Stanislai Rescii Epistolarum liber vnus. Quibus nonnulla eiusdem auctoris. Pia exercitia pijs lectoribus non indigna pij quidam viri adiungenda putauerunt

발행: 1594년

분량: 647페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

26 scopum Methodium altari adhuc assistentem, canes venaticos immisit, Ecclesiamque profanauit,Cyrus equidem licet gentilis & Idolorum cultor fuerit, nunquam tamen ad venationem prodijsse perhibetur , nisi prius Apollini, & Dianae, Venationum prisidibus vota fecisset,suturaeque praedae partem Sacrificio destinasset.

Cauendum etiam est nec cum damno proximi coniuncta sit Venatio, ne agri, fruges, horti, Vineae, colonorum concul-

centur ; ne aquae & torrentes auertantur:

ne sepes& maceriae dei j ciantur. quod cauis e summa cura dicitur Ludovicus Galliae Rex, qui cum venaretur ad colonorum casas descendere solebat, cibum sumebat, sermonem habebat :& si quae illata a Uenatoribus incommoda cognouerat liberaliter compensabat. Alexander autem Imperator, sicut scribit Georg. Lautembergius, fustibus: & virgis caedi. grauiss me iubebat, siue is miles siue venator fu rit. capitis etiam supplicium sumere non

dubitabat; si quod a quopiam damnum datum, petulantiusque actum in colonorum' agris cognouisset.

Narrat ipse apud Curtium quod Hermolaum cuprOtacius se in venatione ge- si siet

272쪽

sset more patrio,&ab antiquissimis Ma cedoniaeRegibus usurpato castigari iussit. Pari quoque ratione prouidere debebit pius, &discretus Venator ; ne subditi, &Coloni consuetas, & necessarias operas deserere cogantur, ut illorum voluptatibus subserviant: magnam enim unius diei

intermissio rei familiaris iacturam adferre consueuit', quam multorum dieru cura& solicitudo sarcire vix equidem poterit. Deinde vero cauendum illud quoque est accurato Venatori ne maiorem faciat, quam par est, in hoc genere voluptatis, sumptuum profusionem. Nil enim carius emitur , quam cu inanis & fluxa voluptas auri ponderibus emitur. Narrat Sabellicus, quod Rex Alphonsus in canes & aues venaticas mille auri libras annuas impendebat. BaiaZetem quoqueTamberlani captiuum, Laonicus Chalconditia reprehendit, quod alendarum & fouendarum Venaticarum auium causa septem millia hominum aluerit. Qui vero curam habebant canum Venaticorum sex itidem millia numerabantur. Barnabam autem Vicecomitem Mediolanen, in quo quaeso te vituperationis genere ponemus, qui inter subditos, S colonos suos,duo canum vena

273쪽

26sdem,hominis caede capiteque compensandam putauerunt, quos equidem ex omni societate hominum in eas oras relegados putarem, ubi sicut ait Plautus. Uiuos homines mortui incursant boues.

Lepida est illa pogtj Dbella de quodam

Medico Mediolanensi, qui homineS ametes ad palum reli satos in gelidam aquam demittebat, ac aliquot dierum ieiunio &abstinentia macerabat tanquam ea ratio ne ad mentem sanitatemque reuocaturus.

Accidit itaque quod unus ex his quos ad

patuita destinauerat venatorem videret equo insidentem, canes ducentem, &aues gestantem: quaesiuit ex illo,cui bono essent tantus bestiarum comitatus, quodnam esisti singularum ossitium λ quod homines: quod equi: quod canis ' & auis munus proprium Z quid lora, quid tubae, quid per juuid tympanum, quid vocis contentio, sidlibi vesset offa,& capistrum; quinam dem que essiet tanti laboris,& contentionis, &impenserum fructus' Cumque ad singula venator respondisset : omniaque ad capiendas , & iugulandas feras pertinere dixisset. Fuge,ait Diuus, propere. Na si Medicus noster superuenerit : ad palum te quoque tanquamstultum, & amentem re-

274쪽

di s 8 aligabit. Quid autem diceret, si quendam

Germanorum Principem venationi taR- topere deditum cognouisset,ut auderet di , cere, Si Deus pati vellet, ut in hoc mundo perpetuo venaretur, quod nollet unquam in coelestem patriam ingredi . O amen

tiam .

Non mediocris etiam adhibenda cura est circumspecto Venatori, ne vitam suam periculis ob ij ciat, qua de re Martialis sic olim Priscum admonuit.

Parcus utaris,moneo, rapiente Veredo Prisce;nec in lepores tam violentus eas. Saepὰ satisfecit praedae venator, acri Decidit excussus,nec rediturus equo.

Acteon in ceruum mutatus a canibus laceratus perij t. Adon Cynarae Regis filius, ab apro interfectus est. Hyas Athlantis filius a Leaena discerptus occidit. Cephalus uxorem suam Procriam dum seram existimat, confodit, de quo haec apud Ovidium legimUS. Clarus erat Cephalus fluis muItaeq; p berba

Conciderant illo,percutiente ferae.

O non a Scorpione ictus perijt. Achis Cresi filius ab Adrasto famulo, spiculo P-cussus occubuit ; Constans Constantini filius in venatione quiescens occubuit. L tharius

275쪽

tharius Galliae Rex, febre subitanea correptus, illico perij t. Ferchardus Scotorum Rex, inter venandum a Lupo vulneratus, paulo post diem suum ob ij t. Maximiliani porro Archi ducis Austriae periculum,in quod apud Granatam Hispaniae

Ciuitatem incurrit, notius est , quam ut isto loco debeat commemorari. Legimus alios in praecipitium actos, alios antris &specubus inclusos sempiternis tenebris in omne tempus latuisse . Hosij Cardinalis antecessoris tui tempore, in Varmiensibus

sylvis, immanis quidam Vrsus de capite coloni in insidijs collocati, pellem integram detraxit. In Ferdinandum Imper. quod illum ipsum referentem audiuimus immanis quidam aper impetum fecit ; pedemque equitantis laesisset; nisi telis astantium confossiis illico fuisset. Mille equidem pericula, mille mortes, a seris bestijs

oblatas hominibus legimus;nauum ut esse& circumspectum oporteat, qui nullum unquam in venatione periculum ad ijtrquod fieri vix equidem potest: nisi in toto isto negotio summa adhibeatur moderatio , quam adhibuisse legimus Eustachium , & Hubertum viros Sanctissimos venatione utentes ut medicina, quantum vid

276쪽

ter abutitur, si propterea caram sibi,&expetendam vitam putat,ut feras bestias iugulet. Pulchre equidem Euripides, &post eum Ennius. Otio qui nescit uti, plus negotij habet . quam cum est negotium in negotio. Nam cui, quid agat institutum est, nullo negotio id agit, studet ibi,mentemque animumque delectat suum. Ocioso initio animus nescit quid velit Hoc ideest enim,neque domi nunc nos, neque militiae sumus. Imus huc hinc illuc.cum illuc ventum est, illic ire libet. Incerte errat animus, praeter propter vitam vivitur. Tale, inquam , ocium, puluinar Sathanae vocat Hyeronimus, cuius exitus alius esse

non poterit, quam ille diuinis scripturis decantatus. Ociositas,& abundantia panis, Omnem malitiam docuit. Et quod habetur in Prouerbi j s. Qui sectatur otiu stul tissimus est,& replebitur egestate. Sed & ego fortasse hoc quoq; meo Otio,& tempore, & isto Crestauicensi secessu nimis immoderate abutor. Et iam mibi medullam lassitudo perbibit Finem itaque faciam . Plyra de venatione,si scire volueris ad Xenophontem,&Oppianum te remitto.Scripsit & Gratius cuidam Poeta in eodem genere, Augusti Caesa-

277쪽

Caesaris tempore , cuius etiam Ouidius meminit. Sed eum ego vidi nunqua. Scripsit & Ghorgius Obrectus Iurisconsultus. Disputationem de Venatione,respondente Nobilissimo Christophero Layssero in Idolgberg,& Kiausen Austriaco.Scripsit&Conradus Herest achius,'& lingua Gallica Iacobus Phouiloux. Habentur in hoc genere non pauca apud Cεlium Rodiginum. Scripsit& Petrus Angelus Barge n. lepida sane Poemata, & Michael Angelus Blomeus de canibus, & venatione. . Quod superest, da operam ut valeas, &cum animum recreaveris ad occupationes te dignas, istiusque amplissimi ordinis. muneris proprias reuertari S : teque eum in omnibus vitae stud ijs& consilijs, non spe,& expectatione,sed re, & veritate praestes , quam speramus &expectamus, quemque te sere patruus tuus, Rex Stephanus,& sibi & Ecclesis Dei prolixissime

pollicetur . Commendo me in gratiam Cels.Vestrs Illustrissimς etiam atq; etiam. Dat. in Palatio Crestauicen. Idib.Octobr. Λ. D. II 83.

278쪽

HIERONYMO

PODOVIO CANONICO

sECRETARIO

nunquam, & non alati volassent. Persuasi Romanis,Gottos aedificasse, Romam Romanos vastasse. Id tu sat scio vel ad armen ta reicula, vel in eas oras relegabis, ubi paradoxa nidificant.Sed quid faciam,plorando,implorando,deplorando, applorando, iam fessus sum. Fortunarum naufragia non ignoras. Columbam cum tabella nuper tibi nuntiam ex hoc theatro misi . In nedia quoque Urbe Hercinia: nonhospes ab hospite tutus. Sed quae mordent mittamus . Accipς huius quoq; dieii pensitonem. .. X XVI. S Nec

279쪽

Nec nos mortuos putes; & apophoreta

pares.

Viuim est Sixto V. Pontifici ad suam, Se urbis Romanae maiestatem valde pertirnere, si obstupenda,& solis lim possibilia

Romanorum Imperatoribus, Orbis, & Vrbis Dominis,opera, isto quoq; iaculo moliretur;nec omnes adhuc Augustos, aios, Constantinos,Appios,Flaminios: non omnes Archimedes,Sauros,& Batraςhos, Se ueros & Celeres mortuos ostenderet . Non sumptum Vrbi Romanae, non artem non ingenium,sed animum quandoque ad rerum maximarum molimina defuisse :aut quod similia nusquam adhuc exstare viderentur religiosae magnificentiae mon menta.Obeliscum Noncorei R gis Aς gypti a C io Caligula naui Argonautica Romani adductum, & in Circo Vaticano prope viam triumphalem in honorem Aug'sti,&Tyber ij apte annos is so, erectum in Patentem, &conspicuam Basilicae S. Petri aream , magna arte peneque immensa impensa, ad Non. Calend.,Odiotris anni 38 . trasserebat,& erigebat,quod te iam per spatia inuij eunte coeli nuntio au iussi se puto.

Ad hoc spectaculum tanquam ad idera da

280쪽

μα sda superiora sita saecula, urbs effusa uniuersa videbatur. Mihi quoque sella Sena

toria ad latus Purpurati cuiusdam Principis obtigit: cui aliquot circum pedes aderant ελκεα επλοι Antisti cij tarpe, ux vetus verbum loquitur, appetones. Ad primum prospectum obtulit se n his in medio circoglebosae terrae clivus, aggeri similis,Creta solidatus, tenaci, & ingenti aequatus cylindro, Calonum manu bus,& verucis recens aggestus,& ex utroque latere palisit ignis, tabulis, trabibus, sudibus, omni substructionum genere, ita circummunitus, ne sub pondere divaricari possit. In aggeris dorso ; cantari j cylindris incumbentes : super hos Noncorςus stratus obeliscus videbatur,storeis, tomentiS,tabulis, ferreis circulis, & duodecim grosis simis laminis,contra omne periculum thoracatus : qui manibus architectantium . Per teretes suculas, ad basim paratam,implicatis vestibus trahebatur. In extrema Cliui parte, quercea moles erecta,turris instar videbatur, alta pedescentum sexaginta quinque: Trabium grosissimaru, funibus, forcipibus, omni ferr

metorum genere compactarum,pene mil-

SEARCH

MENU NAVIGATION