Stanislai Rescii Epistolarum liber vnus. Quibus nonnulla eiusdem auctoris. Pia exercitia pijs lectoribus non indigna pij quidam viri adiungenda putauerunt

발행: 1594년

분량: 647페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

tra pestes animorum arma quotidie com rabis; nec huius tantum temporis, sed uniuersae posteritatis commodis, & utilitatis bus seruiest cum aliquid vel de religione , vel de Repub.meditatum conscripseris;cuius lectione, multos poteris facere meliores. Ibi ad naturam, non ad opinionem viues. nec magnopere curabi S ex quam pre

ciosis cibis, sicuti diuinus ait HieronymuS, stercus coficias. Ibi disces tam bene culmo,

quam auro tegit tam bene albo, quam rustico pane satiari: fictilibus uti ut argentos& argento ut fictilibus. Summa est, quod in

Aulica Scena nunquam; hoc in Academico puluere cosequeris: ut ita vivas cum hominibus tanquam Deus)videat: ita loquaris cum Deo, tanquam homines audiant. Verum tu sortasse animum studiis& meditatione fatigatum, ludis Aulicis recreare hoc tempore voluisti. Demus hoc. Interim certe meminisse te oportet: quod si ad Curiam applicari quandoq; necesse est, implicari certe non expedit. Forte enim non idem ex Aula redibis , qualis ingressus est Brte vitae rationes, studiorumq; tuorum &consilioru cursus perturbantur. Refer ital

72쪽

losophica studia, teq; diguas occupationes

recurre;longeq; maiore quam hucusq; fe cisti,impetu intermissas cogitationes resiune. Sicut sagitta cum arcus exrenditur, tanto celerius volat, quanto diutius impetum, retrorsum reducta distulerit. Sed dices. Aliter loqueris,& aliter vivis. Ocium laudas, & occupatissimus vivis. Solitudinem commendas, & in media Vrbis

Romanae luce versaris. Ego vero, ut me tibi aperiam Socoloui, de virtute non de me loquor: non quid facio, sed quid facere deberem ostendo. Cum viiijs conuitium facio, meis imprimis facio : cum Virtutem , cum pietate, cum litteras, ocium, Solitudinem laudo;res omnibus omnium votis expetendas laudo.Non praesto, inquam, quae loquor. Equidem satis praestare, isto sbio nomine vi- deor; quod de rebus magnis recte sentior quodq; ea loquor, quae animo recto concipio . Nam si statim omnia, quae prudenter, vel cogitamus, vel loquimur, re & veritate praestaremus,quid esset nobis beatius Interim non est, quod mentem contemnas opibmis consilijs abundatem. Voluntas, ait ille, & oratio rectum petens: sine dubio la danda est Sed pergis . Tu cum sortunis abundes e

73쪽

64 α cotemptu fortunarum egregie philosopli

ris: nil autem est facilius, quam de laudibus ieiunij,pleno ventre disputare: quam tra quillo mari gubernatorem agere. Ego verone sis nesciens, & cito apud te, & libenter confitebor veritas enim odit moras)quod,

si quibus animi ,& ingenij opibus abundo,

quod sentio, quam sit exiguum, iis ego profecto uti malo, sicut, ait ille, praetextatus,&candidatus,quam nudis scapulis: malo gaudia temperare, quam dolores compescere . in dolore enim & in aduersitate hoc solum requiritur;no turbari,non deijci;sed omnia sortiter, & pacienter tolerare. At in multarum rerum affluentia; & pietas,&liberalitas, & temperantia, & amor proximi apri

Parebit. Duae quippe res sunt, ait ille qus

possunt homine ad turpe compendium co- mouere Inopia,& auaritia. Possiam ego iter susceptum pedibus conficere, libet tamen vehiculum ascendere. Possiam turbato mari nauigare, magis me tamen ferens,& secundus ventus delectabit. Pari quoque ration ς, si fugere egestatem vitaeq; miserias potero,

animo libenti fugiam: & si quis casus, opes& forinnas obtqlerit; in domum illas non

in animum recipiam: non ut in aedibus meis

dominentur, sed ut omnia diligentis accurati

74쪽

euratini inistri mnera obeant: easq; tanquam cras abituras aspiciam: neq; permittam, ut mihi vel occasionem offerat, vel facultatem subministrent; aut officij, piet iisq; deserendi: aut alterius per fraudem dc iniuria opprimendi:& hoc ante omnia prouidebo , ne in limen meum ingredi permittam ullum obulum, male intrantem: ita, ves forte cotingeret habere me nonnulla,quq multi sua esse cuperent : nil tamen in rebus meis inueniatur, quod aliquis suum esse diu cere possit. Non ergo te ego,cum ex Aulica Scsna revoco; vitae praesidijs & necessitati bus destitutum volo. Nil solet fortuna facere libentius, quam ut sua munera in eOS co ferat; a quibus scit repetere ea posse, quandocunq; volet, sine sensu doloreq; reddetis Hoc ago, ut vitae praesidia, in umbra potius& octo; dum veniant, expectes; non sequa ris: non te illis offeras, sed oblata reuerenter, & humane recipias . Cuius rei multa hoc loco possem exempla recensere; non solum sanctorum, qui nobis Ecclesiae Dei testimonio, commendantur: sed etiam gentilium Philosophorum quibus naturi tantum principia secutis, honestissime vita acta est. Opes illi subito circunfusas,& afluentes, quod ad se venirent, admirati, multi de ri-E suprin

75쪽

su prosecuti sunt; non tamen a consuetudine sua repulerunt ; sed ad eum modum plane usi sunt; ut magis audirent suas esse, qua sentirent; eodemq; animo, eamq; moderam, tione,& affluebant opibus,& carebant. Proprium est hoc alti,& generosi animi munus,

quod illustribus exemplis ad illustria iacta

vehementer inflammatur.

Nec est, quod te perturbent ociosorum hominum voculae; quod ad umbram &puIuerem redieris; quod nullam tuae dignitatis, nullam familiae,nullam propugnandi ad posteros nominis rationem habendam putaueris: & quantumcunq; tibi fortuna per manus Regias dare potuisset, his omnibus ocium litterarium praetuleris. Moueri his sermonibus posses, si iis c de te Hostus,si Cromerus, si orichouius, si Poliodouius, si Gor-scius, si Cochanouius tui amantissimus loqueretur. Aula loquitur, in cuius sermone, Occupatione ληρος et ς. Aulae enim hoc

ηοξ esse proprium existimant: ut probanda improbet; nec tam ponat verba, quam pro ij-ciat: & magis pro consuetudine, quam Proveritate loquatur . Nec satis hoc . Vita quoq; ipsa per lusum agitur in Aula. Nulli enim aut velle, aut nolle decretum ibi est. Quo sors , quo spes, quo metus, quo fauor homi-

76쪽

hominu, quo princeps inclinat; omnes sine framo sineq; modo seruntur. Sallu esse putant nemini prorsis quicquam fidere , qua semel decipi. In Aula quod facere volunt, pati nolunt: & eundem quem laudant, simul

di oderunt.In Aula inertem & abiectum putant f ira qui caret; nec tumultus excitat:&si quod offitium,vel benefitium vacat,opi tur,vi unam omnes ceruicem habeant:plausum & fauorem hominum immortalitatem; sibilum,mortem putant. Multa in Aula multi possident; sed tamen nominibus non re

spondent. Ibi quicquid suadet ira; fortuna permittit, serarumq; more, cum ijsdem vivitur; & cum ijsdem pugnatur. Amicitias

enim mortales, inimicitias habere consueuerunt immortales. Mutatus vitae ordo est,

sede nil propria iacet . Et si quis rem omnium in Aula rarissimam,consequi,senecti tem de siderat,id illi profecto, non aliter a Gsequi, licebit; quam iniurias accipiendo, di insuper gratias agendo. O splenijs obducta infortunia. Rarus, ait ille,senex, idemq; scelix. Alius enim spem alterius fallit, alius differt,alius intercipit; & ini uria nihilominus non solupatienter, sed hilari quoq; vultu, stote, culis tegenda, tollerandaq; est. Quae quanqua

77쪽

omnia sunt dira, scut ait Tragicus, sed tamen in alto mala. Quid autem non optes homini λ per tam cruentas bona quaereti vias Deinde vero , quis, quaeso te, tantarum. contentionum dissicultatum exitus' Si aquis oculis omnia circumspexeris, equidε nil aliud inuenies , quam quod ab omnibus in titulum sepulchri laboratur: ut uniuer sae posteri tat i, non praeclara, & memorabistia facta,sed durissima quaedam,& inanima ta saxa, defunctorum honores & virtutes

commemorent. '

Scitum est illud Tragici cuicunq; Frino fidit, O magna potens

Dominatur Aulae nec leves metuit Deos. Me videat O te Troia: non unquam tuliι

Documenta fors maiora; quam fragili laco Starent superbi. Alius vero quidam fortasse non ab re, naui fragium omnium virtutu , Aulam vocavit. in ea, namq; sicut ait, inuenire licet equi sit perbiam: crudelitatem ut in Tygre : rapa, citatem ut in lupor obstinatione ut in mulor astutiam ut in vulpae; varietatem ut in Par-do : mordacitatem ut in canet petulantiam

ut in hyrco: ignorantia ut in asino: hystrionicam ut in simiai ibi quae olim Poetae mori stra finxerunt, re & veritate videntur. Centaur

78쪽

ε tauri furiosi, chimerae periculosae, Harpiae deformes, Satyri insul si, Syrenae peruersata Tempestuosae Scyllae: Prothei vari j. ibi Pa cae, ibi Medusae, ibi Charontes, ibi Cerberus, ibi Rhadamantus. Ibi malorum omni u & infortuniorum Ilias . Non est itaq; quod Aulae vocibus mouearis . Non debet auctoritate habere sententia, ubi qui damnandus est, damnat. Facile est crede mihi

ει expeditum Aulicas occupationes effugere, si praemia occupationis contempseris. Paucos seruitus, plures seruitutem tenent. Quod si vero propterea Aulae adiungere te voluisti, ut te contra Academae incommoda , aureis armis communires, ne vel tibi paupertas, vel tu amicis & necessarijs tuis esses aliquando oneri: equidem metuo, ut exitum consilij inuenias. Nemo e mari tempestatibus turbato, sarcinis onustus enatat.

Nemo vitam a Praedone , nisi praeda prole'cta impetrat. Deinde vero, quid caula est, ut in umbra& ocium opes & sertunas inseras Equide

eo fine nemo purpuram induit, ut nulli mortalium ostendat. Nemo in secreto recessu dapes in auro ponit; nemo sub rusticae arboris umbra proiectus luxuris suae pompam sis hi selus explicuit. Luxuria enim iarum.

79쪽

theatrum, scenam, curiam desyderat. sana. tur haec omnia, si absconduntur. Si tam diu sine opibus vixisti, tam diu magna molestia caruisti: tam diu tibi vixisti. In posterum etiam pecuniam sorte minorem habebis, eadem quoq; opera &inuidia, &superbia& auari tia carebis. Non eris sorte potens iniuriam facere non poteris.No eris diuest& onere & periculo carebis. Casam humil- Iem habebis ζ magnas ruinas non timebis. Haeredes ditare non poteris nullius intererit ut moriaris. Magistratum non geres si ineptus es, non apparebis. Curta erit tibi

suppelex'nec quicquam insigne possidebis: Ita par est; Nil in domo tua debet te ipso esse magis spectabile,magisq; prstiosum.Soltitudo ante ostium erit ' Vt te ipsum cognoscas, ocium suppetet. Recreationes nullas habebisὸ Teipsum ridebis.ContemptuS vi uesὶ quem quis contemnit, non calcat, sed transit. Nullus ianuae custos aderit λ Aperta effractarius praeterit; in secreta irrumpit. Mediocri fortuna uteris Quicquid excessit modum pendet in stabili loco. Modicis rebus longius aruum est. Conditionem tuam vilissimi quique contemnent Paties est, quisquis nouit famulum, Regemq; pati. Nullos salutatores, nullos anteambulones h

80쪽

habebis3 minus tibi placebis, minus pulue

ris sorbebis. Ignotus multis morieris t, Illi moragrauis incumbat, cui notus nimis omnibus Q. L. Ignotus moritur sibi. atata

x est qui polidi metus, . ata i I.;- Et diri mala pectoris . :ό mP . lis uem non ambitio impotens Et nunquam stabilis fauor Vulgi praecipitis mouet, Sed ego finem facio. Haec autem quae scri-ho omnia, non ut te admoneam scripta putabis : sed ut ipse quae dico,discam: utq; me ad mentem officiumq; reuocem: ut eadem quae scribo, legam ipse;& quae dico,audiam ipse. Saluti sera: ait ille, cosilia semper agitari animo debet, oculisq; sine intermissio. ne offerri, non solum ut sciamus; sed ut paxata ad omne usum expeditaq; habeamus. Interdum enim scimus, nec animum aduertimus: plerunq; etiam dum aliud, atq: aliud agimus,ante oculos posita transimus. Erigitur quodamndo virtus ad omnia audenda,quando oratione incensa instammataq; est. Fieri enim potest, ut virtutis prae cepta inclusia in animo habeamus; sed ita Per omnes mςmoriae recessus dissipata, ut

SEARCH

MENU NAVIGATION