장음표시 사용
601쪽
ORATION Ss. 381 Iibris, statim monet. De secundo autem non est: dubium. Nam cum Aristoteles lib. Meta- Physicorum primo, Ethicos Nichomacheos, cum quibus hi cohaerent, agnouerit pro suis, non minus hos agnoscere videtur.Quid quod M in fine Ethicorum, hujus operis & methodum proposuit& argumentum. quod prosecto nunc eodem quo promisit ordine persequitur. Quod ad quartum: meminit & Ethi-COrum, quorundam aliorum operum suorum , in hoc opere philosophus. Quod ad
postremum, & Ammonius, & ex antiquis alii, eos Aristoteli asscribunt. Sequitur, quod sex tum erat, ut in suas ipsum opus diuidatur, partes. Quarum praecipuae sunt quinque. Primo enim de prima ciuitatis parte, quae est domestica societas, hic agitur : cujus gratia de modis acquirendi necessaria tae imperio mariti in uxorem latris in liberos, de seruorum item agitur officio. Secundo, quemadmodum in libris De anima, priusquam ad illius
formam, quam nobilissima ibi voce ενπλέ-χ M Vocauit, perueniat, veterum de ea opiniones historice proponit: ita nunc , prius quam ad ipsam ciuitatis accedat formam,
quod in tertio facturus est, de quibusdam cis uitatibus ab aliis descriptis, qualis Platonis, Lycurgi, Minois & Carthaginiensium, Phaleae item ac Hippodami, deque Legislator,bus nonnullis agit. Tertio de ipsa ciuitatis. 'Οo 3 i sorma,
602쪽
sgi. DANIELIs HE INSII forma, Quarto de causis conseruandae aut euertendae ciuitatis , Quinto de educatione puerortim & adolescentium ad vicesimum v seque aetatis annum , disserit. Restat ultimum, lAd 'quam philosophiae partem referendi sint llii libri. De quo satis supra. iNunc,quo pacto secundus Politicorum co- lhaereat cum primo, videamus. Dixerat initio prinii ,Ciuitatem omnem communionem esse, hoc est, a fine scientiae & a definitionis genere iinitium fecerat. quod cum familia aliisque sminoribus secietatibus , de quibus toto egit llibro,commune esse ciuitati, ostenderat. Iam
ad genus illud intermissum redit, de quo illi
cum Platone conueniebat: quippe qui ciuit tem omnem esse υινωνίαν in Rep.probauerat: quemadmodu in Politico, ciuilem scientiam, γελοωοτηοφικlia, γροινο αοφικ- , & -νομικω, esse dixerat. In quo utrique conuenit. In re- liquis non item. Primo, qualis illa esse debeat Communio. Secundo,an omnia ut volebat Plato, an quaedam,communia esse debeant in
ciuitate. De qua quaestione tribus disputat capitibus. Qua occasione,a Republica Platonis, i ad alias delabitur. Libro tertio in viam redit isterum. ut Post examinatum genus, id disponat, & per differentias certasque notas, quod post Deum immortalem unius est philosophi. ειδοπηιον inueniat:quod μανῆ -dc, d, η νεβαι Plato diuinitus dixit.
603쪽
ORATIONEM 3 3 hoc unum in his libris egitAristoteles.
Hanc autem in docendo sequemur rationem. Primo interpretationem nostram cum Eax Rriam excudi curauimus , contendemus: Vt Pareat, quamuis non sit contemnenda,
infixit a tamen esse,quae obscure partim , par vim perperam sunt reddita. Secudo,argumen ta macimi autoris , cum disputat, docendi causa proponemus. Postremo, mentem Philosophi ac verba, partim rationi bus . part m , si necesse fuerit, exemplis illu- . strabimus Cras, volente Deo, de Platonica commun tale,in genere; tum de liberorum ac VXOrum,postremo & bonorum, disputabimus cum Aristctele.
Amice Lector, Adiunximiu Epipolam,quam olim ad Amplissimum virum Georgium Richterum, Consili rium nune Noribergensem,scripsimus: Olim a Nobilissiamo Amplissimoque viro Iano Ruuersis,memoria incomparabitis,in Varise Lectionibus editam.in quaAristotelis, qua eodem libro exta3, deseruis, quos natura esse , nasciri sententia, cum Iurisco sis seruu,qui eos*riaiunt,
GEORG. RICHTERO. S. QSsiuisti nuper ex me, eruditissime Ricta
tere, quomodo a Iurisconsultis, Contra naturam es, seruitus dicatur: cum Philose
604쪽
tura esse dicat. Cujus rationibus ut est natura quidam quasi genius & idea rationis Aristot les)ita comoueri te memini,vt illi subscrib/ndum putares.Ad hanc ego quaestionem,tates&voce& scriptis ab omnibus vexatam, Ut respondeam quemadmodum oporter, urius
que prius institutum , tum Philosopla tum
Iuris consultorum,erit expendendum. Utintelligatur, quomodo, tam hic quam illi, seruum considerent & seruitutem. Maia multis
est persuasum,simpliciter pugnare i. quod dicitur ab Aristotele, cum eo quod verissime est dictum a consultis legum. Alii aute ita frigide
conciliant virosque, ut Neronis thermas cel brare videantur. Nostro autem tempore, Vllum aegre aut Politicum reperiasaat Iuris peritum, Cui non dictus Hylas puer: hoc est,qui non quaestionem istamyttigerit,sine ullo , quan tum ego quidem judicare possum , successis. quanuis non sine animis & contentionibusq;. Quare quia difficultas potissima in mente est Philosophi, eam primo ostendemus, ac deinde eum Iustiniano dc reliquis conciliabimus. Aristoteles quemadmodum in libris Politicorum, agit de Republica, ita libro omnium primo, quia methodo procedit ibi analytica, de ciuitate tantu, deque partibus illius agit. Partes ciuitatis, quod ad materiam nam de sorma quae est Respublica libro primo non agit. sunt hae: Seruus, Dominus, Maritus, Foemina,
605쪽
ORATIONE s. 33sv ater,Liberi. Ex quibus totidem imperia n scrim trir. Herile, Nuptiale,& Patrium. quae Primo statim capite,aduersus Platonem,oste esit, a Politico , Regio, & aliis, specie disterre Hoc ut probet, id quod fieri in physicis consueuit ubi nisi res ex naturae initiis compositae in partes dividantur minimas , eaeque partes Considerentur , quam vim habeant intelligi non potest composita,ut ejus utar verbis, usqε ad ea quae jam amplius composita non sunt. diuidit secatque..Et in primis ipsa elementa , siue partes illas , tum per se consideratas, tum collatas inter se, a natura esse docet. Per se,exempli gr2tia, foeminam natura, sese uum natura esse: collatas inter se, ut si ea jungas, quae disiungi in familia non possunt; fi
minam cum mare,seruum cum domino. Nam
ut a natura est scemina, & qualitatibus a mare separata est foemina, ita & natura est seruus,&a domino separatus qualitatibus est seruus. Collatas inter se: ut si ea jungas,quae conjungi. in familia oportet : foemicam cum mare, se uum cum domino. Nam ut a natura est foem,na, ita a natura est quod foemina conjungitur cum mare: dc ut a natura est: seruus, ex opinione Aristotelis,quam explicabimus,lta a natura,quae nihil frustra agit,hoc quoque est,quod seruus conjungitur cu domino.Rursus quemadmodum a natura est,quod quae propria sunt seminae, mas appetat: ita a natura est, quod is Oo a
606쪽
18 , DANIELIS HEINSII quae propria sunt serui , qui ad seruiendum a
natura factus est, requirat dominus. Talis autem seruus est, de quo primo libro agit Aristo- retes. Ad conjunctionem illam jectat illud
jungendos esse, qui non possunt a se mutuo disiungi.
Ad partes ergo singulas quod attinet, ipsumqtie totum, cujus causa partes si int, & quod esse prius dicitur quam partes quemadmodum ciuitas prius esse dicitur quam domus, domus quam semus aut foemina: quia totosti blato,tolluntur partes, partibus quibusdam sis blatis, non tollitur totum) singula eorum' esse a natura docet Aristoteles. Ac de ciuitare quidem, Omnu, inquit, natura est ciuitas. De seruo aliquoties in primis sex capitibus, ali Dem natura esse ferrum.Et haec de singulis.Quae cum iterum conjungit, hanc conjunctio nem e sse a natura probat. Idque in seciet re prima, quae a natura est: familia nimirum. Maesecietas, ad maximam societatem hac . coniunctione sensim nos deducit ; quae & ipsa
a natura est . Ciuitatem nempe. Dicit ergo, foeminae & maris, procreationis ergo; domini de serui, conseruationis siue utilitatis caussi, caetera intelligamus,Videamus, quid in primo vocet Aristoteles , natura esse. Natura ab eo dicitur nonnumquam, naturalis impetus de inclinatio, aut Sicut Graeci
607쪽
ORATIONES. 187ominia felicius. Ita accipitur secundo capite,ciam dicitur, conjunctionem foeminae & maris, a natura esse. Huic praeelectio opponitur ab ip . Negat ergo , hanc conjunctionem esse a praeelectione, sed a naturali impetu, qui
non tantum homini, sed.& reliquis communis est animal ibus.Imo& plantis. Vt nimirum mas & scemina mutuo se appetant, suique simile desiderent relinquere,ut ipse ait.Ita servi quoque & domini, esse a natura videtur conjunctio. Videmus enim, caetera quoque animalia, s praesei tim quae ἀγελωα ab Aristotele dicuntur, & secietatem imitantur humanam, sicut dicis causa , apes,) dc utilitatis suae &conseruationis habere rationem. ideoque, si quae valent corpore, infirmioribus saccurrere: sollertiora ingenio , stupidioribus; Imo quae stupidiora sunt non possie conseruari, nisi
alieno ingenio viantur. Videtur igitur & iblud esse a natura, ut cum alii sint corpore robusti, tardi ingenio, qui robustiori sunt corpore, ab iis gubctnari conseruarique desiderent, qui ingenio & ratione valent. Sicut iis ipsis, quod praeclare a Philosopho notatur, seruit
corpus. Contra, ex naturae constitutione, qui ingenio & ratione valent, operam expetunt
eorum, qui robusto sunt corpore. Ad mini steria videlicet. Manus ergo domini est se uus. Seruus natura hoc est: qui ad ministeriarii natus domino subjicitur.quemadmodum
608쪽
188 DANIEL Is HEINs II α corpus a natura, quae nil frustra agit, rationi. Atque haec est causa, quare sexto capite, ubi utitur hoc simili, seruum partem esse dicat domini. Seruum item esse domino, quod animae est corpus: instrumentum nempe necessarium. Sicut, instrumentum animatum, seruus, ab eodem illo nostro non minus eleganter dicitur. Aliter ab Aristotele natura finis discitur. quemadmodum & finis rei alicujus &persectio , natura. Ita accipi naturam capite iecundo docet, ubi ait, φυας τελ Quo axiomate demonstrat, ciuitatem i natura esse, quia reliquae societates quae minores sunt &hanc constituunt, sunt a natura. Cui
germanum illud axioma, quod ibrideri extat, o m-ν ριάτόω ἡ unde & probat, Siquidem natura nihil agit frustra, sed &singulorum singulos vult esse fines , singula non multis usibus & finibus, verum uni a natura destinari in familia. Quo & spectat illud
D πυς εν. Hoc est, Nil ibiquidem scra , quemadmodum serrarii Delphicam conficiunt machaeram: parce ac restricter verum unum causa riuus. Foeminam & marem , procreationis; dominum Sc seruum, mutuae utilitatis causa. Sive ergo seruum consideres per se, talem esse apparet a natura.Nam ad ministerium & operas corporis nascuntur quidam. males totae
609쪽
sepe nationes sunt. Vt Dai, Syri , alii: a quia
Bias, seruis quoque nomina indebant antiqui. Nam sicut pater familias, singula instrumenta singulis destinat usibus, cum ea curat fieri: ita strigialis natura in familia destinauit homuriem. Hunc ad procreationem, illum ad utilitatem & naturae usum. Et utrumque est a natura. Quod non tantum in familia, habere locum, sed in multis quoque aliis, inductione longa quinto capite probatur. Ita enim anima corpori, intellectus illi parti imperat quae paret perturbationibus: ita animalia manuieta, feris & agrestibus: ita vir foeminae. respectu nempe ipsius rationis, quae ubique ad imperandum suo quasi jure constituta est. Quare quia melioris in deterius imperium est nat rate. Sicut ergo naturale est dc utile, ut anima corpori,ratio imperet lubidiniata naturale est
& utile, ut qui ratione excellit,illi imperet qui
nulla utitur, aut admodum pusilla .Quemadmodum,si seruum conjungas cum domino,d scrimen utriusque esse a natura videbis. Nam ut omnia instrumenta fiunt causa domini, ita seruus ejus causa nascitur tantum. Et visi
gula instrumenta, singulis sunt destinata vGbus culter enim acutus est ut scindat,harpago incuruus,ut apprehςndat ita seruus manibus& pedibus totoque corpore , a natura sic factus est, ut seruiat. Tardo autem ingenio: ut alterius ingenio regatur. Iam si instrumenti .essentia
610쪽
sso DANIELIs HEINs II essentia est usus, & qui sequitur hanc actio, de
si usus iste est a natura: sequitur & seruum nasci seruum, & hoc ipsum esse a natura. Neque aliter loquimur. Dicimus enim, hunc adseruitutem nasci, illum ad imperium. Praeterea : seruum hunc natum, ut coquat: illum ut currat: illum vi b ulet. Nemo autem dicet , talem natum esse ut imperet. Atque
hoc est, quod quinto capite a Philosopho dicitur, Corporibus naturam seruos distinxisse& dominos. Et ibidem, Multo magis distinxisse ingenio. Sicut hominem & belluam.N
mo enim dicet, equum aut bovem esse n tum ut imperet homini, verum ut seruiat. Natura enim illis tale corpus dedit: tale autem homini ingenium. Vnde bos & equus, quia ratione destituti, corpore autem plus quam
homo possunt, serui soco stini hominibus qui
seruo carent, ait Aristoteles. Quare dc quitantum cedunt reliquis ingenio , quantum bos aut equus homini, tantum corporis visu perant, quantum ista hominem , seruos
il natura factos esse dicit Aristoteles. Quare λ Omnia definiuntur facultate inquit idem Aristoteles in & actu ; siue, naturali potentia dc actu. Ita avis a natura facultatem accipit volandi, piscis natandi, homo ratione utendi. Et, in domo, dominus imperandi, seruus seruiendi. Eodemque modo in Republica. Talis erat ille Pelopidas Plutarchi, quem
