Stanislai Rescii Epistolarum liber vnus. Quibus nonnulla eiusdem auctoris. Pia exercitia pijs lectoribus non indigna pij quidam viri adiungenda putauerunt

발행: 1594년

분량: 647페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

le, Glogoueciam nostram in Urbem comportatam sylvam diceres Canterijs, i ris,selcris, interlignijs, retinaculis, ligamentis , & indubitata Cyrcinni ratione ita architectata,vt & longitudo ad lineam S regulam, & altitudo ad perpediculum,& anguli ad sormam responderent. Ex ea porro mille trochleae,mille restes,mille tori , mille pendere videbantur funes ductar ij. εCircum hanc molem disposita erat per . patentem aream certis interiectis intervallis octo,& quadraginta ergata : quorusingula a quatuor equis carucarijs,ad ma- datum architecti Equitis Fontanae, e sub- .limiori loco omnia moderantis, & tubae clangore,vel aurigationem , vel cessati nem significantis ad perpendiculum rotabantur, obeliscum a terra sursum eleuantes: Vniuerso eius pondere adeo subtili. ratiocinatione dimensurato,& distributorvi singula ergata triginta tria millia li- ' ibrarum elevarent. Vniuersum enim Obesisti pondus, ita ut erat ferro, tabulisque armatus ascendere existimabatur ad quin decies centena,& octuaginta quatuor mi Ille librarum: exarmatus aute ad 99278 p. librarum , usque ad acuminatum verticem

282쪽

cem cui signum Crucis venerandς, deiecto aereo, flammantemque pyropum, ut audiui,inritante, globo, imponi Sixtus V. voluit. Mirae architectantium ex omni parte molitiones, & discursationes videbantur, fabri funabuli, restes enodantes: tignarii per arborum pinnas intrepide discurrentes : lignarij clauos trabales adigentes: perpendiculatores ad singulos machinarum motus omnia denuo circinnantes rna ille videres diuersia: molis generisque machinas, uni obelisco ministras, in terti-gnia, ligamenta, munimenta, fulcimenta, retinacula, transtra, mille scansorias machinas, clauos, seras, gnomones, secures, uncos, cuneos, malleOS,succulas,porculoS, fibulas, conlibulas,capistra,bipalia, sorcipes pallas, vectes , remissarios, trocleas, terebras, restes, toros, funes, torculos, annulos,canterioS, ZonaS,tunn S,capreo los,redaS, carucas, quorum omnium prae sidio, & summa artificium, operariorum, que contentione, iumentorumque sudore intra sex horas, supra fundamenta,& substructiones, & stilobata ,& duorum tuorum spiras, &suppositos aeris Corynthij quatuor astragalos, suspensus obeliscus videbatur. S 3 His

283쪽

His omnibus machinis,& molitionibus

paulo curiosius circumspectis. Mirum est, a it ad me conuersus Princeps,quod hic Q- Ius Obeliscus vim vestrorum Vandaloru, furia'; Gottorum barbaricas effugerit, Caeteri non effugerint. Ego vero,Qui haec, inquam, de Gottis & Vandalis sentiunt. libere, quod dicitur, suam nocte frui derisiderant. At vel propterea hic solus sanus& illesus obelissicus remansit,ut de sociorueladibus& mortibus,certioravobis,quam

ereditis nuntiaret , veteremque crudeli tatis calumniam a Vadalorum capitibus remoueret. Tum ex astantibus unus,queni puto, non Phoebus, sed Caesar vatem secerat, Galleatum, inquit, principium.Nare videtur iste sine Cortice, sueq; alis volare . Negare Romam a Gottis vastatam irregare est Romam a Romulo aedificatam; Aio, inquam Gottos aedifica sie, Romam, Romanos vastasse. Tum tertius quidam vultu Praetoriano

1 Asnariam sorte ad lychnulum ligneoluegerar Tolutim badisse, non hic Parad Xa ni discant. Ego vero, Penam mihi Tai tali deposco, nisi hec illis esse veriora oste-dero, quae apud Sagram acciderunt.Ide vero. Ad Cy theronem sorte, non ad Hel ico

284쪽

nem, ad venuum, non ad Parnasium. Parinnasios,in quam fontes, mendaciloqui Poetae iani dudum pitissando vacuarunt: at in Vesevo Veritas,quia in Vino veritas. Vi- a cnum & veritas ignea,aqueum mendatium octo τα non Θοπιπα tibularum fabri: vel Aqum solus Homerus ad Meletem fluvium natus, η''Vt

quas nobis dedit fabulas i Sed in statu stemus, & ad Obeliscos reuertamur. . Quadraginta quatuor obeliscos Romam e Graecia & Aegypto adductos legimus, si quis mihi vel unum a Gottis fra-

qum, aut deturbatum ex probatis authoribus ostederit, penuIam posco, Vesevum peto, Andromedes paenam subeo, modo ad Vesevum, modo Nympharum manu. Tum alius quidam, Laxireolam iste in mustaceo qu2pit, forte & niuem atratri probabit. Ego vero nivem atram ossendere, non est huius tempus sermonis: albane sit, an atra, calida an frigida, notius est Polonis, quam Romanis. Sed eos prosecto minimε niueos, imo & atros ostenda qui Gottos,& Vadalos in Urbis direptione belluina qnadam usos seritate,& immanitate praedicant, aut publicorum illis tribuunt aedifitiorum &. ornamentorum de molitiones.

285쪽

ato Testem omni exceptione maiorem ansero D. Augustinum, asserentem quod R ma,nil sunestius, tertius, amari usque vidit

unquam, quam Marij, & Syllae in suos Cities ferocitatem ; cui nulla barbaroruni uitia, nulla rabies exterarum gentium comparari possit. Gotti, inquit,tam multis Senatoribus pepercerunt,ut magis mi rum sit, quod aliquos peremerunt. Sylli autem multos vita, rebusque priuauit, venec Pontifici Mutio aram amplexanti pepercerit,pluresque iugulauerit Senatores,quam Gotti,vel exspoliare potuerut . ' loroitus quoque testatur in tam comme- . morabili vi ctoria, tam suisse moderatos Cottos, ut si quis paucis post acceptant cladem, aut annis, aut mensibus, populum Romanum, & multitudinem vidisset,&vocem audiuisset, nil mali passam Vrbem arbitratus fuisset, ni si quaedam ex incendio existentes ruinae sorte docuissent . Ad historiam veniamus.

Quater in fallor, a barbaris Roma capta legitur; primum a Vissigottorum Rege Alarico Baltoro, quem primum sui vi Aorem Roma mirata est. Stephani Batto. ri Regis Poloniae potentissimi, qui nobis hodie scelicissime, gloriosissimeque imperat

286쪽

perat gentilicio. At iIlius in tanta victo

xia,tanta suisse moderatio perhibetur, ut edicto promulgato villigotiis omnibus imperaret, ut acedibus,& sanguine populi Romani sibi quoad possent temperaret: praedam tantum pro posse facerent , & in sacra loca, praesertim vero Beati Petri , &Pauli Basilicas fugientes tutos, it laesosque praestarent et idque in tanta barbarorum insolentia supra fidem posterorum seruatum fuisset omnes qui rem scripserunt a firmant. Tum,& όllud,quod Gallam Plac diam,Theodosij filiam, & Honorij, Arca-

dijque sororem, in captiuorum sortem abductam honestissime tractauerunt, & vasa praeterea ad ministerium Basilicae D. Petri olim consecrata,pondere, magnitudine , pulchritudine eximia,quae forte ad cuiusdam Vissigotii manus peruenerant, eius dem Regis iussu in Basilicae cuius erant arcam, magna um Romanorum,& ipsoru nivi uigotioru admiratione reportata suerunt. Nec amplius ciuina tribus ab ingressu diebus in Urbe Vissigotii manserihtaacto,ut ait Orosius, aliquantularum aedium incendio,sed nec tanto quidem quantum septingentesimo eius anno casus esse cerat, ad populandam Campaniam, Luca

287쪽

niam,& Brutios properantes: plane vividere liceat, Vimgotos nec animum,nec te

pus ad eas de quibus ca Iumniantur moles deijtiendas,demoliendasq; habuisse. Altera vice capta fuit Roma a Genserico Vandalorum Rege, qui & ipse praeda tantum ingentem egis., Vasa Ecclesiastica praetiosa abstulisse, & inter ea quae Vespasianus & Titus vastata Hierosolyma attulerant , Cives Romanos innumeros in Africam abduxisse, & inter eos pudoxiam Valetiniani uxorem, cum duabus filiabus Eudocia,& Placidia memoratur: imo vero populus ipse Romanus, qui Genserici tyrannidem fugiens Vrbem relinquerat, post i . dies vieissim ad suas sedes visus est tutus securusq; redijsse. Tertia vice Ataulphus ex eadem Baltorum gente, A larici cognatus Romam ingressus a sanguine itidem suos milites, &abVrbis incendijs iussit abstinerer& quod susceperat de Roma funditus extirpanda aliaque de suo nomine aedificanda consilium,id ad persuasionem prudentismae co- iugis suae Gallae Placidite ita vicissim mitauit;vt Romanae dignitatis cuius esse n quiret immutator, fore optauerit insta

rator is

288쪽

deinde a Totila Cottorum Rege Drtissimo capta Roma legitur,semel pro dentibus Isauris,secundo dedentibus Romanis . Prima porro vice Romam ingres- sus, exe citum caedes, & ptaedas spiranter diem integrum ad portam continuit, nec quenquam suorum discurrere per Urbem passus est: vel ut Ciuisus fugae daret spatium, vel ut qui vellent ad Ecclesias sese possent recipere.

Ac postridie quidem a Laterano ad S. . Petri B silicam proficiscente Totita, miles victor, & elatu quos habuit obuios

trucidauit, non plures tamen quam 8 o.

sed rogatu Pelagij statim vicistina praecepit Totitas,ut nemo posthac feriretur, finemque statuit licentiae gladiorum: quin hoc seu risisime edixit,omnique diligentia custodiuit,ne ulla femina ingenua, seu mulier,seu virgo, seu nupta, seu vidua foret,violaretur: bona duntaxat Ciuium in praedam concessiit, corpora libera esse voluit,& Gottum militem ob illatum uni virgini stuprum, nequidq; intercedente uniuerso exercitu,morte mulctauit,nisi quod paulo post, cum a Iustiniano Imperatore Constantinopoli tum agente, quod petebat,ut scilicet Gottos in amicis haberet, obti-

289쪽

obtinere non posset, indigne serens amicitiae repulsam, tertiam partem murorum deiecit . Capitolium incendit, circa sorum, & Suburram, & viam sacram omnia conflagrauit. Altera tamen vice dedentibus Vrbem Romanis,ne de seu ijt amplius, nec eam desolare, ut prius fecerat, perrexit omne'; similiter qui ad Sacras aedes confugerant, conseruauit; imo vero Ciues per Campi niam palantes studiosissime reuocauit , aedes incendio conflagratas reparauit, in colonos, agrosq; illorum,uunquam sevijt,

nec quenquam rusticorum a suis militibus ostendi permisit ; qua illius comitate etiam ipsi Neapolitani Cives adducti c memorantur, ut paucis post obsidionem diebus portas illi Ciuitatis patefecerint, ubi nemo violatus est, nil cuiquam ademptum, imo data ab ipso Rege opera est,ne longam inediam passis, immoderata cibi assi uentia ossiceret : Utque ad certum

quottidiani cibi pondus quotidie aliquida iij ceretur. Disciplinam militarem a suis

seu euissime exigebat; rapere aliena, vim tu ferre, esse capitale volebat. Abire volenteS equis, iumentis, viatico subleuabat: quibus rebus adeo studia hominum

290쪽

immutata videbantur, ut iam multo popularius esse Gotticum nomen in Italia, quam Iustiniani Principis,&Graecoruta Longum esset singularia Regis Theoderici in Urbem, atque adeo in vut uersam Italiam merita, & beneficia commemorare . Torrandem, & Cassiodorum testem appello. Romam restaurari praecipit. Theatrum Pompeianum refecit. Aeneos elephates restituit. Palatium renouauit. Porticus Curiae reparauit. Cloacas repurgauit. Nuros Vrbis reaedificauit. Pontem supra Tyberim curauit. Spectacula reuocauit.

ias tuas praestitit. Aunonam diligentis sime procurauit. Aquilegos annona donauit. Militem suo stipendio contentum esse voluit. Calcnm ad aedificia sine praecio distribuit. Saxa Amphiteatri,quod iam maiori ex parte corruerat: loco moueri, nisi ad solam Vrbis reparationem prohibuit .

Sepulchrum Augusti inter Tybrim , & via

Flaminiam vetustate colapsum refecit. Statuas Principum meas , marmoreaS ,2 equestres, pedestresque conseruari, pluri- . mas, reparari iussit. Volens posteris quoque fidem facere, viros fuisse praestantissimos per quos ad amplissimum orbis Im-Pςrium, ros Romana ascenderat: Litterarum

SEARCH

MENU NAVIGATION