Stanislai Rescii Epistolarum liber vnus. Quibus nonnulla eiusdem auctoris. Pia exercitia pijs lectoribus non indigna pij quidam viri adiungenda putauerunt

발행: 1594년

분량: 647페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

32 Oratorium secessit, unde paulo post doIentibus & rubentibus exiens oculis,in Urbem e suis unum subito expedivit, qui totu hoc negocium piorum precibus & sacrificijs diligentissime commendaret: cui ego quoq; has ad R. D. V. perferendas sine mora literas dedi,ne quid sit rerum nostrarum, quod ignoret. Scribitur & hoc quod pleriq; Camdinales egerunt Sanctitati suae gratias, de tam bene collocata dignitate, quae ad suum pristinum splendorem magnam esset ex H iij laudibus lucis accessionem acceptura . Ad haec Pontifex ,Talem, inquit, huic praesis ciendo muneri quqsiuimus qui propriis peccatis, quam minimum graueretur, ut expeditius aliena corrigeret. Quidquid deinceps consecutum fuerit, faciam R. D.V.ce tiorem,Datum Subrici Kal. Augusti I 37x.

T T E R A s Cardinalis Varmiensisim tuis simul accepi, quae me dulci gaudio cumularunt: Cardinali

62쪽

nali enim, viro & eruditionis praestantia &virtutis spledore clarissimo, multis abhinc annis & famae celebritate, & illius benignitate permotus, ita deuinctus sum , ut vix quidqua arctius & adstrictius cogitari poς

sit. Quamuis enim illum minime unqua vi derim , mente tamen speciem sapientiae, &probitatis, quae in illo mirabiliter elucet animo,cum admiratione quadam perspicio, ita ut necesse sit, in me,& in omnibus qui verissimum deeus expetunt,summum in illum amorem excitari. Omnia igitur ab illo mihi gratissima contingant opus est. Itaque sisbium illius ad me literae peruenissent, eximiam mihi voluptatem attullissent. Cu vero sese literae tuae in illarum societatem ob tullissent, non mediocris facta est ad laetitiam , qua sum expletus, accessio. Epistola namq; tua me in tui studium incredibiliter

excitauit Ferreus namque essem, si non tam insignis elegantia, & tam prope se in me vo- Iunias, animum meum in tui amorem vehementer incendisset: sed aliud accessit, quod

me multo magis ad te amandum alliceret .

Quid illud inquiesZamor ille singularis,quo te clarissimum virum amare,& ab illo vicisi sim non mediocri amore diligi, ex tuis literis intellexi. Cum num igitar quem tu tamq

63쪽

insigni caritate complecteris, omni obseruantia & pietate, colendum suscipiam, fieri, non potest, quin me libentissime ad eorum studium coseram, quos amicitia sua dignis simos esse iudicauerit. Nec enim sibi ami- cos esse volet, nisi eos, quibus maximas virtutes charissimas esse viderit. Quare velim tibi persuadeas, te mihi sore charissimum . Atque utinam mihi licitu fuisset, in illis locis Iersari, in quibus tua & aliorum, qui simili morum elegantia praecellunt, humanitate frui possem. Sed quando id non est clatum, cum tanta locorum longinquitate disiuncti sumus,demus saltem operam, ut animorum colunctione, & literarum crebrita te, beneuolentiae magnitudine testificemur.

In eo vero, quod ais, tibi libros de Regis institutione mirifice placuisse, valde laetor. Nam cum omnibus qui opera sua in lucem.

edere volunt, sit euentus valde metuendus,& ea de caussa solliciti simus, quod nam futurum sit doctorum hominum iudicium, ea Cura facillime leuatur, cum illoru iudicium consequimur, quos omni laude eruditissimos arbitramur. Non igitur mediocri me voluptate perfit disti, cum libra illum, & reliquos, qui in manus hominum peruenerui,

tuoiudicio comprobari significasti. Multa

64쪽

quidem sunt apud me, quae cupio similiter

edere: sed multa sunt impedimento,quo minus id, quod iamdudum conor, effici a.Nam primu quidem regio haec, cui praesectus sum,

tuo more ac consuetudine,tantum abhorreta literis, quantum extremi Garamantes ab Helicone dissident.Ea aute est partim momiana, partim maritima; si me ad moles confero , rusticanis hominibus sunt aures assidue praebendae, si ad oras maritimas redeo , cum mercatorii auaritia sunt nobis manus perpetuo conserendae. Adde nunc Mauroru,& Turcarum incursiones, adde pyratarum immanitatem,& alia incomoda quae me frequenter a stud ijs abducunt. Accedit postremo onus huius Ecclesiae moderandar: cui est interdum necessario succumbendum. Sacra enim sunt rite facienda, dioecesis summo culabore perageda, flagitiorum radices euellendae, mores optimi conserendi, multaq,

lia suscipienda, quae non possumus propter virium imbecillitatem sustinere. Quis igia

r in tantis incommodis animum poterit aestu negociorum, & barbarae consuetudinis absorptum colligere, & ad intermissa logis, simo interuallo studia reuocare Quamuis tamen his curis omnibus oppressi sumus. dabimus operam ut ad ea nos tandem rese-D ramus.

65쪽

ramus. Nos ama ut coepisti, noς te vicissim amamus. Vale. Datum Villa noua Portimanensi I 1 3. i

REGIS STEPHANI, doctissimo TheOIOSO.

Ambitiosum hominet Uerbu Dei, ais, Cracouia Margeburgam me pertraxit. At ego dico;Tu verbum Dei, te pertraxit ambitio. Miseruhominem: quid enim praecipue tibi vitandum erat φ Turba. Scis proculdubio qua sit inimica virtutis studiosis, & optimarum qiterarum amatoribus, multorum hominum couersatio. Oculos sibi quidem eruisse memorantur , ut nil aliud quam seipsos nosse . tanto facilius discerent ; quanto minus esse sent ad colendas hominu societates idonei. Illud etiam non ignoras, quem animum plerumq; habere soleant,qui superbissimis magnorum Principum assidere limiuibus con

66쪽

s sueuerunti quibus si te seniel adiunxeris; vel

imiteris eos necesse est, vel oderis. Vtrumq;

autem intelligentes viri, sacerdoti pio fugiendum existimanti ne vel ijs similis efficiatur et qui tempus suum in stud ijs inanitatis contriuerunt; quia multis sunt: vel mul torum odia sibi& inimicitias coparet, quia in viis rationibus dissimiles sunt. Equidem gri, di instabilis animi argumentu statuut,

crebram,locorum, conditionum, & occupationum permutationem . Solidae aute compositaeq; mentis signum esse,aiunt; spartamquam qui S nactus est ornare, secum: mora ri . Nusquam est, ait ille,qui ubiq; est: secum non est, qui cu omnibus est. Nemini seruit, Aulae qui seruit. Sicut sebris, & vulneris sonitatem nil ita impedit, quam crebra medi corum & medicinarum permutatio; ita cur sum viri ad virtutem contendentis, nil ma gis remoratur, quam quotidiana, tum loco.

rum tum amicorum & necessariorum com mutatio . Fieri enim vix, ac ne vix quidem potest, quominus ea cum qua vivimus turisba, vitia nobis sua, aut commodet; aut imprimat ; aut etiam nescientibus, atque aliud agentibus quodammodo alliniat . Quid au tem , quaeso te , otium illud tuum Academi cum, in quo magnam etatis partem,magno

67쪽

cum fructu contrivisti, tam male meriturnde te est; ut in castra aduersariorum, illo deserto fugeres An timebas, ne in illo puluere minus sortiter,minusq; elegater vivereS neue animus ad cursum virtutis incitatus,sire aduersario laguesceret λ atq; ei quo abu- dat ocio par effectus, inertiae pigritiaeq; suae succumberet λ idipsum & ego timerem: plenam enim periculi res est, homine αμόυσον , di imprudentem vitae rationes arbitrio suo moderari si ex eorum te numero haberem et si sine litteris viveres, otium enim sine ii teris mors est, & hominis vivi sepultura vel si has ipsas litteras occupationiS tantum, fallendiq; temporis gratia tractares: ut doctior,non autem ut etiam melior euaderes.

Sed cum ista quae dico omnia ab animo tuo abesse, qua longissime videam; cum te quotidie res diuinas meditari; & ex ijs contrae pestes animorum praesidia comparare, teq; ijs valde munitum intelligam : ocium illud tuum Academicum, Aulicis studijs & occupationibus,sine ulla exceptione anteponendum puto ι nec etiam autor esse dubitabo . ut pedem ex tam lubrico loco quain citissime referas: & aureas istas compedes, quas

iniectas geris , deponas: & si hoc non licet, abrumpas: idqi cum animo tuo constitutu habeati

68쪽

ys habeas, quod nullum unquam in Aula fine Occupationis inuenies, nisi finem ipse seceris.Spes,spem irritat: causa, causam trudit: dies, die talpitur:promissa,promissis nect tur. Quo magis tu velle debes in eorum potius consuetudine, & conuersatione vivere, qui te meliore facere possitnt; quod in Ac demia fiet: vicistim autem , eos tantum a i tuam consuetudinem admittere quos tu potes facere meliores: quod in Aula raro so

lasse fiet. Noli, amabo te, Aulae blandi cijs, fortunaeq; strenti sidere;quet sic in rebus humanis ludere bachariq, consueuit: ut cum aliquem, quocunq; tandem volet, supra c*teros moliales extulerit; vicissim quand cunq; volet, infra Omnes mortale S, detu

bet . Fortis excelsiq; animo officium est ;sponte sua intra mediocritatis terminos, pedem figere. Partem esse scelicitates repudita: superesse, quod speres . Non te adhuc forte carpit Aulica Ambitio . nisi caueris, sorte capiet. Non auocauit a stud ijs . nisi caueris, forte avocabit. Animum habes auaritiae sordibus, minime in qu natum: nisi caueris, labem sorte non vitabis. Luxuriam hucusque compres isti. ipsa tu vicissim, nisi caueris, Opprimet. Auram aulae serentςm ita secundam ; ferentem&s

69쪽

di secundum Oceani vetum repita:cu ius taesse praeceps & inexpectata conuersio con

sueuit; ut illo ipso die, & loco; illo ipso quo

luserunt momento, maxima quaeq; &Opulentissima nauigia sorbeantur. Minus, ait Cyprianus, voluptatibus stimulatur: qui non est,ubi frequentia est v luptatum. Minus auaritiae molestias patitur , qui diuitias non videt. Nimis periculosum est, inter media vitia vivere, & dic re : habere volo, quod vinca. Hoc est enim dicere vivere volo sub ruina. Falleris autem,si ea quae suis amatoribus Αula promittit, propter quae umbram, &otium, & illum Academicum puluerem excutiendum putasti, in bonorum genere,inq;

numero rerum expetendarum numeras.Ιnsidiae sunt. Nam quo tempore in tuam peruenisse potestatem putaueris, in tua ipse potestate esse desines: sicut esca non propterea ferar famelicae proponitur, ut satietur , sed ut in laqueos incurrat,& capiatur. Non est crede,mihi,necesse: ut famem sitimq; repellas. Regios postes, magnatumq, ianuaS, obsidere ; asperumq; heri vultum, contractamo; frontem, & humanitatem illam nescio quomodo columeliosiam tolerare. Nullas spes habet Aula; si tales tantum habet,

70쪽

ut ex illa ventrem impleas. Scis quos nobis natura terminos ad vitae sustetationem necessarios circumscripsit: non esurire, non sitire, non algere. Hoc in Academia tua. ilia ipssissima simplicitatis ossicina, parabile semper est & expositum: ad superflua sud tur in Aula. In Academia tepus omne tuu , rem sane praeciosissimam, diligentissime auarissim sq; seruabis: ibi verba inanitatis plena,ibi nugas otiosorum hominum euit his: quorum esse tam magnum periculum sanimis ille vir existimauit;ut auderet dicere; quod in ore saeculariu nugae, nugae sunt: in ore sacerdotum blasphemiq.Ibi arte omnium praestantissima sine interpellatore disces,Bonus fieri, nullus ibi dies sine linea tibi transibit: Partem quoq; noctium studiis optimis vendicabis: no vacabis somno, sed succumbust& oculos lectione vigiliaq; fatigatoS cadentesq;, in opere nihilominus studioq; detinebis. . V Ibi quicquid debebis, nolle, non poteris ibi suspitiones omnes, quae esse amicitiaruvenena existimantur, non maximo negotio euitabis. Nil enim in Academia geritur,qδforas proferendum non sit : ibi quandocur que voles Deus tibi loquetur: quandocunq; vicissim voles,tu Deo loqui poteris. ibi co-trε

SEARCH

MENU NAVIGATION