Specimen historico-philosophum quo Plutarchi de nonnullis Chrysippi placitis judicium examinatur [microform]

발행: 1850년

분량: 124페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

Dein probabile dicit, vitiosum non semper indulgere libidini. Quod dictum si accipere liceret de iis, qui sermone vulgari boni, sortes, timidi, vitiosi dicuntur, recte se haberet. Bonum enim vel vitiosum aliquem dicentes, non illum summe esse bonum vel vitiosum contendimus. Aliter vero Stoici : hi enim, ut supra vidimus, homines aut malos aut bonos dicentes strict verborum significatione servata, non poterant non in errores incidere. Itaque hoc etiam loco lutarcho concedendum est, Chrysippum sibi repugnasse contendentem eum, qui vel vitiis omnibus vel virtutibus praeditus sit, necessario secundum has vel secundum illa agere debere, et tamen bonum non Semper agere sortiter, malum non semper timide. Quomodo interpretandum sit illud Stoicorum decretum omnia recte sola et omnia peccata erae saria, supra I)investigavimus, vidimusque hoc placitiun cum grano salis esse intelligendum, ita ut paria ea dicentes non putemus ea nulla ex parte esse diversa. Chrysippi verba, quibus hoc placitum probat, a lutarcho p. 1038 D. memorantur. Chrysippus enim, mentione acta de grandiloquentia quae sapienti non minusquam ovi esset concessa, addidisse reperitur : ου

υπο ου Λι Plutarchus inde essicit, eum probasse hoc

92쪽

Stoicorum neque vilium vilio maju erae, neque virtutem τirtuti neque recte factum recte Delo pra lare. Cum hisce omnibus aliud Chrysippi dictum pugnare putat, nempe hoc Ι Justitiam salvam posse retineri, voluptate inter bona numerata eandem vero tolli, si voluptas etελος esse dicatur. o Si id tantum bonum est,' inquit lutarchus 2ὶ oquod honestum ac suapte natura laudabile sit; peccat qui voluptatem bonum appellat, minus tamen eo peccat, qui etiam finem in ea statuit, quum hic justitiam aboleat, ille servet, hujus sententia societatem Vitae humanae evertat, ille bonitati et humanitati locum relinquat. 'Haec omnia concedenda sunt; Sed cedo, ubinam repugnantia adest polutarchus celebratum hoc paradoxon non e Stoicorum, sed ex sua ipsius mente interpretans, diversitatem illam peccatorum cum hoc non concinere putat. In quo eum minus recte judicasse, non opus est pluribus verbis demonStremuS. Sequitur Chrysippi nunciatum meiσθαι ας ἀρε τὰς καὶ διαμινειν, quod Plutarchus, licet humaniter dicat se id omittere, ne Vocabula carpere Videatur, cum aequalitate virtutum pugnare putat Explicare ortasse nunciatum

1 Dubnerus h. I. ut et p. 104 D. R Vulgari versione, qualis in edit. Wyttenb legitur, recedens, verba αγαθολαυτης απολειπομενης ita reddidit si eam separemus a bono.' - Quam ob eausam hoc fecerit non video, nec quomodo locus ita idoneum sensum possit prae

bere.

2 L .l. p. 10.38 E.

93쪽

illud poterit locus apud Ciceronem I Sed quamquam

negant Stoici nec virtutes nec vitia crescere, tamen utrumque eorum fundi quodam modo et quasi dilatari putant. hoc loco et ex iis, quae antea de hujus paradoxi interpretatione disputavimus, patet non necessario sequi, Chrysippum in his sibi repugnare. Virtus enim, licet semper eadem habeatur, potest tamen magis minusve in lactis exstare, et hoc quidem sensu αυξεσθαι

Neque nobis obstare potest Chrysippi dictum: 2 o Cum

sua cuique virtuti propria sint munera eorum tamen quaedam esse praestantiora aliis, atque adeo quaedam magis esse digna quae laudent V. Haec vero Chrysippus dum exemplis illustrare studet, talia asseri, quae risum adversarii non movere non possint, et lutarchus hanc occasionem Stoicum irridendi non neglexit. Hic enim de factis noris momenti, attamen e virtute prosectis agens, locutus est de quodam sortiter digitum extendente, continenlera vetula moribunda abstinente, similia. Quasi ad talia perpetranda opus esset virtute, sortitudine, continentia Vituperandus Chrysippus talia 3 dicens συμβαινοντα ατ αρετῆς, sed etiam lutarchus reprehendendus, qui putet Chrysippum

I De Finibus Bon et al. m. c. 15. 2 Apud Plutarchum I.1. p. 1038 F. 3 Plut 1.I. p. 103 C. haud immerito ostendit ex allato Chrysippi

placito : το γαθυ αιρετον, . . . easte a vetula abstinere secundum eum laude dignum esse.

94쪽

ista maximo Ix benefacto aequalia atque ideo aeque laudanda habuisse. Quae porro a Plutarcho asseruntur Chrysippi nunciata de amicorum discrimine, quum alii alium amicitiae et fidei mereantur obtinere gradum, dissicilius a reprehensione possunt vindicari. Id enim universe notandum, in Chrysippi philosophia morali omnia fere recte se habere, ubi de rebus abstractis, de virtute et vitiis per se

spectatis sermo est minus vero em sibi congruere, si ratio quaeritur, qua in homine haec omnia adsint. Causa

est, ni fallor, Stoicorum illud placitum, quo omnes aut bonos aut pravos esse volunt 2). Itaque et hic locus, licet vi hominum conditione, quales in vita spectantur, omnino concinat, pugnat tamen cum eorum placito : apienteδ olo inter e amico erae. 3)Stoicorum errore, quem supra notaVimus, duo tantum eδδe hominum genera, bono et maloδ, lutarchus usus est,

ut Chrysippum sibi repugnasse probaret. Neque mirum, eum hac in re sibi contradixissa. Ab altera enim parte hoc placitum non potuit non eum adducere ad perversas demorali hominis conditione opiniones, ab altera parte contrariam huic sententiam asserae debuit observatio hominum, quales in vita, non in philosophorum schola inveniuntur.

1 Si quidem ea recte se habent, quae ad hunc locum p. 1039 B. corruptum supplevit Wyttenbachius. 2 Vid quae supra diximus . 34 Sq. .3 De hoc placito id Lipsit Manuduci. III L 16.

95쪽

Exemplum apud lutarchum exstat R. p. 1046 B et C. Chrysippus ibi contendit et a επιχαιρ- .ιαν ανυπαρκτον εἶναι, eamque sententiam argute probare studet nucis enim malis gaudet An bonus At hic numquam alienis malis gaudebit. An malus Sed horum nemo omni gaudet 1). Haeter bonos autem et malos nemo adest; neque igitur adest

Longe abest, ut hanc ratiocinationem, licet manifestum errorem contineat, plane pro delirantis somnio habeamus. Levi addita mutatione omnis error removetur. Nemo, quale a bonus est, mali alienis gaudet, nemo, qualenuδL ,-lus est, omnino gaudere potest. Notandum, non eum revera gaudere 2), qui vitii aut peccati causa se felicem putet hic enim a semet ipso sallitur). Hinc vero non sequitur, neminem malis alienis gaudere : omnes enim homines aliquas u boni, aliqualentia mali dicendi sunt; in omnibus vitia virtusque Sunt emixta. Sic e g. aliquis gaudere potest, quatenus ad bonos refertur, quatenus refertur ad malos ραυλους, imperfectos errare potest aliena mala revera bona putans poteSt alius quis, quatenus malus est, invidiose aliorum mala laeto animo contemplari,

I Ita lego, monente Meatriam et probante Wyttenbachio, supplens τῶ δε αυλω ο δει χαίρει. Concinere id cum Stoicorum doctrina docet locus, quem mox allaturi sumus e Ciceronis Quaest Tusc. 2 Conf. Cicero , Quaest Tusc. o. . . , Quum ratione animus movetur placide atque constanter, tum illud gaudium dicitur quum autem inaniter et effuse animus exsultat, tum illa laetitia gestiens vel nimia dici potest, quam ita definiunt Stoici sine ratione animi ela

tionem.

96쪽

et simul laetitiam istam cum bonorum gaudio permutare. Si reponas o alter igitur revera non gaudet, alter vero non gaudet alieno malo, cum id bonum habeat;V concedimus Chrysippi sententiam probandam esse. Ita Ver acceptum ejus nunciatum ad sophismata referri debet. Vox επιχαιρεMcaci contradictionem continet, si nemo, qui aliorum malis gaudet, ad χαιρον ζ resere potest.

Ad lutarchum redeamus, qui non id agit ut Chrysippi Sententiam ratiocinando refutet, sed asser eiusdem dictum huic contrarium. Hic enim postquam egit de dolore propter bona aliena, ita pergit αυτη δὲ τε λυπη συνεψης η

οπως περέχωσιν αὐetοί. lutarcho concedimus, Chrysippum hac in re sibi non conStare.

97쪽

DE FELICITATE EIUSQUE CUM VIRTUTE MONIUΝCTIONE.

In superioribus vidimus, Stoicos ita de virtute statuisse, ut omnes virtutes ad unum revocent principium, etην τῆκοινῆ φυσει μολογιαH, vidimus etiam, hoc omini placitum plane convenire cum eo, quod homini tamquam summum bonum est propositum, quippe quod ipsum quoque in Onsensu cum communi natura positum sit, adeo ut unus tantum homini possit esse vitae sinis. Optime cum hisce congruunt verba Chrysippi, quae aΡlutarcho in libro de Stoic Repugn. p. 1040 D. asseruntur Non justitiam modo, sed et magnanimitatem et temperantiam et omnes reliquas virtutes sublatim iri, si aut voluptatem aut bonam valetudinem aut ullam aliam rem, quae non sit absolute honesta, in bonorum censu

haberi patiamur' 1) Ad hunc vero locum Plutarchus

I Cons. Cicero de Osficiis I. . . , Qui summum bonum sic instituit, ut nihil habeat cum virtute conjunctum, idque suis commodis,

98쪽

affert plurima Chrysippi nunciata, quae quomodo aut cum placito modo laudato aut cum universa Stoicorum doctrina concinant, nec ipse video Contendit scilicet Chrysippus τάχα γαρ αγαθοι αὐτῆς τῆς ἡδονῆς απολει

Huic placito, si ad Stoicorum rationem exigatur, obstat primum, quod ita seiunctio fit inter bonum et sinem. Stoicorum enim doctrina apparet ambobus vocabulis illis unum idemque significari illud tantum bonum esse, quod sit honestum, illud tantum honestum, quod cum communi natura conveniat, idemque esse felicitatem, quae sola ni habenda sit vide supra pag. 39 sq.). Si quid referri non poterit ad finem, non erit bonum, sed aut ma- tam aut indisserena si indisseren/, poterit quidem ad ταπροηγμενα pertinere, sed horum nihil bonum dici potest g). Dein quam maxime Stoicorum doctrinae repugnare, quod, voluptate in bonis posita, virtuti sit locus, imo incolumis

non honestate metitur, hic si sibi ipse consentiat, et non interdum naturae bonitate Vincatur, neque amicitiam colere possit nec justitiam nec liberalitatem. Fortis vero dolorem summum malum judicans, aut temperans Voluptatem Summum bonum statuens, esse certe nullo modo potest'.

I Plutarchus 1.I. p. 040 D. Quae deinceps sequuntur Chrysippi dicta p. 1040 F. eodem sere redeunt. - De discrimine inter τα αἱρετα καὶ τ αιρετέα. cons. Stobaeus, 1 .l. P. 140. 2 Diserte id monet Stobaeus, 1.I. p. 156. Oi δὲ, τῶν ἀγαθω εἱ-

99쪽

illa servari possit, id non opus est pluribus verbis demonstremUS.

Atque haec repugnantia major etiam videbitur, si animadvertimus diversa illa Chrysippi effata in eodem exstitisse opere ἐν τοῖς προς ΙΠλάτωνα περ δικαιοσυνης Ι). Quod si non ita esset, haud improbabilis foret conjectura, alterum nunciatum desumtum esse ex opere, a Chrysippo qui ut notum est, permulta scripto mandavit juvenili aetate consecto, quum nondum satis Zenonis doctrina imbutus esset. Quum vero lutarchus dicat, eum haec scripsisse in libro, in quo latonem et ristotelem reprehendit, aut dicendum est, Chrysippum, alterum reprehendendi studio, sibimetipsi parum constitisse; aut, quod probabilius credo, eum haec non e sua sed e latonis mente disseruisse, idque Plutarchum prae nimio carpendi studio fugisse Chrysippus nempe tale quid dixisse videtur ne latonis sententia H ηδοναὶ ad bona resere possunt, non ero ad SU Umbonum et etελκὶ idque salva justitia, vir haec secundum Platonem pertineat ad bona majoris pretii, quibus etiam et inλο annumeratur.' Eum deinceps latonis sententiam e Stoicorum mente oppugnasse verisimile est. 2).

1 Nam ita opus inscriptum fuisse memoratur apud Plutarchum I.1. p. 1040 B. Paullo post agitur de libri περὶ δικαιο αγης, dein delibri 1τρὸς Πλατωνα. 2 Optime tale quid cum Platonis doctrina congruere docet locus, qui est de Republica p. 357 -358 A. Di tria discernit Plato bonorum genera : unum, quod per se expetendum sit, nulla utilitatis habita ratione oιο το χαίρει κρα αε δονα ὁσαι βλαβεῖς alterum, quod et meri se ipsum sit amabile edi propter commodorum I -

100쪽

Denique lutarchus l. p. 1011 . recte monet, Chrysippum errasse StatUentem justitia sublata, reliquas tamen virtutes vim suam posse retinere I); eumque in hoc sibi

repugnasse, quum alibi statUM τι παν κα ρθωμα καὶευνομηρο καὶ δικαιοπραγημά ἐστι το δε γε κα εγκρα ζειανη ρονησιν ν ανδρειαν πραττομενον, κατορθωρα επι ' στεκαι δικαιοπράγημα. Quae verba revera Stoicae doctrinae

consentanea Unt.

Chrysippus scientiam bonorum et malorum maxime ad vitam dicit esse accommodatam, eamqUe convenire cum innatis notionibus 2 . dem porro contendit, ea scientia ab omnibus aliis rebus nos abstrahi, quippe nihil ad nos pertinentibus neque ad elicitatem quidquam conducentibus Perspicuum est, hic sermonem esse mρ των προηγ-

μενων , quae aliis quoque locis 3 nihil ad nos pertinere

tum expetatur oto et pρουεiv, . . λ); tertium, quod quum per se non expetendum videatur, tamen propter effectum, quem habeat, minime spem soleat. οιο τ γυμ.υάζεσθαι . . .). Et sub alterum quidem illud, quod utroque nomine se commendat, Socrates . I. justitiam subjectum es8 ait. I Vid. Plutarchus, p. 1040 F. 2 Plutarchus, .l. p. 104 F. - IJροληsit est naturalis intelligentia eorum, quae universaliter sunt evuot epistτικ τῶ καθολου). Adεvvota tamquam ad genus refertur Nohas tς. Ceterae Duοια non fiunt Vεπιτεχνητως , ρ διὰ διδασκαλίας και επtμελειας . Cons. Diog. Laert L. VII. Q o Plutarehus do Placitis phil. m. o. 11. De hoc Rrgumento egit T. Roorda, cujus exstat commentatio in Annalibus Acad. Lugd.-Bat. a. 822-1823, ubi vide Sq. 3 Plutarchus de Stoic Repugn. . 048 B., de Comm. Ot P. 1060 .

SEARCH

MENU NAVIGATION