Stanislai Rescii Epistolarum liber vnus. Quibus nonnulla eiusdem auctoris. Pia exercitia pijs lectoribus non indigna pij quidam viri adiungenda putauerunt

발행: 1594년

분량: 647페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

gnisci calcibus

τea non facilὶ possit ad usum mens inexere itata reuocare. Cum autem con sit ia , praecepta,caeteraq; sermonis & orationis praesidia accesserint: toto impetu ad honestis ima quaeq; tentanda audendaq; ferimur , nil Vt esse tam magnum tamq; dissicile possit; quod non tota animi, & ingenii contentione pro adeunda virtutis possessione exequedum suscipiamus. Haec ad tuas Margemburgen. litteras,respondenda putaui: quibus te ad Aulam esse vocatum pertractumq; significas . Illa porro quae de nostris laudibus & meritis sub finem Epistois adiunxisti, si tibi constare volueris, palinodiam canas necesse est. Non bonam enim causam suscepisti , facileq; in ea me quoq; iudice superaberis. Cum enim abs te homine amicissimo talis esse existimor, qualis non sum; non me profecto, sed

alium sub nomine meo diligis: si non quod sum, sed quod non sum diligis. Ab his enim

laudibus tam longe me abesse video ; ut, si quae mihi tribuis agnoscere velle, fatuo pOtius quam ei quem amare decreuisti essem similior; & omnino dignissimus,ut a tua co- suetudine, & beneuolentia, non sybilis hominum, sed quod vetus verbum habet λαζ dimouerer . Hoc tamen etiam nomino ,

82쪽

quod metuo amore dignum putas; quacunque tandem ex causa id facias: & magnas tibi ago gratias, & me tibi vicissim offero,& si non talem qualem esse me arbitraris:t lem tamen, pro quo Dominum; ut esse talis merear,humiliter sine dubio deprecaris id que ut magis atque magis facias,etiam atq; etiam abs te peto, Bene vale,& nos quod focis ama, nec amare desine. Datum Romae Idib. Sept. I 6 7 7.

ANDREAS PATRITIVS

κ' sit Capris &Capranicis omnibus; quae nobis lumen illud non

Poloniae tantum nostrae,sed etiam Europae uniuersae extinxerunt . Flosi, Pater mi, Pater,mi Hosi, currus Israel,& auriga eius, Quid igitur. Ego vero iam tu diuinum illum virum diuinasse existimo, quando ad i stas male conciliatas Capranicas proficiscens, tibi, ut scribis, curam Poenitentia relinquebat. Est enim prosect mi Resti,

83쪽

Besci quod te vehementer pqniteat; & quidem dum vivis, poeniteat: hominem ex cinplexu tuo ad Capranicas istas aliquado dimisisse. Vide enim quantum inter vestras istas Latiales Capranicas;& inter Sarmaticas Caprinias nostras interest. Nimiru nostrae nobis Sigismundum illum Regem, non magis Augusti Regis,quam patriae ipsius patrem protulerunt: hae vestrae heu crudeles terras Hosium nobis Cardinalem , quasi quendam patrem patratum nefarie sust Ierunt. Quis autem in gente humanissima. tantam inhumanitatem fuisset suspicatus ΘFuit igitur, Resci, quod non solum te, sed

omnes quotquot virtutem illam, ingenium illud sanctitatem, eruditionem, eloquentia illam amauerunt,atque adeo etiam qui non amauerunt , perpetuo poeniteat; Ηosium aliquando in Capranicas concesisse; ut vitam illic poneret,qui unus propemodum vita uti sciebat,ut vitam illic poneret, qui ea multis dare solebat: ut vitam hanc poneret, qui vita dignus erat immortali: ut vitam poneret, sine quo nulla vita vitalis est futura. Plura prae dolore, non possum. Vale,qu

tum potes in hoc luctu, & squallore, in hac ingratissima vitε comemoratione seu poti

diuersorio; in hac incertissima certissim

84쪽

rum humanorum casuum conditione,non enim es,mi Resti,neq; eris discipulus supra magistum:quod si illum perpetui isti naturet

nothrae hostes,in ualetudo,sentu, mors,cosecuti sunt;& te prosecto consequentur. Dat. Var uiae xij. Sept. M. D. LXXIX. in media Vrbis huius gratulatione, ob victoriam de Moschis recens partam, Polocia recuperata,quod die a o. mensis praeteriti contigisse dicitura

ANDREAE PATRITIO,

g c τ g'λiudicasti, de me Patrici .

Bene enim,tibi cognitus sum: habiturum esse me dum vivo, quod me poeniteat; & quidem veheme ter poeniteat, lumen illud meum, meum inquam lumen Hosium neque enim cuiquam mortalium tantum , quantum mihi splendor eius assislsit Capranicas concesis. se: ut vitam illic poneret, qui mihi vitam dare solebat; sine quo nulla mihi vita vitalis futura esset. Totus enim rerum mearum status,& spes meliorum temporum,in unius

85쪽

Hosij vita, salute,dignitate, posita videba

tur.Ηosio vero sublato.Omnia perdidimus xantummodo vita relicta est. Fraleat ut sensum materiam ; malis Sed quid de me dico' Patrici. Hosio sub lato, Ecclesia Dei cosessorem; religio pr

Pugnatorem ; haeresis euersorem patria Senatorem; antiquitas conseruatorem; noui

tas depulsorem; populus doctorem; docti praeceptorem I pietas tutorem ; impietas persecutorem; pastores exemplum ; impo-hores aduersarium, veritas domicilium, falsitas inimicum; orbis uniuersius in tantis tenebris lumen clarissimum amifit . Interea gregem Domini lupi rapiut, oues pereunt. Ecclesia dolet. Synagoga ridet: & sicut ait ille Fax nusquam,Christus dormit. O misera & calamitosia tempora. Hosi pater mi, pater mi IJosimon enim verebor dicere,columna & firmamentu veritatis, Spiritus sancti domicilium. Sed ita est diuino Dei iuditio decretoq; constitutum , postquam unumquemq; sanctorum suae aetati in Ecclesia sua seruire commodareo; permisit, ut iterum idoneo & competenti tempore ad se reuocet. Sit itaq; nomen Domini benedictum:Dominus dedit, Dominus abstu

lit Sit nomen Domini benedictum. Facie-

86쪽

inus quod verbum vetus habet. φαλν πα- stolim

ρελθοι, tomisi dri r s. Caeterum quod La- praete-tiales Capranicas malis omnibus oneras, rixane

vide rogo te., quae Deus purificauit, tune commune dixeris. Similiter enim & Ro i ,.mae, & Antiochiae , & Alexandriae, & Con- itera, stantinopoli,& Cracouiae nostrae crudelit tibus infamiam attribues: quod in illis. Sa'ctissimi quiq; martyres Christi,& consessores spiritum suum, Seruatori suo reddiderunt: quas tamen urbes Ecclesiae Catholicae populi,vel hoc maxime nomine suspiciunt , quod illa Spiritus sancti Organa, vasa pietatem mundissima, vel in hanc producere ,

vel in alteram vitam transmittere merue runt. δεα τοίτα, ait quidam ex Sanctis Patria

'r ωλον. Propterea ego Romam admiror, non propter opes ciuitatis et nec propter

Columnas,neq, propter aliam phantasiam , sed propter columnas illas Ecclesiae Peatrum & Paulum . Tu vero potius iusto quo dam, licet occulto Dei iuditio factum existimabis: quod in hac pace Ecclesiae Ca tholicae,qua per Dei gratiam Italia fruitur, non in urbe fortitudinis in qua persecutio

87쪽

stianae reddiderunt: sed in Κιυπ-κη victoria de luxuria,de carne, mundo,diabolo vir ca

stissimus, & pudicissimus obtinuit: qua ipse H Christus praesentia quoque sua dignatus est

Angeloru corona sanctorumq; omni u ch ro cateruaq. stipatus: ut anima boni & fide iis serui sui,charitatis ignibus in Oibus vitet stud ijs inflammata,& in aeterna tabernacula recepta in concilio caelestium collocaret O igitur post hominum memoriam victrices Capranicas, Sarmaticis tuis Capri-nijs nihilo inferiores,imo vero etiam VniuSi iterulae accessione,& nota superioreS.

Nam illae quidem Sigi simundum Regem ediderunt: istae Cardinalem Hosium reddiderunt : illat in terram, istae in coelum ; illa: moriturum, istae sempiternis saeculoru aetatibus in sempiterni Regni possessione victurum. Plura scriberem Patrici , sed H sum non habeo, hoc est vita, sole,animo, imgenio, iudicio,omniq; prorsus &scribendi,& dicendi facultate in hac orbitate mea, Min ista misera vitae ratione careo. Tu si qua calamitatis medicinam excogitare poteris da operam, ut qua citissime adhibeas.

88쪽

ANDREAE PATRITIO.

Epistola X.

D 1 I. Kal. Maias reddidit mihi litteras tuas, Marsilius noster, tuoq; me nomine perhumaniter,& perofficiose salutauit: & quo esses erga nos animo,quam praeclare de nobis sentires, ac etiam loquerere, quantuq; de tua in me beneuolentia mihi possim pol- Iiceri , c etiam debeam, amplissimis mihi verbis, quae vim tota amicissimae voluntatis redolebant,& diligenter,& accuratὸ exposuit. Porro i iteras praeterea tuaS cum legissem, magis etiam liquido perspexi verisisimum certi stimumq; esse Marsi iij de tua in me voluntate iudicium . Nam quod meas tanta contentione requiris, meq; ad scribendum omnibus stimulis,& acriter, & vehementer impellis, silentiumq; hoc meum ab istius Vrbis consuetudine auauitate, humanitate dissidere , ac quandam Tyranni dis rationem habere existimas ; haec ego spicula ex eodem beneuolentie genere pro

ficisci

89쪽

8oficisci intelligo i nec tam molestum certε est, intermissionem officij reprehedi,quam iucundum requiri. Quod autem nobis Tyrannidem quandam ob ij cis, Patrici,vide ne

ego te eodem condemnem crimine. Membnistin quibus instrumentis ad istam seritatem mortalium voluntates irritantur, Opibus,& potentia . Quibus cum tu abundes,

ego sim destitutus, quid quaeso venit tibi in

mentem ,homini ea aetate,dignitate , aucto-Titate, iam ut vis, melius scribo tanta ingenij,consilij abundantia, lata fortunarum accessione cumulato, his offitijs, his benefi-c ijs aucto,Regiaq; gratia praefidenti;vnius, non hominis sed spirantis mortui, sine re, sine sede, sine spe, sine sortunis, procul a patria,procul ab amicis, procul a consuetudine charissimorum hominum,omni ingenio, consilio, iudicio, destituti, &, ut omnia dicam, ab Hosio,at quo praesidio λ deserti,vim& Tyrannidem resormidare Qui his stu- dijs, & acerbitatibus delectantur,in domibus regum sunt. Caeterum non est, quod dubites Patrici, ne quae sortunarum tuarum diminutio consequatur: omne potius accessitonem, Omne

genus benignitatis a Domino cumulatissime reportabis, qui tanto studio, tantoque fructu

90쪽

fructu pauperum rationes, & hospitalis vevocant Polonici, nunc primum in lucem emergentis, progressum apud Serenissima.&pientissimam Reginam augendas atque promouendas tacepisti: quo tibi nomine iterum atque iterum agunt immortales gratias, quotquot in Urbe sunt, nostrae gentis peregrini, quotquot futuri sunt; nisi sor- tasse tibi huius periculi metus propterea 3 elictus sit,ut quos opera tua iuvisti, eo se equoque re,& veritate subleues; & arculae il- tuae diligentius commendes,ut utriusque officii gratia tibi cumulate debeatur : &suas metuis difficultates,& molestias, a capite atque a sortunis tuis procul amoveas.

id quod proculdubio si seceris, consequertur. Quod nobis Panegyricum tuum miseris; in eo quoque tuae humanitati constare voluisti. Sit crede mihi, illius lectione, tanto digna Rege, digna laudibus,digna trius phis, digna rerum gestarum gloria, dignate, vehemeter oblectatus:&visus mihi stari βυσσίνους λογους, quales in filijs suis Parysatis illa desiderabat, hisce meis oculis usurpare ; hocq; etiam nomine magnas, mi Patriaci, ago tibi & habeo gratias. Sit nomen Domini benedictum. qui nobis tanta vim re

mediorum, quae proximis annis in patria, F nostra

SEARCH

MENU NAVIGATION