Stanislai Rescii Epistolarum liber vnus. Quibus nonnulla eiusdem auctoris. Pia exercitia pijs lectoribus non indigna pij quidam viri adiungenda putauerunt

발행: 1594년

분량: 647페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

tueri nunquam intermittam . Quae si tibi

probare per aliquam occasionem re, & oritate potero, summa semper eum volunt te faciam: idque tibi persuasissimum esi

se cupio, quod mihi credas velim. Vt autεulam in me voluntatem tuam, magis arm agis incendam, ad me omni offitio, humauitate prosequendum: mitto florenti purpurae Scarlatum vocat) ulnas aliquot Tyrijs Cone iiiijs intinctae quas antemui ta iacula cum in Hydruntino littore iace, tes,canis quidam mandibulis contudis erios suum latenti cruore tinxerat: in quo rubicunda quaedam obscuritas vel ut ita di cam, sanguinea rubedo nimio lepore gra tissima oculis hominum sese offerebat: qacum esset ab accolis obseruatum ut est ingenium hominum occasiones reponti naS,

ad artes ducere lacteos ipsi quoque Serici fit i crines, tenerasque lanas, nouo colo ris genere tinxere,quarum deinceps usum

soli sibi Reges usurpare caeperunt I vel ob eam causam,ne de aspectu illorum, possiperrari : vel quod partem Sacrilegii putarrent,impure in purpura vivere: in talique veste peccare. Splendidae enim vesti, luculentiores sunt sordes. Medici de Hule quos lepide quidam atri Carontis proreta, ain, a Pella-

252쪽

24 pellauit , ut haberent, quos diutissime dia

uexarent,persuadere caeperut hominibus; hoc de quo agimus vestis purpures genus, di calorem hominis naturalem vehementer conseruare: & stomachi mederi debilitatibus consueuisse: quorum ego, siue scietiam siue opinionem secutus: hoc quod dixi, ad te mittendi consilium inii: ut te inflammato isto igneoque vestis genere ad me vehementius amandum, etiam atque etiam inflammem. Abs te peto, ut factum hoc meum ex summa in te voluntate profectum arbitreris, in cuius ego pene iam acta aetate,& ingeni j acumen, & memoriae tenacitarem; & eloquendi elegantiam saepe sum admiratus. Sed hoc etiam magis,quod cum in schola,& cosuetudine Lutheri flammas undis, imma summis, caelum terrae permiscentis, annos aliquot Vittembergae vixeris, sicut piscis nile maris salse dine, sic tu nil veneni ab illa tanta peste traxeris. Filijs tuis plurimam salum adscribo. Dat.Romae et r.

253쪽

CHRISTOPHORO

VARS E VICIO. Epistola XXIV.

me iacturum recepi: ut te

et Q s litteris meis & appellem, & i

Z terpellem : & tundam, & obtundam : id crede mihi , cum hasta, di scuto, quod aiunt, exequar: Omniaque ad te de rebus plane omnibus, publicis, priuatis,Vrbanis,rusticis,ita copiose,itaque curiose scribam, ut ne illud quidem ignores: quom o Iuppiter Iunonem duxerit . Valde enim acquiesco, & scribens ad te,& legens tua. Ne illud quidem praeteribo,quae circa salem & fabam: etiam si tibi Arabicus tibicen videbor: idque tibi omni asseveratione affirmo; quod no erit Megaricum machinamentum. Vicissimenim mihi de te polliceor, quod salem, &mensam nostram non praeteribis r sed facies,quod sphaera per praecipitium, quodque Herculeana balnea: ita me etiam a

254쪽

shibinone tibi in litteris meis, Alcinoi recitare Apologum videar; vel ut melius dicam , Leonem radere. Non sum enim ne

scius, quam ire prae flare per funem extentum soleas: quamque tibi sceliciter ead re soleant,in omni genere,Iouis taxilli. Ex ovo,quod aiunt , mi Varseuici prodijsti . Aureus in Olympia stato. De me, si quaeris , deque meo Principe Battoreo , Pos trium usque albis vecti equis semus . Lacubique gallinaceum suppetit.Mercurium,

ut video,quaevis alit terra, arcamqueSpes est,quod reliquas etiam itineris partes, sine cortiCe nabimus. Nam propitio quis quis nauigarit numine, is vel stramineo nauigarit vimine r quod equidem adhuc in his ranarum vijs, testudineo gradu prosequimur,ne nobis illud contingat. Canis

festinans caecos parit catellos. Ned me reprimo : ne tibi cantare mortes Asinorum

videamur.

Te quod attinet, quem ego semper inter grues lapillos deglubentes numerauit facies quod perpetuo fecisti,ne muto mutus magis Pontico piste videare . Scitum est illud Musonii apud Gellium . Siduid honestum feceris cum labore, labor ait, honestum manet. Si quid feceris

turpe

255쪽

turpe cum voluptarer voluptas abit tu pitudo manetia Nos quod velle viis es e nostra tibi nuper Sadecio mi limus . In aqua scilicet.visum est aliquid extaret si legisti: tantum ego tuo tribuo iudicio ut manum non verterim,s nostri illi conatus ut Aiax olim Augusti, in spongia incumbant, aut Iovis Scadalium putes , vel pomarium Herculem, vel fulgur ex pelvi, vel etia per

illas ipsas fenestras in Istula deijcias, quae tibi legenti lamen ministrabunt. Non ex omni quippe ligno fit Mercurius) Id

ago,idq; molior,ut intelligas, me tua causa vel in naupacto excubias agere velle,

nec esse passurum unquam, ut in sylvam de taurus abeat. idque tibi persuasissimum este cupio, etiam phocensium interposita execratione. Aliter si fecero ex ipse boue lora sumito. Nunquam equidem deprehedes ut Psaphonis aues captemus: illud potius experieris, quod Leontini semper iux

ta pocula . Sed manum de tabula, non enim ollae colimus amicitias; aut cuprensum simulamus: idque tibi, quaeso te, ne Pytho quidem persitastrit unquam. Attica enim fide dicimus, quaecunque tibi in hoc genere dicimus: ita ut etiam in tene

tiris micare nobiscum posses: idque si tibi

256쪽

ex Iouis tabules testis quispiam probasset; veriora equidem ijs non posses credere,quae apud Sagram acciderunt. Si modo culicem Indus Elephantus curat. Sed tu quidem crede mihi ala cycadam: ego vero risum ridebo Megaricum. Causam quetris. Causam tibi dicet iuueni ille Philippianus

'ς Secundas fortunas, decent superbiae. Sed iocatum satis . Vale, & quod facis ama, amore illo tuo singulari; nec amare desi1-iit. ne. Dat. Posonij in Hungaria 8. Aprilis.

AND REAE

. Principi Illustrisiimo.

V o D Illustrissima Cel. Vestrω tempus hoc suum venatione , caeterisque istiusmodi occupationibus, recreat; id ego existimo non solum

257쪽

249 solum ad tuendam corporis valetudinem; verumetiam ad colligendas animi vires magnopere pertinere e vi tanto maiore contentione ad intermissa studia, isto quo abundat ingenio,& industria, &ea, quam sustinet Ecclesiastica vocatione digni stima,reuertatur; & ad eos omnes labores sortiter,& patieter exantiandos, quos ab isto quem Ιll. C. Vestra praesesert Zelo, &ab ea quam in omnibus vitae consilijs adhibere decreuit pietate,& speramus, & expectamus : & huic quoque patriae nostrae, ac uniuersae etiam religioni Christianae prolixissime pollicemur. Solet enim istiusmodi stud ij,contentionisque remissio ani- . mi corporisque vires, ad omne offitij munus alacrius obeundum vehementiuS eracitare. Legimus in Ecclesiasticis Annaliabus,quod S. Ioannes dilectus ille Saluatoris nostri discipulus, dum Ecclesiam administraret in Epheso,Coturnicis gestatione& amplexu ,diuinas,& abstrusas illas suas cogitationes recreabat.Sed nos mysticas, . & reconditas quaestiones missas, quae sunt amoenissimi huius temporis,quaeque nobiSagri huius Cressauicensis hilaritas, & in pratis Socolouianis copitalitis ambulationes,in hoc genere suppeditarui,faciamus.

258쪽

Tria,in salior, Venationum genera, in

honorum authoru lectione obseruasse me meminit Nemrodicam, Arenariam, Ca-pestrem. Primum genus feritatis, Secutiis dum vanitatis, Tercium hilaritatis habet in se plurimum; si in toto illius usu mode-xatio quaedam adhibearuri De Nemrot legimus in scripturis luod ipsetqpit esse potens in terra: & erat robustus venator coram Domino. Fuit autem principium regni eius Babylon. Ex quibus verbis apparet, venati ohem illam Nemroti fuisse TDrannicam: & quoddam, in homines violentum,S crugium imperium exercuisse; pius forta sse teneris , de quo apud Hieremiam Prophetam legimus. Ecce ego mi xam piscatores multos,dicit Dominus, dipiscabuntur eos i Et posthaec, mittam eis

multos venatores,& venerabuntur eos,de omni monto,& de omni colle, & de caue

his petrarum. Et Mielieas. Omnes,inquit, in sanguine insidiantur. Vir fratrem suum ad moriem venatui. Et Psalmista laetatur; quod illum Dominus liberauit a laqueo venantium,& a verbo aspero. Quod venatorum genus cum a patria nostrastmper abfuerit, & aberit, per Dei gratiam longissime ι non libet nobis ignota pluribus

259쪽

ribus verbis isto loco disserere .

Arenarias, ut ita dicam, venationes, Persis prinnum, atque Graec i; postea quoq; Romani,in usu, & honore maximo habuerunt : in quibus omnis generis spectacula, maxima cum celebritate ad eum prscipue finem proponebantur: ut populus a pri uato, & domestico luxu, & sumptu ; publicis ludis,scaenis,& theatris auertereturi quae

res cum a minimis in iiijs sumpsisset exordium vidimus enim in Albana Ciuitate rudis & inurbani theatri exiguas quasdaparietinas ; in quo sese ciues illi ante Vrbem conditam recreabant tanta est d' inceps luxuria eo potissimum tempore cosecuta,cum unius Imperio res Romana teneretur: cum opeS,cum otium,cum obstu

penda illa vis & potestas animos hominude pristina mete & soliditate deturbasset; ut si isto loco velimus omnia enumerando recensere,fiet a potius, quam facta putaretur . Oculis ipsa suis Illust. D. V. molem illam inspexit in Urbe, quam Amphiteatruvocant, a Tito Vespasiano ut serunt, Imperatore, secto quadratoque lapide erectam.

Vidit Adriani quoque molem,quq CastruS. Angeli dicitur. Vidit Marcelliani thea-3ri parietinas. Vidit campos Agonales.

260쪽

Vidit stadia,vidit Septa, Circos , Nauma

chias,Xistos,Catadromos, & id genus o stupenda ,& superstitiosa aedificia in quibus eius de quo agimus generis ludi, &venationes exquisitissima cura, summa cum ceremonia, sumptu adeo immoderato ex ercebantur; ut ipse quoque Antonius Caracalla Imperator, ferre sine lachrymis no potuerit, istam ita immoderatam aeris , &operarum profusione. Anastasius ver o Ι-perator prohibuit omnino tales venationes in posterum tempus exerceri. Iulius

Caesar venationes edidit per dies quinq; αpugnamque diuisit in duas acies,quinge tis peditibus, elephantis vicenis, tricenis equitibus hinc & inde commissis e Nero quoque statuit quinquennale certamen Eqnestre, Musicum,Gymnicum, quod etiavocatum est Neroma. Gordianus Iet. spectacula per singulos iet. dies dedit, ita ut gladiatorum nonnunquam joo. paria, &nunquam minus I o. seras Lybicas unod te quandoque mille edideritin eo muneris die quod sextum edebat Sylvam suam Pop. Rom. diripienda praebuit,in qua aluit

ceruos 1 oo. BrittannoS equoS seros 3 o. oues feras albas mille, decem aureas capreas. Strutiones Mauros miniatoS et Oo.

SEARCH

MENU NAVIGATION