장음표시 사용
51쪽
asuadeatur superbis, quanici sit virtus humilitatis r ut persuadeatur coecis, quanta sit gratia lucis: ut persuadeatur ebrijs,quanta sit Virtus sobrietatis. Alta&erecta cervix, qualis Haereticorum est, ait Cyprianus; nez quia cecidit inflexa est: Tumens animus &superbus,nec quia victus est ir fractus est. Ia- cens stantibus,& integris vulneratus minatur: & sacerdotibus sacrilegus irascitur . Quod si deinceps etiam, quod nomen Deus
omnipotens obruat, non ita magnos quam
vellemus,quamq; Ecclesiae Dei expedit, se ctus consequi contingeret: & hoc quoque mirari desines; si memineris, quod ex masculis Eunuchi fiunt, ex Eunuchis masculi non fiunt. Nam & Aethiopem quicumque inuitat ad balneum ; de si nigredinem non auferat illi; pecuniam tamen acquirit si bi ; licet in illius candore non gaudeat, saltem tamen in suo lucro latatur. Et sicut, ca-tatio suam quandam hilaritatem habet ;etiam si is ad saltum membra sua non moueat, cui pleno gaudio cantatur; Ita suum praemium suamq; laudem habet admonitio, etiamsi is qui monetur, non corrigatur. Sicut in Evangelio quoque legimus i si,qui do
Cetur,qui mouetur,qui terretur, non fuerit
filius pacis ; pax vestra ad vos reuertetur. Non
52쪽
Non ideo,ait Augustinus negligenda est medicina, quia nonnullorum est insanabilis pestilentia. Sed ego mihi de misericordia De1 prolixe polliceor, futurum; quod futurum Praedicebat B. Augustinus delachrimis. εὶ Precibus B. Monicae, quas pro filii falute quotidie effundebat; fieri non posse ut tantarum lachrimarum, tantorum laborum , tantarum curarum, &so li icitudinum quas Serenissimus,&potentissimus Rex pro Regni sua salute, sine ulla recusatione vel laboris,vel aifficultatis sulcipit,fructus aliquando pereat. Haec ad te de laudibus Sere: Regis nostri, pauca de multis esse perscriben- .da putaui: tum ut nobiscum simul Deo gratias agere ne desinas quod in hac prope deposita Reip. Christianae parte, talem ac tantum Regem prouidere dignatus est: tum ut mea quoque propugnatio,ei Regi & Domino ne defuisse videatur, qui patriae nostrae, vel potius toti Rei p. Christianae contra crucis & Ecclesiae Christi inimicos non defuit. Rogemus inuicem Dominum, ut illi det vitam;quam meretur: & conseruet animum;
quem dedit. Speramus nos cito maiorum nostrorum Qre similes; quos uno eodemq; corde & ore pie Deum coluisse constat:Eorum vero consilia disiecta dissipataq; iri , in
53쪽
aliud quam aut legum aut Regum interitus ostenditur. Tales enim sunt istorum haereticorum mores, tam peruersa plenaq; furoribus & erroribus consilia, ut quicunq; eos nouerint, vel viderint, facile intelligant, nonnisi grande aliquod bonum ab illis oppugnari . Optandum ut esse videatur , ut cuistis suis studijs, & consilijs tam impijs, tam
ridiculis, in eas oras aliquando deportentur,ubi cadentes spongiae franguntur, vitra non stanguntur. No enim verebor, ne apud te ista aetate,pietate,grauitate, auctoritate virum, in re tam graui seriaq; minus intempestiue iocari; ridereq; videamur. Cogruit, ait de Tertullianus,veritati ridere,quia leta est: aemulis suis ludere,quia secura est. Multa ridendo possunt reuinci , ne grauitate adorentur,nec debet risus videri,si fuerit dignus: nam ubi dignus risus, officium est ridere. Bene vale; & nos quod facis, ama; nec amare desine. Nos vero cum ad urbem venerimus , nil reliqui ad omnem celeritatem faciemus; quominus tuum illud pectus plenum Christianae pietatis, plenum sapientiar, . & intellectus;tuam illam manum,totiuS Ordinis disciplinaeq; Ecclesiasticae restauratricem, suauissime exosculemur . Interim autem
54쪽
tem per eum, quem in omni vita tua pie co-Iuisti, saluatorem nostru , etiam atq; etiam abs te peto, ut cum ad altare Domini steteris,cum illi cordis tui sanguinem per lachrimas ex oculis defluentes sacrificaueris;Restis quoq; nostri STEPHANI, Rescijq; peccatoris, meminisse velis; ut antequam morriar, moriantur in me vitia: cumq; tibi ab illo iustissimo vivorum mortuorumq; Iudice Christo Regni coelestis gloria tribuetur, mihi saltem peccatorum meorum venia cocedatur. Datum Cracouiae Kal. Iulij. A no 13 3
R A T I A s in primis ago, Deo.opt. max. tibiq; seruo eius fideli, Dominoq; meo amantissimo , quod
tT terrae marisq; hacia tion extinxerunt
55쪽
ηε tuam erga me chairitatem: quo memoriamei de tua mente decideret: & tanto quidem id magis facio, quo me seniorem &sa cophago propiorem, ideoq; tuis obsequijs
inutiliorem,agnosco. Humana enim prudelia viri,solem orientem magiS, quam occidentem adorare soliti sunt. Tantoq; item magis id suspicio,quo duas epistolas, charizate,prudentia,humanitate,sapientia, & elegantia plenissimas, intra breuis temporis spacium, e longissimo loco ad me scripsisti. priorem quidem , precioso senibusq; commodissimo,decade calculorum precatoriorum ex succino munere auctum: posteriorem, vero laudibus Regis tui,omnium quos terra colit potentissimi ,& in hostes D. N. Iesu Christi, bellatoris potenti ssimi, triumphatorisq; maximi, digni simiq; , ut ab omnibus Christicolis,diligatur, colatur,& du-lia egregia honoretur, & suspiciatur, Ornatissimum. Ad quas quidem nullam parem
me posse reddere agnosco, maximis prae se tim occupationibus praepeditus, cum mea infantia, eademq; barbara, prae tua uberrima eademq; perpolita dictione resplenden ii tenebrescat, &sordescat. Vtrique tamen vel singulo verbo, quam breuissime respondebo. Priori quidem , praedictos calculos
56쪽
praecatorios adeis mihi gratos fuisse;oco
Io meo macro & sedo eos statim ornamem tum fecerim ; ea mente, ut sint mihi signum&cathena, qua me tibi dum vita manebit vinctum esse meminerim. Posteriori vero, quod dum per ocium licuerit legam atque relegam tanti Regis, tantumq; triumpham
iis, & tanta in D. lesum Christum pietate, resplendentes laudes amplissimas, adeo graphice scriptas: simul cognoscere quea, ad quem modu Reges & Principes,populos suos C hristianos regere debeat & gubernare . in diesq; magis coner sacere, quod mihi iubeS: nempe, ut quam humillime, quamq; deuotissime potero, supplex orem & flagitem altissimum Dominum, ut ex coelis quos inhabitat, alti stimis; & ex terris, quas re plei,humillimus , inspiret ut semper de vultu eius tanti Regis prodeat iudicium. & deeei secundum cor suum,& omne consiliu eius confirmet, simulq; mittat eidem, & tibi ei deuotissimo,Domino meo quam colendissi mo auxilium de sancto. & de Syon tuetur vos, sibi supremo illo gratiae gratum faciem iis dono,in hoc misero saeculo : acturus post annos Nestoreos in altera gloria illa arte na, qua nemo viator vidit,nec satis audi edo intellexit, nec corde concepit. ubi vos am bos
57쪽
eius precibus,& fauore, ex aliquo caeli Empiret angulo vel e longinquo per miserico diam D.N. Iesu Christi cernere mihi liceat . 'Amen. Romae 8. Kal.Octob.33.
D N committam,ut ex aliorum p . tius,quam ex meis litteris R. D.V.
Voluptatem accipiat,quibus illam facio certiorem,de singulari quadam minimeq; expectata Gregogij Ponti in Illustrisi. Card. nostrum Η o s I V Μ Voluntate: quam semper ille quidem ab ipsis usq; concilij Tridentini temporibus, quod' his nostris oculis vidimus, eximiam ostendit: sed hoc suo faelicissimo tempore orbi etiam Christiano testatum esse voluit unia 'verse. Dum
58쪽
6 Dum Cardinalis apud specum S. Benedicti Subiace sem. Deo & sibi viuit,Vrbano
calores, valetudinis suae inimicos, ut sta gantur expectat: accurrit ex Vrbe Nuntius cum literis Pontificis, quibus illi,omnium, quae habet Ecclesia Romana amplissimum maioris Poenitetiarij munus deferebat: a que etiam ut ne refutaret hortabatur. Haesit
lectis illis Cardinalis, quasi cuiusdam prodigi j loco ducens,quod amplissimi cura muneris nepotibus charissi usis praeteritis, homini ultra Alpes nato, sed ne ambienti quidem mandaretur: nec aliud misso Nuntio tum respondit, quam se de tanta tamq; inopinata re,diligentius deliberaturum: &post dies aliquot ad literas suae Sanctitatis responsum daeturum, qualecunque tandem Dominus inspirasset, earum creator & redemptor animarum quaru sibi cura a Chri- si Vicario maudabatur: euocatoq; ad se icolao Sandero,& A lano Copo Theologis Anglis , multa & ampliter & copiose disseruit, de muneris quod offerebatur difficultate, periculorumq; mole maxima, quae ex eo incosideratius administrato derivantur. Satis iam expertu se esse in Episcopatu suo Varmiensi,nullam esse arcem difficiliorem, quam hominem regere. Intimos autumen.
59쪽
tis recesis scrutari, omnes animi Iatebras pernoscere,inclusa medullis consilia peruidere, deq; eo quod ita difficulter pervide ris, recte praeterea iudicare, lepram a lepra incorrupto iudicio ita internoscere ; ut nec ad dextram nec ad sinistram ulla fiat inclinatio,rem diuini plenam consilij, mentismmunus altae, & no nisi coelestibus opibus in structi hominis officium dicebat. Nam si in lepra corporali, his nostris oculis subiecta, tanta inest discernendi dis ficultas, ut solis sacerdotibus huius iudicij facultatem Dominus permitteret: profecto supra humana Conditionem esse debebunt, illi, qui lepram animat soli Deo recte notam iudicabunt, illiusq; suscepturi sint curationem. Scio,ait, quod sententia Petri sequitur sententia coeli, scio re ligata in coelis, quae ligamus interris, fore soluta quae soluimus: at qui sumus nos, ut sperare debeamus quod sicut illis, ita nobis Dominus soluenda ligandaq, reuelabit, ut iustum semper iudicium iudicemusλId scilicet mihi ad costientiae meqmiserias defuit, ut nisi in alienis eluendis sordibus fuero vigilantissimus, proprij mihi capitis subeundu sit periculum. Aetatem
Praeterea suam, ita iam esse ad occasum inclinatam, ita fractas vigiliis di studijs vires,
60쪽
stomachiii; robur detritum, ut valde dubitaret, an peccata populorum comedens, si cui loquitur scriptura, cocoquere ea in hac dua aetate possit decrepita. Commemorabat
illius quoq; Poenitetiarij factum indignum , quod i heodosij tepore subNectario Patriae cha Costat inopolitano accidit, & nonnulla alia in Ecclesia Dei propterea sitscitata scadata: quod carne suadete& sanguine,soluedaquandosi, ligarentur, & liganda lueretur. . t Quo magis sibi faciendum arbitrabatur, ut iuxta Euangelicu consilium, sedens prius computaret sumptus, qui necessarij sunt, si habeat ad perficiedum , ne posteaquam po fuerit fundamentum, & non potuerit perficere,omnes qui vident incipiant ei illudere dice lares. Hic homo coepit aedificare & non potuit consumare. Cum pleraq; in hanc sententiam dixisset Cardinalis. Negari ait Sander u S, non potest, magnum esse munus, sed nec H o s i v s paruus est: magnum esse quod
praecipitur , sed nec paruum esse qui praecipit : dubium esse debere nemini: daturum eum sustinendi muneris facultatem, qui Vicario suo, conferendi inspirauit voluntate, Ad haec Cardinalis. Scio paratiore esse Deuad dandum, quam nos ad pete luna , sed uti nam Obijcem no poneremus: & hisdictis in D , Ora