장음표시 사용
621쪽
ORATIONE s. corcatione: ita vastitatem bubulci, aratoris altitudinem, vineatoris latitudinem, nemo efficit, sed a natura accipit,& pro singulorum na- . turali aut potentia aut corporis habitu, singu- .lis admouet operibus; eodem omnes jured
conditione, non eodem modo a natura comparatos. Alius ergo est conditione seruus, de quo Imperator: hoc est, factusjure gentium, quem non minus Aristoteles agnoscit. alius Datura, de quo Aristoteles. Qui nec jus in libertate spectat nec in seruitute, sed in homine& familia quae prima est societas potet tias ad imperandum aut adseruiendum natu rates. Sicut & easdem locum in Republica habere ostendit. In qua alii ad parendum, alii ad seruiendum nascuntur. hoc est, magis a natura sunt idonei. Iam quod attinet ad seruos quos considerat Iustinianus,li ratione των opponuntur liberis c quod ex titulis De Iure Persenarum, & De Statu Hominum, apparet.) Aristotelis contra, opponuntur dominis. Nam quem vocat liberum Philos plius; cum se explicat, vocat: sicut
disputatione apparet. Et hoc sane ratio familiae requirit. In qua seruus illi non opponitur qui statu liber est, verum illi qui imperat. Atque hoc sensu foeminas & liberos seruire quodam modo, dicit Aristoteles. Ideoque impe- rium in domo, Regium appellat & Monar-. Pp S. chicum,
622쪽
coet DANIELis HEIN SI Ichicum. quia penes unum summa est potestas. Iam cum Aristoteles, ut ante diximus, sexto capite , seruum diuidat, in seruum lege α natura: quod ad seruum lege, de hoc disputant Iurisconsulti. At quem seruum natura vocat , de hoc nihil tradunt Iurisconsiliti. Quia totum hoc philosophi est. quaerere ni mirum, quis natura sit semus. hoc est, pr prie ad seruiendum idoneus. Praeterea, cum quaestionem tractat, quae ex ipsa hac diuisione nascitur; prudentissime eam traistat: nec, si recte ejus mens intelligatur, quam jam supra fa- se exposui, cum Iurisconsultis pugnat. Quaerit enim, An qui lege est seruus, hoc est, qui in bello capitur, seruus quoque jure sit de meri-ro: non, An talis seruitus sit naturalis. quod Iustinianus negat qui natura ait omnes eta liberos ut&Vlpianus, qui aequales omnes ait esse jure naturali. Hoc autem ipse negat Aristoteles. qui bis libro primo, eos qui sunt lege serui, , hoc est, coactos, ait vivere. Tandem autem sic concludit, ut ad primam illam sitam dilabatur : Neminem magis naturaliter servire, quam qui natus est ad ita utendum: hoc est, qualitates a natura seruo proprias accepit. Q Η definiuntur a Philosopho, negliguntur a Iurisconsulto. qui de jure tantum agit: primum naturali, quo censentur omnes liberi: tum autem gentium, quo constituuntur quidam serui. Quibus Marcianus
623쪽
oris addit jus ciuile. g. De Stat. Hom. I. V. Iusaritem illud Iurisconsultus accipit στως, ut justum neque injuria seruire quenquam putat nisi si quis a latronibus sit c Pius, ct hoc etiam improprie loquendo: quia nec de eo disputatur.) Aristoteles hoc jus ad suam exigit hypothesin, quae erat, Aliquem adseruitutem, aliquem ad im=erandum nasci : siue Nasci seruum, nasci dominum: vel, Natura seruum . e spe O dominum. Ait enim ista lege fieri interdum, ut qui natus sit ad imperandum, seruiat. Exempli gratia: Cum Caesar Iulius Dictator, . captus fuit a piratis ; pone a Scythis fuisse captum: an quis dubitabit, nisi elane stolidus ac
demens, Caesarem ad liberratem, istos Barbaros ad seruitutem potius fuisse natos : atque ita vim naturae fieri, quae nihil frustra agit Z Vt Platonem, ut Diogenem, ut Epictetum, alios que veterum omittam , quos injusta atque violenta seruitus oppressit, cum ad libertatem essent nati, quot praeclari hac aetate viri ad triremes, & seruitium, a Turca sunt damnati'
Vt infelix Magius, vir magnus & excelsi antismi,qui in seruitutem ab eodem hoste prithum
est redactus : mox excoriatus. Quare non
pauci quoque ex recentioribus , inter quos Borinus, qui libenter bellum . Aristoteli indicit, hoc concedunt. Concludamus. Omnes naturali jure esse liberos, vult Vlpianus. Ati- stoteles hoc nusquam negat. Homines differrς
624쪽
co DANIELIs HEiNs II ferre qualitatibus, & hoc a natura in secietate humana fieri, quae nihil frustra agit, ait Aristoteles. Nusquam hoc Iurisconsultus negat. Nam negaret, Paridem & Herculem, Alexandrum & Sardanapalum, qualitatibus differre: aut, Vt accedamus propius, seruum stolidisi1-mum & sollertissimum dominum. Ait Imperator, Iure naturali omnes nasci liberos: cum hoc autem jure constitutionem juris gentium pugnare, quae captiuitates introduxit. Aristoteles de jure naturali hic non agit; interim captiuitatem, quae conditionem mutat jure gentium, pugnare cum naturae facultatibus osten- . dit. Vt ii Hercules seruiat: Sosia & Davus imperent ; aut hominem natura liberum captiuitate premant. Servitutem proprie esse contra naturam, Iurisconsulti dicunt. Serui- . tutem tape esse contra naturam, hoc est, contra institutum naturae & finem,ait Aristoteles. Aristoteles, seruum ait nasci: hoc est, idoneum ad seruiendum. Hoc .ne quaerit quidem Iurisconsultus. Qui ostendi. jus quod
domino competit in Seruum, a natura non
se esse. Idque apparet ex titulo, De his qui si ii vel alieni sint juris. Que inscriptio excludit omnes facultates, quas Philosephus considerat, negligit Iurisconsultus. Qui de jure , de
conditione, ac de statu cum agat, omnes qui non tali ratione serui sunt, excludit. At Philosephus,eos quoque qui conditione sui fiant.
625쪽
eonsiderat. Quales sunt quos Gia ηρετοις vo- eat, qui nihil ultra operam obstringunt. Si ut libro tertio Politicorum. Vbi eos quoque, quos dicit, hoc est, quos nunc Operarios vocamus, inter seruos ponit. Seruum nasci etiam Iurisconsultus ait. Instit. De Iure Personarum. Hoc non uno loco ait Aristote-Ies. Pro Iustiniano respondet Marcianus L. De Statu Hominum: id naturali jure fieri. Pro Aristotele respondet ipse Aristoteles: qui
se ait intelligere, τον αξιον hoc est, eum
qui seruire dignu sit. Ille autem est , qui corpore & animo ad seruitutem comparatus est.
Sicut pluribus pstendit quinto capite. Imperator ait , nullam esse differentiam seruorum. Verum addit, in conditione: quod & Marcianus addit. Igitur excludit, cum hoc dicit, facultates naturales dc officia seruorum . quae oeconomus considerat; ipsi quoque Iurisconsulti, aliis in locis passim agnoscunt. Ita habes in Digestis, striei es, tae, Atriarios , ut eos vo eat V .ll Nautae, Caupones, Stabularii. Itae Disten tores, Insiularios, Villicos, de alios, apud Alphenum l. in lege censoria.ss. De Verb. Sig. Ita piarios de Saltuarios apud eundem I. cum quae reretur. f. De Legat. & Fideic. Vbi &eosdem, conditione , re usu , ac ministeriis distinguit. Ait enim, Topiarium ornandi , Saltuarium
autem tuendi is custodiendi sundi magis quam co-isii,paratum esse. Ita Notarios, apud Paulum
626쪽
. cos '. DANIEL Is HEIN stet L Lucius Titius. F. De milit. testa. Ita Di taritos non semel. vi &alios non paucos passim. Vt Aquarios . Supelucticarios, Nomenclatores, Fornin catores; M uliones, similesque sine modo. Quorum nemo est, qui negat, alios natura ab aliis differre: sive, potentia ad obeundum munus suum, hunc aut illum, magis a natura esse instructum. Sicut Aristoteles diserte ait , magnam esse differentiam seruorum in familia. Sed ad achum & officia seruorum respicit,quae 's. natura oriuntur. Atque hoc iterum confir
mat illud quod jam dixi , de seruis, qui po
tentia &aetu tales sunt,agere Aristotelem.Dς quibus proprie & per se non loquuntur Iutis- consulti. Itaque , quemadmodum ad Iuris consultorum seruos , non pertin esst leges,
quod ab illis dicitur : ita Aristotelis semus non pertinet ad leges. Carferum,si illud quod de seruis dicitur ab Aristotele in familia, extra
eam ad Remp. referas; tum demum esse oraculum fateberis. Nihil enim mutat magis &mutauit semper Rerumpublicarum formas, quam diuersae, ut sic dicam, qualitates. quas
contrarias nonnunquain a natura accepere '
qui in iis imperant & parent. Sed de eo aliasi Est enim prorsus admiranda consideratio. γvt omnia in Aristotele. Quem qui non legetunt aut intelligunt; frustra ad eximiam atque excellentem ullo in genere scientiarum, eruditionem, meo quidem judicio, conten .dunt.
627쪽
durit, Imponamus aliquando finem disputacationi. Si ut jure gentium, ea,de qua loquitur Iurisconsultus, introducta est seruitus: ita rursas iure eodem seluitur haec seruitus. Moriamission inquam. quam a iure gentium esse ortam, sicut seruitutem, Iustinianus ait. A qui seruus Aristotelis, quemadmodum non fit hoc jure, ita neque hoc jure manumittitur. Vertigo quippe unica , Quiritem non facit. At in seruo, qui natura talis est, nihil tale locam habet. Ideoque nec Vindicta, nec Epistola, nec Testamentum . . neque Codicilli, neque Ecclesia,hanc libertatem confert.Nubios enim unquam libertinos habuit Natura. Neque gentium jus aut ciuile, Davum vnquam fecerit ex Oedipo: aut, ut ille qui ad s. uitutem natus est quod fieri quotidie vid mus ad hanc ipsam non sit aptus: vel ad imperandum fiat stibito idoneus. Manet ergo, Alium natura esse seruum ; alium fortuna dc lege. Negat Philistio , natura unquam falsi se sertium cum Iurisconsultis: sed eundem intelligit, quem illi.
An idcirco pugnat hoc cum mente Aristotelis ὶ An idcirco locum nullum habet ille Euripidisὶ
628쪽
6o8 DANIEL Is HEIN si Ihoc', qui ad libertatem natus est , cum sit
seruus statur Adde, quod jus illud, de quo loquitur Iustinianus,ante annos ηο O. fere apud Christianos defecit : quae ab Aristotele tractantur, nostris moribus & consuetudine, etiam nunc locum habent. Natura enim non mutatur. Vt nec illud,quod ab ea initium atque originem trahit. Haec ergo obiter ad qua
stionem : ad quam ita subito respondi, ut vix relegendi spacium concederetur. Tu illorum vicem mecum dole, qui quaecunque non intelligunt in Aristotele, traducunt: ne exceptis quidem illis quae communis sensus probat 3c Natura dictat. cujus ille unicus sacerdos ac consultus fuit. Vides autem quam nil juri scripto derogauerit. Vale, praestantissime ac do-ia issime Richtere. Lugd. Bat.
De Libello L. Annai Seneca in Claudium, sive Claudii ora Inths, ctpraesertim de inscriptionis causa, Dii sertatis. Cuiussu, pos Orationem xvi II sit memio.
SCriptum esse L. Annaei Senecae Philosophi.
multa sunt quae euincunt. Vt Dionis autoritatem praetermittam, dicendi genus plane idem, breue, acutum, colis circumscriptum; lcmporis illius auribus, ut Tacitus loquitur, accomodatum, Jc quod multa a declamatoribus trahit. Regnat tamen id quod in antiquis Comicis, ac praesertim Aristophane,
629쪽
gendi quaedam quasi dexteritas.Tum inuenias no nulla quae alibi quoq; apud Senecam legas. quale est illud Si me Hercules a Saturno petisset hoc
beneficium cujusmensem toto anno celebrauat,non tua Decembrem enim intelligit. quem nihil agendo celebrabant Romani, & in quem S turnalia incidebant. Eodem enim modo Epist. xviII. December est mensis,cum maxime ciuitas desi dat.Iin luxuriapublica datum sungenti apparatus nant omnia tanquam aliquid inter Saturnalia intestodies rerum agendarum. A deo nihil interest,ut non videatur mihi errasse qui disit: olim mensem Decembrem suisse, nunc annum. Et fortasse ipse autor est
quem celat. Familiam vero statim, occulte,
quamuis in principio,prodit. Quid actumst in caelo ante diem tertium Eid.Octob. mio Marcello, Acilio Auiola Cossanno novo, initio seculi felici hvola memoriaprodere. locus festiuissimus. Pro eo enim quod dicendum erat, Asinio Marcello, cilio Auiola Cos anno prbis condita DcccVII,dixit, anno nouo initio saeculi'licissimi. Stoici magnum annum statuebant, quem diuerso modo definiebant. Hus autem finem & quasi terminum,
Anastasiia,sive,Rerum omniu euersonem,ponebant. quam facete tribuit Claudio , & cum ejus morte annu Magnum claudit. Hanc cum anno novo, culi alterius initio, sequebatur Apocatastasis: siue,Rerum omniu redintegratio.quam Neroni tribuit. Multa enim hic sunt
630쪽
Tiberium Claudium Drusum , omnium principum Romanorum jam inde ab adolestentia , fuisse stupidissimum , omnes consentiunt. Quod vitium ομναρ η γοωGraeci ,supi- Romani: eius autem species, modo β- cordiam, modostultitiam,modo obliuionem, modo inconfiderantiam , modo rerum ac sermonunegligentiam, ut accuratissimus loquendi Tranquillus innuit, vocare solent. Prout diuersa illius sunt enecta. Ita mater Antonia , siquem 'ordia argueret, teste dem , sultiorem asebat suo fluo Claudio. At Tranquillus ipse: Inter cetera in eo mirati sunt homines,ctobliuionem ct incommerantiam. Ac deinde , tanquam patrio dismderet sermoni; vel ut Graece,inqui dicame οω κμ αcM: Δω. Idem: Sermonis xe , retrumque tantam sepe negligentiam ostendit, ut nec quis, nec inter quos, quoue tempore ac loco verba faceret,
scire ac cogitare existimaretur. Genus lepide descripsit Comicus Milite. Herus meus elephanti corio cire tectus est non uos Neque habet plus sapientia quam lapis.
stomi expressit. quas Aristoteles quoque alibi, quanquam paulo aliter, conjunxit. Alia
autem est αναιο ηαια cujus maximus Philosophorum, Nicomachiorum libro secundo, capite
