Stanislai Rescii Epistolarum liber vnus. Quibus nonnulla eiusdem auctoris. Pia exercitia pijs lectoribus non indigna pij quidam viri adiungenda putauerunt

발행: 1594년

분량: 647페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

satitudinem, quae centum equitum millia si1-perasse existimatur,in contraria studia, disi. sentientes'; sententias scindi posse non putabant. Cuius rei caussam si nihilominus paulo curiosius inuestigare voluerint;totidem plane verbis, importunissimus eorum quaestionibus respondebimus, quibus Salu Mior noster Iudaeorum interrogationi,de ce- conato respondit; Ut manifestetur gm-ria Dei. Longe enim illustrius in eo gloria Dei manifestaturicum ex malis caussis,malisq; initiis; effectus bonos sortunatosq; exutus apparere videmus: quam si nulla omnino mala,nullaq; incommoda res & rationes humanas perturbarent. Duodecim olim erant Apostoli, quos ad hoc amplissimum munus ipse Dominus &elegit & vocavit: factam tamen esse inter eos contentionem legimus, quisnam illorum aior esset in Regno caelorum. Quid intercesserit inter Abraham & Loth:inter Iacob& Esau: inter Ioseph & fratres eius; inter Saulem,& Dauidem: inter Dauidem & Absalonem, sacra scriptura memorat. Integras etiam Tribus & Prouincias, in diue fas sententias sectas dis tecta', accepimus. Iuda & Israel,Roboam & Hyeroboam, Hierusale & Samariam In decem millibus illis,

Quae

42쪽

quae contra Madian , Gedeon ille Dux admirabilis in aciem eduxit, quam quaeso te,

caussam diuersi dissentientisq; consilij adseremus,quod alij quidem aquas,manu ad os proij cientes lambebant, omnis autem rei,

qua multitudo flexo poplite bibebat. Regi quoque, Deo charissimo David, nonne alij quidem ludibundi occinebant,occidit Saul mille,& Dauid decem millia: Alij autem dicebat . Ouis est David,& quis est filius Isai . Filio quoq; David, Salomoni Regi, nonne alij laetissimis faustissimisq, vocibus acci

mabant. Vivat Rex. Adonias autem frater,&qui cum eo sentiebant, propter inuidiamu conspectu eius fugiebant λ Et haec omnia illis temporibus,& saeculis accidebant, cum Deus ipse Reges eligebat,electos Prophetivngebant,& editis miraculis confirmabant. Non est itaq; , quod nobis, in quos fines saeculorum deuenerunt, diuisionem & dissensionem obi jciant,sed est potius,quod ex animo plane Christiano gratulentur, quod is sit eius, quem videmus, diuisionis & dissensionis exitus consecutus.Gratior est post tempestatem, tranquillitas: post bellum, pax : post tenebras lux: post diuisionem, unior post dissensionem,consensio: Acciderut haec Omnia,ne diceremus. Nostris viribus libe-

. . C rati

43쪽

xati sumus : sed ut daremus gloriam Deo,

cuius manus fecit haec omnia.

Sed nil, aiunt, illa conditione cum qua Regni possessionem adijt, Religioni Christianae periculosius cogitari potest; nil Christiano, Catholico, & Orthodoxo Principae indignius, quod in Regno suo ius dedit sce- Ieri: quod Haereticis,Christi Regumq; suo rum perduellibus impunitatem; quod quisuis credendi licentiam interposito iureiurando promisit. Nil igitur erit illis quoque Regni Salomonis in iiijs tetrius, & abominabilius , quod a Patre Dauid ea lege & co-ditione accepisse legitur, ut quam plurimos

magni nominis viros occideret,quOS etiam

occidit, non solum Patris sui inimicos, sed etiam fratrem suum Adoniam: Dicit tameeadem scriptura; quod, Dilexit Salomon Dominum ambulans in praeceptis Dauidis patris sui. Iusiurandum illud non suit, impietatis tamentum; sed infirmitatis lenimentum: non fuit infidelitatis nutrimentum; sed longanimitatis argumentum: non fuit erroris iudicium; sed patientiae officium. Saluare volebat, quos vivere permittebat. Si Saulum Dominus cum in terram prostrauisset, statim occidisset, quanto Apostolo Ecclesia Chri-

44쪽

iure essent omnes omnium mortalium errores; quotus qui'; suppliciu euaderetλ Christianae perfectionis est, Ait Aug. pacificum

esse , etiam cum pacis inimicis, spe correctionis,non consensu malignitatis. Sciebat optimus Rex extrema supplicia, no nisi immedicabilibus sceleribus deberi : cum ut Pereat,etiam pereulis interest. Nulla quip-Pe potestas, ad ultima exigenda supplicia Peruenit,nisi quae prius remedia cosumpsit. Deus ipse quod vult cito construit,tardissime vero destruit. Septem diebus tota i stam caeli terraeq; molem condidit, & unam ciuitatem Ninive, nisi post exactos quadraginta dies euertere noluit. Ipse quoq; gentiliuPoetarum fabulae, ut homines humani fanuinis parsimoniam docerent, ne Ioui quidestum con silium satis esse, nec nisi Aduocatis in Consilium Dijs, proijciendi 'fulminas

liberam potestatem,permittere voluerunt. Regem enim, etiam solum, prodesse omnibus oportere existimabant: nocere aute,

aut extremis supplicijs afficere,non nisi, cupluribus expedire post omnia tentata remedia,ita visum esset. Rex quippe bonus,velut

quidam Regni sui debet esse medicus : qui aegros suos dolentibus oculis aspicit, nec C α quic-

45쪽

3squicquam eorum furoribus & iniurijs dum

fanantur, commouetur. Consilia eius debetes se velut quaedam medicina, quq non solum bonis, sed etiam sceleratis opem & auxilium inistrat. Ius fori passim omnibus dicitur: pace Regni etiam homicidae fruuntur. Sua apud iudices repetunt,etiam qui aliena r puerunt . Legum praesidio qui plurimum in illas peccauerunt proteguntur. MuruS publicus & percussores, & latrones, ab hostiuincursu defendit. Haec enim eiusmodi & legum, & Regum beneficia non possunt bonis contingere,nisi darentur & malis. Satius est autem,& malis prodesse propter bonos,qua bonis deesse, propter malos. Quid, si quis surdos plectendos putaret, quod sui princi- . pis imperia non audirenti Quid,si quis per agros: & deserta viae ignoratione oberrantes, expelleret potius quam in rectum iter deduceret P quid si pueros intemperantius castigaret, quod neglecta patris sui volunaate ludibundi vagarenturὸ Quid si quis irasceretur hominibus quod in tenebris ambulantes paru firma vestigia poneret Quid si quod aegrotant, senescunt, fatigantur, moriuntur Ad haec prosecto humani generis incommoda non irascendum, sed infamendum esset. Magnus erat & electus atq; sa ctifica-

46쪽

ctificatus a Deo sacerdos Aaron, neque ta- me repugnasse legitur dicenti populo: Sur, ge, fac nobis Deos qui nos praecedant; sed inaures tatum filiorum filiarumq; peti jsse:

quas formauit opere fusorio. & fecit ex eis vitulum conflatilem. & cum obiurgaretur Moise, quod induxerit super eum peccatum maximum. Nosti, inquit, populum istum, quod pronus sit ad malum.Gedeon quoque etiamsi iussus esset a Domino aram Baal: &nemus vicinum succidere , timens tamen domum patris sui, & homines illius Ciuitatis per diem noluit facere, sed omniano-cts compleuit, Lento,ait ille, minimeq; pricipiti remedio opus et contra mala continua & foecunda: non ut illico destinant, sed ne quando vincant. Quod in i sto toto confoederationis negotio pietissimum Regem spectasse existimant. Tam enim fuit semper amans suorum subditorum, tamq; benign

natura omnium Regum nostrorum; ut, cum

caeteri noua quotidie subditis suis impon tonera: illi quotidie nouis donent exeptionibus & libertatibus. Nisi quod Rex optimus nullum prorsus remedi j genus,nullam medicinae speciem dc occasionem praetermittit: qua possit tu fe- Eno suo perficere; ut saluis hominibus, ho-

47쪽

minum errores interire queant. Hinc illa, de quibus, iam fiximus, praesidia; Collegia, Societates,Conciones, Libri, caeteraq; pietatis & charitatis instrumenta, per quae subiecti sibi populi, prius docerentur, quam

terrerentur; initium acceperunt. Si enim terrerentur, & non docerentur; improba quasi dominatione, sicut ait Augustinus, premi viderentur: sed rursus,si docerentur,& non terrerentur; vetustate consuetudinis obdurati, ad capessendam viam salutis pigrius mouerentur. Sic porro fiet,ut non Q- Ium tenebras erroris, lux veritatis expellat: verum etiam malae consuetudinis exe-pla vis timoris abrumpat. Omnia tempus

habent, inquit Ecclesiastes, & suis spatijs

transeunt uniuersa sub caelo. TempuS n scendi,tempus moriendi; & tempus occidedi,& tempus sanandi,tempus destruendi, &tempus aedificandi ; tempus scindendi, &tempus consuendi. Vir enim sapiens non solet se offerre vilis temeritatibuS; nec Vnquam inanitatis consilia suscipit: superu Cue non laborat,nec operam suam rebus no profuturis impendit. Ne vicus quidem putridum,antequam suo quodam modo maturescat,manu medici tangitur. Simile est il

48쪽

Iegimus. Cum enim in uniuersa Babylone,Dij aurei, argentei, lapidei, & lignei colerenturinon iubet Propheta visiiij Israel, veni Dei cultores, idola Babylonorum detur-hent atque comminuant. Id enim conmlium illi tempori minime consentaneum videbatur. Sed ait. Visa turba de retro, & ab ante adorante Idola, dicite in cordibus vestris. Te oportet adorari Domine. Mansuete,ait ille, tractanda sunt immam sueta: cito namq; vel naturam vel seritatem

deponunt λ recte ut dixerit ille sapiens. Cedere qui potuit,prodesse aliquando valebit. Quod autem attinet ad illos , qui pelli suae per istam Confoederationem prospectum voluerunt; equidem non dubito non pacem illos in isto suo consilio, sed impunitatem cupiditatibus suis quaesiuisse: non conco diam in Regno constitutam, quae nulla inter dissidentes esse potest; sed nequitiam suam esse tutam securamq; voluisse. Caeterum & hoc quoq; argumentum & quasi gradum quendam esse statuo, ad eius in quo versantur erroris & impietatis detestationem. Nam qui poenam timet, eamq; etiam a capite suo quantum potest lauertit: poenam utiq; sibi deberi intelligit. quod non intelligit is qui culpam suam non agnoscit,

49쪽

oneq; se versari in errore sentit. Potest enim aliquis poenam sine, culpa sustinere et in culpa autem esse, & poenam non timere, nemo potest. Potest aliquis pedes mouere,&nou Currere: currere autem I & pedes non m uere,non potest . Potest in aqua esse, & non natarer Natare autem ἱ & in aqua non esse,

nemo potest. Intelligunt proculdubio cutipam suam ij, qui vitam suam Coscederationis huius praesidio munire voluerunt: &cutimida sit malitia,ut debitas pinnas effugerent ; nil intentatum,nil non labefactatum, nullas maioru nostrorum leges saluas, nubias Confoederationes inuiolatas reliquerunt : imma quoque summis, flammas undis miscuissent i modo nequitiam suam, non solum periculo, sed etiam periculi metu eximere potuissent. Sed eueniet illis, ut spero,quod aviculis, quae quanto magis viscum trepidantes, excutiunt; tanto se m

gis visco illiniunt: vel etiam quod agresti-.bus seris;quae laqueos dum excutiunt,astrinsunt. Talium infirmitas, ait Augustinus,sustinenda est ; donec firmi efficiantur, non desperanda: adiungenda est terrori utili, salutaris doctrina; nec obliuiscendu , quod apse Dominus,infirmo adhuc Petro ait No

potes me sequi modo; sequeris aute postea.

50쪽

Fortasse etiam non desunt in patria nostra,ex ijs qui Catholicam reliquerunt;qui

bus Ecclesia etsi adhuc victa non videtur, nondum tamen etiam victrix apparet, cordati quidam & intelligentes viri, quos tantorum errorum, tantarum blasphemiarum, di abominationum piget,pudetque. qui sese cuperent legitimae potestatis auctoritate, quodammodo compelli; ad eam fidei doctrinam audiendam ; quam auditam no recipere quidem possent, damnare certe non possent. Nam & ulcera quaedam,manus violentas quibus lacerentur,appetunt: tactu &frictione gaudent; & quicquid exasperat, delectat. Fit etiam non raro, quod multo rum in virtute prosectus vitiosa quaedam verecundia, vel oppressit, vel saltem retaridauit.

Nec est quod mireris genus hoc remedij, quod in ista Confoederatione positum arbitrantur , nullum adhuc insigne remedium, rebus inclinatis attulisse: &, vel nullos, vel omnino paucos isto benignitatis cleme xiaeq; genere ad Ecclesiam reuocatos extitisse . Non enim profecto miraberis, si in mentem reuocaueris ; quam longo tempore, quam exquisita cura, quam magnis viribus, quam diuersis artibus opus est , ut per-

SEARCH

MENU NAVIGATION