Danielis Heinsii Orationum editio noua; tertia parte auctior; caeteris sic recensitis, vt alia videri possit

발행: 1627년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

so DANIELIs HEIN SI Ipetuum literarum dictatorem, alij maximum

naturae opus'miraculum, alij extremum naturae conatum, alij aliter vocare: quorum testimonia selecta breui, ut consensum omnium doctorum aemuli intelligant, pariter a nobis edentur. Donec nimia virtute,& ut ipse judic bat, immodestis aliorum laudibus, improborum virus ac malevolentiam mereri coepit. Verum enim vero, fremant, indignentur, coelum

misceant ac terram, vel indocti qui de eruditione tanta judicare nesciunt, vel malevoli qui ferre non possunt, nullum certius virtutis suae signum quam inuidiam reliquit.Nam si Principes Scaligeros majores ejus videamus,quorum annos mille & ducentos familiam stetisse omnes testantur ; qui potentia, victoriis, militari

laude, animi ac corporis praestantia, etiam aequalibus antecelluerunt: nemo tantam istis

omnibus inuidiam , quantam noster ille literator sita enim homines festiui vocant ac infelix antiquarius sustinuit. Nemo usquam improborum fuit, qui virtutem eius, nemo imperitus qui perferre scientiam posset. quos, ut iterum hoc dicam ,vel quod in te concitauit,

vel quod fortiter contempsit, diuinae virumque ac inusitatae argumentum est praestantiae. Sicut enim gloria e vimite,ita aemulatio ex ista atque inuidia est expectanda. Eam .vero ii quisita metuit, ut ne cuiquam improborum displiceat, regiam virtutis viam deserendam arbitretur,

72쪽

ORATIONES. SI

tretur, proditor signorum ac desertor est. Et profecto dignus omnium contemptu essς incipit , qui bonorum laudem fortirer pueri non audet. Cui aut renunciandiun semel, aut invicto animo cum liuore improbitato dimicandum est. Id qui facere non potest, ita sese paret, ut in locum selum aliquem concedat, ubi ne vultum quidem magni hominis conspicere cogatur, & quod relliquum est vitae, in solius voluptatis studio consumat, ibi costgitationes, ibi animum, ibi spem omnem vitae habeat. In scortorum sinu &lexibus, inter temulentos ipse temulentior, omne Nuum, aut ebrietate grauis aut onustus cr/pula,traducat. liuorem vero ac inuidiam, ne exspectet quidem ; quae non uiae ratione Deus ac natura inter se disiunxit. Etenim, ut in proelio clystpeum qui ab ij cit & virtuti nuncium remittit, non ab hominibus modo, sed & a iumentis

paulo post calcatur &sub pedibus plerunq; perit:ita qui ferre inuidiam non potest,ferre contemptum cogitur qui in virtutis continuo succedit locum. Mihi vero,pastus atque obsonium magnarum animarum, & quasi cibus quid m. aemulatio ac livor videtur. Neque raro Poetas nostros primos sapientiae autores, pdmiratus sum. Quoties enim Herculem ζψrum video, qui ut absolutum virtutis exemplum ab

ijs proponitur, quoties illud tergum quod tribuere illi solent, illos neruos, illud Pectus, D α .illos

73쪽

32 DANIELIS HEINs II illos toros mecum ipse contemplor, vere ho mines diuinos sitisse iudico, qui ut talis euaderet, inuidiam illi nutricem apposuerunt: cuius, tanquam in palaestra, ictu crebro induresceret: d qua lacessitus quamdiu viveret, coelum tandem immortalitate compos ascendit. Quippe sicut ventus, si in aere aperto erret, libertate illa perit ac diffunditur; sin in terrae penetralibus cohibeatur, ipsam movet ac cum

vi euaditi ita quibus generosus ille sanguis in

praecordijs concaluit, perrumpere ad aeternitatem , ipsa inuidia spectante, quam ire malunt. neque melius heroes quam per nebulonum humeros in coelum assurgere videntur. Quod si cuiquam unquam, nostro certe contigit: cuius e purissimo igne compositum ac delibatum a Deo artifice ingenium, sine his calumniarum flabellis, redire eo non poterat unde profectum fuerat. Multa prius terris debebat : quae ut concitato ita maiore animo

conscripsit. quoties nimirum cum improbitate pedem conferret, & iustissimo dolori habenas laxaret. Saepe calumnijs, saepe mendaciis admonendus erat, quis esset: vi ex odii acerbitate magnitudinem suam intelligeret,& de gente sita cogitaret: a qua, caetera cum

amisisset, nihil praeter inuidiam priuato majorem retinuit. Illud pignus nobilissimae stirpis, hanc haereditatem a principibus ac regibus accepit : hanc inuicto animo ad sapremum viaque

74쪽

ORATIONES.que spiritum seruauit: hoc postremo nominis celebritate, hoc integritate vitae, ab improbulate ipsa extorsit. Nam ut nihil hic de moribus

dicam, ut praeclaram continentiam, tempe rantiam, ac sobrietatem omittam, singularem re coelestem in heroe nostro animi constantiam, quis non admiretur ξ Qui ut semel partes has amplexus est , nullis aduersariorum precibus, nullis promissis, nullis dignitatibus, permoveri eo Vsque potuit, ut vel cuiquam

jpem praebere sui vellet: ne vel minima suspicione viri pij aut honesti ciuis defuisse officio videri posset. Credite, Auditores Ornatissimi,

nihil esse ambitione potentius, quoties praesertim animum sublimem & erectum inuasit: omnia labefactat, omnia peruertit , omni machina & tormento sertius mentis moenia expugnat: neque quicquam pensi praeter semetipsa habere selet. Quin ut sanguine hircino actamantem emolliri aiunt, ita robustissima consilia attactu illius collabascunt. Hujus vero ille vi dc arbitrio mentem penitus emancispatam gessit. Iam de opum contemptu quid dicam Z Nouimus plerique qui hic sumus. quidam etiam viderunt, cum illustris nobilisssimusque vir Petrus Ianninus, Diuionensis Senatus princeps, regi Gallorum a consilijs&ad Belgas hodie legatus, verum togae decus &Musarum patronus, magnam illi vim pecuniarum frustra bis offerri iussisset, tandem in

D 3 hanc

75쪽

3 DANIELIs HEINs II hanc urbe ni aliquot ante eius mortem diebus venisse, & artistoritatem suam muneri addidisse ac preces: neque tamen impetrasse, ut, quod alij optare selent, senex noster vel rogatus admitteret. Quo mihi facto tam excelso, ipsam Fortunam pugno percussisse videtur, Jcleuissimam illam meretriculam, quae tam male de maioribus ejus merita esset, domo & ribus suis exegisse, ac vi res suas sibi habetet iussisse. Videtur ante mortem, quae iam immi nebat, aliquod illustre documentum virtutis suae relinquere amicis voluisse, quod calumniati aduersarii facilius quam imitari possent:

quorum nemo tam perfecte est sapiens, qui non gloriam Scaligeri lubentius contemnat, quam virtutes imitetur. Adderem de reliquis nonnulla, nisi quosdam esse scirem,qui ne haec quide satis aequo animo audire possunt. Nunc de meritis in Academiam, aliquid dicendum est. Anni sex propemodum & decem sunt, - cum illustres partiae Patres , Curatores , ac Constites, inter arina quibus tum Oppugna bantur, inter maxima pro libertate & assidua certamina, Galliae Palladium eripuerunt, praecipuum Europae nomen sita enim vere judicabant liberali stipendio in hanc urbem vocarunt. Qui mihi dies, ut a Curatore olim nostro Iano Donsa in tenter die iam est , alter Academiae natalis videtur. Nam cum liberales

disciplinae, earum candidati, ducem suum Iustum

76쪽

Iustum Lipsium, suauissimae in illo quidem, sed inimitabilis, & ut ipse judicabat, ne ten

tandae quidem alijs eloquentiae, virum, amisissent, pleraque juventus autem aemulatione viri clarissimi abrepta, dc jam praeceptore suo, cujus scripta adumbrare quam monenti recte credere malebat, destituta, quae feliciter exprimere non poterat, stulte tamen sequi optaret,magnum in discrimen literariares venerat Si quis scribere Latine vellet,l Pacuuio &Ennio demortua accersebantur verba, fallitabant periodi, macra, jejuna ac famelica oratio , succo omni, neruis destituta omnibus &

copia, punctulis quibusdam & allusiunculis,

aut membris interim 'praecisis & interrogatiunculis abrupta,nauseam fastidiumq; sui pariebat. Histriones scenicos dixisses, aut adin- stat Telephi Euripidaei, non mendicos modo, sed δί claudos, qui chorago intus rem geren te , spectatores cum tibicine oblactarent, &dum maximo conatu aliquando exilire conarentur, cum majore spectatorum voluptate 'uam applausu, caderent, non irent. Si quis locum unum Nonii emendasset aut - sti , literulam aut syllabam restituisset alibi autem ejecisset,& hunc ludum sine selida cognitione rerum strenue, sed sic ut nihil ageret, lusisset, Troiam expugnasse videbatur. Ethostamen, si Dis placet, Criticos vocabant. Quam contagionem gique pestem, aduentu

77쪽

solo magnus ille Apollo stitit .Qui inaffectato splendore, mascula oratione & robusta, styli majestate propria & quasi gentili,histrionibus

pudorem incussit.tot vero artes,linguas, disciplinas,ac scientias conjunxit: ut si illa scire literatorem Omnia oporteat,vere vobis affirmare possim,neminem post illum ,literatorem extiturum: reliquos vero, quotquot literas con temnunt,multo pauciora scire. Dedit in hac ipsa urbe, ut minora omnia omittam, librum

quem de tempore emendando scripsit nihil enim ad secundam cura prior. De quo Ope Te,nemo unquam solus judicare potuit. Edidit immensiim illud & Herculeum, senex ac ast tale affecta:in quo Chronicon Eusebii recenset : omnium historicorum ac chronographorum errores notat: totam secram ac pro

fanam antiquitatem illustrat. In quo quidem opere ita illustrissimum ac venerandum senem vidimus intentum, ut qui mane ad eum accessisset, vesperi eodem loco deprehende Tet: neque cibus pene aut potus, ac ne ipse quidem somnus , reuocare ab instituto animi intentionem ullo modo posset. Si nil praeter gloriam spectasset, notarum plaustra in autores omnes dare potuisset: quas disiectas temere & sparsias, ne componere quidem ipse dignabatur, ac sine ulla exceptione cum amicis communicabat. Et inueniuntur nonnulli, qui quod nunquam publice docuerit, accusare

78쪽

ORATIONES. 37cusare eum audent. Quasi vero non & quidam inter nos sint, qui nihil scribant. cum ab auditoribus excipiatur sermo & mox pereat : scripta ab orbe perlegantur. & si genius accedat , nunquam intermoriantur.

Domum vero illius , quasi oraculum fisisse quoddam de delubrum, ad quod omnes ventitarent, qui de rebus dubitarent aut verbis, nemo ignorare potest. Veniebant omnium ordinum, omnium aetatum viri, nisi qui contemnere virtutem quam admirari mallent. Quem autem improbi aut ignaui accusare pollunt, si quae discere ex eo noluerunt, do Cere eos non potuit aut cur negligentiae suae poenas a clarissimi innocentia viri deposcunt

Quid molestiam epistolarum δc scribendi negotium recenseam , quo propemodum solo perire sibi diem saepe querebatur 3 Quotidie

aut Galli, aut Germani, aut Itali, aut Angli aliquid ex eo quaerebant, cui respondendum esset. Nemo enim dubitabat, quin quae cun ct ivbique ignorarent, unus in hac urbe esset, qui sine ulla explicare molestia posset. Fuit fuit illud tempus, cum in una hujus ciuitatis domo , unus homo plures linguas quam Europaeorum quisquam teneret. Fuit filii illud tempus, cum unius in hac urbe viri domus, orbis uniuersi mustum esset. Cum remoti Maronitae & Arabes, Syri & AEthiopes, Persae & ex Indis nonnulli, eum in hac urbe

79쪽

DANIEL Is HEINs II hominem haberent, cui mentem animi, lingua interprete explicare possent. Haec extin- euersa, deleta, praeter nomen ejus, nun C

sunt omnia : neque ullum nisi ex ejusdem liberalitate regia solatium relictum est. Nam cum amplius prodesse praesens Academiae non posset, totam huic ipsi peregrinae eruditionis suppellectilem reliquit. .a jam omnes hac in parte bibliothecas prouocamus. Verum quo praeclarius hoc munus tuum, magne heros, esse omnes fatemur, eo magis imbecillitatem nostram agnoscimus. Nam quem admodum Achillis arma eo interfecto ne mouere quidem quisquam poterat: ita tuum illud sapientiae instrumentum , omnes Videbunt , nemo uniuerso forte unquam utetur. Sed & illud quoque magnitudinis tuae futurum est indicium. Quotquot enim ibi volumina relicta erunt, totidem de ignorantia humana & liuore spolia videbimus : toties occulta magni tui nominis mentem animum. que nostrum inflammabit memoria : toties, qui laudes tuas pnedicare nolunt, eruditionem tamen tuam admirari cogentur. Tu vero, o excelsa anima, quae soluta parte imbecilliore tui, de liuore, de fortuna, &postremo morte ipsa jam triumphas, quam insigni vultus constantia. magna mentis praesentia, sine ullo gel tu aut moerore , diu venientem Rrtiter vidisti, tandem etiam sustinuisti, qui ingrato

80쪽

ORATIONEε. 19hagrato orbi do qui majestatem gentis tuae inconditione tua serre non posset,maxima cum voluptate illum tuum Regum principumque traducem spiritum surripuisti, jam in dignitatem vindicata tuam, spatia immensa aeris peruagaris: jam quam vitio inuidere gloriam homines malebant, saltem sepulto concedent.

Quicquid tui aliquis odisse poterat, partem ejus morbi vis paulatim consumpsit: quod e

morbo restabat, tellus jam tenet. Tu in ore, in animo eris Omnium, nominisque magnitudine orbem uniuersum; diuturnitate autem famae , vastam temporum profunditatem aequabis. Salve vera & postrema soboles Scaligerorum, salue heroum sanguis, salue literarum princeps , salue inuidiae victor , salue domitor monstrorum: salve, aue, & aeternum vale. Quod si quicquam cogitationum humanarum in te est relictum, si tuorum curam adhuc geris,s,qui te parentis, praeceptoris loco semper coluit, quem tu filiorum primogenitum vocare soles, ad quem ex sanctissima haereditate tua, quam majorem tibi esse non sinebat probitas, partem peruenire aliquam voluisti, cui scripta tua, hoc est,ingenii tui pupillos, commisisti, si illius in hac luce constitutus, in hac gratulatione tuorum, inter Iulii tui amplexus, in quos totus jam effunderis, si mei, mei, inquam, meminisse adhuc potes, o Pater , accipe postremum hoc munus, quod

SEARCH

MENU NAVIGATION