장음표시 사용
61쪽
1 6 Lib. I. De generatisne est corrupi.
ad materiam. Probatur prima pars hoc argumento. Corruptio tendit per se ad non esse formae in materia,quod etiam est non
esse compositi; sed nihil inclinatur ad proprium non esse, sed
potius appetit naturaliter esse, & conseruationem in eo et ergo corruptio non potest esse naturalis sormae,vel composito.
Secunda vero pars, quod sit naturalis materiae, sic probanda est. Materia appetit naturaliter quamlibet formam ; ergo habens unam, appetit aliam, & naturaliter potest eam recipere, sed non potest recipere, quam non habet, nisi expulsa ea, quam habet; cum repugnet naturaliter simul habere plures, & exeonsequenti sine corruptione compositi, atque eiusdem formae, si six educta de potentia eiusdem materiae: ergo corruptionaturalis est ei ex inelinatione , & appetitu eiusdem materiae. Primum antecedens, quod materia appetat quamlibet formam etiam in particulari ,& non solum rationem formae in com- 'muni, probaui aduersus hos modernos I. lib. Phyc traist. dematexta; & probatur nunc hoc argumento. Materia ex se non habet minorem proportionem cum una serma substantiali, quam cum alia, sed aequalem cum omnibus : nec habet proportionem sol sim cum sorma in communi, sed cum qualibet in particulari, quia quamlibet potest recipere, non solum ut formam, sed ut talem : ergo quantum est ex se , omnes resipicit, in omnes inclinatur, omnes appetit: unde pro qualibet
in particulari recipienda potest disponi: ergo quamlibet in
particulari potest reciperer sed non potest recipere naturalitex
unam sine expulsione alterius, & eorruptione compositi; ergo naturalis est corruptio materiae ex inclinatione, & appetita eius ad nouam sormam. Secunda conci usio. Naturale accepto secundo modo pro eo, quod sequitur naturam alicuius, vel consonum est ei, naturalis est corruptio comparata ad compositum, ad formam, at- lque etiam ad materiam. Probatur primo quantum ad compositum ; nam esse compositi dependet ex unione materiae cum
sorma, sed h. ec potest ex natura sua ditatui; ergo compositum potest ex sua natura corrumpi. Probatur minor ex modo informandi eiusdem formae in hoc distincto a modo informandi formae cal est is, quod haec comparatur ad materiam non potentem recipere aliam formam, & ideo modo in amita sibili, atque perpetuo informat eam, & consequenter unitur ei v molle naturaliter indiliolii bili; & propterea compositum sua
natura incorruptibile constituit; formae vero sublunares com - paran ur ad materiam potentem recipere alias formas , quod
imperfectioiiis est, ideo modo amissibili, & non perpetuo in- . formant; i
62쪽
formant; & unione sua natura dissolubili uniuntur eidem materiae. Ex quo sequitur compositum constituere sua natura eorruptibile,& cui corruptio naturalis erit; quia unio formae cum materia, & informatio eius, atque conseruatio in materia dependet ex certis quibusdam disj1ositionibus, ut permanentia formae ignis in materia ex calore,& siccitate 3 sed dispositiones istae habent alias naturaliter contrarias, a quibus expelli possunt a subiecto ; eis vero expulsis impossibile est naturaliter fosmam permanere in materia, & unionem non dissolui, ex cuius dissolutione euidenter sequitur corruptio compositi,cui eadem corruptio naturalis erit. Et ex his rationibus sequitur corruptionem esse naturalem formae;quod sic probo: Formae eductae de potenti, materiae non subsiliunt per se, ut probatum est I. lib. Phystract.dc forma, sed inhaerent materiae dependenter ab illa;sed talis unio dissolubilis est,ut probauimus:ergo tales sordimae naturaliter sunt corruptibiles. Probatur consequentia,quia separatae a materia non possint consistere, sed statim desinanees1e.Et sicut a dispositionibus contrariis expelli possitnt natur liter propriae, quibus mediis conseruantur sermae in materia, consequonter cxpelli possunt sormae ipsae, & per expulsionem corrupi:corruptio igitur coposito, & formis de eductis potentia materi naturalis est,tanquam consequens naturam eorum, atque etiam animae rationalis, licet non quantum ab substantiam , sed quantum ad informationem corporis. Et tandem, γε quod materiae sit hoc modo naturalis,sic probatur. Materia sua natura potest recipere omnes sormas, etiam in paniculari, α pro eis disponi; sed naturaliter est impossibile recipere unam, sine expulsione alterius, & corruptione compositi: ergo ex propria natura est subiectum generationis, & corruptionis; quare non minus haec, quam illa est ei naturalis,tanquam conis
Veritas denique huius conclusionis speciali ratione ostendi potest in viventibus , quorum substantia prima, in qua primo
generantur, perseecta, atque consistens censetur ;& temperamentum naturale eius, cum quo conseruatur, est humidum,
ac frigidum , & ideo appellatur humidum radicate; in hae vero si stantia incesta 'ter agit calor naturalis calefaciendo, &exsiccando illam, & ideo consumendo humiditatem, ac frigiditatem eius, per qgas conseruatur, & ex consequenti conlu- mendo partes eiusdem substantiae, quae cum tanto calore, &siccitate non possunt conseruari: ad reparandam vero huius modi corruptionem indigent viventia corpora noua sumptione sibi per virtutem ciusdem caloris naturalis conuertendi in
63쪽
si Lib. I. generatione'corrupi.
substantiam,indigent quoque respiratione continua ad temperandam vim eiusdem caloris; qui cum repatiatur ab eodem humido radicali,& a qualitatibus alimenti sibi contrariis naturaliter etiam debilitatur, ita ut licet in principio vitae possit plus alimenti conuertere in substantiam, & vivens seipsum augere,
in statu vero non lain maiorem, sed aequalem tantum subitantiam potest conuertere,& tanderi non aequalem, sed minorem;& ita paulatim consimitur vivens,& moriturn& ecce mors,vel corruptio est ei naturalis a principio activo intrinseco. Illa vero corruptio,quae a causis extrinsecis,tam viventibus,quam non viventibus corporibus accidit, non dicitur naturalis , sed violenta ; & propterea Aristoteles distinguit duplicem corruptio
principiis eolligitur doctrina haec,atque etiam ex D.Thoma I. p. quaest s7.artic. .& ex Scoto in 1.distinct. q. Ad primum argumentum primae opinionis desumptum ex parie materiae, neganda est minor,quod materia sublunaris non
appetat formas in particulari, sed solum in communi, & quod satiata sit forma, quam habet, utrumque enim falsum est, quia
cum habeat naturalem capacitatem, & potentiam passivam recipiendi omnes sermas in particulari, necesse est omnes appem texeδε nulla satiari, ut probatum est. Ad secundum,negandum est, quod materiae non sit naturalis generatio nouae formae,& corruptio eius,quam habet; nam perie non minus appetit nouam formam,quam praesentem,& cum dentur agentia naturalia, a quibus pomni nouae introduci, naturalis in materiae noua generatio, quae eum non possit fieri Mne corruptione formae praesentis : naturalis censetur ei corrumptio,quam licet per se non appetat,bene tamen per accidens.
Ad tertium respondeo, quod licet naturale ut materiae illud esse, quod accipit a forma praesenti, etiam est ei naturale aliud esse,quod potest recipere ab alia sorma, qua cum possint agentia naturalia in eanJem materiam introducere, potest etiam materia recipere aliud esse sibi naturale ab alia forma, & illud appetere ; quod cum non possit recipere,nisi per corruptionem eiusdem esse praesentis,& expulsionem praesentis formae:virum- quae dicitur appetere per accidens, & esse ei naturale. Ad primum ὸesumptum ex parie compositi,& formae,nega da est maior,quod composito non viventi non possit esse natu ratis courruptio, nisi a principio intrinseco activo:potest enim esse naturalis ex parte unionis naturaliter diolubilis, propteemodum amissibilem informandi harum formaru sublunarium. Ad se adum, concedenda est prior pars eius, quod non Vi
64쪽
hentibus non sit naturalis corruptio ex propria inclinatione eorum , sed neganda est pars posterior; quod non sit naturalis , tanquam consequens naturam. Et cliin dicitur , non posse esse naturale, quod repugnat naturali inclinationi rei, distinguendum est; naturale ex inclinatione esse non posse, bene tamen ut consequens eandem inclinationem naturalem ; & ita se habet corruptio ad easdem res naturales, quarum inclinatio licet sit ad elle, non quodcumque , sed debile, ac sua natiua desectibile per dissolutionem unionis formae cum materia, aqua dependet: quare sicut naturalis est inclinatio ad eiusmodi esse, ita naturale est eidem esse, quod possit deficere, & ex consequenti corruptio tendens ad non esse naturalis dicetur, si non ex inclinatione eiusdem rei, saltem ut consequens natu tam eius desectibilem ex propria conditione. Tertium vero quod asserit eadem sententia,& Humentum, quo illud probat,eonceduntur a nostra.
e n corruptio rerum naturalium sit per se
intenta a natura' PRrima opinio asserit corruptionem non esse per se intentam a natura, sed omnimodo per accidens, & praeter eius intentionem sequi.Ita videtur loqui D.Thomas 3.contra Gentes cap. 9 .& I. p. quaest. art. 9. 3c q. 49. art. 2. quibus locis malum asserit non per se intendi,sed per accidens sequi in operationibus,& cum corruptio sit malum naturae,videtur sentire, uod non sit per se intenta ab eadem natura, quia nemo intenit proprium malum. Ita etiam loquuntur Henricus in Summa art. I. Caietan . in eisdem locis primae partis,& Capreolusin 2.dist. .quaest. I .art. 3.& dist. 3 . quaest. Σ.art. Et probatur ratione;primo,quia natura per se intendit,elle,rerum naturalium, tanquam naturale bonum, sed corruptio tendit ad non esse earum:ergo nqn potest per se cadere sub intentione naturae. Secundo, quia natura non est aliud,quam naturales cauta, a quibus producuntur effectus ; sed nulla causa naturalis intendit ter se corruptionem;ergo non est intenta per se a natura. Pro atur minor,quia cauta naturales tam uniuersales, quam particulares solum intendunt per se educere formam de potentia materiar,unire eam materiae,& producere compositum ex unione resultans: expulsio vero sormae praeexistentis per accidens sequi eur, quia accidit esse in materia, & esse contrariam formae
65쪽
introducendae, quae non minus introduccretur, & generaret compositum,si non adesset in materia alia forma : ergo a nulla causa naturali per se intenta est corruptio. 3 Hanc sententiam sequuntur Conimb. I. lib. de gene. cap. q. quaest. Is'. arti c. s. & eam explicant hac distinctione. Duobus
modis contingit aliquid intendi per se, primo,ita ut non ordinetur ad aliud,led in eo sistat intentio ;& ita intenditur ab infirmo sanitas:secundo,intenditur per se, ita ut si obicelum intentionis,siue ordinetur ad aliud. sitie non; quo pacto intenditur per se deambulatio,quia per se est obiectu electionis infirmi , quamuis ab co ordinctur in Linitatem. Hoc si prosito dicunt primo , corruptionem non intendi per se primo modo: in quo conueniunt omnes, quia quod per se ita intenditur, finis tantum est, finis vero debet este bonum , & ideo entitas aliqua positiua , qualem non este corruptionem euidens cst; cum sit negatio quaedam , & ad non este rei ordinetur. Secundo asserunt, neque esse per se intentam secundo modo , quia malum non potest Eine obiectum terminans intcntionem cum nemo intendens ad malum operetur, ut testatur D. Dionysi uvin lib. de diuinis nominibus cap. a. & Aristor. I. Ethic. cap. I. sed habens pro obiecto aliquod este, ves bonum corruptio a tem est malum naturae , cum ordinetur ad non este rei naturalis : ergo non potest este in se obiectum intentionis, quod in moralibus videtur magis manifestum: in quibus certum videtur peccatum non intendi per se a peccante , sed bonum aliquod, utile, vel desectabile, in litiam vero per accidens tequi, propterea quod peccatum priuatio quaedam est, ut destructio rei, & ita se habet in naturalibus corruptio : quare non potest per se intendi a natura. 79 Vt autem nostram sententiam cxplicemus, duplex intentionaturae distinguenda est , primaria & secundaria. Primaria i tentio naturae illa dicitur, quam primo habet in suis omnibus operationibus, nempe producere perfectissimum,quod potest.
Secundaria vero versatur circa ea , quae necestario coniuncta sunt estuctua per se primo intento, vel quae eum naturaliteL consequuntur, ut in generatione per se intendit natura primaria intentione producere rem naturalem secundum substantiam secundaria vero producere passiones,vel proprietates camnaturaliter consequentes, vel etiam defectus naturales cum
quibus generatur , quia dum non potest rem producere cum omni perfectione sibi debita, iuxta primariam intentionem, intellit eam producere saltem imperfectam intentione secun- daria. Vtrumque membrum huius distinctionis habetur apud Aristote
66쪽
Cap. IIII. Tract. I. -β. II. 11
Aristotς lem , primum qui dein 7. lib. Phyl. text. I 8. his vcIbi si
Circuluin tunc maxum secundum naruriam cst,cum maxIme circum
lus. Secundum vero habetur L. lib. de generatione animalium capit. 3. Vbi de generatione animalium loquens ait, natu Iam
per se primo marem intendere, sed dum non poteli id a1le qui, producere sex minam, quae est quasi laesus mas, de ideo productio maris pertinet ad primariam intentionem naturae, productio sceminae ad sectandariam. Eandem dii tinctionem posuit expresse D.Thomas loco statim citando. Qua supposita asserit nostra sententia , corruptionem non
esse per se intentam a natura primaria intentione , bene iamcnsecundaria. Primum tanquam certum recipiunt omne S:& probatur euidenter argumentis primae opinionis. Secundum vero expressum est apucl D Thomam in A. dist. 36. quaest. I. ali. I. ad a. his verbis: Nihil prohibet esse asequid contra naIuram, quant timad primam intentionem ipsiuε, quod non est contra naturam quantum ad secundam eim intentionim, sicut omnis corruptio, ct defe-λω, ct senium est contra naturam. ut dicitur in 2.coest,stm-di,quia natura intendit esse,stperfectionem, non tamen est contra secundam intentio nem natura , quia ex quo natura non pθIs conseruare esse in uno, eonseruat in altero, quod generatur corrigilone alterim:'quanda natura non potes producere ad maiorem perfectionem inre t ad minorem. od etiam tenet Ferra 2. lib. con
Et probatur ratione, quia dum aliquid per se primo intenditur, necesse est conseque uter intendi illud , quod in eo necessario, vel per se includitur, aut sine quo esse non potest , vel ex eo necessario sequitur, siue negatio fit, siue priuati C,vel defectus aliquis: conlequenter vero intendi est per se secundo intendi, vel secundaria intentione, sed generatio eis per se primo
intenta a natura, quae non pdicit esse naturaliter sine corruptione : ergo intenditur corruptio ex iaccellario con equenti,
quod est per se secundo , vel secundaria intentione naturae per se intendi. Maior probatur, quia si illud , quod per se primo intenditur, non potest sine aliquo alio elle , sequitur nec intendi posse , nisi aliud per se secundo intendatur. Proba tur consequentia, quia sicut res se habet ad esse, sic se habet
ad intentionem. Pro solutione argumentorii in alterius sententiae notandum
est, sic se habere primariam intentionem, δc secuti daIiam, ut id quod per secundariam intenditur respcctu eius, quod inten ditur primaria intentione, ton per se, sed quasi pei accidens inventu reputetur,& etiam quasi per accidens subsequi dicaetur, N
67쪽
1 6 Lib. L Degeneratione se corrupi.
merito quidem , quia illud totum dicitur per se intentum simpliciter quod primaria intentione respicitur,quod vero secundaria, quasi per se secundum quid. Ex quo intelligitur modus
loquendi Aristotelis, liui Thomae,& aliorum antiquorum Philosoplaorum aliquando allerentium, desectus naturales, cum quibus res generantur, atque etiam corruptiones ; immo & in generatione viventium productionem foeminae quasi occasio nata esse,& per accidens sequi, vcl non esse per se intenta a natura loquuntur enim de primaria eius intentione, respectu cuius verum est; sed aliis locis etiam asserunt per se intendi cum addito quidem, hoc est no primaria,sed secundaria intentione. Ad primum argumentum distinguenda est minor, nam corruptio unius rei, vel formae dupliciter considerari potest, nempe secundum se , vel ut necessario coniuncta cum generatione alterius , quia naturaliter, non potest introduci una forma sine expulsione alterius, & consequenter , nec unum generari sine alterius corruptione. Et primo modo considerata non potest per se intendi a natura,vt probat argumentum , sed nec secundo modo potest intendi primaria intentione naturae, sed bene secundaria tanquam necetiario coniuncta cum generatione per se primo intenta.
1 λd secundum eodem modo distinguenda est minor, nam deprimaria intentione verum est,nihil aliud per se intendere ea fas naturales , praeter introductionem formae,& productio nem compositi, falsum tamen de secundaria , quia cum non possint illa consequi, nisi expulsa forma praecedenti I ex consequenti,& per se secundo intendunt cxpulsionem cius. Quod vero additur per accidens esse ad introductionem unius formae, quod alia sit in materia, & ab ea sit expellenda: hoc modo distinguendum est, nempe ad introductionem formae secundum essentiam sumptam per accidens esse, ad eandem vero, ut modo naturali, hoc est secundum ordinem in natura
constituriun , faciendam non esse per accidens , sed per se secundo; quia formae substantiales introducendae in materia, modo saltem virtuali sunt contrariae; contraria vero per se respiciunt idem subiectum, a quo nata sunt se expellere , quare introductio unius necessario coniuncta est cum expulsione alterius,& propterea intendi non potest per se primo, vel primaria intentione naturae, quia expulsio ex uonsequenti, ac per se
Ad aliud denique, quod obiicit prima sententia: videlicet
malum non posse esse obiectum per se intentionis, distinguenil uri est satione sui, vel ratione boni, cui necessario coniunctum
68쪽
unctum est ; & primo modo non potest malum terminare per se intentionem: secundo vero modo non solum malum naturae, quod cit corruptio, aut priuatio , seu negatio potest esse obiectum , vel terminus intentionis, sed etiam malum
morale ; sed quia non ratione iiii id habet, non potest per se
primo terminare intentionem, potest tamen per se secundorcula eo ipso, quod per se primo appetitur bonum , cui necensario coniungitur, ra ione talis coniunctionis potest eam terminare ; quae coniunctio cum sit per se , vel necessaria, per se secundo dicitur terminare, vel secundariam intentionem ; &ita licet corruptio sit malum naturae, potest terminare inten tionem , si non ratione sui, bene tamen ratione boni, nempe generationis, cui necessario necessitate naturae coniuncta est. In moralibus vero res est clarior, quia voluntas peccantis per
se primo appetit bonum delectabile, vel utile , ut in peccato sornicationis , aut furti notum est, sed quia tale bonum apparens tantum est , vere tamen contrarium rationi, & ideo vere malum, necessario appetit malum, non quidem ratione malitiae,sed bonitatis apparentis,cui coniuncta est 1, & ideo non per se primo,vel primaria intentione,sed per se secundo,uel intentione secundaria.
Ex quibus intelligitur alia distinctio, qua alio modo solui- g:
tur idem argumentum , & veritas nostrae sententiae notissima
sit, nam ut aliquid sit obiectum intentionis necesse est, sit per se bonum, & appetibile ratione sui, sed ut sit obiectum per se electionis, non est necessarium,quod sit in se,vel per se bonum, sed satis est, quod habeat aliquam bonitatem participatam a sine quomodocunque eam participet. inio supposito dici potest corruptionem assumi a natura, quasi pro medio respinu
generationis , quia non potest unam formam introducere in materiam, nisi media expulsione alterius : corruptio ergo licet secundum se sit malum naturae, sed in quantum medium quodammodo ad generationem tanquam ad finem ordinatum, participat bonitatem ab eadem generatione, ratione cuius potest esse per se intenta a natura; haec autem participatio bonitatis a generatione, nihil reale intrinsecum est in eadem eorruptione, sed quasi extrinseca denominatio realis, suffciens quidem,ut per se intendatur a natura, non tanquam finis: Ec ideo nec primaria intentione , sed secundaria tanquam me indium.Εt potest dari exemplum in moralibus,quia voluntas non potest appetere, immo nec tendere in peccatum sub ratione mali: sed bene potest velle unum peccatum tanquam medium ad alterum: quod alterum vult sub ratione boni apparentis
69쪽
18 Lib. I. Degeneratione se corrupi. '
quod contigere ait D.Thomas in peccatis ex malitia commisesis, in quibus homo videns fartum e1se malum eligit illud, ut consequatur adulterium, nec tamen eligit furtum lub alia ratione boni apparentis, nisi quam participat ab adulterio, quod appetit tanquam finem sub ratione delectabilis, quae per extrinsccam denominationem derivatur ad furtum , ut sc possitcsse obiectum electionis.
An verum sit, ct in quo sense, quod generatio
unius sit corruptio alteritu's 3 v Iusmodi axioma, Generatio unius est eorruptio alterius, ha- betur apud Aristotelem. 3. lib.Phys. text.73. & cap. 3. -- ins libri, text. II. QAod autem in nullo sensu sit uniuersaliter verum , probatur primo , quia non in sensu formali; cum generatio , & corruptio sint mutationes specie diuersae , propter diuersos terminos in quos tendunt , uam generatio tendit adesse rei,corruptio ad non esse eiusdem ε, sed nec verum esse potest in sensu identico, vel reali, quia generatio est actio positiua, corruptio negatiua; positiuum autem , & negatiuum non possunt esse idem realiter: ergo non erit verum in scnsu reali, quod generatio unius sit corruptio alterius. Nec tandem secundum comitantiam, vel consequentiam , ita ut corruptio Vnius rei necessario comitetur generationem alterius, vel eam eonsequatur , nam aliquando contingit corrumpi unam sormam , & non generari, aut fieri alteram, ut in nutritione hominis corrumpitur sorma alimenti, & non generatur alia, sed anima rationalis iam existens extenditur ad informandam materiam eiusdem alimenti ; ex opposito unam formam generari absque corruptione alterius , ut in morte eiusdem hominis generatur forma cadaueris , & nulla corrumpitur , cum permaneat anima rationalis. Aliquando etiam fit nouum
compositum substantiale sine corruptione alterius, ut in prima productione corporum patet; & quotiescunque nutritur homo ex speciebus sacramentalibus, lub quibus certum ethnullam esse substantiam, quae corrumpatur, sed dum in eis introductae sunt dispositiones ; cum quibus non posset conserua - .ri forma substantialis panis , desinunt esse , & supponitur lo-
eo earum noua materia, quam informat de nouo anima rationalis, & per talem informationem producitur noua substantia partialis,
70쪽
partialis,sine corruptione alterius substantiae.Et tandem in a cidentibus tape generatur unum absque corruptione alterius, ut patet in productione luminis:saepe etia corrumpitur unum 'absque alterius generatione,ut conitat in impulsu,& sbno,qui in aere corrumpuntur,in quo nullum aliud generatur accidens ad corruptione eoru. Ex quibus sequitur in nullo sensu uniuersaliter verum esse, quod generatio unius sit corruptio alterivet. Secundo probatur quia si in aliquo seni. verum esset, qu retur res naturales,nec augeri posse, nec diminui secundu nu- inerum,sed tot esse indiuidua quarumlibet specierum uno tepore,atque alio;quod euidenti experientiae repugnat; sed pro- batur consequentia,quia si generatio unius semper habet coniunctam alterius corruptionem,tot corrumpCntur,quot generantur,& ita idem semper cris numerus indiuiduorum. Circa sensiura huius axiomatis non conueniunt interpretes 3 Aristoteli praesertim Nominales, quos citat Toletus Idib.de
Cenerat. cap. 3. quaest. 3.eorum tamen opiniones non refero,
quia nullum habent fundamentum in vera Philosophia: sed eis omissis tria dicenda sunt in hac re, in quibus omnes fere conueniunt. Primum est non esse verum eiusmodi axioma insensu formali,vel identico,ita ut generatio unius rei sit eiusdespeciei cu corruptione alternis, vel ide realiter, ut probat primum argumentum,sed semper differunt specie & realiter, non quidem distinctione specifica, vel reali positiva, sed negativa, quia corruptio n5 est mutatio positiva, sed negati uaticum procedat ab esse rei ad non esse eiusdem. Inter esse autem, & non esse solum potest essedistinctio realis, & specifica negativa, ut inter Petrum,& Leonem mortuum , aut quid simile ; & ita distinguendae sunt duet istae mutationes; quo supposito nec verum esse potest,quod generatio unius formaliter sit corruptio alteriuS,nec etiam realiter.
Secundo dicimus, verum esse in sensu causali, vel naturalis connexionis, aut consecutionis,quia esse unius formae in materia est causa formalis expulsionis alterius ,& non esIe eiusdem, vel in se, vel salte in materia ;& ex cosequenti esse unius copositi necessario inseri non esse alterius. Ita D.Thom. in a.
comunis sententia interpretum Aristotelis sic intelligenda, ut dum dicimus generatione unius esse corruptione alteriuS,causalis,& a priori sit sensus;& ex opposito dum dicimus; corruptionem Unius esse generationem alterius ab effectu poti .s,&a posteriori.