Veritas religionis christianae manifestè demonstrata adversus omnes infideles negantes divinitatem Christi, et trinitatem divinarum personarum per rev. p. Thyrsum Gonzalez ... Opus in quinque libros divisum excerptos ad verbum ex opere fusiori ejusde

발행: 1702년

분량: 390페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

3 98 eaput Sextum

rimum Ecclesiae nocituram, testatissi. δε mum esse voluit, eam verissimam esse . ,, Haeresim. Primb Igitur annis circiter quinquaginta ante exortam Arrii Haeresim, apparuit S. Gregor. Thaumaturgo Virgo Maria, & cum ea S. Joannes Evangelista e &Virgine imperante, Ioannes tradidit Gregotio eam fidei consessionem, in qua praedicatur Verbum Deus verus, aeternus, in invisibilis, increatus, & Trinitas consubstantialis . Refert hanc visionem Gregorius Nysenus in oratione de laudibus ejusdem Thaumaturgi. Secundo, pauid ante Arrianam Haeresim revelavit Deus S. Antonio , ut Athanasius scribit in ejus vita , horribilia illa mala, quae Arrius in Ecclesiam invecturus erat . Ex quo factum est, ut Antonius nullum Arrianum ad montem suum ascendere pateretur, sed ut pestem quandam ex toto illo monte sugaret. Tertio , circa idem tempus S. Petro Martyri Episeopo Alexandrino , cum jam prima semina Λrrranae Haeresis apparere carpissent, apparuit in carcere Christus veste scissa a su inmo usque deorsum , & cum S. Petrus rogaret, quid hoc sibi vellet, re- Ronsum accepit: Arrius hoc secit, quia

192쪽

Demon . eontra Mahumet. s 99 populum meum a me separavit. Scribunt Beda,& Λdo in Martyrologiis as. Novem .hris. Quarib, Arrius ipse Constantinopoli in publicis latrinis subita ventris solutione

occupatus , intestina omnia cum vita pro- sudie. Scribunt haec Athanasius in oratio ne prima contra Arrianos, Rufilia. in lib. Io.

Histor. cap. Ir. Gaudentius in Epist. ad Paulum . Epiphanius Haeresa 68.69.& alii. Addit Athanasius in Epist. ad Serapionem fratrem , antequam hoc fieret , Arrium Constantino jure jurando affirmasse se Cain tholicam fidem colerer a Constantino au'tom audivisse . Si recta ost fides tua , bene jurasti, si autem impia est,& tamen jurasti. Deus te pro juramento condemnet. Deinde cum vellet Λrrius vi in Ecclesiam intrare, scribit ibidem Athanasius, S. Alexandrum Episcopum Constantinopolitanum orasse Deum , ut si permitteret Arrium ingredi Ecclesiam , tolleret se de hoe mundosia autem Ecclesiae parceret, tolleret Arrium. Ex quo intelligimus,non casu factum fuisse, ut tam sqda morte Arrius extingue

retur, sed plane Dei providentia singulari qui ea ratione implere voluit, & pii Prin- Cipis comminationem, & S. Pontificis orationem. Ipse Dominus, inquit Athanasius,

193쪽

6oo caput Sextum. Iudicem se praebens, Arrianam meresim S 'condemnavit.

Quintb , cum Lucius Episcopus Arintianus Catholicos ubique persequeretur: Monachi, his Verbis miracula faciebant. In nomine Jesu, quem Lucius persequitur, surge ,& ambula. Scribit Rumnus lib. II.

Sextb, S. Hilarius ab ArrIanis in exilium relegatus, Insulam quandam solo imperio, & praesentia sua a serpentibus li- heravit , postmodum etiam mortuum ad vitam revocavit, ut scribit Fortunatus in ejus vita. Septimb, cum S. Martinus, ut Sulpitius scribit, quia aded vehementer Arrianis resistebat, publice virgiis caesus , & 1 patria expulsus fuerit, interim innumerabilibus quotidie miraculis corruscabat. octav b, s. Basilius, cum quaestio esset de quadam Ecclesia, utrum eam Catholici, un Arriani possidere deberent, conditioii εillis obtulit, ut Ecclesia firmissimis repagulis clauderetur, & eorum esset, qui jux-tI suam fidem orantes solo verbo, nulla avi alia externa adhibita, eam aperirent. Accepta condition o priores Arriani diu

orantes juxta fidem suam nihil efiicere po- euerunt et deinde Basilio cum Gatholicis

194쪽

D monstr. eonfra Mahumet . . soror ante tanta vi continuo fores Ecelesiae apertae sunt, aC lsi verba illa tonitana qua indam fuissent. Scribit hoc Amphilochius in vita Basilii. Nono, cum Justina Imperatrix Arriana , cum stiis Ambrosium , ct Catholicos persequeretur, revelavit Deus eidem Ambrosio corpora incorrupta S. Geruasit , &Prothusii , & per ea caecum illuminavit, multaque alia edidit miracula . Fuisse autem haec ad Arria Borum Confusionem , docet Augustinus lib. 6. consess. cap. . &idem etiam patet ex eo, qui, d Arriani qua tum poterant ista miracula calumniabantur, ut ipse Ambrosius testis est in Rrmone de S. Gervasio , & Prothasio . Deci md seribit Victor uti censis lib. i. de persecu tione Uvandalica, cum S Martyres pro fide Catholica ab Arrianis flagellarentur usque ad ossium denudationem, saepe accidisse ias ut sequenti die, divino mira Cnio, incolumes conspicerentur, lib. a. idem Authot scripsit, a S. Eugenio caecum fluminatum eo ipso tempore, quo Arriani Catholicos maxime vexabant: lib. r. scribit aliquot Catholicis hominibus jussu Regis Arriani linguas radicitus evulsas fuisse , & eos tamen semper loquutos optime , quousque vixerunt. Cujus miraculi meminit etiam . S. Grego'

195쪽

6o, . caput Sextum. xius lib. 7. dial.cap. 32.ac dicit,se loquutum cum quodam Episcopo sene , qui unum

ex illis viderat sine lingua loquentem . . Undecimb, idem Gregorius eodem lib. 3.. cap. 29. 3 Q. & ῖI. tria mirabilia narrat, quae suo tempore acciderunt. Primum accidit in urbe Spoletana . Cum enim Λrrianus Episcopus in Ecclesia in S. Pauli intrare. & suo errori eam Eclesiam dedicaee vellet, Catholici metuentes,Ecclesiam Iampadibus omnibus extinctis diligentis- sin te clauserunt: sed cum recederet Arrianus cum suorum grege impetum facturus, continuo omnes portae simul magno fragore edito per se patuerunt, & effuso cod. litus lumine lampades omnes accensae sunt, sed simul caecitate Episcopus percussus est, tantoque terrore omnes affecti , ut intrare ausi non fuerint, sed Episcopum suuinis caecum effectum in domum suam confusi retulerint . Secundum Romae accidit.Nam cum Ecclesiam quandam,quae Arrifuerat ipse B. Greo orius ih troductis Sanctorum reliquiis reconciliasset, Diabolus in specie horrenda suis exivit . Item nubes

lucidissima super illare descendit, & simul

ingens suavitas odoris in eum omnem locum effusa est , lampadesque omnes accen

sae divinitus . Tertium in Hispania ue ubi

i cum

196쪽

Demoufer.eonira Mahumet. cum Hermenegildus Regis Filius a Patre Arriano propter fidem necatus esset, visae sunt noctu circa eum lampades accensae, &Angelorum cantus a multis est auditus. Duodecimo, ut scribit Gregorius Turonicus lib. a. Histor. Franc. cap. cum in Africa Cirola quidam Patriarcha Arrianorum Catholicos persequis retur , & eodem tempore tres Sancti Epi. scopi, Eugenius , Vindemalis , & Longinus, qui praeter caeteros ei resistebant omnes miraculis coruscarent, voluit etiam Haereticus miraculum facere et itaque cuidam quinquaginta aureos numeraVit,

ut se daecum fingeret: sed dum transeunte per viam Cirota , ille caecum se simulans Citolae auxilium postularet, accessit Ciro-Ia,& oculos ejus tetigit, imperans ut video ret in signum Veritatis, quam praedicabat,

repente Vero tantus ardor oculos illius miseri occupavit, ut coactus fuerit manibus eos comprimere ne e fronte exilirent: tum

verb detexit dolum , & fidem Catholicam

alta voce consessus, a S. Eugenio signo. Crucis repente curatus est. His igitur, aliisque divinis testimoniis satis aperte pro hatur eorum sententiam Deo inimicam esse , qui Dei Filium Deum Verum esse--βnegant . Hucusque Bellarminus.

197쪽

εο caput Sextum.. Id ne ipsum aliis miraculis compro .hatur, nimirum omnibus illis , quae Sancti ediderunt in nomine Jesu Christi Filii Dei vivi, ct quia credebant Christum esse Deu . Talla sunt omnia miracula , quae operati sunt Martyres, & Confessores in testimonium Fidei Christianae, & quae operati sunt Apostoli et Adducat in medium Christi Praedicator illustriora ex iis, quae leguntur in Breviario Romano in letionibus Sanctorum et ut in le 'ionibus S. Clementis. S. Ceciliae, S. Catherin 1ς, S. Priscar Virg. &Martyris, S.Agnetis, S. Gregorii Tauma- thurgi , S. Nicolai Episcopi, S. Martini Episcopi, S.Pauli Eremitae, s. Antonii Abin ,hatis, S. Sylvestri , S. Stanis lai Episcopi. S. Idelphon si , S. Bernardi, S. Xaverit, &aliorum Consessorum , & Martyrum, qui gloria miraculorum manifesta floruerunt. Quibus addo miraculosam vindi ista, quam Deus sumpsit de quodam Praesecto Ugypti Mahumetano fratre Abdolmelici

Regis Sarracenorum , quem Rex ipse prae cerecerat a gypto, & vocabatur Abdulari-2us. ferebat Barbarus iste , qubdChristiani Imagines Christi, tanquam Filii Dei, & Imagines B. Mariae Virginis, tanqua

Matris Dei venerarentur : R. sacrilege exm

puit in Livistum, & ejus M.tremue& statim

198쪽

Demonstr. ροπtra Mahumet. 6ore delestis vindicta venit super eum . Renta narrat Georgius Almacinus Mahumetanus historicui summae authoritatis apud Turcas lib. 1. historiae Sarracenicae capet I a. pag. 8 t. his verbis Habent autem ,, tae Patriarcharum c Alexandrinorum i

ri Jacobitarum Abdulaetietum ingressum

Templum Monasterii Hulivanensis vi-.,, disse figuram Dominae habentis Dominum Christum in ulnis suis , & spuisse

in eos: atque ea nocte in somno suo

vidisse Dominum Christum jubentem,

,, ut occideretur , seque illicd lancea in . ,, latere suo transfossum , indeque mox expe rectum valde suisse consternatum, & expiravisse,eadem nocte . 'Haec ille , quam historiam dum non reprobat, appro bat Author iste Christianorum inimicus. Rccidit hic casus anno AEgyrae Maurorum 8s.& Christi νῖψ. Innumera etiam miracula, quae B. Virgo Maria invocata ut Dei Mater a Catholicie omni saeculo patravit, clare probant, illam esse Dei Matrem, S conseque ter Christum ejus Filium esse verum Deu, neque enim alia ratione est Dei Mater, nisi quia est Mater Christi, qui est Verus Deus, ct homo . Inter haec miracula celebre est

illud , quod operata est cum Sancto Joanne

199쪽

666 Caput Sextum. Damasceno, cui accusato de proditione apud Regem Sarracenorum amputata fuit manus dextera, anno Christi νa8. sed ipse domum se recipiens in oratione sua ante Imaginem Dei genitri Cis provolutus , magna Fide excisam manu praestinae suae com mi surae admovit, & ferventibus orationibus a B. Virgine eius integram restitutionem expetiit, qua posset illius ministerio Christi Domini, ejusdemque ipsius Matris' laudes celebrare . Nec mora , cum obdor. misset,visione potitus S.Dei genetricis , ex perrectus manum sanatam reperit, linea tantummodb quadam relicta, qua locus ex- scissionis demonstraretur. Qua re cognita,

cum vellet eum Rex dignitati pristinae reinstituere; ipse impetrata aegre inlisione,cunctis bonis suis, pauperibus , propinquis, &Ecclesiis distributis Hierosolymam prim bprofectus est, indeque Syriae petens eremss,

apud S. Sabae Lauram , monasticam Vitam egregie excoluit. Ut narrat Baronius ad 2n n. a 8. ex Joanne Patriarcha Hierosolymitano , qui in ejusdem Sancti Damesceni vita id susius scribit.

Huic miraculo annectam aliud modernum evidentissimum, quod ultra octodecim mille testes habuit, quod operata

200쪽

Demon'. contra Mahumet. εον Pilar, quod typis vulgavit Matriti Petrus Neurath Germanus, Medicinae Doctor , in confirmationem Fidei Catholicae,& consu-sionem Haereticorum , & in fronte libelli expressa est vera emgies B. Uirginis supra ticolumnam marmoream stantis , & coram illa emgies juvenis crure carentis, cum hac inscriptione : Crus puero abscissum Uirgo Santissima reddidit CaesaraguM a 9. Mariiἐann. I 6 o. Cujus miraculi testis ocularis fuit P. Ioannes Gabriel Gitillen . e nostra is societate, meus per sex annos in Missonibus Socius , ut dixi in praelatione hujus operis et qui saepe vidit Caesaraugustae ad januam Ecclesiae B. Virginis de Pilae adolescentem uno crure truncatum , eleemosinam petentem et & postea eundem intuitus est utroque crure insistentem . & crus a B. Virgine redditum manibus. suis contrectavit . Hoc miraculum saepe coram Mahu-tanis praedicavimus Malacte,Hispalis,&Matriti non paucos testes invenimus, qui illud oculis suis spectarunt . Et ideo illud placuit hic subiicere illius Aut horis verbis s

SEARCH

MENU NAVIGATION