dum de illis singulis mentio facta est, satis est demonstratum, simulisque ostensum, illis non indigere sanctam Ecclesiam, ut si salsitatis arguantur, suis ipsa destituatur iuribus, & privilegiis; cum etsi illis

careat, ex Iegitimis aliorum romanorum Pontificum epistolis decreta..uibus satis, superque roborata consistat.

Alii contra ex catholicis surrexerunt, quos Cardi n. d'Aguirre non immerito Π mriticos vocat, & sanctae Ecclesiae suae non satis devotos, In Ilita ecelec I See. Disseri. a. In Annal. ad a. 365 , S. 8.

465쪽

votos, qui eo maxime proposito epistolaa illas decretales impetebant,

ut jus appellationum romano Pontifici velut novum, & steris Canoni hus contrarium auferre valerent: inter hosce praecipui sunt Petrus de Marca, ejusque Commentator multo prior Balugius, Quem ellus, Du. pinius, Van penius, ac novissime Febronius eum ingenti turba hodiernorum Canon istarum, & Publici starum. Haud sacile istorum sensa clan. tum mitius de Marca judices) ab illis Protestantium, sanctae Sedis, ad

romanae Ecclesiae apertorum hostium distinxeris: neque enim modestiua in ipsas, decretalium epistolarum doctrinas, licet sanctas doctrinas, licet jam ab universa Ecclesia probatas, receptasque conviciis, & er, minationibus suis debacchantur.

Atque ea quidem, quae nimium atrociter No Uatores nostri eri. minantur ut imposturas, fraudes, deceptiones nequissimas, atque spumcissimas Dei Ecclesiae corruptiones, tam sunt ineerta, Obscuraque, ut vix amplius cleantea lampade illustranda. Si vel charitas ex ore isto rum loqueretur, quae malum non cogitat, nec suspiciosa est; numquid dubiis in rebus meliora praesumeret, atque etiam , si qua detecta est, falsitatem documentorum non malignae fraudi, sed honae illius aevi s m.

plicitati, aut ignorantiae adscriberet 8 Quaestiones autem obstrusissim hodiedum obversantur, de ipso inprimis is doro Collectore, quandonam vixerit, & ubi Τ quis fuerit, num Hispanus, ct quidem prout

communis erat Opinio Vetern m aetate propinquorum, atque etiamnum

aliquorum valde eruditorum est, num S. lsidorus Hispalensis Episcopus 'num incognitus quidam forte patria Gallus, aut Germanus num vel umquam ludorus nomine Mercator extiterit Τ dein de forma Collectionis primitiva, an ab initio tantum excerpta quaedam Decretalium, an inistegras jam epistolas exhibuerit, & quidem an tantum sub generali priscorum Pontificum inscriptione, an vero jam singulariter cum expressa cujuslibet Pontificis assignatione Τ denique de ipsas collectis epistolis, iis praecipue, quae Stricium praecesserint, an generatim omnes subposititiae, vel tantum interpolatae Τ an quaedam saltem in specie, si sanae criseos cote probentur, a maeula notheiae nequeant purgari Τ Haec D. re omnia cum adhuc sint dubiis, ac litibus numquam sorsitan finiendis obnoxia; nunc quidem missa sacio, solum ac unice illis, quae certa sunt, inhaesurus, alia sorsitan occasione, si operae pretium videatur,

466쪽

444 sobolastica exercitationis gratia sciam illa adhue in utramque partem justa

statera libraturus.

Ad statum oppido gravis controversiae, qualis praesens est, adcurate intelligendum duo uant quam maxime digna observa tu, scilieet ab hodiernis Febronianis & Authorem Collectionis Isidorianae aeeusari tamquam deceptorem ad extollendam supra, quam antiquitus fuerat. romani Pontificis authoritatem; & ipsum opus condemnari, tamquam exitiosam veteris disciplinae corruptelam. Falsas, & plane iniquas esse duas hasce criminationes meis non tam Isidori, quam sanctae romante, totiusque Ecclesiae catholicae vindiciis mox Deo aspirante ostendam.

Vin die ieiae a d mer sv s iniquas eriminationes. ARTICULUS I.

Udorus non impos Or, sed sincerus compi Iator.

Cpurias atque adulterinas epistolas priscis Pontificibus ante Sirici ab imposore Isidoro suppositas fuisse, cantilena est hodie vix non ex omnium Ore resonans, quotquot uel a limine Iuristarum, quin & Theo. logorum scholas salutarunt. Non enim Vero motus momentis, alibi di cutiendis, sed magnorum Uirorum, eruditionis gloria praecellentium nominibus, hoc est, praejudicio cedens largior, quod volunt, epistolas illas Pontificibus, quorum nomina praeseserunt, salso esse adscriptas. Quid ergo Τ jam ne deceptio subest documentum vetus, etsi falso authori inscriptum, jam ne propterea sua ex origine mendax figmentum est Non. ne operis authore posterior saepe est tituli inscriptor 8 Si iste fallitur, jam. ne etiam suo animo fallit Nonne saepius est ipse deceptus, quam deceptor Magnum intercedit discrimen inter falso asserta, &fraude conficta; praesertim haec regula valet, dum spectat vetustatis documenta: in illo. rum origine assignanda error saepenumero committitur, ipse tamen erroris author plerumque innocens a deceptione est, quippe sibi tantum passiva, nullatenus activa. Si aequum hoe judicium ferri oportet de aut hore falsae inscriptionis veteri documento additae; quanto magis de Collectore

docum

467쪽

-- 44sdommentorum salso licet inscriptorum 8 Hoc velim discrimen inter alab rem, & collectorem, quam optime notari, altissimeque imprimi: ego enim paulo post demonstrabo Isidorum , quisquis fuerit, Decretalium illarum, etiamsi spuriarum , non authorem suille, sed tantum collectorem.

f. 2.

Prius tamen generali quadam observatione ostendam vetera documenta tape Distatis notam mereri, nondum vero propterea fraudis vel deceptionis. Prosecto si tranquilla mente, partium studio non abrepta, nulloque odio excaecata in illa priscorum tem p ra descendas, ubi arte typica nondum existente rariora suerunt exemplaria manu scripta, eaque non tam exacte, quam ut hodie fit, ad unius authographi formam redacta; ubi pri. stina monumenta raro integra, sed diversas in lacinias saepe jam distracta; vel sine ullo authoris nomine, Vel mixtim cum alienis suere inventa; ubi amanuensum oppido imperitorum fere unica cura fuit, quidquid alicubi inventum, vel levissimam ob similitudinem absque judicii discretione in unum corradendi; quodque unum ex praecipuis est, ubi doctiores etiam veterum documenta colligentes saepe nihil minus cogitarunt, quam pole-rnica argumenta posteris in suis scriptis contra adversarios post secula nascituros servare, sed unice . et suae, vel suorum in fide fratrum utilitati intenti, quidquid ad aedificationem pertineret, seu ex propriis, seu ex alienis, tam in contextu, quam in notis ex margine in ipsum textum postea translatis interserere, atque etiam novas voces pro antiquatis substituere, verbo documenta Vetera suis temporibus, moribusque accomm O.

dare optimo quidem, improvido tamen consilio haud dubitarunt; haec, inquam, omnia si pacate consideres, una mecum senties, nostris diebus multa a veritate aliena posse reperiri, quae etsi salsa sint, prout falli humanum est, neutiquam tamen sequitur, malis artibus ad decipiendum esse fabricata. Seculi nostri Tolerantial ubi es te in patrocinium nostrorum Decessorum invocol Nonne in Novatoribus nostris longe ape tiores falsitates, dicam imposturas, tu toleras, excusas, laudas, amplecteris, & sequeris Τ

Huc accedit, Vetus documentum, etsi ex indiciis artis criticae non immerito censeatur interpolationis, aut etiam suppositioriis vitio laborare, nondum tamen eo ipso jam omni sua authoritate excidisse, aut inter men-

468쪽

daeia. mercesque urias esse abjiciendum: potest enim adhue & contento, seu materia sua esse bonum, & vera sua quacumque origine, licet falso inseripta venerabile. Ita ipsi adeo divini libri, quos e. g. Moysis, lobi,

Tobiae, Salomonis nomine inscriptos habemus, emunctioris naris criticis videntur aut ex parte saltem aliqua interpolati, suppositive, aut omnino non illorum esse authorum, quorum nomina praeseserunt: id tamen iis ipsis libris nondum destruit divinam suam seu materiae, seu originis intuitu authoritatem. Ut ecclesiasticis insuper documentis rem illustremus, exempla sunt notissima Vulgo sic dicti Apostolorum canones, aut Atlaanasii Symbolum , quos nem criticorum amplius genuinos tantorum Pa. rentum scelus judicat. Haec licet fasso inscripta documenta, ab omni tamen suspicione δε is longe aliena, imo etiam propter contenta sua, ill propter ipsam originis antiquitatem summe aestimanda sunt.

g. 4.

Ponamus aliquem nostris diebus Pseudocriticum, quorum ingens nune est numerus, assurgere, nostramque Christianorum fidem in SS. Trinitatem ex eo capite vellicare, quod adulterino, falsoque prisci aevi do-eumento, scilicet illo S. Athanasii perperam sic dicto symbolo innitatur,

atque etiam propterea crimen deceptionis nobis intentare; promta quidem responsione huic diceremus, symbolum illud, etsi non origine Athana. sanum, venerandae tamen ex antiquitate sua originis esse, atque doctrinam continyre fidei incorruptam, id quod ex aliis certe genuinis fontibus ad evidentiam possemus demonstrare, jamque saepius a Nostris adversius veteres Haereticos esset demonstratum. Quod si his omnibus insuperha. bitis, & studioso quodam silentio oppressis homo ille nobis molestius instaret, & antiquam crambem recoquere non cessaret, Athanasianum haud esse illud symbolum, sed adulterinam imposturam; jam nos quidem certo animadverteremus, hanc fontium nostrorum veracium allectatam esse ignorantiam, hominemque non sinceri animi, sed hostilis, atque obsti. nati. Haec de symbolo, quod Athanasii dicitur, responsio immoderatis nostra aetate calumnia oribus Isidorianae collectionis generatim satisfacere poterit: aut si minus de dogmate, quam de disciplina exemptim arrideat, idem responsum dabimus ad Magde burgensium, aliorumque criminatio. nem de sic dictis, non tamen genuinis canonibus Apostolorum. Paucis

cum S. Augustino hisce cavillatoribus respondemus: Sunt certi libri, quo. rum autboritati utrique consentimus, ibi quetramus, quanam vera sua verae M.

clesiae dogmata, ibi discutiamus causam nossum. S. S. Dipitigod by GOrale

469쪽

In specie me nune ad illum vertam, quisquis sit, Isidorum misere'

nostris diebus a Febronianis, praequam olim a Calvinianis vapulantem, quem ab imposturae crimine adeo vindicabo, ut ausim demonstratione evincere, illarum decretalium, de quibus controversia est, epistolarum non suisse labricatorem, sed tantum ante se jam extantium compilatorem. Duplici hac in re utar argumentandi genere, uno, quod logicum est, stahumano ex ratiocinio desumtum; altero, quod historicum, seu ex documentorum testimonio petitum: priore argumento ostendam, Isidorum non potuisse ex se ipso illas spurias merces, ut dicuntur, fabricare; posteriore, illum revera easdem non fabricasse.

Mirabilia nobis, prope dicas miracula, narrant Isidori Mereatoris accusiatores, tamquam impudentisimi nebulonis, qui proprio malitiosi sui cerebri partu epistolas ediderit primorum seculorum Pontificibus suppositas, queis a se excogitatis fraudibus antiquam Ecclesiae discipli. nam per octo secula intemeratam subito in pejus mutaverit, corruperit, polluerit, adeoque vitiarit, ut jam inde a nono seculo novam faciem externa Ecclesiae politia induisse videretur. Nonne mireris, qui subito Portae inseri adversus sanctam Dei Ecclesiam, si Febronio fides, amplius per Isidorum pro sancto habitum praevalere potuerint, quam per omnes retro Haereticos Τ qui fieri potuerit, ut documenta cunctis seculis incognita, recentissime primum conficta, lateque dispersa tam lacilem ubique aditum, tantamque credulitatem invenerint, ut sine fraudis vel iuspicione mox summo reciperentur applausu non solum a singulis illorum temporum Doctoribus, Rectoribusque, sed etiam ab integris, iisque numerosis M. Galliae, & Germaniae Synodis, ac ne

sensim quidem quasi sine sensu, sed jam inde a partu suo, atque etiam

a viris, quorum maxime intererat contra deceptionis novitatem antiqua sua canonibus landata jura conservare

S. T.

Talem nobis virum historia in IIinem aro Rhemensi exhibet, de cujus Metropolitanis juribus agebatur contra decretales epistolas sibi in .

visas tuendis. Is data opera earumdem authoritatem canonicam impu.gnans, ne verbo quidem hi loricam in suspicionem trahere tentavit, imo iisdem Dipitigod by GOrabe

470쪽

443 - - . iisdem ceu indubiis documentis veneraliliter ad instructionem Iustipiendis

non semel, sed frequenter usus est, ct in opusculo ad Hincmarum juniorem cap. is a jugentute sua in hisce documentis se versatum testatur: Inaniter putas, quod si tu haec in tuo Pilaciolo non poneres, alii ,,non haberent libros, ubi ea legere potuissent. Sed quis ea, quae no-sesti, ignorat Τ Prius enim quam sormareris in utero, illa novimus, &, antequam exires de vulva, saepissit me legimus. Cum ista scriberet Uinem arus ad Nepotem suum jam Episcopum, saltem sexaginta annorum senem suisse oportet, ut adeo ejus juventus noni seculi initio, &putatiis Decretalium natalitiis respondeat, quod argumento est, Isidorianam earumdem collectionem, ex quo in Franciae provinciis apparuit . publicam plenamque fidem mox invenisse. Unde hoc, nisi quod sparsim, si ve in partibus saltem separatis jam cognita suerint, quae hic collecta in unum totum videbantur

. Negant, pernegantque id Febroniant, atque ne mireris, aut in-eredibile judices documenta noviter conficta, nec ulli bi terrarum ante. hae nota statim ab ortu suo tanta omnium conspiratione pro antiquitatis monumentis recipi potuisse, Baiurius rem magis adhuc mirabilem, ae plane incredibilem, quippe certissime fallam persuadere vult asse. rens, cur fraus illa confictarum Decretalium non jam ab initio detegere. tur, sed magno potius confusio novo jure, quo exarmata sint vetera jura, inveheretur, id accidi me ex supenda, ac miserabili Episcoporum, Clericorumque institia, F vetustorum Canonum ignorantia. Ignorantia certe stupenda, ac miserabilis in octavi, & noni seculi Praesulibus, Uirisque ecclesiasticis universis, ut adeo imperiti fuerint, quo minus spurios in. genii partus ad corrumpendam hactenus pure servatam Ecclesiae discia plinam recenter conlictos ab antiquitus traditis documentis possent di. sternereti Simpliciter ergo, ac caeco modo Praesules, atque Doctores universi in per secula crediderint ad solum nomen S. Is dori Hispalensis praetensum, quin vel ipsi Galli in vicina Hispania inquirerent, vel domestica scrinia lustrarent Τ Da veniam Balugiane, aut Febronian et non

credo. Hanc nostris Novatoribus tam communem , acceptamque Antiquos leviter spernendi consuetudinem esse prorsus iniquam, falsissimamque calumniam, Emin. Card. d'Aguirro praestanti suo in opere .vsingillatim jam ostendit, unde excerpta videamus. f. 9.

Collectio maxima Conci:iorum omnium IIilpaniae. Romae II 53. TOm. l, Differt. 2.

SEARCH

MENU NAVIGATION