Danielis Heinsii Orationum editio noua; tertia parte auctior; caeteris sic recensitis, vt alia videri possit

발행: 1627년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

ut nunc loquuntur , circumstantiis Dialogorum tollitur, quas Aristoteles ignorat. Nulla quoque Rerum p hic requiritur diuisior quia unicam proponit, operisque, ut res ipsa docer, partes, longe sunt diuersae. Graeci vero Aristotelis interpretes, magno & ingenio & eruditione viri, septem in principiis librorum, ut

plurimum praemittunt. Ita ut agant, I. De copo. II. De utilitate. III. Demscriptionis causa. iv. De

ordine is loco quem in philosophia obtinent. V. Aulegitimum philosophi sit scriptum. VI. De totius operis in partes suas distributione. V i I. Ad quam philosophiapertineat partem. Ad primum quod attinet , Quemadmodum in libris De moribus

propositum est Aristoteli, ut unum aliquem, duplici virtute, tum ea quae in moribus tum quae in mentis agitatione cernitur,efficiat beatum: ita hic,ut totam ciuitatem quae ex talibus

constat civibus, ad silmmum ciuitatis perducat bonum. Nam quemadmodum principio Ethicorum singuli homines,imo singula,quod amplius est, bonum, aliquod appetere dicuntur, &id esse bonum, quod ab omnibus appetitur: ita suum ciuitati toti bonum est propositum. Id quod Plato , re quidem unum idemque , ciuitatem tamen ipsam si videas, quae plurimos complectitur, esse angustius se tetur. Secundum est utilitas. Quae describi satis exprimique non potest. Neque ego oratorem hic ago, sed simpliciter doceo. Haec

enim

592쪽

DAui ELIs HEIN si Ienim est quae ex hominibus conjugium , ex conjugio familiam, ex familia conuentum, ex conuentu ciuitatem statuit: quam deinde legibus fundat, humano ac diuino jure munit, Conseruat, regit, ac tuetur. quae principem a populo, populum a principe distinguit: utrique autem partes suas ac ossicia, idque quod

Vocant, cujus ratione vita nostra non

Vrbs modo continetur , proponit. Cujus dignitatem ac utilitatem, quia recte veteres intelligebant, ipsum Ius illius partem esse voluerunt , sicut ante Aristoteles postremo

partem fecerat. Non enim haec de stillicidiis& testamentis , sed de uniuersia Republica agit. Quare qui in nostris Rebuspublicis versantur Iuris consiliti, saepius Politici dicuntur Tertium est , De inscriptionis causa. De qua priusquam agamus , necessario de aliis ejusdem argumenti Aristotelis libris verbo agendum est. Qui ad hanc ciuilem scientiam spectarent sex potissimum scripsisse Aristoteles notatur libros. Primo , Πολιπικῆς ακροά-cεως octo. secundo, Πολιτικων duos. tertio, Πο- siue Rerumpublicarum centum quinqua- quarto, De Platonis legibus tres. quinto De Platonis Republica duos. sexto, Epistolas ad Philippum Politicas. Ideoque quaeri solet, Quinam sint quos habemus, Πολι ιῆς οικροά εως librit Conuenit numerus. Octo scripsisse notatur:

593쪽

o R A T r o N E s. 373tatur : totidem supersunt. Quod tamen mihi nunquam potuit probari. Cujus rei rationes nobis sunt reddendae. Aristotelem inter disputandum, deambulare ut plurimum solere, nemini est ignotum. Ita autem tempus suum distinxisse ferunt,ut supremo mane,praeter famialiares,& qui plurimum jam profecissent,nemi

nem admitteret unde eas disputationes,εωθ- νον-, i. deambulationem matutinam, vocabat Vesperi autem juvenes quoscunque ad disputationes suas minus accuratas imittaret: quas διαινον η χ ον, id est, deambulationem vellertinam,dicebat. Alteras, quod vel obscurae essent magisque accuratis constarent demonstrationibus, vel quod solis eas familiariabus , tanquam quaedam committeret arcana, Α'κροοιμαδικους dicebat λογους. Alteras , quod aeque cum omnibus communicaret, λογους

vocabat. At Plutarchus in Alexandro,ut δc Gellius lib. xx, cap. I v,eo inclinant, ut quae ad contemplativam facerent philo phiam, A'κροαμαλιὰ, quae ad activam, Ε'ξω

πυκα vocatit. QuaereS, nec cum ratione,nec.

cum ipso mihi quidem Aristotele facere unquam visa est. Nam quos λογους vocat E'ξω- alibi, in primo De anima nimirum, τους αν υινω λογους, id est, disputationes, quae coram omnibus promiscue habentur , diserte vocavit. Quare, nisi quod cum omnibus communicareteas soleret Nam quid

594쪽

ς 4 DANIEL Is HEINs II planiusρ Vnde Iohannes Grammaticus frixia Mινῶ λογους, τοις οιγω φους MisisAM, disputatio. Des non scriptas, quasque ad omnes ventita res promiscue habebat, Simplicius autem, eas quae accommodatae erant auribus promiscuis,

interpretatur: ambo autem

intelligunt λογους. Quare si in solis Acroamaticis de contemplativis egit, jam doctrina De

anima, erit activa. certe contemplativa non

erit. Nam in Exotericis, ajunt, de activis agebat. Quod omnino esse falsum , vel ex ipta Aristotele apparet. Quid quod Ethicorum

nicus Rhodius, Paraphrastes Philosophi doctissimus, quem nos primi vulgauimus, ita in

anima, non solum in scriptis ,sed 9 voce viva coram omnibus abunde quaedam diximus. Vt opponat Scripta H Q E'ξωποκους λογους. Cum reliqui interpretes, ad Dialogica, Historica, Epistolica, & alia planiora Philosophi scripta, hoc referant. Et Galenus, in fragmento libelli, cui De substantia naturalium facultatum, titulum imposuit, quum alia promiscuae scripsisset multitudini,auscultationes suas,hoc est ,τους Α'κροαμούικους λογους, cum amicis ac se

dalibus

595쪽

Ο R. A T 1 o H Els. 17sdalibus communicasse ait. tum autem uniuscujusq; secue arcana, ab antiquis, non ab Aristotele tantum, sed& a Platone, olim dicta, certissimum videtur. Plato, quae de primo Deo sentiret, quem x περου νιον Platonici vocare solent, efferre in vulgus, nem putabat: unde dc cum paucis haec cφ' unicabat. Atque hinc ipse loco in Tim o

τε ἔργον,ἀS Qροὶ ,ες παντας ἀδαυα πιαν λέμν. Itaque quae de Deo , amicis clam tradebat qualia nonnulla extant in Episto

tantum, sed activae etiam philosophiae ab Aristotele impositum filisse, Laertius ostendit. qui Acroamaticos Politicos adducit: quod ex ipse Aristotele de veteribus nonnullis potest probari. Nemo tamen melius discrimen hoc quam Strabo docuit, qui de libris Aristotelis& hac diuisione, cum agit,notat eos qui secuti Theophrastum stant, τώ κυρύοις ζ φιλοσοφει& hypotheses illius,ignorasse. ideoque in genere, BZ κως de rebus disputasse , quia nullos

596쪽

n s ' DANIELIs HEIN sirnullos praeter Exotericos habebant. Σωέβου

Rbe ' Halicarnassensi stimitur, qui m θεω-

ter, ut B Πκα opponas & 7παγριωlικοὶ, tamen quod volumus efficitur: etiam Acroamaticos

Politicos fuiste, δc in illis, non quemadmodum in scholis ΒΤοιως, ut quid sit Respublica in genere , sed accommodatius ad usum, de Reipublicae arcanis fuisse disputatum. Quos

ille libros cum edidisset, ea quae nunc extat apud Gellium epistola, ab Alexandro est reprehensus. Volebat enim soli ea sibi Rex seruari. Cui Aristoteles , Esse edita, nec tamen edita, respondet: cum a nemine qui non ante initrusaeis a praeceptore esset, recte intelligerentur. Quam autem friuolam cum aliis existimare, Alexandrum de Pitysicis aut de

Metaphysicis intellexisse ὶ qui nihil minus

quam ad regni ejus conseruationem, aut om

nino quicquam Rege dignum spectabani3

Quare nihil potuit excogitario ineptius. Et tamen, alterum Simplicio; alterum, ut alios omittam, placuit Plutarcho. Quid ad Alexandrum enim, i de primis naturalium corporum princi-

597쪽

o RATION B S. 377 principiis seorsim ab antiquis Aristoteles sei tiret, Sc haec postea vulgareti aut si quaede e te, ejus partious,affectionibus ac causis disputa, it, ea cum aliis communicaretὶ Nos ergo ita judicamus. Alios Politicos fuisse , quos A 'κροαμαΤικου dicebat: quibus imperii arcana,

in Philippi gratiam potissimum & Aleacandri,

fuerat complexus. alios fuisse Politicos : quos ab omnibus de legi & intelligi volebat. Quales siunt isti. In quibus generalia diuinitus de e singularibus collecta, deduxit. Nam quod numerus Laertii non conuenit; conueniet si Graecae literae, quae numerum

designat, P praemittatur. quod sine dubio, ut let, a librariis omissum est. Ita duodecim libri erunt, qui jam sunt duo. Tot autem hos fuisse quos in fine mutilos habemus, plane Verisimile est. Nam dc de virtute mulierum, de de seruis, se acturum,institutionem item optimae Reipublicae per omnes deducturum se aetates promiserat, quae jam non praestitit Istos igitur Politicorum libros , qui fecundum in catalogo illius tenent locum, hos existimo. Nemo autem nescit, modis duobus usurpari a Philosepho Politicen. Primo generat, rer pro ea disciplina, quae activas sub se reliquas complectitur: quales sunt Ethica Oeconomica, Rhetorica, quae illi subseruiunt, sicut militari arti artes subseruiunt minores.

598쪽

κυοιωοῦ , τας - ἀιέχουσα, id est, principalis, maxime propria, reliquasque sub se comprehendens, Politice vocatur. Quemadmodum a Platone in Theage , phaedro, Gorgia, i' lib. de Republica ac Legibus, in

Apologia item usurpatur. Secundo, pro tertia phi .sophiae parte quae Achiva dicitur. Et

sic proprie tam sumitur. Sequitur IV, De eo quem in philosophia obtinet ordine : hoc est, quonam loco post reliquas tradenda sit philosophiae partes. Porro summi viri, qui philosophum interpretati sunt olma, cum descriptis praeceptoris sui agunt, quorum pleraque ad nos non peruenerunt, atra T'mi νηρια-lmκοι, alia suisse notant. Quae prioris autem essent generis, non magnae filis se rei, neque de una aliqua egisse disciplina, cum in usum proprium memoriaeque causa a Philosepho conscripta essent. Contra vero, longe accuratius ac diligentia majori, quae ταπεινημα,κοὶ dicebant , scripta fuisse obseritant. Qilete duum rursiis generum sec re. Quod in aliis, personis uteretur, ut Plato : in aliis ipse , & ex persona sua, cuncta scriberet. cujus generis sunt ista quae supersunt. Priora Διαλογικα , posteriora Αυ- παγ ωπα vocarunt. Ita nobilissimi Di

logi Eudemi sepe fit mentio: in quo Platonis in Phaedone de anima opinionem refutauerat. Cujus, cum alii, tum Philoponus,adprimum

599쪽

omnia perspicua, dc ad usum omnium accommodata videntur. Posteriora autem ratione argumenti ita diuisere: ut quaecunque ab eo scripta extant, aut Instrumentalia, aut Achiva, aut Contemplativa dicantur. Quippe quae, aut ad demonstrationem & illius rationes perducunt: aut virtutibus emendant mores: aut de forma ciuitatis ejusque gubernandi ratione agunt: aut scientiam per naturalia, ad ea quae sunt sit pranaturam, promouent.Quorum altera Physice, altera Metaphysice, uue libri De prima sapientia nos docent. Primo autem loco, Instrumentales tradebant disciplinas. quod sine earum cognitione, in Contemplativis veritatem amendacio, in Actiuis bonum a malo,distingui non posse existim rent. Alii a Moralibus, Pythagoricorum m re, initium sumebant: qui libellos quosdam uniueris praemittebant philosophiae. quae κα dicebantur. Qui tamen quantum inter utriusque philosophiam interesset, parum perspexerant. Pythagorica enim ista, nihil aliud quam prima vivendi, dc quidem, teste Iamblicho, continebant praecepta. non autem, quod in Ethicis Philosophi Politicisque videmus, accuratis, quatenus materia id patitur, demonstrationibus ac diuisionibus constabant. Quare primo ab Instrumentalibus plerique, quas nunc Dialecticas dicunt, o a ad

600쪽

ue o DANIE Os HEIN sata I Ethicas ; mox ad Contemplativas perge bant. Alii Contemplativas illis praemittebant. Quibus primo Ethicorum fauet ipse . cum

non modo eos qui aetate, verum de qui moribus sunt juvenes, excludit. . Veniamus nunc

ad quintum, Sintne Aristotelis hi libri. Quod

in scriptis maximi Philosophorum veteres ut explorarent, quatuor potissimum spectabant. Primo, An eadem Philosophi qua in reliquis dicendi est ratio. Secundo, Utrum ejus de quo ageretur libri in aliis exprimeretur nomen, elusique meminisset ipse. Tertio, An in eo alii Aristotelei adducerentur libri. Quarto, an pro tali eum habuissent veteres. De primo non est dubitandum. Plane idem qui in reliquis character: eadem dicendi sesema quae in caeteris. Videtis illud breue ac concisum, illud α ε ραμμον, evoεήον, quod in ejus scriptis doctissimi interpretes

δαξε, ait Simplicius. Vt omittam caetera: primum lib. primi caput si extaret tantum, quis non Aristotelem agnosceret ὶ Ecce tibi statim in principio habes αξίωμα : a quo more solito hoc scriptum inchoauit: E'οήδη -σω πόλιν ορωμ , Uiνων Θω πινοὶ ουσω. Et paulo post statim est,usitatae sibi m thodi meminit. quae Compositiva est, &qua primo libro usus est: alterius tamen non oblitus. cum de fine, quemadmodu in Ethicorum

SEARCH

MENU NAVIGATION