R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; seu de generatione, & corruptione earum ... _ Nunc primum in Gallia editi. Cum duplici indice, ..

발행: 1614년

분량: 698페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

1o Lib. I. Tu ge=neratione eorrupi

generatione viventium. Et quaestio praesens non proeedit degeneratione in prima. & tertia acceptionemon quidem In prima, quia secundum eam non distinguitur ab alteratione, a qua

eam intendit distinguere Arist.hoc loco ; sed nec in tertia, Quia . de omni generatione substantiali intendit agere, & non de Iola generatione viventium, de qua in libris de Anima, & reliquis naturalis Philosophiae. Solum ergo disputamus de generatione

in secunda acceptione,prout ad solas substantiales comunis est. Generationis autem sic sumptae tres definitiones assignat Aristoteles diuersis locis, ut caeteras omittamus.Prima habetur 8. lib. Phys. cap. 7. text. 2. Generatio est mutassio de non ente ad ens, sime de nomesse aa esse. Secunda habetur cap. 4. huius libri textu 23. Generatio ' mutamio totius in totum nulla subiecto sensibili permanente. Tertia vero capit. s. eiusdem libri text. χ s. Ghneratio est mutatio a substantia in potentia ad substantiam acti . Et omnes istae definitiones continent eundem sensum, nam per generationem producitur subitantia composita ex materia, & forma , ita ut materia praesupponatur tanquam subiectum circa quod operatur agens, & sua operatione edum cit formam de potentia eius , quam ei unit, & ex tali unione resultat compositum, quod est principalis terminus productus per eandem generationem, Arma vero est terminus sor- mali , quo atque ab utroque sumit speciem suo modo generatio: & tandem quia materia est ens in potentia, dicitur fieri

per generatione ens ex non ente,hoc est ex non ente in actu,vel

dis quod idem est ex ente in potentia. Et hoc est quod per omnes

istas definitiones explicatur ; nam in omnibus dicitur generationem esse mutationem, cuius subiectum est materia, Messe mutationem de ente, vel substantia in potentia, quod est eadem materia carens forma, ad ens, vel substantiam in actu, nempe ad compositum instantiale per eamdem generationem productum , quod est ens actu, vel substantia actu. In secunda autem definitione dicitur generationem esse mutationem totius in totum , non quia totum fiat per se ex xoto ; cum no- ς

tum sit ex sola materia carente forma per se fieri, atque adeo ex non ente; quod euidenter probatur ex eo, quod si daretur materia separata ab omni forma, in quam ignis posset operari , & inducere proprim formam, produceret alterum ignem per veram generationM, & non esset talis generatio mutatio totius in totum , segsolius materi' a priuatione formae ad eamdem formam , ex qua simul cum materia totus ignis

generaret u . Vnde sequitur per accidens esse ad generationem, quod totum fiat ex toto, per se vero, quod fiat ex ma-

teria,

32쪽

' Cap. IIII. Tractat. L IL

teria, sed quia naturaliter materia niunquam est sine aliqua forma, ideo naturali modo sit semper totum ex toto ; nuinquam tamen per se , & ideo solum distere secunda definitio a , prima, & tertia, quod istae explicant id quod est per se in generatione , illa vero illud etiam, quod contingit naturaliter,& non per se pertinet ad generationem. In eadem etiam definitione secunda additur, nullo sensibili subiecto permanente, hoc est, nullo ente coinpleto, quia in generatione substantiali compositum praecedens semper corrumpitur, & aliud nouum fit, per quod distinguitur ab alteratione ; nam in hac eadem substantia completa permanet in Vtroque termino a quo, & ad quem, & mutatur ab una qualitate in alteram, ut aqua a frigore in calorem sub utroque permanens.

nilimes ista, vel aliqua earum

sit esentialis'

HIs definitionibus sic explicatis difficultas quaestionis a s 'alii modernis excitata consistit in hoc, an omnes, Vel ali- qua ea n sit essentialis Circa quam est prima opinio quorumdam modernorum, nullam esse essentialem, quia ad euentiam generationis non pertinet, quod si mutatio, licet modo naturali fiat cum mutatione materiae ab una forma in aliam. Itaque existimant solum esse intrinsecum generationi, quod per eam educatur forma de potentia materiae, εc ei uniatur, vel ruod iam producta per creationem uniatur eidem materiae;vne sic esse definiendam essentialiter.Generatio est actio educti- formae substantialis, vel unionis eius cum materia. In qua non includitur mutatio, sed pro generatione ponitur actio:per alias vero particulas distinguitur a creatione, & caetetis actionibus,quibus producuntur accidentales forma'.

Probant duplici argumento i primo , quia eductio sormae substantialis de potentia materiae, vel unio eiusdem formel cum materia, est generatio ; seg haec potest saluari sine muta' tione materiae ab una sorma in alteram, veta priuatione Unius formae ad eamdem formam : ergo mutatio non vertinet adessentiam generationis. Probatur maior: quia eductio sormae, & vnio eius cuin materia est productio totius compositi substantialis , & non est creatio: cum non sit productici ex nihilo, sed ex materia: ergo est generatio , quia non dat productio substantialis praeter generationem, & creationem. Minorem vero sic probant: Si Deus crearet aliquam materiam

siue omai forma, ex qua in eodem instanti educeretur ignis,

33쪽

11 Lib. I. De generatione ta' corrupi.

ves ipse Deus rinam ignis, eamque viai Ict eidem maremae talis eductio, vel unio estet vera gelu ratio ignis, S non elici mutatio , cum materia illa nec lub alia sorma, nec lub priuatione eiusdem formae aliquando fuisset ergo ad euentiam generatio-3 3 nis non pertinet mutatio. Secundo, quia nutritio cit generatio partialis ex lententia Aristotes is, de omnium; scd haec fit aliquando sine ulla mutatione maletriae: ergo mutatio non est de ei lentia generationis partialis; & consequcnter nec de estὸntia generationis totalis, quia eadem est ratio utriuique quantum ad hoc. Sed probatur minor tu mutatione, quae fit ex speciebuς sacramentalibus in stomacho corruptis, ad quarum corruptio

γ nem Deus creat nouam materiam, cui unitur anima rationalis

in eodem initanti ;& per talem unionem producitur substantia

partialis composita ex anima rationali,dc noua illa materia, sed absque mutatione ei uidem Materiae: ergo mutatio non est deessentia nutritionis. Probatur minor; quia materia illa nec

fuit sub alia forma, nec sub priuatione animae, alioqui duplicem habuisset formam in eodem initanti, vel eamdem sinuit;

ac priuationem eius, quod repugnat: quare non est mutatio ab una in aliam formam, nec a pii vatione unius fornaae ad eandem formam. Secunda opinio tenet primam saltem, Sc. tertiam des nitionem Aristotelis essentialem esie, nam secunda aliquid accidentale videtur includere , ncmpc quod totum fi.it Ex toto,' ut contingit modo narurali: utranuli te autem illam definitio

nem sub hac posset includi: G iuratio est mutatis a priuatione forana μό/Haut tali 3 ad eam n foranam subii an

etalem, atque compositum. Cuius genus est mutatio, per quam distinguitur generatio a creatione,-caeteris actionibus et lairi subitantialibus, quae mutationes non tulit. Per caeteras Vero particulas explicantur subiectum , nempe materia prima, terminus a quo, & ad quem : & ab hoc accipitur species eius ; per . quam distinguitur a mutationibus accidentalibus; & ex liac definitione generationis ita explicata facile deducitur desinitio corruptionis, qtuae crit mutatio a sorma substantiali ,&composito ad priuationem eiusdem formae. Haec est nostra 1ententia, quam videntur sequi Conimb. I. lib. de generatione quaest. 9. arr. I.

32 Et probatur testimonio Arii totelis, qui in his tribus definitionibus ponit pro genere mutationem : ergo sentit essentialem esto gei Ierationi. Sed resipondent moderni, non desinire generationem praecise secundum essentialia, sed ut modo

natiuali fit. Contra hoc tamen est aliud testimonium expressum eiusdem

34쪽

Cap. IIII. Tract. I. I I. a

eiusde Aristotelis 1 .lib.Phystext. . Vbi distinguens essentializer mutationem amotu ita ait: Dia igiturax tunsirbiecto es in subiectum mutatio secundum contradictioni m hoc es de non es ad esse ) generatio est.Sentit ergo expresse mutationem esse praedicatum esIentiale generationis, in quo conuenit cum motibus, sed ab eis distinguitur essentialiter, quia inter contradictorios terminos, vel priuatiue oppositos versatur, nempe inter esse, & non esse. Probatur deinde ratione;prinad, quia tria sunt principia generationis intrinseca,materia,sorma,& priuatio , materia tanquam subiectum, forma, & priuatio tanquam terminus a quo, & ad quein;ut docet,atque probat Arist. I. lib. Phys ergo repugnat data veram generationem sine his. Sed materia mutatur de priuatione ad formam : ergo intrinsecum est generationi esse mutationem substantialem materiae inter hos duos terminos, Et si dicatur haec tria principia concurrere ad generationem solum ut fit modo naturali ab una in aliam formam, Mideo hoc tantum modo esse mutationem, & non essentialiter:

sed dari posse generationem, etiam si materia non fuerit sub priuatione per solam eductionem formae de potentia eius, vel unionem cu ea,& ideo sine mutatione. Probo hoc esse lalsum. quia ex eo sequitur euidenter priuationem non esse principium per se generationis : probatur consequentia , quia quod per se conuenit alicui,omnibus eiusdem essentiae conuenire debet: sed priuatio non est principium cuiuscunque generationis et ergo,non est principium generationis per se,vel ii est principium perse,necesse est cuicunque verae 'encrationi conuenire.

Secundo probatur, quia essentialis ratio generationis non 3 consistit in sola eductione formae de potentia materiae,& vnio ne cum ea, ut assirmat alia sententia : ergo ultra hoc requirit quod materia praecesserit sub priuatione eiusdem formae, & ab ea mutetur ad eandem formam:probatur antecedens,nam formae coelorum eductae fuerunt de potentia materiae in principio mundi, ut emeaciter probaui a. lib. Physic. quia in esse, & neti dependent a suis materiis, & etiam fuerunt unitae cisdem materiis:& talis eductio, & vnio non fuit generatio,quia corpora coelestia non sunt generabilia; ergo generatio non consistit essentialiter in sola eductione formae,& Vnione cum materia,sed petit Gntialiter, ut praecesserit materia sub priuatione , & ab ea mutetur in formam,& ita sit essentialiter mutatio. Ad primym argumentum alterius sententie neganda est maior,quod sola editistio formae,vel unio cum materia sit generatio,nisi maioria praecedat sub priuatione sermae. Et cum dicitur

35쪽

non esse creationem,concedendurn est .; sed esse actionem si ibῶstam talem distinctam essentialiter ci generatione ratione mutationis,quam generatio dicit essentialiter.Et si dicatur haberecundem terminum ad quem, nelnpe formam, & compositum,& ideo esse eandem astionem, quia actiones habent speciem a termino ad quem,& non a termino a quo, neganda est consequentia, quia diuersum modulia essentialem habet actio, quae est mutatio, a sola actione;& ideo licet habeat cundum terminum ad quem materialem,diuersum habet formalem, quia diuerso modo productum:& hoc sussicit ad disterentiam specifiaeam actionis nudae,a mutatione. Quod hoc exemplo explicari potest, nam si Deus solus produceret calorem cxtra subiectum, talis productio specie differret a motu alterationis, per quem alius calor produceretur ab igne, propter modum ellentialem diuersum mutationis, & motus, que non habet actio Dei, licet haberet eundem calorem secundum speciem pro termino. Ad secundum respongeo,non esse certum, quod nutritio ex sieciebus sacramentalibus fiat per creationem nouae Inateri aer

sed ita fiat, negandum est , quod sit vera generatio partialis, sed est productio partialis substantiae a generatione,& creatione distincta;a generatione quide, quia non est mutatio,a cre none vero,quia non est ex nihilo, sed ex mateIta praesupposita.

V nam sit terminus ad quem generationis a quo habeat s eciem' ' . '

T E termino a quo generationis supposito quod essentiali-

ter si mutatio, certum est esse priuationem formae,a qua mutatur materia in eandem formam recipiendam; sed de ter-- mino ad quem δ a quo actiones, mutationes, & motus speciem sortiuntur,non est certum quisnam sit.Vt autem quaestio intelligatur, & diuersae authoru opiniones; explicare oportet quot, & quae producantur per generationem.Et in primis certum est sormam cduci de podentia materiae; educi autem est suo modo extra causas fieri; cuna prius solum haberet esse in eis,hoc est inpotentia activa agentis,& passiua mater .Fit etiam unio substantialis,per qyam eadum forma coniungitur matcriae.Et tertio sit compositu ex materia,forma,&modo unionis constans.

Hoc autem compositu duplex est,ue e natura α suppositum,

ut na

36쪽

ut natura humana, de homo ; vel haec natura humana, quae alio nomine vocatur humanitas, & Petrus, vel Ioannes, qui sunt supposita: δc compositum,quod-natura, resultat ininaediate ex materia & forma unitis; suppositum vero non ex his in.mediate , sed ex natura ex his constituta, ae subsistentia tanquam termino eius : & haec quidem omnia fiunt per generationem rerum omnium, excepta generatione hominis, per quam non fit forma humana, nempe anima rationalis, sed supponitur facta a solo Deo per creationem in codem iustanti, fiunt tamen

. caetera Omnia.

Hoc supposito inquirimus , quodnam ex his terminus ad 3 squem generationis sit 3 Et prima opinio quorundam modernorum, quam citant Conimb. lib. I. de generatione cap. 4. quaest. I .ait. I .esserit in generatione cuiustibet rei duas actiones dari distinctas realiter, unam per quam generatur compositum, alteram per quam producitur forma, vel si producta

supponitur, ut in generatione hominis, per quam unitur ma, teriae: terminum prioris actionis esse compositum i terminum posterioris esse formam, vel unionem. Probatur primo, quia qu libet entitas realis petit actionem propriam,per quam producatur; sed compositum,& forma sunt res distinctae; eigo petunt actiones distinctas per quas producantur ; & ita quaeliabet entitas erit terminus actionis ei correspondentis. Secunctis e, generatio sicut quael bet alia actio, vel mutatio est idem realiter eum termino per eam producto: sed forma,& compo, stum distinguuntur realiter ; ergo non possunt per vandem actionem produci;probatur consequentia, quia non potest eadem actio identificari cum duobus terminis realiter distinctis, ut per se est manifestum. Secunda opinio aliorum modernorum no ponit duas actio- cnes pro fornia & composito , quia educta forma de potentia materiae, & eidem unita,non est necessaria alia actio pro com-tosito;& ratio huius est,quia compositum non est res distincta a materia,& Arma vi unitis,sed eadem;ergo eo Dis quod sorma est unita materiae,cesetur productum compositum.Pro sorma tamen, & modo unionis ponit duas actiones, quasi partiales,ex quibus integratur una totalis nomine generationis δῶ-ficata in his generationibus, in quibus forma educitur de potentia materiae nam in genestatione hominis solum datur uni ca actio ad modum unionis terminata. Probatur primo: quia forma, & modus unionis sunt distinctae entitates quasi partiates per se productae, & per se concurrentes ad totum composi-

37쪽

16 Lib. I. Te generatione corrupti

tialem,ex quibus una generatio totalis integratur: sicut ex sor. ma ipsis, & unione sina ut cum materia integratur compositum. Secundo, quia prius ratione, vel natura educitur forma de potentia materiae, quam ei uniatur: ergo prior natura est actio

eductiva,quam unitiva sed idem non est prius natura 1eipso:ergo non potest esse eadem actio eductiua ,& vnitiva:sed distinctae ponendae sunt,ut una possit esse prior natura altera. Tertia opinio unicam tantum ponit actionem in genera- tione, quae sit productio totius compositi;formam vero asserit non neri per se,sed quasi per comitantiam,in quantum totum compositum per se productaim non potest sine forma constare. Itaque haec sententia sicut ponit unam tantum actionem in generatione, ira ponit unum terminum per se eius,nempe totum

37 compositum. Probatur primo,quia illud tantum per se producitur, quod per se habet esse;sed forma educta de potetia mate-' xlae non habet este per se, sed inhaeret materiae, compositum vero per se subsistit,cum sit suppositum:ergo per se producitur, sorma quasi comitatur productionem eius.& ideo illud solum

terminat per se generationem. Secundo, idem est terminus ad quem generationis, & terminus a quo corruptionis: sed corruptio non habet pro termino a quo per se formam, sed solum compositum : ergo nec generatio habet pro termino ad quem per se formam, sed compositum. Probatur minoriquia terminuSa quo corruptionis elinon esse rei:sed aliquando non desenit esse forma per corruptionem, sed compositum tantum : vvpatet in corruptione hominis: ergo no cit terminus per se eius Arma,sed 1blum compositum: luare hoc,& non illa erit terminus per se generationis.Pio solutionc huius quaestionis duplex terminus generationis in primis distingui debet,unus tanquam quod,& eli res illa,quae producitur:alius tanquam quo,& est id a quo,vel per quem habet esse eadem res producta, ut quod: Mideo ille dicitur terminus compictus, vel totalis:sed terminus,' quoMicitur formalis,& quasi incompletus : quilibet tamen est terminus per se in suo ordine. 38 Secundo, notandum est duobus modis posse considerari generationem: primis,via,aut ordine intentionis: secundo,uia, aut ordine executionis:ordo intentionis consideratur ex eo, quod praecipue intendit natura tanquam finem generationis : ordo Vero exccutionis ex his , quae primo exequitur , vel facit. Et utrumque potest declarari exemplo artis, quae imitatur naturam : artifex enim ordine intenti Oais prius intendit aedificare domum,deinde ligna,& lapides collocare, & tandem eos praeparare, ut suis locis collocare possit: unde ordine intentionis coniti uiato

38쪽

Cap. IIIL Tract. I. III.

coniti uinio domiis prior est, collocatio vero lapidum,& lignorum posterior , sed praeparatio eorum ultimum locum tenet. , Sed ordo executionis quasi Oppositus est,secundum quem priuScit praeparatio lapidum, & ligia orti, deinde sequitur collocatio eorum,& postrema est construe iodo nuis. Eode modo ordine intentionis totum compositum est primum,quod natura intendit, deinde scquitur unio formae cum materia , & postrema est cduistio eiulde sormae de potentia materiae. Sed ordine executionis prior est eductio formae deinde sequitur unio, postremussit cola positum, quod ex materia, & forma unitis resultat. Sed compositii duplex est, primu est natura,quae immediaic resultat CX unione formae cum materia, postre nau cit suppositum, quod ex natura,& subsilientia taliqua ex proprio termino cius collat. inibus explicatis, hostra sententia tribus assertionibus con- 3'tinetur. Prima est, in generatione non dantur plures actiones partiales, nec totales, sed per unicam actioncm indivisibilem educitur forma de potentia materiae, unitur eidem materiae, &sit utrunque compositum, nempe natura, dc suppositum modo explicando in secunda assertione. Probatur hoc argumento. Forma materialis non habet propriam subsilientiam, sed inlimret Inateriae:crgo per eandem actionem , per quam educitur de potentia materiar, sit in materia, & fit inhaerens materiae. Probatur euidenter conseqtientia: quia per eandem actionem perquam fit accidens, fit in subiecto, & sit inhaerens subiecto:cuius ratio est,quia esse accidentis non est tale per se , sed inesse subiceto, ex quo necessario sequitur,ut per eandem actionem , per quam fit,fiat in subiccto, vel inliaerens subiecto, & non possint multiplicari duae actiones, una per quam fiat, & alia per quam fiat in subiecto e1go cum esse l. rmae materialis non sit per se,

sed inhaerens materiae, noli minus necestario sequitur quod per candem actionem, per quam fit, fiat in materia,vel inhaeres materiae. Vsterius forma inhaerere materiae est esse unita materiae, quia per inl1aesionem ei unitur;ergo per eandem actionem perquam fit in materia,ves inhaerens materiae,unitur eidem materiae, & non potest per alia disti licta uniri Vc ideo nec per aliam distinctam fieri vitio,sed per eandem. Probatur secundum,quod

per candem actionem,per qua forma educitur de potentia materiae,& ei unitur, fiat compositu. Primo,quia compolitum non est alia entitas distincta a materia, & forma, ut unitis; sed eadc, ut in I .lib. Phys .probauimus, ergo per eandem a fionem rca lem, per quam sorma sit,& unitur materiae, fit etiam natura e TVtraque composita. Secundis,quia id tantum fit per se peractione, lxiod haber usse per se, sed copo tum tantu habet cite per te,

39쪽

12 Libi Degeneratione e r corrupi.

ergo actio per se solam terminatur ad conrpositum tamquam ad id, quod fit,& hoc est unum:ergo fit per unicam actionem. Deinde compositum includit sormam, & unionem: ergo per eamdem actionem per quam fit compositum, fiunt sorina, &modus unionis,quare non iunt ponendae plures actiones pro forma, & unione, sed per eamdem fit utraque suo modo cum

composito .Et si dicatui id tantum fieri per se per actionem totalem , quod habet esse per se,sed per actionem partialem fieri posse aliquid, etiam si non habeat esse per se, sed fit pars eius, quod habet esse per se. Contra hoc cst, quod actio quaecumque

terminatur ad ei te rei, cum per actionem fiat res extra causas;

ergo repugnat per se fieri, etiam per actionem partialem, nisi habeat esse per se: .ed nec forina materialis,nec modus unionis habent esse per se,sed in materia, & composito ; ergo nec possunt fieri per se per actionem partialem, quare non sunt ponendae actiones partiales pro eis,sed per camdem fieri debent, per quam fit compositum. . I Secunda assertito. Compositum est terminus generationis, ut quod adaequatus,& principalis, & ordine latctionis primus, atque adeo primus simpliciter,quia primum ordine intentionis est primum simpliciter.Haec habetur expressa apud Aristotelem. .lib. Metaph. cap. . ubi docet formam non fieri,sed compositum, quod si non fitiergo non est terminus,qui fit: sed

hoc solum conuenit composito.Idem etiam docet D.Thom. I. P.q. I.art. 8.& ratione probatur; quia illud est terminus generationis, ut quod per eam fit, quod peream habet esse: sed solucompositum habet esse per generationem: ergo hoc solum est terminus per eam factus. Probatur minor, quia forma,& modus unionis, per quem unitur materiae,non dicuntur esse , sed potius sunt,quo,vel quibus compositum est.Quod vero sit primarius terminus ordine intentionis,euidens est,quia primum, quod intendit natura per generationem, est compositum , ut autem consequatur hunc finem, educit formam de potentia materiae,& producit modu unionis, per quem eam unit eidem materiae, & eadem ratione dicitur terminus principalis : adaequatus vero,quia continet quidquid uno,uel alio modo fit per

generationem. Sed totum compositum pro natura resultante in unione materiae, & formae est terminus adaequatus immu-diatas:pro supposito vero est terminus ultimatus, & quasi remotus,quia totum, quod primo resultat ex unione materiae, MLarinae per generationem productunt, est natura,ex qua tadem, S iubsistentia eam terminante resultat suppositum, ut Petrus, H Ioannes. 'Tertia.

40쪽

Tertia assertio.Terminus formalis generationis , & ut quo, atque etiam primarius ordine executionis,est forma cum modo unionis substatiatis,per quem unitur materiae .Haec colligitur essicaciter ex Arist. I.lib.Physic. ubi docet forma esse principium generationis tamquam terminum,non a quO,quia terminus a quo est pi i uatio: ergo tanquam terminus ab quem, non qui fit,cum hoc siit compositum:ergo formati . dc ut quo. Et lib. 2.cap. I.text. I .asserit generationem esie viam ad naturam, hoc est ad formam, quae est praecipuam significatum naturae vi exponundanterpretes eiusdem loci. Sed illud in quod tendi mus per viam, est terminus eius:ergo forma est terminus p prius,& formalis generationis. Et probatur ratione , quia x forma tribuit este specificum composito, & est ei ratio essendi, sed compositum est terminus, qui fit per generationem et ergo forma erit quo fit compositum, quod est esse terminum formalem,& ut quo. De modo vero unionis probatur, quia est id,quo sorma unitur materiae, & ideo quo medio coostituit compositum:ergo pertinet etiam ad terminum sermalem generationis. Et quod tandem forma cum modo unionis sit terminus immediatus ordine executionis, euidens est, quia primum, quod natura exequitur, ut compositum constituat, in eductio formae de potentia materiae, & vnio eius cum mavria: ergo utraque pertinet suo modo ad terminum generationis

ordine executionis:qua autem ratione pertineant,nempe,Vtraque tamquam terminus sormali S, ita ut ex Vtraque tamquam ex partiali constituatur unus terminus formalis, vel sola forma , tamquam terminus formalis, modus vero unionis t/mquam conditio statim explieabitur. Ad primum argumentum primae opinionis distinguenda est 43 maiorinam vel entitas realis per se fieri petit,vel in alio inclu

ditur, quod per se fit:& si primo modo se habeat, distinctam

petit actionem ab alia, sic etiam se habente si vero in alia includatur,quae ex eius productione resultat, per eandem actionem cum ea fieri potest:& se se habet forma in ordine ad c5- positum,quod ex eductione eius de potentia materiae,& unione cum eadem materia resultat, quare non indigent distinctis actionibus,sed per eamdem fieri possunt,ut probatum est. Ad secundum,neganda est maior, quod actio sit eadem entitas realis cum termino,praesertim cum terminus est substan- stantia, ut in generatione est manifestum:sed distinguuntur ex natura rei, quia actio est .accidens de praediumento actionis: accidens vero,& substantia non possunt elle eadem entitas rei lis,ut a nobis probatum est in praedicgmento ad aliquid, atque

etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION